Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

sum est. Nam multum referre, ut quis peceata Veni alia quantum Potest ea Veat, ex sacris litteris apertissimo colis ligitur . Hanc ergo inter majora et minora peccata induetam disserentiam oppugnat Basilius , negatque reperiri in novo Testamento . Nam aliquam ipse certe inter majora et minora peccata, disserentiam agnoscit, siquidem in hoc ipso regularum opere , in poenitentiis imponendis spectandam esse docet peccatorum diversitatem . Ad Augustinum respondeo ejias mentem suisse non quidem peccata venialia privare amicitia Dei , et aeterna mortis reatum inducere, sed tamen nisi peccata Venialia Dei misericordia condo non tur , non posse justos intrare

in Regnum Dei , in quod nil co in ini natum ingredi potest. Quod patet ex eo quod lib. 0. Consessionum caP. ulti- mo rogat lectores, ut pro matre qua dolancta orent, ut .consequatur Dei misericordiam . Iam defunctis nullus misericordiae locus Pro peccatis mortalibus . Ergo loquitur Augustinus de misericordia Dei, qua deflanetis remittuntur. peccata venialia. Deinde negat Augustinus posse quem- quant ex hac vita migrare cum spe adipiscendae salutis, nisi ex misericordia Dei, quia nemo certus est se tantum peccatis venialibus obstrictum teneri . Nihil enim mihi conscius sum , ait Apostolus i. ad Cor. 4. sed in hoc non justificatus sum , et Ecclesiastici cap. 9. Nescit homo, utrum amore an odio dignus sit. Nonnulla denique asserunt rationis momenta, quibus intimum illud evertant mortalis ac venialis peccati discrimen. i. Peccatum Veniale est offensa Dei. Est igitur gravitatis infinitae pro infinita dignitate personae, quae o siqnditur. dignum proinde pro sua gravitate infinita sua aeterna Poena . 2. Peccatum veniale remitti non potest nisi misericordia Dei . Ergo si Dens vellet justitiae strae tantum rationem habere , nihil concedere misericordiae, peccato veniali aeterna Poena deberetur. 3. Peccatum veniale malum est majus quocumque malo poenae . Ergo Pro

Veniali peccato Poena quaecumque juste infligi potest. R. Ad primum ex D. Τ h. principiis duo in peccato

spectanda esse a Versionem a bono infinito, nempe Deo,

222쪽

et conversionem ad bonum commutabile, et quidem aversioni a bono infinito respondet poena infinita , privatio scilicet ejus infiniti honi, et quatenus aversio illa est ex sese irreparabilis inducit reatum ejus Poenae aeternum perferendae. Conversioni vero in qua nulla est infinitas

neque ratione actus , neque ratione Objecti, Poena respondet quae dicitur sensus , acerbitatis gradu finita , sed propter irreparabilem ex sese reatum, aeternum etiam sustinenda . Iam in peceato veniali nulla est aversio a Deo , siquidem peccatum Veniale minime labefactat earitatem , nec proinde inducit inordinationem Principio interno ira Teparabilem, ut Post melius explicabitur . Peccatum igitur veniale nec inducit privationem boni infiniti, nec reatum

aeternae Poenae sustinendae .

Attamen , inquies , peccato Veniali, quum sit offensa Dei , gravitas inest infinita, ergo cidem convenit poena otiam infinita. Verum haec argumenti dissicultas tota pendet ex obscura illa notione infinitatis, quam inserit. Neque vero hujus loci est explicare quae de infinitate peccati in utramque partem Theologi disputant . Quae disputatio a morali institutione nos in metaphisicam traduceret. Νec porro genio indulgere volumus, sed quantum

possumus audientium utilitati consulere : breviter itaque nos ex istis ambagibus extricabimus , sed certissima ratione . Quidquid sit de infinitate peccati, Certum est in rebus creatis nullum infiniti genus constitui posse, quin Sta tim in eo genere multi tu finitorum ordines enascantur , quorum alii alios infinite superant. Ex quo fit ut res infinita minoris ordinis non nisi quantitati finitae superioris ordinis aequivaleat, quamobrem tametsi peccatum venia te, utpote offensa Dei, concedatur esse gravitatis infinitae, quia tamen , utpote quod nullam involvit aversionem a Dco , distat infinite a gravitate peccati lethalis , illa quaecumque infinitas peccati venialis debet esse inferioris Ordinis , unde peceato veni Hi respondere debet poena infinities minor , quam quae respondet. peccato mortali. Sed non esset infinities minor nisi esset ex omni Parte finita . Igitur poena tantum finita ex aequo respondet gra-

223쪽

vitati peccati venialis. Neque in hoc Violatur proportio , quia cum infinitas peccati venialis sit inferioris ordinis, atque infinitas mortalis, aequari potest per quantitatem finitam comparate ad quantitatem Poenae, quae mortali de

betur .

Ad a. Respondeo equidem peccata venialia misericoris dia Dei condonari , attamen in eo qui venialibus tantum culpis obstrictus tenetur , manere Caritatem , qua homo Deo, ut fini adhaerescit, et quacum Propterea sempiterna separatio a Deo , nec aeternae damnationis reatus C Onsistere potest. Estque ipsa e aritas in homine principium interius , vi cujus disponere se potest ad consequendam venialium remissionem, ex quo fit etiam ut Deus consentanee ad naturas rerum operans , ex quadam condes edentia moveatur ad non negandam veniam ei, qui secundum illud principium operatur , quemadmodum ait Gotti, qui etiam addit . ,, Quod Deus agens ut Dominus possit aetera, na Poena mulctare, non tamen agens ut judeX M. Ad 3. Respondeo malum peccati, et malum Poenae esse in diverso prorsus genere Positum, quippe Primum ESt malum morale, secundum malum physicum . Quare Proprie non potest magnitudo unius comparari cum magnitudine aIterius , nec propterea ex eo quod malum Cul

pae sit magis fugiendum , quam quodlibet malum poenae , concludi malo culpae quantumcumque levissimae deberi Ox justitia malum poenae quodvis gravissimum .

Unde sit repetenda mortalis et penialis peccati dimerentia. Hanc differentiam nonnulli repetunt primo ex eo

quod mortale peccatum sit contra praeceptum , Veniale contra consilium tantum. Ita Scotus in Dis. a . qq. I. a. Alii ex eo quod peccatum mortale sit contra legem , Veniale non eo utra, sed praeter legem. 3. Alii ex eo quod mortale in finem ipsum directo spectet, veniale in ea tau

224쪽

UNIVERSE. M 3

tum, quac Isunt ad finem. Cujus utriusque opinionis defensores D. Thomam sibi adstipulatorem et patronum adsciscere nil Πntur . 4. Alii ex eo quod peccatum mortale sit gravis Violatio legis , aeternae poenae reatum inducens levis transgressio venialis , immunisque ab illo reatu. 5. Denique alii ex eo quod peccatum mortale suapte natura ea Titatem extinguat, tollatque conjunctionem , qua homo Deo adhaeret velut ultimo fini, ipsu inque adeo hominis ordinem ad ultimum finem; veniale autem non eam Conjunctionem dirimat, nec oroinde tollat penitus ordinem hominis ad ultimum finem, sed ordine servato in eum ta men aliquid perturbationis inducat .

Nulla eX quatuor prioribus sententiis satis aptum asserrepidetur mortalis et venialis peccati discrimen .

JNon l. Quandoquidem id quod est contra consi

lium tantum n nilo modo est peccatum, ubi enim non est lex, nec praevaricatio, inquit Apostolus ad Rom. q. Consilium autem non est lex. Quare idem Apostolus I. ad Cor. 7. Consilio dato de caelibato aptissime declarat nullum ab eo peccatum admitti, qui non illud consilium ser-Va erit . Si autem acceperis uxorem, non peccasti , et se Si nupserit Virgo , non peccavit. ,, Immo testatur eum benefacere qui matrimonio jungit virginem Suam, tame si melius iacit, qui obtemperat consilio , nec matrimonio jungit.

Non a. Nam et peccata quaedam venialia sunt contra legem, quod manifeste patet in mendacio jocoso, in surto rei levis, in levi detractione, et aliis similibus. Νeque huic sententiae favet S. Τhomas , qui sic negat Pee eatum Veniale esse contra legem, ut velit non esse eon tra ipsum finem legis, qui est caritas. Non 3. Nam etiam peccata quaedam venialia sunteirca ipsum finem , ut motus non plene deli herati infidelitatis , et dissidentiae de Deo, blasphemia quae excidit

225쪽

potius quam ex deliberata voluntate proficiscatur ; simul vero multa sunt mortalia peccata , quae sunt ad finem, ut homicidium , adulterium, furtum ; neque magis savet S.Thomas huic opinioni quam superiori. Siquidem hoc tantum docet S. Doctor peccato mortali averti hominem a fine , veniali turbari tantum in ordine, quo tendit ad finem. Iam

vero a fine avertitur homo interdum peccans contra Pram cepta de his, quae sunt ad finem, interdum autem a fine non avertitur , tametSi peccet contra praecepta, quae respiciunt ipsum finem, ut patet in adductis exemplis. Non 4. Quae nihil prorsus explanat, illud enim ait,

quod ipsum est explanandum , unde mortale Peccatum eam gravitatem trahat, quae poenae aeternae reatum inducit, et quod sit in caussa cur peccatum veniale non eam

gravitatem habeat, nec illud proinde reatum inserat.

Disserentia peceati mortalis et venialis merito eae eo repeti posse videtur , quod peccatum mortale ita sit contra legem, ut sit etiam contra 'nem legis , ne e caritatem , diritnatque adeo conjunctionem illam , qua homo caritate Deo adhaerescit uι sni, ordinemque PrO- inde hominis ad fnem penitus abrumpat; veniale Uero tametsi sit contra legem, non tamen reρugnet fui

legis, possitque adeo cum caritate consiStere, nec Propterea hominis cum Deo conjunctionem dirimat, nec

ipsum ordinem hominis ad suum snem penitus conpellat . Haec sane videtur expressa esse mens et Sententia D. Th. ut paueis admodum verbis, sed apprime significantibus declarat q. 7. de malo art. I. ad. i. obi de veniali ait: Quod si tu aliquo recedit ab ordine legis non tamen ipsum corrumpit, quia non corrumpit dilectionem quae est plenitudo leais. Ad hujus sententiae explicationem haec satis fuerit advertisse : quae fiunt contra alium quemcumque non Omnia esse unius generis , sed omnino es-

226쪽

so in duplici differentia; quippe alia consistere possunt cum

amore et benevolentia erga eum, contra quem fiunt, alia cum isto amore et benevolentia componi nullo modo possunt ; si filius , aut servus egregie fidelis et frugi , aut amicus, qui Parentem, dominum, aut amicum magno amo re Pro Sequitur, aliquantum fuerit negligens in gerendis rebus ejus, cui obstrictus tenetur , parentis scilicet, domini, vel amici, si leve quoddam ei damnum asserat, si subiratus paullo acerbius aliquando responderit , si lc-viusculum quod dani ejus erratum , quod ejus existimationi et famae non noceat, patefecerit; haec Certe talia sunt, ut quamvis fiant contra parentem , dominum , aut amicum , conciliar, tamen possint cum vera erga ipsum benevolentia, et ab eo interdum admittuntur, qui sincere amat et ex animo . Contra vero si filius ille vel famulus vel amicus gravem quamdam injuriam affert parenti, domino, vel amico, si fidem ejus, probitatem, benevolentiam oppugnat, et in discrimen vocat, si debitam obedientiarn , subjectionem . ossicium proterve nebat, si Vitae vel fortunis insidiatur, si contumeliis impetit, salsa crimina imponit, profecto exuisse ipsum necesse est omnem amore in ejus et benevolentiam ; neque enim cum animo isto amatur , nec fieri potest, ut contra quem quis ea, qua diximus , iacit, is ab eo diligatur . Stat ergo natura ipsa rerum constitutum fixumque discrimen quo ex iis quae

fiunt contra aliquem , alia omnem erga ipsum amorem et benevolentiam excludant, alia cum amore et Caritate Consistant, tametsi per ea quis aliquantum ab isto amore deflectat . Peccata itaque mortalia censenda sunt, quae ita sunt contra legem , ut cum caritate et amore consistere natura sua non possint; talia sunt revera genere suo, Si Ve cluae ad Versantur praereptis decalooi, Sive quae com muniter mortalia nuncupantur et capitalia . Nam infidelitas,

des Peratio , perjurium , sacrilegium , divini cultus viola tio , et alia ejusmodi, quibus violantur praecepta primae tabulae , ipsam Dei veracitatem , justitiam, misericordiam , sanctitatem, dominium oppugnant, his negatur Deo debita subjectio et cultus, nec possunt adeo cum Dei amo

227쪽

re consistere. Parentum Vero contemptus , homicidium, adulterium, surtum, salsum testimonium amori proximi aperte repugnant. Iam superbia quae alios deprimit, avaritia quae aliis rapit quod sibi negat, tu uria quae ordinem propagationis humani generis , et educationis pro is evertit, invidia quae de bono alieno dolet, ira quae immoderatam ultionem appetit, gula qua plures quam

gladio sibi mortem consciverunt, accidia quae a necessariis ossiciis hominem retrahit, certe sunt ejusmodi, ut nulla iis admisceri possit particula caritatis et benevolentiae. Sunt igitur non solum contra legem, sed etiam contra finem legis. Longe vero alia est ratio peccati venialis, ut

patebit vel ipsam leviter inspicienti triplicem peccati venialis differentiam. Est enim peccatum veniale aliud quidem genere suo , ut verbum otiosum, mendacium joco sum t aliud ex parvitate materiae, ut leve furtum , levis detractio. HaeC vero talia Sunt, ut Ininime ex ludant amorem Dei et proximi . Sunt enim natura sua apta quae cum isto amore concilientur , et ab eo admitti Possunt, qui

Te era, Sincere, et ex corde amat. In tertio genere existunt graves quidem ex objecto , sed non satis deliberati

motus , quibus non expelli caritatem , et amorem , ex hoc uno satis potest apparere , quod Vincente ipsa caritate , et amore Comprimantur, nec eos animus sibi redditus aut erumpere sinat, aut haerere, Sed eos horreat statim, abjiciatque, Quum ergo ex peccatis alia videamus natura sua expellere caritatem , et amorem . alia minime , illaque mortalia optimo jure dicantur , ista Veni alia , profecto patet vehementissimum esse peccati mortalis et venialis discrimen. quod est in propositione allatum. Hinc alia fluunt peccati venialis et mortalis discrimina. Nam I. Ex eo quod peccatum mortale caritati repugnet, eamque expellat, Privat hominem gratia et principio vitae spiritualis , quae in conjunctione sita est, qua homo Deo tanquam fini adhaerescit. Peccatum mortale adeo

mortem animae infert, non Veniale. a. Fit ex eo conse-

quens quod peccatum mortale importet malum et io ordinationem ab intrinseco irreparabilem. Nam ut egregie no-

228쪽

tat D. Tbἰ I . a. q. 78. art. 3. se ordo quandoque reparabiis liter pervertitur, et quandoque irreparabiliter e, repa- ,, rabi lis cst ordo, quum i Psum ordinis principium serum, , tur, Virtute siquidem hujus principii reparari potestis perturbatio, quae in ordinem irrepsit. Sublato vero orsi dinis principio, inordinatio est ab intrinseco irrepara- se bilis, sicut si corrumpatur principium visionis , nonis potest fieri reparatio Visionis , nisi sola virtute divina: si vero manente principio, impedimenta visionis adve- nIant, ea natura , Vel arte removeri possunt. , , Hoc paeto cum ipsa hominis eum Deo conjunctio , quae principium est ordinis ipsius hominis ad finem , peccato mortali dirimatur, inordinatio quae mortali peccato inducitur, est ab intrinseco irreparabilis, nec nisi virtute divina reparari potest. 3. Cum ordinis perversio inducat reatum poenae, ut idem ait D. I h. Sit autem ab intrinseco irrepa. rabilis , et proinde natura sua perversio perpetua , quae fit mortali peccato perpetue quoque, et natura sua Poenae reatum inducit . At Vero cum peccato veniali non dirimatur ipsum interioris vitae principium , et ordinis , quo homo Deo inhaeret ab intrinseco, vi ejus principii reparari potest turbatio quae veniali peccato inducitur , nee

proinde ex veniali peccato aeternae Poenae reatus Cousequitur .

An , et quomodo peniale Peccatum eDadere in mortaleposait, et MiciSSim .eniale peccatum disponere ad mortale constat ex illo Ecclesiastici testimonio cap. i' Qui sρernit modica paullatim decidet, quae verba sic Patres interpretantur, ut significari vclint ei qui minora peccata negligit, Pro clive admodum esse ut in majora ruat ; disponit autem tripliciter. I. Quia peccato veniali, maxime vero ejusdem frequentia et consuetudine augetur proclivitas ad peccandum in eo genere, quo fit, ut ipsa peccati turpitudo minus

Tom. XVIII. L e

229쪽

per cellat. Voluntas minus libidinem reformidet, eique se facilius adjungat , atque ad graviter peccandum pertrahiso sinat. Ita ex levibus surtis paullatim comparatur animus ad majora patranda : qui nimium ludiq aut vanis colloquiis oblectatur, eo facile adducitur , ut vel propter tu dum praetermittat impositum sibi officium, vel ex vanis colloquiis in turpia prolabatur . a. Quia peccatis venialibus Paullatim assuescit animus excutere , quam Deo debet, obedientiam , et subjectionem, qua in Proinde, paullo vehementiore praesertim cupiditate instigante , negare in gravioribus non verebitur. 3. Quia peccata venialia minuunt servorem charitatis , obicemque asserunt auxiliis divinae gratiae . quibus homo firmatur adversus Peccatorum mortalium illecebras. Atque hinc Rectores animarum argumenta Petere Possunt, quibus doceant fideles, quanta curaci diligentia cavenda sint peccata etiam leviora, quamque periculosus eorum sit status qui ea ne eligunt. Quaeritur autem utrum peccatum veniale fieri mortale aliqua ratione Valeat, quae quaestio tripliciter intelligi potest. I. Ut idem numero actus, primo quidem sit peccatum veniale , deinde mortale ; atque hoc fieri nullo posse modo demonstrat S. Th. i. a. q. 88. a. 4. Neque in hoc esse quidquam difficultatis potest, nam si voluntas quae actum peccati venialis eligit, non mutatur, evidens est nulla interveniente mutatione fieri haud posse , ut veniale peccatum mutetur in mortale. Si autem mutatur VO-luntas, non amplius unus , idemqne erit actus moraliter,

tametsi actio physice continuetur . a. Sic intelligi potest ut ex multis Venialibus veluti coacervatis ot simul consus is unum constetur peccatum mortale. 3. Quibus adjunctis peceatum quod ex genere suo veniale tantum futurum suisset, evadet mortale .

230쪽

UNIVERSE:

ΕΣ penialibus peccatis quantumcumque multiplicatis nunquam unum conflari potest peccatum mortale. Prob. I. Conc. Trid. ses. I 4. de Poenitentia cap. 5. docet venialia non excludere a gratia Dei, adeoque citra culpam taceri posse in consessione. Sed si ex multis venialibus confici aliquando posset unum mortale , qui multis esset venialibus obstrictuq , per ipsa excluderetur a gratia Dei, illamque venialium multitudinem in confessione aperire teneretur, quae mortale peccatum essiceret. Igitur universim Vera non esset Tridentini doctrina . Pr. a. Ex actus humani natura . Omnis enim actus vo .

Iuniatis , quale est Peccatum mortale, est quid simplex ex sese et individun rn . Nequit igitur ex multis distinctis actibus velut partibus unus componi . Νoque igitur ex multis venialibus unum essici mortale. Pr. 3. Ex ipsa disserentia peccati mortalis et venialis . Nam peccatum mortale importat avsersionem a fine ultimo , veniale aliquam dumtaxat turbationem in ordine quo homo tendit ad finem nitinium . Ex quo fit ut

peccatum veniale non habeat eamdem rationem magnitudinis cum mortali, ut docet S. I h- q. 7. de malo art. 3. Sitque, ut supra animadvertimus, diversi ordinis gravitas utriusque peccati . Iam vero, ut praeerire ibidem doe et

S. Th. quandocumque ex multis aggregatis fit unum, O Portet eamdem esse quantitatis rationem iuro hique . Sic ex multis parvis lineis fit una linea. Ubi vero est alia ratio quantitatis, ex multis non fit unum, sicut ex multis numeris non fit una linea . Cum ergo peccatum mortale et veniale sint in adverso genere magnitudinis, Patet ex multis venialibus nunquam fieri posse unum mortale. Pr. 4. Ex effectibus . Nam peccatum mortale privat infinito bono, nimirum hono in reato. Veniale minuit tantum bonum creatum, scilicet servorem caritatis; peccatum mortale inducit aeternae poenae reatum , Veniale reatum

SEARCH

MENU NAVIGATION