Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

poni potest quasi absolutum exemplar Theologici argumenti.

Si praevaricantes sunt, inquit, Omnes peccatores terrae,

nullum utique est Sine praevaricatione Peccatum ; nulla est autem praevaricatio sine lege ; nullum est igitur sine lege peccatum. O . i. Ea definitio non complectitur peccatum omisissionis , quod neque dictum , neque factum , neC COn Cupi..tum aliquid est . Nec etiam peccatum veniato , quod non est contra legem , sed solum praeter legem . Igitur vitiosa est ex hoc capite , quod non convenit omni definito . R. Ea definitione comprehendi peccatum omissionis, quatenus affirmatio , et negatio ad idem genus reducuntur, quare si dictum contra legem est Peccatum, etiam Pecca. tum sit oportet , quod non est dictum, cum lex jubet di. cere, videlicet ipsum non dictum contra legem, et similiter de non facto, non concupito. Quod attinet vero ad peccatum veniale , Suo loco declaraturi sumus , ipsum etiam

aliquo modo esse contra legem . Obj. u. L 'Herminier , multa esse peccata,quae Pro prie loquendo non sunt contra legem aeternam , sed tantum remote, et in directe, qualia Sunt quae legibus adversantur humanis .

R. Ex Apostolo ad Rom. 15. Qui potestati resistit,

eum Dei ordinationi resistere . Ex hae autem ordinatione vim obligandi leges humanae accipiunt. Et ideo , con- ,, cludit idem Apostolus , necessitate subditi estotc non se solum Propter iram, Sed etiam Pro Pter Con Scientiam. , , O . 3. Idem IV Ierminior : quod est malum sua na-tnra non ideo esse peccatum,quia legi aeternae repugnat.Nam

ut inquit postea , lex aeterna est ratio Dei , seu judicium quo judicat, quid sit bonum , quid ve malum. Porro non ideo aliquid est bonum, et malum, quia Deus judicat id esse bonum , vel malum , sed potius ideo Deus judicat aliquid

esse bonum, Vel malum , quia in se revera tale est, siquidem

objectum prius esse debet cognitione , et judicio . R. Rationem divinae Sapicntiae, in qua existit lex aeterna , habere , ut docet S. Th. l. a. q. 93 art. I rationem artis, vel exemplaris, Vel ideae eorum omnium,quao creata sunt,

162쪽

adeoque in ipsa praeexistere rationem ordinis eorum , quae agenda sunt. Iam vero quidquid malum est, suapte natura tale est, quia natura sua ordini repugnat . ordo ergo intelligitur esse prior ipso malo. Omnis autem ordo praee xistit in ratione divinae sapientiae . Igitur nil est malum, nisi quatenus rationi divinae sapientiae repugnat, et quod

suapte natura malum a Deo agnoscitur , tale ab ipso agnoscitur, quia id videt Deus suis persectionibus , suaeque sapientiae , Secundum quam omnia Sunt Ordinata, repugnare . Non est itaque lex eterna libera quaedam Dei voluntas, in quo mirum in modiam est hallucinatus l' ΙIer-m inter , sed ipsa incommutabilis ratio divinae Sapientiae prout omnia dirigit, ac movet ad debitum finem, ut ait idem S. Doctor , qui propterea eidem difficultati sapientissime occurrit qu. 7s. art. 6. ad 4. his verbis se. Dicenis dum . quod cum dicitur, quod non omne peccatum ideo is est malum quia est prohibitum , intelligitur de prohi- bitione sueta per jus positivum . Si autem reseratur ad is jus naturale, quod continetur primo quidem in lege aeterna,

is secundario vero in naturali judicatorio rationis humanae , , , tunc omne Peccatum est malum , quia prohibitum . Mopp. Denique posse intelligi peccatum sola repugnantia

Cum recta ratione, qine ulla oppositione ad aeternam legem Dei ut revera Philosophi Ethnici peccati gravitatem intellexeriant . Igitur peccatum non bene definitur ex oppositione ad aeternam legem R. Eo ipso quod peccatum repugnat rectae rationi, Pugnare illud quoque cum aeterna lege, siquidem ut do cet S. Th. recta ratio in agendis non est nisi participatio legis aeternae . Quamobrem i psim et Philosophi ex rectae rationis notitia in aeternae legis notitiam deducti sunt. Ita Cicero in fragmentis , quae ex ejusdem libris de Repub. Super Sunt apud Lactantium lib. 6. cap. 8. Est quidem , inquit, Ve

, , ra lex recta ratio, naturae congruons, diffusa in omnes, ,, C OnStans , sempiterna, quae vocet ad officium jubendo , ve-

is tando a fraude deterreat, , . En quomodo Ethnicus ille vim legis naturalis rectae rationi inesse agnoscit, sod simul ejus legis Originem , aeternamque constantiam ex Deo repetit his

163쪽

t 5a DE PECCATIS

verbis quae fcquuntur . si Nec erit alia lex Romae, alia se Athenis , alia nunc , alia posthac , sed et omnes gentes , se et omni tempore una lex, et sempiterna , et immortalis, , Continebit. Unusque erit communis quasi Magister , et , , Imperator omnium Deus . Ille legis hujus inventor, di- sceptator, lator, cui qui non parebit, ipse se fugiet, et nais turam hominis aspernabitur , Mirabilis &c. A

De peccati divisione. Spectari peccatum potest vel ratione legis cui opponitur , Vel delectationis quae ex eo percipitur , vel graduum quibus perficitur, vel objecti circa quod versatur. Hinc multiplex existit peccati divisio. Primo enim aliud est peccatum commissionis, quod

legi prohibenti, aliud omissionis , quod legi jubcnti ad

Versatur. Duobus modis , ait Augustinus lib. de persecta, , justitia cap. 3. , constat omne peccatum , si aut fiant il- la quae prohibentur, aut non fiant illa quae jubentur . ,, Secundo peccata ratione delectationis dividuntur incarnalia , et spiritualia , quae divisio eruitur cX Apostolo

Epist. 2. ad Cor. cap. I. ubi ait: Emundemus nos ob omni inquinamento eorporis , et Viritus . Divisionis aiatem rationcm sic explicat D. Th. I. u. q. 72. arti. 2. Omne peccatum consistit in appetitu alicujus commutes bilis boni quod inordinate apstetitur , et per consequens eo adePto inordinate ciliquis delectatur . Dupleae autem eSt Helcctiatio, una animalis quae con Stimatur in sola GPprehensione tilicujus rci od τοι tim hiabitae , et haec dici potest delect Iio spiritalis , sicut cum aliquis delectatur in laude humana: cilia vero delectatio est corporialis, si e naturalis, quae in ipso tactu corporali Persicitur , qticie potest etiam dici delectatio carnalis .Sic igitur illa quae perficiuntur in dolectatione spiritali vocantur spiritalia , quae perf-ciuntur in delectatione carnali, Dociantur peccata CGrna

lia , sicut gula , et tu Xuria .

164쪽

UNIVERSE. 153

In peccatis spiritalibus major pravitag aversionis a Deo, in carnalibus sortior adhaesio conversionis ad creaturas : unde, ut ait S. Gregorius : Peccata carnalia minoris sunt culpae, et majoris infamiae. Per peccata carnalia homo comparatur jumentis insipientibus , et similis fit illis: per spiritalia , sicut per superbiam , et invidiam, et contentionem , Diaboli malitiam imitatur , aemulaturque . Nec porro dissimulandum Peccata carnalia interdum sumi pro quibuscumque peccatis circa materiam externam versantibus , quomodo ad Eplaes. 5. avaritia numeratur inter peccata carnalia : et latius quoque Pro quibuscumque peccatis e sensu originem trahentibus, quomodo ad Galat. I. reincesentur tuter opera carnis irae , rixae , dissensiones . Tertio . Peccatum utpote concupitum, dictum, et sactum contra legem , aliud est cordis , aliud oris, aliud ope. xis, quod potius est di visio in diversos gradus ejusdem peccatis, quam in diversa peccata . Idem quippe peccatum plerumque primum corde concipitur , moX Prodit se ore , ac tandem ad opus perducitur : ut Patet in ira , quae primum appetitu vindictae intus concipitur , inde in convicia ac contumelias erumpit, ac demum injuriosis iactis explet ultionis appetitum . Quarto. Ratione objecti peccata dividuntiar in peccata contra Deum, contra se ipsum, et contra proXimum.

Equidem peccatum omne e Si contra Deum, utpote quod est transgressio divinae legis . Est etiam omne peccatum contra ipsum qui peccat, utpote quod recte rationi advor Satur, nocetque ipsi peccanti; unde dictum est: Qui diligit iniquitatem odit animam suam. Nihilominus allata distinctio ex Divo I h. Iuculenter explicari potest in hunc modum . Homo quatenus est animal rationis et societatis particeps, triplici ordine continetur, videlicet ordine divinae legis , ordine rectae rationis , ordine humanae socie talis . Et primus quidem ordo comprehendit secundum, Sed latius patet. Nam quaecumque continentur ordine rectae ratio innis, comprehenduntur etiam ordine divinae legis, sed hic multa praeterea complectitur, quae non Continentur ordine rationis humanae . Hinc peccata contra Deum proprie di-

Τοm. XVIII. V

165쪽

cuntur ea, quibus homo transgreditur ordinem divinae legis in iis, quae sunt illius propria, ct soli Deo debentur . Talia sunt ea, quae virtutibus Theologicis adversantur, ut infidelitas , idolatria , hac resis ; tum desperatio et praesumptio , odium Dei, et quae sive religioni , sive poenitentiae, quae est quasi justitia quaedam erga Deum, OPPOnuntur, ut sagri legi uin , Perjurium , impoenitentia . Similiter secundus ordo, scilicet rectae rationis , complectitur tertium humanae societatis , sed etiam latius patet. Nam quaecumque sunt contra Ordinem so Cietatis, sunt enim contra Ordinem rationis , sed non Vicissim . Quamobrem peccata contra seipsum dicuntur ea, quibus homo transgroditur ordinem rationis in iis, quibus excedit ordinem societatis, Suntque directe contra ipsum hominem , velut ebrietas : peccata Vero contra Proximum , quibus laeditur ordo societatis, ut surtum,contumelia, detractio dcc. Atque strictim haec deprompti mus ex D.Τli., qui majoris e Xplicationis gratia est adeun

Reliquae peccatorum divisiones opportunius exponentur eum loca ipsa tractabuntur , e quibus illae petuntur .

QUAESTIO II.

De Caussis Peccati. Peccati caussa proxima non alia est quam ipsa vo- Iunias. Est enim peccatum humanus actus, quia a Voluntate tamquam a principio eliciente procedit, idemque actus ut inordinatus et culpabilis est a Voluntate tanquam a caussa libera et deficiente . Verum Caussae peccati dicuntur quaecumque movent voluntatem ad Peccandum; sunt autem duplicis generis, aliae interiores, exteriores aliae: interiores sunt ignorantia, cupiditas, malitia: exteriores Diabolus , mundus, et quaecumque mundus sensibus, phantasiae , Cupiditati objicit peccati illecebras et irritamenta . Νam PeCeatum , quod est aversio a Deo , in Deum velut offectorem , vel auctorem referri manifestam non solum impietatem , Sed etiam repugnetntiam implicare satis constare potest ex dictis .

166쪽

De Ignorantia prout ad peccatum' pertinet. Ex tractatu de actibus humanis multiplex ignorantiae ratio est huic praemunienda quaestioni: ignorantia quippe alia est juris, legis videlicet, aut regulae humanis actionibus praescriptae; alia saeti, quae versatur circa objectum legis , aut aliquam ejus objecti circumstantiam. Rursum ignorantia alia in vincibilis, quae aut simplex est nescientia rei , cujus Cognitio ad hominem non pertinet , aut ire norantia rei quidem pertinentis , sed quam dispellere homo adhibita omni requisita diligentia non potuit . Vincibilis est quam homo debita adhibita diligontia discutere potest, estque adeo ignorantia rei quam quis scire potest

ae tenetur. Demum ignoratio alia est antecedens, qua si mens non teneretur, voluntaS actum non eliceret, ut apri

paret in eo, qui amicum occidit putans interficere seram . alia concomitans , qua tametsi homo non laboraret, nihilo minus ita est animo praeparatus, ut eum actum sciens saceret, quem ignorans saeit. Alia consequens ox eo dicta quod sequatur animi affectum in homine, qui de industria scientiam et cognitionem refugit earum rerum, qui e sui Sunt

muneris et ossicii . Multa jam hic disputaui ur . Primum utrum aliqua ignorantia sit caussa peccati . Secundum utrum aliqua ignorantia sit ipsa peccatum. Tertio utrum et quO- modo ignorantia vel excuset vel minuat vel etiam adaugeat gra Vitatem peccati '

Aliqua Ignorantia est caussa peccati Aliqua ignorantia simul ci vincibilis est, et caussa

actus dissentanei, quantum ex sese est , regulis morum . Sed

quod est vincibile , illud est ex natura sua imputabile, si-

167쪽

quidem est aliquo pacto voluntarium , et aliunde actus regulis morum dissentaneus statim atque procedit ex caussa voluntaria est etiam aliquo pacto voluntarium , atqne adeo imputabile , et peccatum . Igitur aliqua ignorantia est caussa peccati. Prob. Secundo S. Scripturae auctoritate. Act. 3. D. Petrus Iudaeis exprobrans immane Peccatum , quo Vitae auctorem interfecerant , id tamen ex ignorantia proseinctum suisse his verbis agnoscit: Et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis, additque Poenitemini igiis tur et convertimini , ut deleantur peccata vestra Ideo etiam Christus illis peccati veniam deprecatur : Pacer ignosce illis , ncsciunt enim quod faciunt. Ergo in eo quod nescientqs saciebant, in eo peccabant , secus non illis suisset ignoscendum . Τertio Apostolus de se loquens, et de Peccato quo persecutus est Eccclesiam Dei, id etiam ex ignorantia processisse testatur I. ad Timoth. c. I Qui ,, prius blasphemus sui, et persecutor et contumeliosus , is sed misericordiam Dei consecutus sum , quia ignorans se-- ci in incredulitate .

Aliqua Ignorantia est ψεα

peccatum .

Prob. t. Ex allatis definitionibus aliqua est igno

rantia rei, quam homo scire potest ac tenetur, quaeque oritur ex culpabili negligentia : talis ignorantia est mala , utpote quae privat hominem debita cognitione: utque proce-dcns ex Voluntaria negligentia, est quoque in caussa Voluntaria . Sed quod est malum simulque Voluntarium peccatum est. Ergo &e. Ignorantia consequens , quae Oritur ex PraVo affectu Voluntatis, prosecto etiam mala est, et Voluntaria . Ergo etiam peccatum est. Prob. 2. Ex Scripturis. Nam ut recte argumentatur D. Bernardus ex eap. 9. Epist. ad Hebr. ., Si ignoran ,, tia nunquam peccatum est, cur dictum est in ea Epist.

168쪽

quia in secundo tabernaculo seivel in anno solus Pon . ,, ti sex intraret nou sine sanguine quem offerret pro sui

se et populi ignorantia' ,, Ita I . Benardus tract. de baptis. mo seu Epist. 77. ad Hugonem de Sancto Victore, qua refellit

quinque errores cujusdem a noni mi, inter quos actum erat, nulla esse ignorantiae peccata . Secundo . Psalmo 2 . Ignorantias ne memineris . Tertio . Oseae 4. Quia scientiam repulisti, reρellam te . Et certe manifestum est,ait S. Tla. I. 2. q. 76. a 2. quod:,, Quicumque negligit habere vel facere id quod tenetur ha-

is here vel sacere, Peccat peccato omissionis , unde pro- pter negligentiam, ignorantia eorum, quae aliquis scire te. netur eSi peccatum. Tenetur autem , ut docet idem se S. Doctor , unusquisque illa scire , sine quorum scientia se non potest debitum actum exercere,, . Ea Porro sunt triplicis generis . Primo ea quae pertinent ad fidem vel ut praecipua fidei mysteria , et duodecim articuli, qui Apostolorum Symbolo continentur, quorum scientia est omnibus fidelibus imperata. Secundo generalia juris praecepta non solum naturalis, sed etiam naturalia Dei et Ecclesiae praecepta, sine quibus nequeunt fideles mores suos recte insor mare. Tertio quae ad statum et Ossicium cujusque spectant, sine quibus nequit quisque suo munere rite defungi . Sic parrochi et confessarii multa scire tenentur , quorum cognitio ipsis populis non praecipitur , similiter Magistratus , Caussarum Patronus, Medicus tenetur ad multarum rerum scientiam , qua reliqui cives sine culpa carent. Obj. Primo, Peccatum omne est in voluntate, ignorantia est in intellectu . Non orgo ignorantia peccatum eSSe PoteSt. Secundo, Peccatum omne poenitentia deletur, ignorantia poenitentia non tollitur, non ergo est peccatum. Tertio , si ipsa ignorantia est peccatum, quamdiu remaneret ignorantia in homine , tamdiu homo actu Peccaret, sed continuata manet ignorantia in ipso ignorante . Ergo ignorans singulis momentis continuate peccaret, quod est salsum. Quarto, si ignorantia esset peccatum, qui surtum admitteret eX ignorantia,duplex peccatum committeret,unum furti alterum ignorantiae.

169쪽

R. Ad primum , quemadmodum actus transgressionis imperatus peccatum est, tametsi actus ille non est in ipsa voluntate, sed est peccatum, quia sit voluntatis imperio , sic etiam onunissio tametsi non est in voluntate , peccatum est , prout Oritur ex culpa Voluntatis, quo sensu ignorantia est peccatum , quatenus procedit ex culpabili negligentia . Ad secundum, poenitentia non quidem tolli ignorantiam , prout est simplex Pri Vatio cognitionis in intellectu , tolli vero ut est omissio culpabilis , quatenus poenitentia tollitur negligentia, e qua oritur ignorantia, quae pecca

tum e St.

Ad tertium , idem judicium de ignorantia iaciendum, a

de reliquis peccatis omissionis ; ut enim tunc solum omissio est peccatum, eum instat praecepti affirmantis obligatio, sic etiam in eo, qui culpabiliter ignorat, peccatum ignorantiae eo solum tempore admittitur, quo requirenda est scientia , quam habere tenetur . Ad quartum , aptissime distinguit Sylvius ignorantiam juris et facti; in eo qui furatur ex ignorantia juris non solum furtum est Peeceatum, Sed ignorantia etiam praecepti, quo furtum prohibetur. Si quis autem rem alienam retineret ex ignorantia facti culpabili , unum tantum peccatum committeret, quia cognitio contraria non est praecepta per sese , sed solum per accidens , et quatenus in eo peculiari casu ad vitandum Peeuliare peccatum requiri

tur .

Ignorantia pincibilis , quae dat prorsus caussam actui ,

minuit peccatum, con Sequeris auget, concomita HS nec auget nec minuit.

Prob. Prima pars . Illa ignorantia minuit peccatum,

quae minuit voluntarium, lacitque ut voluntas non directe seratur in ipsum peccatum . Sed talis est ignorantia illa vincibilis . Nam ut ait D. Th. I. a. q. 76. a. q. cum aliquid

170쪽

non cognoscitur esse peccatum , non potest diei , qnod voluntas directe et per se seratur in peccatum , sed per accidens, unde est ibi minor contemptus , et per eon Sequens minus peccatum: et quemadmodum idem argumentatur. Quod aliquam praebet rationem remissionis peccati , alleviat peccatum . Sed ignorantia illa est hujusmodi , ut habetur ex Epist. I. ad Timoth. cap. I. Misericordiam Consecutus sum , quia ignorans feci . Ergo &c. Prob. Alcera pars ex eodem S. Thoma . Nam illa ignorantia, quae Per Se , et directe est voluntaria, qua quis sponte nescit ut liberius peccet, auget voluntarium, atque adeo peccatum : si quidem ex intentione voluntatis ad peccandum provenit, quod quis viali subire ignorantiae damnum propter libertatem peccandi. Prob. Portia pars . Quia ignorantia concomitans, ut e V ejus definitione patet, nullo modo est caussa peccati, nec ullo pacto in illud influit. Non valet igitur aut augere, aut minuere Peccati gravitatem .

Ignorantia in vincibilis sive juris sive facti prorsus

p ob. in ut inquit D. Thomas I. a. q. 76. a. a. ἰ

δε Non imputatur homini ad negligentiam si nescit ea quae, , Seire non potest , unde horum ignorantia in vincibilis, , dicitur , quia studio superari non potest , et propter

se hoc talis ignorantia, cum non sit voluntaria, eo quod , , non est in potestate nostra eam repellere, non eSt Poe- , , catum se . Ob eamdem rationem in voluntaria sunt quae

ex illa ignorantia procedunt , nec Proinde Peccata esse possunt. Et quidem apud Theologos omnes constat nul la culpa obstringi, qui vacans rei licitao patrat aliquod Dei nus , hominem ex . gr. occidit ex ignorantia in vincibili . Verum emergit dubitatio aliqua , utrum qui operam dat rei illicitae , simulque ignorat in vincibiliter circumstantiam ignotae rei adjunctam , quae novam malitiae speciem , ae

SEARCH

MENU NAVIGATION