장음표시 사용
171쪽
turpitudinem peccato superaddit , reus sit tantummodo improbitatis , quae inest actioni, prout ab eo scienter fit , an etiam peculiaris malitiae, quae Oritur ex circumstantia in vincibiliter ignorata. Ex. caus. utrum qui lacessitus injuria occidit hominem , quem ignorat in vincibiliter esse suum Patrem, reus sit homicidii tantum , an etiam parricidii . Nonnulli quidem etiam reum volunt malitiae, quae Sequitur ignotam circumstantiam , verum ex positis principiis tenendum est cum D. Thoma ignorantiam insuperabilem circumstantiae excusare prorsus a malitia , quae ex illa Peccato adjungitur ; nam circumstantia in vincibiliter ignorata facit, ut actus respectu ejusdem circumstautiae sit Omnino in voluntarius . Sed quod est in voluntarium nequit ad culpam imputari. Ergo, ut in allato exemplo haerea mus, qui parentem sibi in vincibiliter ignotum interficit, reus est homicidii, quia voluntarie hominem interficit, nequit tamen esse reus parricidii. Talis suit ignorantia Iudae cum accessit ad Thamar ; ille qnidem reus suit sornicationis accedens ad mulierem, quam . sciebat non esse Suam , immo potius meretricem esse putabat: sed reus non fuit incestus, quia nurum suam esse ignorabat, et quidem ignorantia insuperabili , cum I hamar faciem suam Vela SSet, ne Posset agnosci, quemadmodum ait Natal. Alexander, Confirmatque auctoritate Aug: . Huc pertinet pro'
positio 63. Baji damnata a Pio V. Infidelitas pure negatio a in his , in quibus Christus non est praedicatus, Pecca tum est: et Propositio a. damnata ab Alexandro VIII. Tametsi detur ignorantia in vincibilis juris naturae, haec
in statu naturae lapsae Operantem ex ipsa non caecuSαι αpeccato formali. Opponunt Iansentanir Hanc propositionem damnatam in Synodo Palestina refert Augustinus lib. de gestis Pelagii
Cap. I 8. nimirum: Oblivionem et ignorantiam non subjacere peccato , quoniam non Secundum Voluntatem eveniunt, sed secundum necessitatem . Atqui inquiunt, ea ignorantia, quae Secundum necessitatem evenit, est certe in vincibilis .
Ergo ignorantia in vincibit is subjacere peccato putanda est.
172쪽
R. Necessitatis nomen a Caelustio , et Pelagianis usur patum fuisse , prout opponitur Voluntario. , directo, et explieito, utque in eo locum habet, qui sciens prudensque animum inducit ad quidpiam agendum . Cum autem hujusmodi ratio voluntarii in iis non reperiatur , qui quomodocumque agunt eX ignorantia Propterea Pelagiani ex necessitate evenire, atque adeo Culpa Vacare docebant. quaecumque fierent ex quacumque ignorantia , sive vincibili, sive in vincibili juris aut facti indiscrinii natim . Eam sane fuisse Pelagianorum mentem , constat ex Augustino et Hieronimo , qui eos refellunt eum multis argumentis , tum ipso Apostoli exemplo, qui Christianos persecutus misericor indiam consecutus est, quia ignorans secerat in incredulitate ;quod exemplum nullam, ut patet, Vim habuisset adversus Pelagianos , nisi oblivionem et ignorantiam vincibilem, qualis illa erat Apostoli, Peccato eximere , necessitatis Prae-
O . Secundo . Augustinus lib. de gratia et lib. arb. Cap. 3. scribit: Sed et illa ignorantia, quae non est eorum , qui seire nolunt, sed eorum , qui tamquam simpliciter nesciunt, neminem sie excusat, ut sempiterno igne non
ardeat, si propterea non credidit, quia non audivit omnino quid crederet, sed fortassis ut mitius ardeat. R. Neque hunc locum ullo modo Iansentanis favere. Nihil eni in hic dicit Augustinus, quod non dicant et lateantur , qui negativam prorsus infidelitatem: defendunt: in fidelibus illis ardendum. erit sempiterno igne, non quidem Propter infidelitatem , quae negativa sup Ponitur, sed Propter peccata , quae sunt illi infidelitati adjuncta , quorum veniam, dum permanent in ipsa infidelitate, consequi non possunt , et a quibus certe per ipsam negativam infidelitatem non exscusantur; atque hanc esse mentem Augustini mihi videor
certo colligere ex Verbis, quae proxime sequuntur. Non enim, inquit, sine cavsha dictum est Effunde iram tuam, , in gentes, quae te non no Verunt se . Quis autem gentes istas, quas constat omni scelere, ac flagitio, et dedecore vitae contaminatas fuisse, ignorantiae nomine excusare vellet,quod
nihil unquato do divinis mandatis a Prophetis audivissent l
173쪽
Ex eo vero quod Augustinus conserat ignorantiam gentium , quae Deum non noverunt, cum ignorantia eorum , qui tamquam simpliciter nesciunt, eo quod non audierunt omnino quid crederent, satis constare potest, etiam Augustinum ibi loqui non de ignorantia prorsus in vincibili , sed solum de ignorantia vel concomitante, vel vincibili antecedente , proud opponitur ignorantiae consequenti et a sectatae , quae de industria quaeritur. Pelagiani quippe eos solos concedebant ignorantia non excusari, qui positive et expresse se ire nolunt, ac velut oblatam scientiam renuunt, Contra quos ostendit Augustinus , ignorantiam etiym non ansectatam ejusmodi esse, ut non penitus eximat a culpa , et culpae poena, sed ejus tantum gravitatem minuat Et Ra- ne vincibilem ignorantiam , modo antecedens esset, seu daret Caussam actui, vim apud Pelagianos habuisse excusandi prorsus a peccato constat ex superius dictis ad Cael stii propositionem damnatam in Synodo Palestina.
De Cupiditate ut caussa Peccati. Upiditatis nomino hic intelligitur turbatio quaedam
et vehementior impetus sentientis appetitus ad bona sensibilia persequenda, vel sensibilia mala refugienda, praeter rectum rationis ordinem. Duplex distinguitur: una anteceden S, quae Voluntatem excitat nusquam a Voluntate excitata :altern Consequens , quam ipsa voluntas sponte incitat, aut quae sequitur actum liberum voluntatis .
Cupiditas quandoque est Caussa Peccati . Prob. i. EX illo Iacobi cap. r Nemo cum tentatur ;,, dicat quoniam a Deo tentatur ; Deus enim intentator malori rum est, ipse autem neminem tentat: Unusquisque tentatur
174쪽
a concup iscentia sua abstractus et illectus, deinde concupiis scentia cum conee Perit parit peceatum, peccatum vero quum' se consumatum fuerit generat mortem. Illud porro est caussa peccati quo homo tentatur , seu inducitur ad peccandum . Αtqui unusquisque tentatur Concupiscentia abstractus et illectus . Ergo &C. Ex hoc textu, cujus plerique in eamdem sententiam ac plane similes existunt in aliis sacr. litterarum libris , quorum auctoritatem ipsi met etiam Νovatores reverentur,manifeste apparet , concupiscentiam ipsam per sese non esSepeccatum ut est a Concilio Τ ridentino adversus eosdem Novatores definitum, et ideo in sacris litteris peccatum ipsam quandoque apellari, quod ex peccato sit , et ad
peccatum inclinet; ceterum peccatum ex concupiscentia non fieri, nisi concupiscentiae voluntatis Con Sensus accesserit.
Concupiscentia antecedens minuit peccati graseitatem , non tamen penitus tollit, nisi hominem e statu rationis plane deturbet, atque in furorem , et amentiam conjiciat; consequens auget.
, , Actus in tantum est peccatum , in quantum est Volunta- ,, Tium , et in nobis existens ; esse autem aliquid in nobisse dicitur per rationem et voluntatem : Unde quantum ratiose et Voluntas ex sese aliquid agunt non ex impulsu passio- ,, nis, magis est Voluntarium, et in nobis existens, et is secundum hoc passio minuit peceatum , in quantum mi-- nuit Voluntarium. Secundo. Ex eodem S.Doct. a. 7. Si caussa passionisse nullo modo fuerit voluntaria, passio vero penitus auferatis Usum Tationis, profecto actus redditur plane in voluntarius. is Voluntarium enim sine aliquo rationis usu consistere haud ,, Potest, adeoque Omnino etiam a peccato excusatur . ,,
175쪽
Tertio. Concupiscentia consequens, qua homo irritat Ii-hidinem , ut ex petita voluptate fruatur intensius, non solum non minuit peccatum , sed magis auget: - Vel potius. , , inquit Angelicus, signum est magnitudinis ejusdem in ,, quantum demonstrat intensionem voluntatis ad actum, , Peccati , et si e Verum est, quod quanto aliquis majori libidine, vel concupiscentia peccat, tanto magi S Pecrat. , , Ex his eruitur I. actum , Vel omissionem procedentem ex insania, vel alia qualibet animi turbolentia, quae suerit voluntaria in causSa, non eXensari a Peccato, Cum hujusmodi actus vel omissio praevideri potuit ac debuit. Si Parochus e. g. Privat sese usu rationis voluntaria ebrietate , tumque voeatus ad hominis jamjam morituri confessionem excipiendam, nequeat occurrere, illeque homo spiritalibus destitutus praesidiis migret e vita ; profecto Parochus sit gravissimae omissionis reus . Τalis quippe omissio est voluntaria in caussa . Potuit enim ac debuit praevidere illam ex voluntaria ebrietate secuturam . Quisque tamen voluntarie in passionem se conjicit , quae ipsum pri at usu rationis, non continuo fit reus omnium peccatorum , quae ex illa impotentia oritura praevideri potuerunt, sed tunc solum quum aliquid aut sa-ciendum , aut non saciendum occurrit, ut docet D. Th. Et sane cum indefinita sint peccata , quae illa impotentia sive commissione , sive omissione admitti possunt, qui ei impotentiae voluntariam caussam tribuit, indefinitum
Culparum numerum contrahere censendus esset, si eorun jam esset reta S, antequam evenirent, quod absurdum est. Eruitur a. Peccatum ex antecedente cupiditate merito
vocari peccatum infirmitatis; Nam ut docet S. Th. Ipsae, , Perturbatio sentientis appetitus est velut aegritudo is quaedam, Seu morbus animi, quo ratio , quae in ipsori animo principatum tenet, impeditur, ne recte et expe-- dite munere suo sungi queat . MPorro passiones Omnes , quae POSSunt esse caussa Peccati , ad tria capita revocantur , nimirum ad concupiscentiam carnis, ad concupisCentiam Oculorum , ad super hiam vitae;
id que ex Divo Ioan . Epist. s. cap. a. se omni quod e3t in
176쪽
se mundo aut est concupiscentia carnis , aut concupiscentiari oculorum , aut Superbia Vitae . se Prima , ut docet S. Thomas , est in Ordinatus appetitus earum rerum , quae Perti nent ad individui, Vel speciei conservationem , unde resertur ad concupiscentiam naturalem, quae quum in reliquis animantibus appareat, dici potest concupiscentia non solum naturalis, sed etiam animalis. Secunda est inordinatus appetitus eorum quae sunt delectabilia , secundum apprehensionem imaginationis , aut alicujus hujusmodi acceptationis, sicut pecunia, ornatus vestium dec. Et ad haec duo Prima reseruntur Omnes passiones appotitus concupiscibilis, sive quae sunt homini cum reliquis animantibus Communes , Sive quae sunt illius propriae. Tertia est appetitus in ordinatus boni ardui, ad quam reseruntur omnes Passiones irascibilis appetitus, cujus est serri ad ardua et excellentia , quae praebent materiam superbiae. Atquae haec quidem omnia ex doctrina ej iisdem Angelici ultimo loco revocantur ad inordinatum amorem Sui. Hic enim ait I. a. qq. 77. art. 4. is Quod aliquis sPeetat ,, inordinate aliquod temporale bonum procedit ex hocis quod in ordinate amat se ipsum ,, . Unde mani Stum eSt quod inordinatus amor sui est caussa Omnis Peccati.
JHalitia egi ea depravatio animi, qua neque intelle
eius ignoratio no decepta, neque ulla vehementi appetitus Sentientis perturbatione incitata voluntas, ipsum spirituale malum consulto oligit, ut bono temporali persi uatur , quae definitio colligitur ex D. Th. doctrina I. 2. q. 78. art. I. cujus explanatam sententiam praeterire studio brevitatis cogimur : adeunda est tamen et . qui Τheologi Personam
Su Stinere, resque per caussas noscere cuPiat.
Neque porro huic doctrinae dissentit quod legitur
Pro verti 22. Errant qui operantur malum. Cui loco conissentanea est etiam Philosophi sentcntia 5. Ethic. cap. I.
177쪽
omnis peccans est ignorans , quasi ex eo fieret, peccatum omne ab ignorantia, vel errore, nullum ex certa malitia procedere. Longe quippe alia est ratio erroris in eo , qui peccat ex ignorantia, atque in eo, cujus cogitata culpa est, ct meditata. Ille thooretico errore universe ignorat, malum esse quod agit. Iste agnoscit malum quod patrat, soloque praetico errore , qui nascitur ex immoderato amore temporalis boni, judicat malum illud esse hic et nunc , ut loquuntur, faciendum, ut eo bono fruatur. Merito proinde Philosophus loco cit. ait: Ob hujusmodi errorem injustos homines malosque onmino fieri; cujus rationem aD seri, quia nimirum error ille Propria electione contrahitur, nec non est caussa pravitatis.
Quin antem homines peccent interdum ex certa ma- . litia, dubitare non sinit Sacr. litterarum auctoritas . Illi nimirum sunt de quibus Iob. 34. dicitur . si Quasi de indu- , , Stria recesserunt ab eo, et omnes ejus vias intelligereri noluerunt. ,, Et Pro Verb. 2. Qui relinquunt iter rectum, is et ambulant per vias tenebrosas , qui laetantur eum ma- , , te secerint, et exuliant in rebus pessimis . ,, ΕX quo eruitur peccare ex certa malitia: I. Qui assectata ignorantia peccant, qui nimirum Dei vias intelligore nolunt. a. Qui ad illecebram peccati consequentem cupiditatem proVocant, qui nimirum laetantur in rebus pessimis . Quaeritur autem utrum Peccent ex certa malitia, qui peccant ex prava consuetudine .
Qui ad peccandum prava peccati consuetudine inducuntur eae malitia peccare cenSendi sunt. Prob. argumento D. Th. I. a. q. 78. art. 2. Peccatum ex certa malitia illud esse dicitur, quod est ex cogitata et praevisa mali electione, qua nempe scienter quis malum
morale eligit, ut bono quopiam jucundo, vel utili potiatur . Atqui per habitum , seu consuetudinem peccati fit homini connaturalis dilectio ejus boni, propter quod scien-
178쪽
ter eligit malum spirituale , fitque adeo conveniens, et qua si naturalis ipsa electio mali, quatenus ipse habitus, et consuetudo quodammodo Vertitur in naturam. Igitur Prava consuetudo in voluntatem eam depravationem inducit . e qua oritur malitiae peccatum. Hinc ea, quae de gravitate peccati ex malitia tradun-inr a D. Th., transferri possunt ex aequo in peccatum ex consuetudine, immo in hoc magis valent. Triplici ex empite repetit S. Doctor gravitatem peccati ex malitia. i. Ex eo quod in eo peccati motus magis est proprius voluntatis . Quid autem tam proprium voluntatis, quam motus Pee cati ex Consuetudine, quae fit ei quodammodo con naturalis' a. Quia quod est ex perturbatione, et repentino motu eu piditatis , breve est ad tempus, et sic homo , ut ex PreSSe
ait S. Thomas, cito redit ad bonum propositum Poenitens de peceato, sed habitus quo homo peccat ex malitia diuturnitatem habet, facitque ut obfirmato animo haereat iuvitio qui prava ejus consuetudine implicatur . 3. Quia per
peccatum ex malitia, multoque magis per peccatum ex eo u suetudine contrahitur permanens quaedam , et per ver Si SSima dispositio quoad ipsum finem , qua nulla periculosior .
I inc ipsa consuetudo inter caussas peccati , et qui dem Praecipuas recenseri debet. i. Quia vi consuetudinis vivide , et frequenter sese objiciunt animo ipsae peccati illecebrae , quas quantumvis expellere animus Satagat, re Currunt tamen , ipsumque assiduitate et frequentia satigant . a. Quia peccandi assiduitate dediscit animus horrere Peccati gravitatem et turpitudinem ; atque ita im- Pius eum in profundum venerit, contemnit. 3. Quia Pec canti consuetudino subtrahuntur justo Dei judicio auxi lia gratiae, valida illa, et officacia, quae ad conversionem peccantis ex consuetudine, quam D. Augustinus suscitationi Lazari comparat Serm. 98. de verbis Domini ea P. b.,
Hinc denique intelligitur, cujusmodi sit ea moralis necessitas , quam injicit prava consuetudo peccandi, de qua D. Bernardus Serm. 8 l. in Cantica . , , Νescio, inquit, quo, , Pravo et miro modo ipsa sibi voluntas peccato in de
179쪽
terius mutata necessitatem tacit, ut nec necessitas, Cum M voluntaria sit, excusare valeat voluntatem, nec volun- , , tas , cum sit illecta , excludere necessitatem. , , Atque inde Rectoribus animarum argumenta Peten da sunt, quibus fideles aut a contrahenda prava consuetu dine deterrere, aut a contracta revocare omni ope Conen
tur. Curationi ejus mali instandum cum omni patientia et doctrina . Patientia benignitatem sociam habeat in cohortationibus . Doctrina prudentem suppoditet remediorum delectum , ne morbus aut inanibus blanditiis foveatur, aut exasperetur nimia Severitate potius quam curetur. Ut ju'stum hoc medium teneri valeat, nunquam hacc duo Suut sejungenda , ut blandissimae charitatis affectu excitetur
peccator ad intuendas divitias bonitatis , patientiae, longη nimitatis Dei, eamque benignitatem, quae ipsum Vocat ad poenitentiam; simulque ex alia parte justus terror incutia tur irae , et indignationis, quam sibi peccator thesaurizat in
die revolationis justi judicii Dei secundum duritiem Suam,
et impoenitens cor Suum . Constat autem peccatum ex malitia commissum gra
Vius esse peccato, quod dicitur infirmitatis, ad quod nem' pe perturbatione quadam cupiditatis homo inducitur. PEC catum autem infirmitatis, ceteris paribus , gravius esse Pec' cato ignorantiae , quando ignorantia est in directe tantum volita , e X eoque tantum capite culpabilis , quod homo non omne quod debeat studium adhibuerit, in eo Perdiscendo , quod Scire tenetur, eum quo ex alia parte talis
ignorantia est caussa actus, ita ni homo actum non elice
ret, nisi ea ignorantia laboraret. Tunc enim, ut Patet, actus minus est Voluntarius , quam qui procedit OX eu Pi ditate antecedente , utpote in quem cadit i peta intentio Voluntatis . Et quidem cum ignorantia illa in directe volita sit causSa aetus, hoc, ut ante animadvertimus , sesellit Pelagianos, qui propterea existimarunt, eam, utpote quae
antecederet actum voluntatis, afferre nccessitatem, Sod in hoc errabant, quod non animadverterent, eam ignorantiam , tametsi esset antecedens relate ad actum qui eX ea Procedit, nihilominus esse consequentem relate ad Praece-
180쪽
dentem negligentiam ipsius met Voluntatis , quo sensu cap. superiore vincibilem appellavimus ignorantiam illam , quae antecedit actum , eique dat caussam . Unde necessitas, quam inseri ignorantia hujusmodi, est necessitas non absoluta sed eonsequens , quae nequit Penitus excusare a peccato , sed tantum illius gravitatem plus etiam minuere. quam an lecedente cupiditate minuatur.
. De caussis peccati externis Caussae humani actus externae triplex est ratio ἰx. Cernitur in ipsomet actus ohjecto, quod voluntatem allicit, movetque ad sui prosecutionem. a. Altera in eo. qui ejusmodi objectum proponit, Vel quandocumque exhibet . 3. In eo , qui objecto proposito aliquam boni speeiem , sive persuasione , sive quacumque alia ratione adjungit . Hinc sequitur Diabolnm dici posse caussam peccati
externam , quatenus menti seu Phantasiae suggerit ea objecta, sive illas objectorum repraesentationes , quae Cupiditatem iussam mare plurimum possunt , eidemque cupiditati stimulos ipse addit impressione sua in appetitum sentientem . Neque enim aliter agere potest Daemon in hominem , quemadmodum docet S.I h. I. u. q. 8Ο art. 2. quam phantasiam, et sentientem appetitum commovendo. Nam eum vi nexus physici, quo anima corpori sociatur , objectorum quae fiunt in phantasia repraesentationes , et cupiditatis motus oriantur ex commotione quadam fibrarum et spirituum , qui per eas decurrunt ad partem usque cerebri principem pertinente, satis facile intelligitur , quemadmodum valeat Daemon , Deo ipso permittente , impressione quadam in organa sensuum phantasiae objicere i ritamenta libidinis, ipsamque lihidinem ultro irritare. atque hoc pacto tenebras menti ossundere , hominesque in fraudem et peccatum illicere.