Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

se tale inde permittatur eXire, sequitur munditia , qua posse sit jam gaudere Conscientia, quamvis nondum sit illa per-

, , sectio, ubi non luctabitur cum vitio continentia, nuncis autem quamdiu concupiscit caro adversus spiritum, sat ,, est nobis non consentire malis, quae sentimus in nobis . , , Adverte Augustinum ita peccatum a malo distinguere, ut non omne malum Velit esse peccatum. Quare ex eo quod concupiscentiae motus mali plerumque dicantur , et lato sensu peccata, perperam concludunt haeretici, concu-

Piscentiam esse vere et proprie peccatum , quod distincte explicat Augustinus lib. 6. adv. Iulianum c. 5.: Regeneratus omni Peccato caret, non omni malo: quod planius ita

dicitur: regeneratus omni reatu omnium malorum Caret, non omnibus malis.

Adverto insuper in illo superiore textu ex Angustino , Concupis entiam indeliberatam adversari persectioni status, ad quam justi aspirant, non ossicio vitae, quod Praecipitur . Ex hac enim distinctione expedita ratio patebit conciliandi Angiastini, iisque locis occurrendi, quae ex ipso Haeretici depromunt. 4. Ad Rom. 6.: Non ergo regnet peccatum in pestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus: Hic distinguitur Peccatum , et regnum peccati ; peccatum dicitur quidem esse in concupiscentia, sed hoc peccatum non prohibetur; regnum Vero peccati ex obedientia, et Consensu voluntatis repetitur, ut hoc regnum prohibetur; ex quo manifeste Patet, peccatum quum dicitur de concupiscentia, non sumi pro peccato proprie dissio . Seu transgressione legis, sed lato sensu pro malo, quod est ex porcato, et in peccatum inclinat; peccatum Vero Proprie dictum, quod prohibetur , significari per regnum peccati, Cum nimirum

concupiscentiae tentanti Voluntas Consensu accedit, eamque regnare permittit. Hinc Augustinus in illud Apostoli ad Rom. 7.: Iam non ego operor illud sed quod habitat

in me peccatum, Sermone Isi. cap. l. haeo hibet: ,, Quia

is non mente Operabatur Con Sentiendo, sod carne concu-

, piscendo; hoc enim peccati nomine appellat, unde oriun-- tur cuncta peccata , idest ex carnali concupiscentia ....

242쪽

IIuie ergo illicitae delectationi si resistamus, si non Conin ,, sentiamus , si membra Velut arma non ministremus , nonis regnat peccatum in nostro mortali corpore, peccatum, , enim ant' regnum perdit, et sic perit. ,, Lucu lentissis, me vero suam ipse mentem Augustinus aperit lib. a. de Genesi contra Manicha pos cap. I 4. ubi quae in nobis aguntur, dum labimur in peccatum , a prima incitatione ad cou- sensum usque , et Opus , pulcherrima imagine adumbrat per ra, quae in lapsu Primi parentis contigisse sacrae litterae memorant . ,, Etiam nunc, inquit, in unoquoque no-;, strum nihil aliud agitur, cum ad peccatum quisque de- labitur, quam tune actum est in illis tribus, serpente , ,, muliere, et Viro. Νam I. sit suggestio, sive per cogi- , , lationem, Sive Per Sen Sus Corporis: quae suggestio cum se facta suerit, si cupiditas nostra non movebitur ad peC- , , Candum, excludetur Serpentis astutia; si autem mota

se fuerit, quasi mulieri jam persuasum erit; sed aliquando

ratio viriliter etiam eommotam cupiditatem refraenat, at- is que compescit, quod cum fit, non labimur in peccatum, , , sed cum aliquanta luctatione coronamur Si autem ra- tio consentiat , et quod libido commoverit, faciendum se esse decernat, ab Omni vita beata, tanquam de paradiis so expellitur homo, jam enim peccatum imputatur, etiam se si non subsequatur ne tum , quoniam rea tenetur iuis consensione conscientia, , . Idem docent unanimi consensu vetustissimi Ecelesiae Patres, ut do Apostolica Traditione nullus sit dubitandi locus . Irenaeus lib. 4. adversus Haereses cap. 9. Homo liber in arbitrio factus, et suae, , potestatis , ip Se sibi caussa est ut aliquando quidem Du- ,, mentum , aliquando autem palea fiat, quapropter et juste,, condemnabitur . se Clemens AIoxandri n. lib. 2. Stromatum: ., Peccitum est voluntaria injustitia. injustitia autem estis vitium voluntarium I non imputantur, quae non constant ex instituto et libera electione . se Tertullian. lib. a. Contra Marcionem : , , Nec honi nec mali merces juste pensatur ei, is qui aut honus aut malus necessitate sui saet inventu , nona, voluntate . , , Cyprianus Sermone de Baptismo Christi:

is Invitus nemo peccat. is Et alii passim.

243쪽

opponunt r. Haeretici multo apparatu ea multa scripturarum loca , in quibus concupiscentia dieitur peccatum. R. Unam esse horum locorum , et legitimam in terpretationem , quae superius allata est, nimirum peccatum ibi sumi late pro malo quod est ex peccato, et ad peccatum inclinat ; caeterum ex iisdem locis apparere, peccatum illud proprie non fieri, nisi cum malum illud regnare perinmittitur, nec Porro ipsum regnare posse, nisi accedente volunt alis consensu, quae explicatio confirmatur ex Augustino qui lib. I. de nuptiis et concupiscentia declarat, ita dici concupiscentiam peccatum in renatis, sicut locutio dicitur lingua, quia a lingua procedit; qua ratione, inquit, dicere solemus, linguam aliam esse graecam , aliam latinam. Obj. a. Concupiscentiae motus in voluntarios prohiberi decimo praecepto: non coneupisces ; nam aliud hoc praece P to prohibetur, quam prohibetur sexto: non moechaberiS, et septimo : no et furtum facies . sed istis duobus adulterium ipsum et surtum prohibentur. Ergo ultimis prohi-hentiar concupiscentiae motus quicumque ad adulterium et furtum incitantes. Ita Comarus. R. Sexto, et Septimo Praecepto prohiberi adulterium,et surtum opere persecta. nono et decimo mente concepta . Futuri quippe erant homines, ut Pharisaei, qui putarent peeea tum quidem esse opus ipsum adulterii et furti, minime vero internam adulterii. et surti voluntatem : quamobrem eos reprehendit Christus Matth. 5. Audi tis quia dictum est antiquis: non moechaberis : Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concustiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo. Quod antem motus deliberati qui seruntur in obiecta concupiscentiq RP- petitus distinctis praeceptis prohibeantur , non motus dein liberati qui seruntur in objecta irascibilis, niallunt quo sit praeceptum vetans roncupiscere mortem proximi respondens quinto praecepto : non Occides ; id vero niilla ratione lavet haereticis, nam ipsi etiam eadem disse ultate implicantur . Siquidem in deliberati motus ad homicidium incitantes non minus per ipsos peccata sunt, quam inde-

244쪽

UNIVERSE. 233

liberati motus incitantes ad furtum . Congruentem autem ejus discriminis rationem affert D. Thomas I. u. q. ICO.art. 5. ad 5. se Nimirum , quod delectatio adulterii , etsi utilitas divitiarum sunt propter se ipsa appetibilia . in quantum habent rationem boni delectabilis, vel utilis ;si et propter hoc oportuit in eis prohiberi non solum opus, ,, sed etiam concupiscentiam ; sed homicidium . et salsitasse sunt secundum se ipsa horribilia, quia proximus, otis veritas naturaliter amantur , et non desiderantur , nisi si propter aliud , et ideo non oportuit circa peccatum homi-- cidii et salsi testimonii prohibere peccatum cordis . sed

is Solum operi S. . '

O i. 3. Divum Augustinum ita pluribus in locis id

Praeceptum non concupiSccs interpretari , ut velit eo prohiberi motus quosque indeliberatos , et in voluntarios. Sic Serm. I 54. De Verbis Apost. cap. 6. haec habet: se Si auo tem concupiscis quidem quod lex Vetat, cum dicit: nonis Coucupisces: servas lamen aliud , quod item lex jubet: is post concupiscentias tuas non eas: mente spiritalis es, is Carne carnalis . ,, Et cap. 7. In persona ejus qui concu- Piscit nolens, ait: ,, Non implet legem infirmitas mea , sedis laudat legem soluntas mea ,, . R. Ex illis locis non aliud evinci, nisi motibus involuntariis ox Augustino legem non impleri, quod attinet ad illam summam persectionem , ct absolutam subjectionem inferioris partis ad superiorem , in quam lex tendit,

minime autem illis motibus violari legem , quod attinet ad obligationem , quam imponit . Itaque idem Epist. I96. ad Aselicum haec habet : In qua justitia resistendo deside-

riis carnis nondum consummata perseveranter proficienis tes , ad ejus ConSummationem quandoque veniemus , ubiis peccati concupiscentia non cohibenda, atque fraenanda , M sed nulla sit: hoc enim posuit lex dicendo : non concuri pisces : non quod id valeamus , sed ad quod proficiendo

is tendamus, , .

Obj 4. Melancton et alii: Augustinus lib. i. de nuptiis

et concupiscentia ait: Peccatum quidem in baptismo rinmitti, non ut non Sit, 3ed ut in peccatum non imputetur.

245쪽

R. Hoc loco haereticos doctorum suorum frandes cernere posse, neque enim . nit Augustinus peccatum , sed concupiscentiam in hapti qmo remitti , non ut non sit, sed ut in peccatum non imputetur

Opponit 5. Kemnitius locum ex lib. 5. Contra Iulianum cap. 3. in quo jam antea vim quoque multam Calvinus secerat in Antidoto contra Concit. Tridoni. Sic porro urget argumentum Kemnitius: Quum Augustinus an .ea disputasset concupiscentiam in renatis non eSSe Percaatum , sed tantum Poenam peccati , atque hoc illius dictum Iulianus arripuisset , et inde collegisset, non esse eo neu piscentiam tanquam peccatum aliquod aversandam, sed

potius laudandam , vclut administram divinae justitiae, respondet Augustinus, fieri posse, ut unum et idem peccatum simul sit, et poena peccati . ut mentis caecitas , juxta illud Apostoli : Propter quod tradidit illos Deus in rupro, bum sensum; deinde subjungit: Simili ratione concupiscentiam, adversus quam bonus concupiscit spirius sunt verba Augustini eL peccatum esse, quatenus inest ei inobedientia adversus dominatum mentis, et poenam Peccati , quatenus reddita est meritis inobedientis, et causSam quo. que peccati desectione consentientis, vel contagione nascentis. Quo loco existimat Κemnitius, Augustinum caretractasse, quae aliis locis in contrariam sententiam di

At vero inanem prorsus triumphum esse, quem .hia agit Kemnitius , ex ipso ejus argumento aperti Ssime Potest declarari. Recte omnino , et ex omni parte sibi constat Augustini sententia . Recte scilicet ante constituerat Au-

. . .

gustinus Concupiscentiam In . renat s non esse peccatum ,

Peccati nomen proprie accipiendo ; sed tamen Augustinus

nunquam negavit, imo semper asseruit, Concupiscentiam esse malum etiam in renatis , ac velut vulnu' naturae insictum , quo sensu peccati nomine latius accepto pro qua cumque inordinatione, concupiscentia Peccatum Vocari. Potest. Ex eo porro quod Augustinus negaret, Concupiscentiam in renatis percatum esse proprie dictum , Perperam Iulianus colligebat, concupiscentiam esse bonam, et

246쪽

laudandam , non aversandam , non viribus animi omnibus oppugnandam . Quocirca Augustinus rectissime adversus Iulianum tuetur concupiscentiam in sese spectatam , inordinationem esse , et vitium naturae adjunctum , quod satis est, ut non sit laudanda, et peccatum dici queat, latius accepto peccati nomine , tum eamdem esse poenam peccati,nC tandem caussam peccati proprie accepti ; et id quidem duplici modo, vel contagione nascentis, nimirum in Ori- ginali peccato, cujus materiale, ut vocant, est ipsa concupiscentia , vel desectione Consentientis , nimirum in peccato actuali, quod proinde : solum tunc admitti agnoscit hic Augustinus, cum concupiscentiae aecedit consensus tantum abest, ut quod olim dixerat retractaverit, ut inepte somniatur Κemnitius

opponitur 6. D. Τ h. qui peccatum saltem veniale tu

motibus concupiscentiae prorsus in deliberatis agnoscere Videtur. Sic I. a. q. 74. art. 3. ad 3. ait: quod motus seu sua litatis rationem praeveniens est peccatum veniale . Cui sentcntiae plures aliae similes aliis ex locis depromuntur. R. Articulum illum legenti manifestam esse mentem D. Th., qui eXpresse docet, in sensualitate non posSe Pee' catum i nesse , nisi prout haec subest imperio voluntatis, atque adeo potest actus illius esse Voluntarius . In responsione vero ad 3. loquitur de motu sensualitatis praeveniente persectam deliberationem rationis, unde negat esse perfecte actum humanum . Sed tamen illum motum , quem dicit peccatum veniale, ait esse actum humanum imperfectum , et Propterea etiam imperfectum in genere peccati , hoc est Peccatum veniale : agnoscit igitur illum motum non praevenire imperfectam deliberationem , sine qua non esset imperfecte humanus actus ex principiis D. Th. , a que hanc quidem mentem suam S. Doctor cum multis

locis aperit, tum 2.2. q. l 58. art. a. ad 3. , ubi Vram tradit expeditam dissicultatibus de hac re omnibus DCCurreu-di. , , Homo est dominus quorum actuum pPr arbitrium ra.

,, tionis, et ideo motus qui praeveniunt judicium ratio- ,, nis, non sunt in hominis potestate in generali, ut sci- ω licet nullus eorum insurgat, quam Vis ratio PO sit quem-

247쪽

st 36 DE PECCATI s

is libet singulariter impedire, ne insurgat, et secundum se hoc dicitur, quod motus irae non est in potestate lio mi. nis , ita scilicet quod nullus insurgat , quia tamen ali- , qualiter ost in hominis Potestate , non totaliter perdit, , rationem peccati, Si sit inordinatus Ex quo patet,

motus in ordinatos , et praevenientes ex D. Th. non esse Peccata, nisi quatenus aliquo modo sunt in potestate hominis, nec esse in Potestate hominis, nisi prout subsunt arbitrio, et consequenter deliberationi rationis. Unde sequitur motus primo primos, qui omnem prorsu' excludunt deliborationem, nullo modo subesse arbitrio rationis , nec proinde ullo modo esse in potestate hominis. neque adeo Peccata esse Posse.

Obi. 7. Ad peccati rationem satis est, ut inordinatio sit voluntaria voluntate primi parentis, ut patet in pee-eato primi parentis; ergo tametsi motus indeliberati concupiscentiae inordinati sint in se ipsis involnntarii, quia

tamen voluntarii sunt voluntate capitis , utpote essectus peccati originalis , merito ad culpam imputari possunt . R. D. Τ h. in a. distinet. 3. q. l. art. 2.: Oportet, quod secundum hoe quod aliquid rationem culpae habet, Secundum hoc ratio voluntarii in ipso reperiatur, sicut autem est quoddam bonum, quod respicit naturam , et quoddam quod respicit personam . ita etiam est quaedam Cul-Pa natura' , et quaedam personae. Unde ad culpam personae requiritur Voluntas personae, sicut patet in cul Paactuali quac per aetum personae committitur et ad culpam ero naturae non requiritur, nisi voluntas in natura illa.

De animadpersione ad peccatum requisi a.

erspicuuin est, quae de ignorantia voluntaria. et in oluntaria , directo , aut in directe volita disputantur , Pa ri jure incogitantiae accommodari posse, prout haec animad Versioni opponitur. Ex quo sequitur, ad rationem consti

tuendam actus humani simpliciter idem de animadver-

248쪽

sione , ac de cognitione , idem de incogitantia, ac de ignorantia serendum esse judicium . Hic vero quaeritur quae

peculiaris ratio animadversionis requiratur , ut actus in se volim tarius, et humanus proprie peccatum dici queat. Quaestioque omnis ad duo capita reducitur. l. Utrum ad peccandu u requiratur praesens animadversio, et Consideratio malitia' peccati . a. Utrum , ut peccatum Sit proprie offensa Dei, requiratur, ut qui Peccat non solum actum ejusque gravitatem agnoscat , sed insuper sciat a tum illum divinae logi adversari. Et quidem quod attinet ad primum quaestionis caput,

res consecta est ex his quae superius dicta sunt de peccatis ignorantiae, nam si et pec ata aliqua procedunt ex ignorantia, et aliqua ignorantia est peccatum, ut Proba tum est; cum aliunde constet in ejusmodi peccatis ignorantiae , uullan subesse praesentem de malitia peccati aut suspicionem, ant notitiam , illud etiam necessario sequitur , aliqua esse peccata sine hi jus praesentis animadversionis interventu de actionis malitia. Quamobrem non est, cur in hoc primo capite diutius haereamus. Quod vero attinet ad alterum caput, fuit nonnullorum Theologorum opinio , qui Deum aut ignorat, aut de Deo non cogitat, euin quantum Vis Peccet Contra rationem, minime tamen Peccare contra Deum , ejusque pro inde peccatum , utpote soli rectae rationi adversum . philosophicum appellari posse , minime vero esse Osrensam Dei , nec proinde peccatum Theologicum dignum aeternae Poenae reatu . Prodiit aperte haec opinio in thesibus Divio ne propugnatis anno s 686, his verbis expressa . , , Peccatum se Philosophicum, seu morato est aetus disconveniens natuis rac rationali et rectae rationi . Theologicum vero et mor-

,, tale est transgressio lihera legis divinae : philosophicum is quantumvis grisve in eo qui Deum vel ignorat, vel de Deo

se actu non cogitat . est grave peccatum, sed non est offensa, , Dei, neque pereatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque aeterna Poena dignum , , .

Damnavit hunc propositionem Alexander VIII. anno

I 695. verens ne peccati philosophici species latius jam

249쪽

se ostentans labem ipsam obtegeret offensae Dei, minus. que imprudentes homines, et scelerati aeternam poenam reformidarent, quo Sese magis ad Versus ipsam scelere ipso et impietate tutos intelligerent.

Ut peccatum sit Uensa Dei, aeternaque Poena dignum, minime requiritur , ut quis aut Deum GgHOSciat, aut actu de Deo cogitet.

Innumerabilia in hanc rem Theologi argumenta Pro

tulerunt petita e Sacris Litteris , Patribus, et ratione. Nos paucis in re non dubia contenti erimus; atque ut initio effugia omnia praecludantur , ac diverticula, quae e V eo quaeruntur, quod nisi praesens quaedam animadversio aliquando saltem praecesserit, in his quae sequuntur , COn- Stare nequeat ratio voluntarii. satis fuerit ad captiones Omnes repellendas animadvertisse , hanc esse humanae mentis Conditionem, ut quum sese explicare incipit, hujus universitatis ipso moveatur aspectu ad ejus auctorem inquirendum , ipsaque humanariam actionum consideratione in boni et mali moralis genera em quamdam agnitionem ducatur ; quare nisi homo rationis la turalis progreq- sui voluntarium quoddain obstaculum afferat, nequ t ipsa ratio formata carere aut notitia Dei, aut principiorum legis naturalis. Quam in rem Pulchre Augustinus tract. t 6.

in Ioan . in illa Christi verba Ioannis I 7. Manifest cibo nomen tuum hominibus haec habet: , , Non illud nomen tuum is quo vocaris Deus, sed illud quo vocaris Pater meus: quod

is nomen manifestari sine ipsius filii manifestatione non pos- , , set; nam quod Deus dicitur universae Creaturae, etiam is omnibus gentibus ante inam in Chri Stum crederent, non ,, omni modo esse Potuit hoc nomen ignotum. Haec est enimis vis verae Divinitatis , ut creaturae rationali jam ratione,, utenti non omnino ae penitus abscondi Possit se . Primo itaque propositio ex sacris litteris Probatur. quae utique apertissime oste adunt, eo magis homines im-

250쪽

pios fieri, ac detestabiles, Deo quo ipsi odiosiores, quo

magis culpa sua Deum ignorant, suisque in sceleribus minus de Deo cogitant. De homine pariter impio, et peccatore dicitur: Non est Deus in coxpectu ejus , inquinatae sunt viae illius in omni tempore . Et Psalm. 49. Intelligite haec qui obliviscimini Deum, ne quando ra Picit, et mm sit qui ermiat. Hinc etiam psalm. 78. unde iram tuam in gentes quae te non no Derunt. Apostolus ad Ephes. 4. Tenebris obscuriatum habentes intellectum , alienati apita Dei per ignorantiam quae est in illis . Pr. a. Argumento D. Th. l. 2. q. 7 I. art. 2. ad 4. quo plano ex ipsa rei natura essicitur , n Oia Posse Pec Catum reetae rationi advers iri , quin simul repugnet aeternae legi. sitque adeo offensa Dei :,, Quidquid est, inquit, contra ra-

tionem artificiati , est etiam contra naturam artis,qua artis i-- ciatum producitur. Lex autem aeterna comparatur ad ordi- nem rationis humanae, sicut i ars ad artificium , unde ejus- ,, dem rationis est quod vitium, et peccatum sit contra ordiis nem rationis humanae,et quod Sit contra legem aeternam, , .

Hinc merito constituit idem S. Doctor q. 74. art. 7. ad a. rationem judicati consentire peccato, sive cogitet de lege, sive non, quia quum cogitat de lege Dei . actu eam

contemnit, cum vero non cogitat, eam negligit per modum omissionis cujusdam .

Hinc etiam Augustinus quum audisset ex Iuliano Manichaeos versari in illa opinione. ut arbitrarentur immunes a culpa esse qui eumque tranquilla conscientia peccant, quod nempe ad malitiam actionis , aut ad offensam Dei non attendant , horruit perversum dogma antea inauditum sibi , vix quo de Manichacis ipsis credendum : ita lib. 4. contra Iulianum cap. 8. Quod autem , inquit, ad nos pero tinet, quia Manichaeos dicere assirmas , si quis homici- , , dium formidante consolentia Pommiserit, reus est, quIR ti- muit; si autem aliquod facinus exultante perpetravit au- , , dacia . velut credens se ex fide sacere quod male fecit, is evasit culpam , quod quidem nunquam audivi dic re Ma- nichaeos sed , quid ad nos , sive dicant, sive etiam ipsis is caluiunieris , cum hoc catholica fides non dicat quam te

SEARCH

MENU NAVIGATION