Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Cajetanus in hunc D. Th. art. se Hinc habes , inquit, quo-

, , modo in mulieribus istis, quae dicuntur visiones liabe- , , re, Caussari ex Daemonum illusione, aut humorum et spl- se rituum commotione potest, ut vigilantes imaginentur, is ut appareat eis sic esse in re: sicut contingit dormienti- , , bus quando somniant. Accidit enim quod aliquis patia- , , tur vigilans , quod alter patitur dormiens, ut manifeste se patet in phracnetieis ; nolent autem hoc Rectores animaisse rum , ne Divinitati tribuentes , quod naturae , aut DaemΟ- nis est, errent, errareque alios saciant. ,, Hactenus Caje-

Principem autem illum tenebrarum , qni homicida fuit

ab initio , tentare homines , eoque nomine CauSSam esse peccati constat apertissime sacrarum litterarum testimoniis , cujusmodi est illud prima Petri capite ultimo . ,, Ad se versarius Vester Diabolus circuit quaerens quem de- , , Voret, Cui resistite sortes in fide . - Tum illud Apostoli ad Ephesios cap. 6. Induite vos armaturam Dei se ut possitis stare adversus insidiaq diaboli , quoniam no-o his non est colluctatio adversus carnem et Sanguinem, Sed adversus principes et potestates , adversus in undiis rectore S tenebrarum harum , contra spiritualia nequi se tiae in coelestibus .. ,, Constat insuper perpetua uni Versalis Ecclesiae traditione , cujus insignia extant monumenta in antiquissimarum etiam liturgiariam precibus , in baptismis , aliisque sacris caeremoniis ad dPpulsionem daemonum , in unanimi Patrum ac Doctorum consensu, iniipsa denique constanti fidelium omnium persuasione et Sententia, quos in ipsis met Ecclesiae incunabulis traditum est Crucis signum frequentissime adhibere , eoque corpora sua signare solitos fuisse , quod ad sugandos daemones nil essicacius jure ac merito crederent ejus Crucis Signo, in qua ipsi victi ac domiti essent. Quin etiam compertum est, Vctustissimam ac plane communem apud gentes omnes studiis ac moribus etiam dissimillimam opinionem invaluisse de bonis ac maleficis geniis , quibus homines juvarentur, laederenturque. quae consensio in tanta gentium varietate argumento est e tra-

182쪽

ditionis fonte quodam communi opinionem illam manasse , in quo eam gentes . illae omnes haurire potuerint, a tequam distraherentur . Quae traditio apud eas gentes procedente tempore fabularum admixtione deturpata est; sacris vero litteris consignata velut stabili ac perpetuo monumento integra et sincera apud solos Hebraeos permansit ; atque haec breviter notanda suere hoc nostro praesertim aeVo, quo multi sunt nimium proclives ad ea rejicienda omnia, quae tribuuntur daemonibus, in quo sane peccant gravissime: nimirum quia multa sabulosa doliis rebus in vulgus manarunt, minime decet inter ea sine ullo delectu omnia prorsus rejicere, quae certa habent argumenta Veritatis non inquam par est, quod illi ho- ne animadvertant , innumerabilium doctorum hominum

sentcntias , et universi generis humani Consensionem , et sacrarum , quod longe gravius est, litterarum auctoritatem contemnere, aut pro parvo ducere. Videant ergo ne nimium suae sapientiae tribuant. Mundum porro etiam caussam esse peccati, Praeter.

quam quod qnotidiana nimium experientia constat, Sacrae litterae multis locis docent apertissime . Vae mundo αscandalis, ait Christus Matth. l8. Quid est autem scandalum, nisi quod ad peccatum inducit 3

Atque hanc quidem inorum depravationem , quae mundi contagione contrahitur, agnoverunt ipsi etiam ethnici philosophi, qua de re sic inter caeteros Tullius elegantissime, gravissimeque disserit Tuscul. qu. lib. 3. Νunc autent, ait, simul atque editi in lucem, et suscepti sumus, in omni continuo pravitate, et in suinina opinionum perVersitate Versamur , ut pene cum lacte nutricis errorem suxi Sse videamur . Cum vero parentibus redditis,

idest Magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur

erroribus, ut Vanitati Veritas , et opinioni confirmatae natura ipsa cedat. Aecedunt etiam poetae , qui quum magnam speciem doctrinae, sapientiaequae praesetulerunt, audiuntur, leguntur, ediscuntur, et inhaerescunt penitus in mentibus . Quid ' si ad poetarum nurneros non satis semperseveros mollis et delicatus cantus aecedat , totusque ille

183쪽

blanditiarum apparatus , quo ajunt plurimum animos deo mulceri in theatrali consessu ' Cum vero accedit eodem quasi maXimus quidam Μagister populus , atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo non potuit expressius latina voce declarari potestas subjecta huic mundi vocabulo tum plane inficimur opinionum Pra Vitate, a naturaque ipsa desciscimus &c. Scilicet mundus depravat. i. Impiis dictis, salsaque doctrina. a. Pravis exemplis, et auctoritate. 3. Quod in ipsa societate hominum

tametsi optima per sese multa innascuntur incitamenta erancupiscentiae carnis, Concupiscentiae oculorum, et fiu Per-hiae vitae . Atque his potissimum continetur quae dicitur occasio peccati, de qua deinceps . .

De peccati occaSione. occasio generati in obIata quovis eventu rei CujΠ Piam gerendae opportunitas . Itaque occasio peccati dici potest quidquid affert opportianitatem peccandi, cui ut plurimum annectitur incitatio quaedam ad peccatum . Occasio duplex, una remota, altera proxima; remota in qua inest Vel simplex opportunitas tantum, vel adeo levis incitatio ad peccandum , ut prudenter inde non sit metrienodum Peecatum I Proxima quae vehementem continet illecebram ad peccatum , e qua prudenter Peccatum conse cuturum timere quisque debeat. Proxima iterum duplex, una Per Se , altera ex accidentE . Prior est quae suapte

natura inducit ad peccandum , altera quae vim inducendi habet ex peculiari quadam circumstantia, veluti peculiari fragilitato hominis cujusdam . Quamobrem non aequaliter Valet in omnes. Expeditius nonnulli Theologi proximam occasionem definiunt, quae propinque inducit ad peeeandum, remotam, quae remote. Vcrum haud scio an satis perspicue et distinete . Caeterum latentur omnes, occasionem quae Pro X imma sit, omnino esse deserendam cum fieri potest. QuiP-

184쪽

pe aliud sentire non sinunt propositiones damnatae ab Innocentio XI. nimirum 6 i. Potest aliquando absolvi qui in proxima peccandi occasione versatur, quam Potest et non vult dimittere, quin immo directe et cx proposito quaerit , aut se ingerit, et quae sequuntur 6 a. et 63. Verum non ex aequo inter Omnes conVenit , quae censenda sit occasio proxima, eoque proPterea nomine dimittenda . Diversis quippe notis diversi cana occasionem insigniunt: diligenter proinde viro Theologo cavendum, ne minus apta ejus vocis interpretatione Ecclesiae sententiam in illius propositionis damnatione eludat, seque alios. que in errorem conjiciat. Quum autem agatur de Oecasionis proximae definitione , quae sit rei dcfinitio, non tantum nominis , illa profecto est ex suis sedibus petenda, ita ut per ea, quae jam in illa explorata esse possuntl, vi Τheologicae argumentationis determi uentur ea, de quibus disputatur .

occasio , quae vcrum peccandi Periculum continet, optimo jure proaeima dicenda est.

Pr. Quaecumque oecasio est dimittenda cum fieri

Potest, ea Opsimo jure proxima censetur. Atqui occasio quae Verum peccandi periculum assert, declinanda est omni OPe, atque dimittonda, ut constat ex illo Ecclesiastici

3. Qui αmat periculum peribit in illo. Ergo lec. Tota ergo difficultas eo redit ut definiatur quid sit veri periculi nomine intelligendum . Atqui res expedita

Sane Videtur ἔ qnippe est petenda vocis . illius intelligentia ex communi hominum sensu et intellectu . Cum enim sacrae litterae declinanda esse hominibus pericula praeci Piunt, ea intelligunt, quae hac voce comprehendi homi nes ipsi communi sensu et intellectu norunt.

185쪽

Verum periculum est, quod assert justum ac prudentem

timorem.

Pr. Instantis periculi propria nota est timorem ineu

tere , atque ut Vanus timor cenSetur esse apparentis tantum ,

et ficti, non veri periculi ; sic ubi justus ac prudens timor est, ibi verum Periculum esSe oportet.

SEU LEMMA.

Apprehensis mali grauis multa probabilitate futuri justum ac prudentem, timorem ingenerat. Pr I imor, ut ex communi hominum sensu philosophi animadverterunt, continet expectationem approPin quantis mali. Ut autem malum quis sibi expectet, non supsicit illud malum tantummodo evenire posse , neque etiam requiritur ut certo suturum existimetur , sed ut magna probabilitate animus illud futurum judicet. Fieri potest ut homini per vias ambulanti tegula e tectis decidens eaput imminuat , nec tamen id malum est timoris objectum , quia non est probabile id eventurum. Cum voro malum ut mox flaturum et indeclinabile apprehenditur, non timorem gignit, sed aegritudinem. Sic ille qui jam cohorret febre, aestum moX futurum non timere dicitur, sed illius , quae fit per eam cognitionem, quasi anticipata praesentia aegritudine angi . Affectus ergo timoris proprie spectat in malum, quod magna probabilitate judicatur esse futurum, ac jam jam adventare. Cujus rei exemplum aptissimum Aristoteles rethoricorum lib. u. cap. 5. locupletissimus harum rerum , eo praesertim in libro ubi

186쪽

de hominum affectibus agitur, intcrpres ponit in eo qui hominem praepotentem offendit. Cum enim illo possit vicem ad usuram rependere , et magna probabilitate judicetur velle , mali ex eo suturi timor enascitur , cui timori , cum ut in hoc exemplo justus est ac Prudens , Verum periculum respondet. Ad justum ergo et Prudentcm timorem ex communi hominum sensu et intellectu non aliud requiritur , praeterquam apprehensio mali cujuspiam

gravis, quod non levi judicio, sed prudenti ac probabio, li judicio imminere existimatur .

SEU THESIS .

occasio proxima definienda est ea, in qua qui versatur, Spectatis probe circumsρiciendis omnibus, Prudenti ac probabili judicio conjicere potest ac praeseidere Se Peccaturum ; non autem illa , in qua qui Pergatur, aut Semper peccat, aut frequentius, aut frequenter saltem peccat, quemadmodum est a nonnullis Theologis definita. i i Pr. Ex Iommato 1. Proxima occasio est quae Ue rum peccandi periculum continet. Ex lemmate a. Verum periculum est quod justo timori respondet. Ex lemma te 3. Iustus timor, ubi malum aliquod magnum probabili et prudenti judicio imminere sibi quis existimat. Sed qui versatur in ea occasione, in qua spectatis Omnibus circumspiciendis , probabili ac prudenti judicio conjicit et praevidet se peccaturum , et homini obversatur Peccatum , . quod certe est malum ingens , atque ut malum probabili- . ter mox suturum . Ergo in illa occasione justus timor per lemma tertium , ergo in illa occasione verum perieulum Per lemma secundum , ergo illa occasio Vere Proxima Oc- easio per lemma Primum . Pr. quoad alteram partem . Nam quod quis in peccati occasione Versans, aut semper aut sere semper Pec-

187쪽

i 6 DE PECCATIS

cet, aut frequentius , aut erebro saltem, id sane consequitur ex ipso periculo , et proxiina occasione peccandi. in qua versatur. Nam si illa non esset Proxima occasio, non semper , non sere Semper , non frequentius, non cre-hro in ea peccaret. Proxima occasio igitur antecedit frequentes lapsus, sed antecedens non potest constitui per id. quod ad ipsum jam constitutum consequitur. Ergo non potest proxima occasio per frequentes lapsus constitui. nee proinde per eosdem rite definiri . Et sane qui offendit hominem praepotentem, non opus habet expectare usque adeo, dum multa et frequentia mala ab co exceperit . ut timere incipiat, intelligatque sibi grande quoddam ex eo malum imminere. Multo minus igitur homini probabiliter judicanti, se in aliqua occasione peccatu rum, expectandum non est, quod in ea frequenter peccaverit, ut ipsum peccati malum timore incipiat, ejusque adventantis periculum praecavendum ac declinandum esse intelligat . Ut autem in re tanti momenti distinctius etiam determinetur, ntelligaturque, quae sit ejus periculi ratio. quo proxima occasione continetur , esto

Quaecumque Occasio , e qua suboritura gravis tentatio praevidetur, et inquam nulla se necessitate quisque conjicit, proaeima esse , aut ad proximam accedere jure ac merito cenSenda es L. Pr. Proxima occasio est, in qua quis prudenter praevidet se peccaturum . Sed qui se voluntarie exponit occasioni, e qua sit suboritura gravis tentatio , prudenter judicare potest se omnino peccaturum. Nam ut sibi persuadeat evasurum se Victorem ex Periculo , cui se voluntarie objicit, debet aut propriis Viribus admodum fidere, aut Credere sibi potens adlaturum divinae gratiae auxilium vehementi superandae tentationi per necessarium . Verum Ex sese victoriam sibi spondere Polagianae est confidentia Praesumptionis Vero, non spei christianae de coelesti gratiae

188쪽

auxilio in voluntario periculo confidere . Nam ut ait Augustinus lib. i 6. de Civit. Dei ea P. I 0. ,, oui periculum is quantum caveri Potest non cavet, magis tentat Deum . quam sperat in Deo Atque hucusque ex illo Ecclesiastici loco : Qui amat periculum peribit in illo , ratione Progressi sumus iue volvenda notione Occasionis proximae, notis ejus distinguendis , definitionem asserendo . Nunc vero sunt eadem paucis, scd validis Theologicis argumentis comprobandae Divinarum Litterarum auctoritate petitis . i. Ecclesiastici Cap. ai. Quasi a facie colubri fuge peccata . Quis vero , ut discat sugere a lacie colubri, experinndos sibi frequentes venenati dentis morsus existimat , aut non potius censet sibi satis esse ratissae ad sugiendum , prudens et probabile judicium inserendi morsus , ni suetam arripiat ' Ergo minus animae quam corpori consulere debebit christianus, nec praesens et Proximum peric nium judicabit esse, in quo positus prudenter judicat se peccaturum, atque ut de periculo judicet, expectandum sibi censebit, quousque ipsa peccatorum Dequentis , et animae pernicie certus fiat, illud revera periculum fuisςeya. Hadrianus VI. in . Conditiones tractans requisitas ut sit confitens dignus sacramentali absolutione, ait.,, Firmo proposito cavendi in laturum includi propositum rejiciendi a se omnem occasionem, unde vcrisimi-- liter ad mortalem culpam sit pertrahendus, , . Greg. IX. Cap. ultimo de injuriis. Nec ignorantia , inquit, te excusat , si scire debuisti eae facto tuo injuriam perisimili. rer POSSe contingere . Susscit ergo ad justa in imputationem homicidii, de quo Gregorius hoc loco, ut quis det peram rei, e qua praevidere possit verisimiliter homici. lium consecuturum . Igitur positio illius facti vel rei, equa verisimiliter praevideri debuit homicidium, haberi debet ut caussa homicidii . Secus non esset homicidium imputabile . Ergo etiam quod coinque sectum , e quo prae videri possit verisimiliter secuturum peccatum ., censendum erit caussa peccati. Sed noua ine iacti comprehendi-

Tom. XVIII. Z

189쪽

i 3 DE PECCATI s

tur occasio prout voluntarie acceptata . Ergo talis Oeea. sio , o qua verisimiliter peccatum suturum praevido tur . caussa est, et quidem imputabilis peecati, atque adeo proxima . In eamdem sententiam D. Th. 2. 2. q. t O. art. 9. Infir- mi, inquit, in fide, de quorum salute probabiliter time-- ri potest, prohibendi sunt ab infidelium Communione . Ire itur ut infidelium communio censeatur fideli occasio reis movenda, atque proxima, tali S est, ut probabilem de salute timorem injicere possit. 3. Quia si ex majori, vel saltem notabili peccato. rum frequentia occasio proxima definienda esset, qui decies in mense cum ancilla peccaret, non esset putandus in occasione proxima peccati versari, quod plures sint dies quibus non peccat, quam quibus Peccat. Atqui hoc est absurdum , siquidem manifestum ibi apparet peccandi periculum . Ergo &C. Opponunt. Si quis bis tantum aut ter peccet in mense, reliquo toto tempore a peccato abstinens, Certe eum duo vel tres dies exigua sint pars unius mensis, vel anni , exigua quoque erit futuri peccati probabilitas in ea occasione, longe vero major pro habilitas peccati non suturi . Ergo ut dijudicetur, utrum occasio sit proxima necne, ex ipsa majore vel minore peccatorum frequentia judicium petendum est. At qui sic ratiocinantur, non Optimi sane videntur esse ossiciorum et peccatorum ratiocinatores , quod sic perspicue demonstro. Si quis singulis die. bus una hora peccet cum Ancilla , nemo erit Theologus

tantae humanitatis, qui non lateatur eum in occasione pro- Tima versari: et tamen si numerum horarum quibus peccat , conseras cum horarum numero quibus non peceat, comperies priorem numerum esse tantummodo Vigesi mam quartam , atque adeo exiguam posterioris partem. Ut ergo dijudicetur, num cohabitatio ea sit occasio pro Xima, non sunt Conserendae partes temporis, quibus quis non peccat, cum his, quibus peccat; secus cum annus , mensis , hebdomada dispergi possit non in dies tantum et horas , sed etiam in minuta et scrupula, cumque in qualibet eo habitatione plures sint horae, vel saltem minuta ,

190쪽

quibus non peccatur, quam quibus Peleatur, profecto si ex majori numero partium temporis, quibus non Peccatur dijudicanda esset occasio pro X ima peccandi, nun qnam ul-Ia in cohabitatione esset occasio proxima . Ut ergo illa oohabitatio judicetur occasio proxima nec ne , non est hoc attendendum, num toto tempore cohabitationis continuate peccetur , sed num in cohabitatione pro aliquo tem.

Pore ipsius immineat probabile periculum futuri peccati. Corruit ergo allata objectio. Hinc nonulli Τheologi, qui ex illa frequentia occasio.

nem proximam definire Voluerunt, utpote ex falso principio profecti, tu absurda prorsus consectaria deducti sunt. Exemplo sit Caramuel vir tamen incredibilis ingenii, et cum Cardano , ut mihi Videtur , aliqua ex parte comparandus . Ille porro de occasione proxima pro libito in hunc modum disserit. Transcribere autem volui, ut quisque intelligat, quanti sit a veris principiis recedere.

si Si iveris , inquit, ad talem domum decies, et quinquiesis Peccaveris , et quinquies non Peccaveris, est probabi-- le si revertaris te peccaturum esse , et aeque Proba- , , bile te non peccaturum esse . Ergo non est periculumis proximum. Si oeties iveris, et septies peccaveris , et seriri mel non peccaveris , est probabilius te peccaturum esse, ,, est tamen probabile te non Peccaturum esse; ratio est, is quia octava pars est gravis, et si septem lapsus te con- , , damnant, constantiam quam semel habuisti eontra septem, , lapsus dat gravem auctoritatem , sacitque opinionem pro se habilem . Si novies iveris , et octies fueris lapsus , te ex- is Ponis perieulo proximo si revertaris , quia non a Pars nonis e St gravis auctoritatis, et ideo improbabile est te data

se OezaSione restiturum esse , ae Per Consequens est mora-- liter evidens , hoc est certum, te, si eo redeas , miserri me Peccaturum

SEARCH

MENU NAVIGATION