Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Cum plures actus physici persantur unusquisque circa Suum objectum , in quo termina Πι , habentque suam unitatem moralem , nec Proinde unus ad alium refertur tanquam inchoatio , pars , aut medium, nec ab eo compleri opus hobet, ut ille actus Per sese unum to tum morale essicere intelligatur : tum illi actus , tametsi succe3siMe sant, totidem peccata Sunt. ine qui accedit ad non suam , tot peccata Committit, quoties cum ea unius noctis spatio rem habet. Hinc Sacerdos qui plures uno die missas , vel propter neceS Sitatem , vel ex ritu ecclesiae , ut in Natali Domini , mortalis Peccati conscius , celebrat, tot etiam se sacrilegiis implicat, nam unaqua que missa per sese unum totum morale facit ; in eadem vero missa colebranda non bis peccat pro duplici consecratione panis et vini, quia duae illae consecrationes pertinent ad unum idemque sacrificium , atque adeo ad unitatem actionis, quae missa continetur. Pluribus etiam se sacrilegiis contaminat propter eamdem rationem Saccrdos, qui in lethali culpa plures consessiones excipit, et absolutiones impendit; nam non Uinus Sin gulae consessio nos, quam singulae missae unum totum morale integrum per se completum efficiunt.

Dubitant vero Theologi do Sacerdote, qni in una Mis-βa pluribus porrigit Eucharistiae Sacramentum totidem se sacrilegiis, an uno tantum contaminet. Νonnulli negant, alii affirmant , quibus non videntur minus distincti actus quibus Eucharistia muli is porrigitur , at quo sint actus , qui bus Sacerdos multas absolutiones impondit . Verum ex allata regula erui potest hoc discrimen , nimirum ex ritu ecclesiastico omnibus qui sese o seria ut ad sacram mensam est Christi Corpus porrigendum , secundum regulas de hac re notissimas , de quibus non est hic locus disputandi ;quare actus , quibus singulis porrigitur , tametsi distincti, conVeniunt tamen in una communione, quae ex ritu Le-

212쪽

clesiastico complecti omnes debet. At vero nullo ritu , nullo praecepto, nullo communi Vinculo una consessio conis nectitur cum alia, siquidem nullum est praeceptum , ut qui ad confessionem accedunt, uno tempore , et simul, et continenter audiantur ; sunt ergo totidem actus ab oluti ex sese , et persecti, quot sunt consessiones , absolutionesque distinctae . Ex quo probabile fit, non committi tot sacrilegia , quot sunt personae, quibus Eucharistia una vice et conistinenter porrigitur . Caeterum haec non audemus plane definire.

Cum actus qui spectat in unum aliquod objectum mora- .liter interrumρicur , et subinde restetitur , tot sunt actus numero discincti, quot sunt repetitiones morali interruptione diremptae.

Fit autem haec moralis interruptio tribus modis

I. Voluntatis retractatione. a. Voluntaria cessatione ab actu. 3. Naturali cessatione ex somno , distractione, aliis occupationibus, quae mentem alio a Vertunt obrepente . Tametsi vero communis est et Vera , ut Pote quae ducitur ex ipsa humani actus natura, sententia Theologorum docentium , expressa Voluntatis revocatione P jusdem actus interrumpi ; dixerunt nihilominus alii, hanc interdum non satis esse ad tollendum moralem unitatem actus , cujuq rei

exemplum ponunt in homine, qui die jejunii monsae a

Cumbens extremo prandio proponit se noue amplius manducare, apposito vero subinde novo edulio, ad manducandum iterutri inducitur. Iste certo non est censendus ea Voluntatis revocatione , et non manducandi proposito inter

Prandendum, prandium ipsum interrupisse. Pari ratione inquiunt, si ad id prandium ci hi vetiti eurati mi; sent et appositi , atque inter prandendum quis propos nisset ab illis abstinere , deinde in eodem prandio ad eos sumendos animum iter sin induxisset, non nisi unum peccatum

admisisse censenduS eSSet.

Tom. XVIII. C e

213쪽

verum haec facile expediuntur. In utroque e Ventri

propter ex Pressam Voluntatis revocationem actus interrumpitur , fitque multiplex : sed hoc est discrimen , quod in primo exemplo nullus peceato locus, quia cum jejunii lege unicum prandium Praescribitur , non prohibetur ne quis pluries velit illud unicum prandium sumere cum Veroactus eXternus, Sive Comestio unica sit, tametsi comedendi propositum expressa revocatione multiplicatum fuerit, ex hoc sequitur tantum, quod quis duplici distincto pro-Posito voluerit unum prandi iam perficere, sed ill duplex intentio , prout in unum eumdemque prandii actum spectat externum, nulla lege prohibetur, nullum qnc adeo ibi pec- Catum est. At Vero qua lege carnes interdicuntur die jejunii , eadem lege vetatur quodlibet internum propositum vescendi carnibus . Quamobrem si hoc propositum CXPres sa retraCtatione revocatur, et postea in eodem etiam pran dio renovatur , duplex fit peccatum. Et sane si in illo prandio , quo actu quis proponit abstinere a comedendo, Per secta contritione peccatum deleret , non ne reno Vando pro' posito comedendi se itero in peccato obstringeret 8 Quomo do ergo inter utrumque peccatum , si nulla fuit moralis interruptio, status gratiae intercedere potuit 8 Eadem porro de altero modo, qui fit por voluntariam cessationem, dicenda sunt, Voluntaria quippe cessatio est voluntaria prioris actus dimissio . Tandem quod attinet ad tertium modum, nempe adces Sationem ex somno , et aliis occupationibus quae men tem avocant obrepente, hac distinctione utendum est Vel cessante actu interno et proposito voluntatis Propter eas Caus Sas Continuatur tamen actus externus , qui dat aetio' ni suam unitatem moralem, tumque in actus externi e Ontinuatione, Virtute permanere actus internus est Consendus snullaquo sieri interruptio . Sic in solemni missa non interrumpitur actio per concionem quae habetur inter solemnia, etiamsi celebrans concioni obdormiat. Si vero nihil hujusmodi est, in quo virtute propositum voluntatis Perma ndre censeatur, tune sola interposita notabili mora pro Positum interrumpitur , et si actus renovatur, certe haben

214쪽

dus est velut distinctus a priore. Quantum vero temporis ad moram notabilem requiratur, definiri vix potest. Ex prudentum judicio et aestimatione res ut plurimum transigenda . Certe Angelicus tune solum peccata non multiplicari docet , cum breves morulae intercedunt, velut si sur uno die meditetur, ac Praeparet quae sibi sunt Opus ad cogitatum furtum faciendum , ille unius tantum Pe - cati facile reus erit, tametsi saepe a cogitatione furti avo. catus suerit. Verum si quis per annum , mensem , vel hebdom dam animo gerat habituale propositum odii cxplendi, vindictae faciendae, rei alie uae retinendae, profecto dubitandum non est, quin Saepe inter actus qui repetuntur, et idemtidem data occasione renovantur , tales tantaeque morae intercedant, quae SRtis sint ad actus et peccata multiplicanda ; quamobrem diuturnitas temporis in consessione est aperienda, ut de Peccatorum multitudine, spectatis aliis etiam circumqtantiis , judicium fieri possit, neque qui contra sentiunt sacile ab iis audientur, qui conscientiae

suae consulere volunt ex animo, et sincere Coram Deo ambulare .

De mortalis peccati, et oenialis discrimine. Tripliciter peccatum vρniale dici posse animadvertit S. Th. I. a. q. 77. art. 8. Ut O modo ex caussa , quia scilicet habet caussam veniae aliquam , quae diminuit peccatum , et sic peccatum ex infirmitate , vel ignorantia dicitur veniale . Alio modo ex eventu . sicut omne peccatum per poenitentiam fit veniale, idest veniam consequitur. Tertio modo dicitur veniale ex genere. sicut verbum otiosum, et hOC solum veniale mortali opponitur.

Duo itaque sunt hic nobis agenda . I. Propugnanda Catholica veritas adversus haereticos negantes illud ex genere peccati mortalis et venialis discrimen. a. Expliis.

215쪽

candum, de quo Catholici Doctores disputant, unde potis.

simum sit discrimen istud repetendum . Atque ut mittamus veteres illos Haereticos , Iovinia. num peccata Omnia aequalia constituentem, et Pelagianos volentes per quodlibet peccatum amitti gratiam. ut intelligi potest ex Hieron. l. et v. Dialogo Contra eosdem, Et

ex Augustino Haeresi 83. Ioannes Viclephus presbyter Αnglicus in Concilio Constantiensi damnatus, docuit Omne

peccatum praedestinati esse Veniale, et omne Peccatum reo probi esse morta Ie, non quidem ex natura sua , Sed ex ordinatione divina . Lutherus etiam omnia infidelium peccata mortalia esse asseruit, fidelium autem venialia praeter infidelitatem . Calvinus etiam lib. 3. In St. cap. . num. 28. diserte testatur omne peccatum natura sua morte dignum.

M Caetorum fidelium peccata venialia esse, non quia nouis mortem mereantur , sed , quia Dei misericordia nulla estis condemnatio iis qui sunt in Christo Iesu, eis non im- ,, Putantur . Unde Zanchius inter Calvinianos celeberrimus in Miscellaneis to m. i. pag. 65 i. In renatis et vera fide praeditis, inquit , omnia peccata sunt Veni alia, in re Probis omnia mortalia. Equidem Ioannes Gerson Caneellarius Parisiensis , et Joannes Fiso herus Episcopus Rossensis videntur externa tantum Dei imputatione peccatum veniale a mortali distinxisse, in quo imprudenter lapsi sunt: tamen nunquam non abhorruere ab illo errore: omnium reprobΟ-rum Peccata mortalia, fdelium venialia esse.

EX peccatis alia sunt ex natura sua graviora, digna odio Dei et morte aeterna , tilia minime, adeoque mortilia peccata et penialia non eaeterna tantum imputatione , sed toto genere dirimuntur, sive in renatis etfdelibus , stoe in fodelibus, et reprobis . Prob. I. Matth. 5. si omnis qui irascitur fratri suoreas, erit judicio, qui autem dixerit fratri suo Racha,

216쪽

I, reus erit Concilio : Qui autem dixerit salue, rens eritis gehennae ignis. se Quo loco distinguuntur apertissime

peccata non solum alia aliis gra Viora , sed talia etiam, ut alia quidem reum hominem essiciant gehennae ignis, hoe est aeternae mortis et supplicii , alia vero minime, idque non propter externam imputationem, sed, ut Patet, obnativam ipsorum gravitatem levitatemque; quem locum ita sane est interpretatuq Chrvsost. ho init. ι 6. in Matth. super illud cap. 5. ubi ait: ,, Eum qui sine caussa irascitur ju- is dicio condemnat, eum Vero qui dixerit Racha, reum is Condemnat esse concilio . Sed adhuc ista non magna , , sunt, haec enim idcirco non sunt memorata supplicia, , , ut eum qui fratri suo , latue , dixisset, gehennae igni-- bus deputaret . I. Prima ad Cor. cap. 3. M Si quis autem superaedi ,. ficat super fundamentum hoc aurum , argentum , lapi- , , des pretiosos , ligna , foenum , stipulam, uniuscujusque OPus manifestum erit, et unius ujusque opus quale sit ,, ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod superaeri dificavit; mercedem accipiet, si cujus opus arserit, de- , , trimentum patietur, ipse autem salvus erit, Sic tamense quasi per ignem. Α, Fundamentum istud Christum esse ait idem Apostois Ius versu Proxime superiori . Huic fundamento charitate fideles cohaerent, ut clare ostendit Augustinus lib. 2 . de civit. Dei cap. 26. Hinc fiunt ipsi templum Dei, ut ait Apostolus proximo sequenti versu. Huic sundamento dum cohaerent , manentque adeo in charitate , super aedificant opera Sua : alia , quae designantur auro , argento , lapidibus pretiosis, suntque opera optima , solida , probatissima, quae manent, et pro quibus mercedem accipient, Suntque eo nomine meritoria; alia vero ligno, foeno , et 'ti-Pul a , Suntque adeo opera levia inutilia , quae non mane hunt, sed igne ardebunt, ita tamen ut qui ea secerit, nihilominus salvus futurus sit, nimirum per ignem, quod nempe per haec peccata non avellatur a fundamento, sed ei maneat charitate conginti natus . Simul vero loquitur

Apostolus hoc ipso loco de gravioribus aliis peccatis, quiq

217쪽

bus violatur lioc ipsurn Dei templum quod sunt fideles ,

et quae qui secerit, disperdet eum Deus. Non poterat certe declarari Iuculentius discrimen peccata mortalia inter et venialia . 3. Ad convellendum ponitus Novatorum errorem quid amplius requiritur, quam si constet aliis quidem peccatis justos ipsos et etiam pracdestinatos gratia Dei excidere, aliis autem minime 3 Atqui utrumque Plane constat sacrarum litterarum monumentis . Ρrimum quidem , ut multa alia praeteream , exemplo parentum humani generis , qui culpa sua e gratia Des exciderunt, sibique mortem consciverunt: alterum primae Ioann. i. Si diaeerimus quo niam peccatum nou habemus, ipsi nos seducimus . Iam di Xerat Ecclesiastes cap. 7. Non est homo iustus in terra qui faciat bonum, et non Peccet. Non ait Ecclesiastes, nullum esse hominem justum in terra, sed nullum justum qui non peccet. Hinc ipsam et orationis dominicae sormula Ueraciter justis ipsis deprecanda est suorum peccatorum Ve'nia, ut est etiam in concilio Mileuitano definitum. 4. Accedat Patriam auctoritas. Origenes homil. 5. in Levit. ,, Puto ego delictum quidem esse levius aliquanto is quam Peccatum , nam invenimus do peccato dici , quod sit peccat uni ad mortem, de delicto non legimus, quod esse dicatur ad mortem se . Hieron. in cap.7.Μatth. Verba illa interpretans. Quid autem uides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non oldes 8 Sic

ait : ,, De iis loquitur qui quum ipsi mortali crimine te-

neantur Obno Xii, minora peccata Datribus non concedunt, si culicem liquantes , et camelum glutientes . ,, Atque haec quidem minora peccata venialia esse intelligenda, EX EO Satis patet, quod ea Hieronymus mortalibus criminibus o P- ponat . Propterea etiam Ioviniano exprobrat, quod sublata peccatorum diversitate , Omnes essent ab Eo cum parri

eidis et adulteris propter lesee. quotidianumque Peccatum

in eaeteriores tenebras retrusi Oc. Lib. a. contra Iovinianum Cap. I7. Ergo ex Hieron. levia et quotidiana peccata non inducunt reatum Paenae aeternae , quemadmodum parricidium, et adulterium . In eamdem sententiam Augustinus

218쪽

Lib. de Spiritu et lit. cap. 28. Sicut non impediunt a vita aeterna justum quaedam peccata venialia , sine quibus haec vita non ducitur , sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus dissicillime vita cujusque hominis invenitur. Eadem docet Gregorius lib. II. Moralium cap. 5. aliique Patres. Quapropter Summi Pontifices damnarunt propositionem Baji ao. Nullum est pec

catum ex natura sua veniale, sed omne Peccatum meretur poenam aeternam .

obj. Deuteronomii 27. Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit. Cui simile est quod habet Apostolus ad Galat. 3. et ad Rom. 6. Stipendium peccati mors. Et I. Ioan. 3. Qui facit peccatum, ex Diabolo est ; item illud Matth. 5. Q ni ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum, idost nullus, ut Calvinus interpretatur . Iacobi a. ouicumque totarn legem servaverit, offendat autem in uno. factus est om

nium Teus .

R. Ad I. Moses eo loco , ut manifeste patet, iram Dei detestatur in violatores legis . et quidem legis ejus, quae vetabat idololatriam, homicidium, incestum; violatorum autem nomine non intelliguntur, qui leviter tantum

in legem delinquunt, sed qui gravioribus flagitiis , qualia sunt mortalia peccata, eam violare non Verentur. Ilipsum autem confirmari potest ex illo ipso textu Apostoli. Stipendia peccati mors. Si quidem Apostolus eo loco da Peccatis loquitur , quibus illi qui vocati erant ad gratiam et justitiam , exhibuerant membra sua servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem ; generatim ergo Pro P Si tiones illae indefinitae, quae divinam maledictionem in peccata de nunciant , de peccatis gravioribus intelligendae sunt et quandoquidem sacrae litterae alia peccata leviora commemorant, quibus obnoxii sunt homines justi, et Deo accepti , in quae proinde nequeunt execratio nos illae ullo Paeto cadere. Ad a. Explicatissima est respondendi ratio , nam primo Christus loquitur de illis , qui mandata minima non solvunt modo, sed solvere alios doconi, in quo

219쪽

est gravissimum scelus Per Versionis doctrinae , scandali, et contemptus legis. Secundo loqui inr eo loco Christus adversus Pharisaeos qui dupliciter in judicandis peccatis errabant , et quod externa peccata , velut homicidium et adulterium, leee quidem prohiberi existimarent , non autem interiores motus irae et cupiditatis , et quod velut

minima censerent ea legis mandata , quae essent gravissima, iisque inanes Suas traditiones anteponerent, ut saepe etiam ipsis Christus exprobrat. Hinc in eo sermone docet Christus legem violari non ab eo solum , qui occideret , juxta illud : Audistis quia dictum est antiquis , et quod solum tencbant Pharisaei, sed ab eo etiam, qui irascitur Datri suo . Ego autem dico vobis Oc., nec ab eo solum qui moechatur , sed ab eo qui viderit mulierem ad concupiscendiam eam , nec ab eo modo , qui non diligat amicos, Verum et ab illo , qui inimicos non diligit. De illis ergo mandatis loquitur Christus quae non revera, Sed prava Pharisaeorum interpretatione minima reputabantur. Ad 3. Ex ipso Cap. Iacobi manifestum Ost eum loqui de gravioribus legis praeceptis ; sic enim suam ipse

sententiam explicat sequente versu . , , Qui enim dixit, , non In Oeeaberi S , dixit et non occides , quod si non moechaberis , Occides autem , iactus es transgressor le-

is gis dis .

Argumentantur deinde ex eo quod peccatis qnibuscumque laeditur maximum legis mandatum: Diliges Dominum Deum tuum 3ce. Tum etiam ex illo Ioan. 3 , ubi Christus Petro ait : Si non lavero te non habebis partem mecum ;attamen ibi Sermo erat certe de peccatis , quae venialia di. cuntur . Sunt ergo ea ipsa natura sua mortalia, eum exincludant a regno coelorum, sive prohibeant ex sese habere partem cum Christo . R. Ab co qui venialiter peccat, non diligi Deum actu, non tamen ab eo violari charitatem , et solvi amicitiam cum Deo: quare peccatum veniale, utpote quod non adversatur fini legis , quae est charitas, neque primo mam

dato repugnare Censendum PSt. ' ,

Ad alterum R. Verba illa referri posse aut ad se

220쪽

elum ant ad facti significat ionem . Si ad significationem,

quae facto illo continetur, innuit neminem habere posse partem in regno eoelorum, nisi qui fuerit a Christo munis datus . Si ad factum, ablutionem illam' suisse Petro necessariam, quia Petro a Christo praesepia erat, non quod ex sese peccata Venialia hominem reum ossiciant aeternae

Poenae . , .

DU. Basilius in regulis brevioribus ad interrogationem quartam pronunciat Stimulum mortis non hoc aut il- Iud , sed indefinite quodcumque peccatum esse . Deinde ad interrogationem 273. negat disserentiam hanc majorum

et minorum precatorum unquam in novo testamento reperiri. Augustinus vero Saepius tribuere videtur uni divinae misericordiae , quod viri etiam justissimi et sanctissimi salutem eon sequntur , sed illi non mortalibus tamen, sed solum venialibus peccatis sunt impliciti . Ergo agnovit Angustinus propter Solam Dei misericordiam, non autem natura sua peccata venialia aeternae poene reatum uouinducere. Unde lib. a. de peccatorum meritis cap. 3. ait: se Quis enim cum aliqua spe adipiscendae salutis aeternae deis hac vita migraret, manente illa sententia, quod quicumque se totam legem servaverit, Offendat autem in uno factus estis omnium reus , nisi Post Paullulum Sequeretur . . . . Super ,, Kaltat autem misericordia judicium ,, R. Basilium loqui de peccato quoctimque non absolute, sed prout habet adjunetum contemptum. In hoc enim est totus ut ostendat: Nihil omnino tanquam minutum con- lemni debere, quae Sunt eXPressa ejus verba, additque :Qui enim rem contemnit, conremnetur ab ea . Ad alteram auctoritatem Valet eadem responsio : nam Basilius ad hanc interrogationem respondet. ,, Quomodo agi par est cum se iis, qui cu in majora peceata declinent, minora perinde se ac si nihil reserat, contemnunt. ,, EX quo patet Basialium adversus eos agere, qui perverse Putabant nullam in peccatis minoribus declinandis en ra in esse adhibendam. Quare isti videbantur hanc differentiam statuere inter majora et minora peccata , quod multum reserat Vitare peceata majora, nihil reserat vitare minora. Quod sane sal-

TOm. XVIII. D d

SEARCH

MENU NAVIGATION