장음표시 사용
231쪽
poenae temporalis tantum . Sed increatum et creatum, aeternum et temporale infinito intervallo disjunguntur a Ergo ex uno in aliud perveniri nunquam potest, nec Proinde ex imminutione quacumque boni creati potest nuu quam tolli bonum increatum , neque ex additione quacumque poenae temporalis, Seu reatus poenae temporalis, ad reatum poenae temporalis componi reatus poenae aeterinnao . Nec igitur unquam eX Venialibus fieri peccatum mortale pote St. O . i. Peccatum veniale dispositionem esse ad mor tale, ergo poterit peccatum veniale multiplici sui incremento degeneraro in mortale. Praeterea quodcumque veniale minuit charitatem : ergo venialia venialibus addita poterunt aliquando charitatem extinguere , atque ita Visua peccatum mortale inferre . R. Dispositiones non osse omnes unius ejusdemque
rationis . Aliae tendunt vi sua in formam et habitum, cu jus sunt veluti inchoationes quaedam , et a quo proinde non differunt nisi secundum persectum et imperfectum , vel secundum magis et minus, atque hujusmodi quidem dispositiones transeunt in sormam vel habitum in quem tendunt . sic inchoatum alicujus disciplinae studium dum augetur, crescendo tandem c vadit in persectam ejus disciplinae comprehensionem , sic calor in ligno sensim auctus in sormam ignis progreditur. Hujus rationis non est peccati venialis dispositio ad mortale . Aliae vero Sunt dispositiones quae non eodem veluti genere, et ordine continentur , quo sorma et habitus ad quem tendunt, sed Solum Propter quemdam nexum rerum inducendae saciliussormae, vel habitui in serviunt, atque his quidem dispo Sitionibus quantumcumque auctis nunquam pervenitur ad formam vol habitum , siquidem hic per alia et sua Principia induci debet. Sic bonitas ingenii est quidem dispositio ad scientias, attamen sola ingenii bonitate, quantum Vis aucta , nemo unquam doctus evadet. Sic logicae, et eriticae artis studium praeclara est dispositio ad Theologiam , nemo tamen fici Theologus solo criticae et dialecti eae studio . Hujus porro rationis est peccati venialia
232쪽
dispositio ad mortale, ut ex superius dictis satis liquet. Ad id quod additur respondeo, peccato Veniali non minui charitatem in sese spectatam, scd solum servorem Charitatis, quae servoris diminutio potest in x infinitum progredi, quin ipsa in se charitas Iahelactetur . Cujus rei exemplum praebet ipsa extensi diminutio quae fit divisione,
nam quia divisio minuit solummodo magnitudinem Ex- tonsi , non ipsum eXtensum in sese, cujus natura, sive in magno, si Ve in parvo eadem remanet, nulla divisione
tolli unquam potest ipsum extensum, atque in nihilum redigi . O . a. Multis exiguis furtis constari unum furtum grande, multis minutis comestionibus in die jejunii, multis parvis omissionibus in officii precibus rocitandis, mul-t s Successivis tempori hus in servili opere consumptis die sto , grande item et mortale peccatum constari ; Ergo cx multis venialibus unum effici potest peccatum mortale. R. In allatis exemplis non fieri ex multis vcnialibus unum mortale, sed ex multis minutis objectis quae ob parvitatem singula non sunt sufficiens materia mortalis peccati, fieri unum objectum grande, in quod dum voluntas sertur , peccatum certe mortale admittit. Itaque qui
inultis exiguis stariis magnam summam abstulit, mortaliter peccat non multorum venialium coalitione, sed ipsa intentione et voluntate magnam summam multis ex ignis surtis comparatam auferendi, Vel retinendi, quam volunt a.
tem si jam habet, cum incipit furari, peccat mortaliter,
licet furtum sit exiguum, si non habet, tum incipit mortaliter pecoare in eo surto in quo summa, quae e X eo et aliis surtis praecedentibus conflatur, tanta est, ut Uolun tas eam aufercndi et retinendi sit peccatum mortale . sed ut patet hoc peccatum efficitur mortale unico et simpliciactu magnam summam eripiendi, non coalitione peccatorum venialium, quibus multae leves summae ablatae sue
runt . Idem de reliquis dicendum . Atque id quidem ex eo maxime confirmatur, quod si distincta venialium distinctorum objecta nunquam in Unum morale objectum coalescant, nunquam etiam ex il-
233쪽
tis venialibus peccatum mortale fiat. Ita si quis singulis diebus jejunii paullum aliquid cibi praeter concessum degustet , si singulis diebus festis aliquantum temporis impendat operibus servilibus; si singulis omnino diebus exiguam aliquam officii particulam praetermittat, nunquam ,
sublato contemptu, ex illis venialibus tametsi toto vitae tempore accumulatis , et in magnam prorsus sum malu EXaggeratis , exurget mortale Peccatum , cujus rei ratio est, quia
praecepta illa recitandi officii , abstinendi a servilibus operibus die festo , jejunii unica comestione transigendi, singuialos dies singillatim afficiunt , ita ut singulis dichus absoluta recitatione officii , omissione operum servilium, an o convivio, praecepta illa persecte impleantur, et Obbligationi quae illis respondet, plene satisfiat. Quocirca si quae particula officii una die praetor mittitur , haec o
missio adversatur tantum praecepto pro ea die officii recitationem imperanti, nihil vero detrahitur illa omissione praecepto eamdem pro aliis diebus recitationem imperanti; quare ex illis particulis nunquam summa esscitur quae in unum objectum morale coalescat , faciatque , ut qui distinctis diebus eam summam praetermiserit, graviter fecisse sit censendus adversus aliquod praeceptum quia ut dixi praeceptum recitandi ossicii non fertur in ipsam officii recitationem generatim et quorumque temPore Persolvendam , sed fertur in singula officia prout singulis diebus recitanda; unde recitatio unius dici nullo pa-Cto Connectitur cum recitatione alterius ; quod idem valet
de unis epulis in die jejunii de servilium operum omissione die sesto . O . 3. Augustinus J rael. ia. in Ioan . ait: se Minuta
se Plura peccata, si negligantur , Oecidunt minutae sunt, , guttae quae flumina Implent, minuta Sunt grana arenae, is sed si multa arena imponatur, premit atque opprimit.,, ΙΙoc sacit sentina neglecta , quod saeit si notus irruens , , , Paullatim per Sentinam intrat, sed diu intrando, et non exhauriendo, mergit navim. Et traei. I .Epist.Joan. ,, Ista, , levia quae dicimus , noli contemnere , Si contemnis quando appendis, eX pavesce quando numeras. Levia inulta
234쪽
, faciunt unum grande, multae guttae implent flumen,
se multa grana iaciunt massam . Ergo quemadmodum militarum guttarum collectio flumen ossicit. sic multis etiam venialibus existimavit essici peccatum grande, Sen, quod eodem recidit, multa venialia perinde OCCidere ac mortale peccatum , et hominem aeternae damnationi obnoxium
R. Hanc fuisse Augustini mentem, ut doceret minuta plura peccata Occidere , quatenus minuta plura, si negligantur , proxime inducunt, adeoque tandem in mortale crimen desinunt; non quatenus multorum veniali iam collectio ipsa per se aliquando fiat peccatum mortale . Est autem infirmum argumentum quod ex similitudine ducitur . Haec enim vulgaris est, et probatisSima artis regula, in similitudinibus non absolutam, et ex omni Parte consentientem convenientiam quaerendam esse. Quare ex eo quod ad declarandum , quomodo venialia paullati in in mortale inducant, utatur Augustinus exemplo guttarum , quae in flumen coeunt, non aeqnitur ex Augustini sententia eodem modo ex venialibus mortale induet , quo sumen ex guttis constantibus efficitur . Imo Contrariam sententiam aperte adstruit Augustinus Serm. 88. de tempore his verbis . , , Dum homines negligentes des Piciunt peccata sua is quia Par Va , crescentibus minutis Peccatis , addunturis etiam crimina , et cumulum iaciunt. ,, Praeterea idem
saepe in justis quotidiana peccata aenoscit, adeoque multa et frequentia , quibus tamen justi esse non desinunt, et locis allatis non do venialibus simpliciter agit , sed prout adjune tum habent contemptum, ex quo fiunt homines admodum proclives ut in mortalia labantur .
Eae adjunctis peccatum genere suo veniale interdum
Id vero tripliciter contingit: ex affectu peccantis, ex essectu peccati, ex objecto actus . Ex assectu quidem Pec
235쪽
cantis. I. Quum quis peccatum facit ex genere suo v niale, quod ipse aut putat, aut dubitat esse mortale . Exemplum Apostolus suppeditat, imo regulam firmat ad Rom. ig. Qui autem discerniι, idost salso putat illicitum esse manducare de idolothytis, si manducaverit, damnatus est, qui a non est eae fide , id est ex conscientia . Unde Divus I h. quod-
lib. 7. 9. q. p. art. I 5. affirmat, errorem quo Creditur esse moris tale, quod mortale non est, conscientiam ligare ad peccatum mortale . a. Ratione finis, ut si quis jocosis verbis virginem ad peccatum inducere conetur : nam si actus natura sua indisserentes ex sine malo operantis fiunt mali, prosecto veniale peccatum , mortale fieri oportet si ad actum moris talis peccati refertur. 3. Ratione contemptus , nam qui protervo levia etiam mandata contemnit, gravissimae audaciae reus eSt.
Ex effectu peccati. i. Ratione scandali, velut si quis Ievi quadam irrisione praevideat alium in gravem irae impetum , vel odium concitatum iri . 2. Ratione periculi proximi mortaliter peccandi , velut qui ex ludo nimium protracto non ignorat sibi Periculum imminere aut rixandi , aut pejerandi .
Ex objecto actus . Quum nimirum multorum venialium objecta in unum morale objectum coalescunt grave, et ad mortale peccatum sufficiens, ut supra explicatum cst. Quaeritur autem etiam , utrum , et quomodo Peccatum genere suo mortale effici veniale possit. R. Peccatum genere suo mortale fieri posse veniale vel ob parvitatem materiae, ut patet in exiguo furto, levi detractione , et similibus : in his vero quae nullam etiam materiae parvitatem admittunt, ob imperfectionem actus, quia ut docet S. Th. I. 2. q. 83. art. 6. tune non Perfecte pertingit ad rationem actus moralis, cum non sit deliberatus , sed subitus , et hoc fit per subtractionem quamdam, scilicet deliberatae rationis , et quia a ratione d cliberata habet speciem moralis actus, unde est quod per talem subtractionem solvitur species. Hinc ob desectum plenae deliberationis, et consensus indeliberati, actus infidelitatis , odii Dei, et similes fiunt peccata venialia. Sic etiam
236쪽
libidinosa cogitatio in homine non bene expergefacto, aut etiam in eo qui dubitat, num ConSenserit nee ne, Cenissetur venialis, nam ubi adsuit plena deliberatio et consensus , ut plurimum sensum et fidem sui iacit . Quare ipsa dubitatio , praesertim in homine timoratae conscientiae indicin m est indeliberati actus . Licet ex dictis insignes veluti notas colligere quibus peccatum veniale a mortali distinguatur; quamquam non est dissimulandum in singularibus quae occurrunt, judicium istud ac discrimen dissicile admodum esse, et perplexum . Nam, ut sapienter monet Augustinus lib. 2 r. do Civit. Dei cap. 27. ,, Quae sint ista peccata quae ita impediunt per. ventionem ad regnum Dei, ut tamen sanctorum amico. rum meritis impetrent indulgentiam , dissicillimum est ,, invenire, perieulosissimum definire,, . Additque , divino sorte consilio effectum esse, ut hoc nos plerumque discrimen lateret, ne studium proficiendi ad omnia peccata cavenda pigrescat. Ut autem tutius de illis, quum opus est, dijudicent rectores animarum, ad eas potissimum regulas spectent oportet, quae ducuntur e Sacris Litteris, ex Ecclesiae et Traditionis auctoritate, ex communi Do
Primo peccata quae in Sacris Litteris execranda dicuntur, exosa Deo, excludere a Regno Coelorum, digna esse morte , aut in quae cadit detestatio quae particula
Vae continetur , mortalia sunt; quae vero mitioribus Verbis notantur et castigantur, Ventalia.
Prioris generis exemplum sit illud Isai. 5. A Vae qni,, potentes estis ad hibendum vinum , et viri fortes ad se miscendam ebrietatem, qui justificatis impium pro mu- , , neribus , et justitiam justi aufertis ab eo se . Et illud etiam Apostoli ad Ephes. 6. se Hoc scitote intelligentes , quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod is est idolorum Servitus , non habet haereditatem in Re- ,, gno Christi et Dei . Posterioris generis exemplum illud sit Proverb. lo. In multiloquio non deerit peccatum. Et Matth. I a. is omne
237쪽
is Verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddentis rationem de eo in die judicii. Usum hujus regulae mirifice explanat illustrat ine
Augustinus Ench. cap. 78. Ut ex multis unum Proseram :,, Sunt, inquit, quaedam quae levissima putarentur , nisi
, , in scripturis demonstrarentur opinione graviora . . . . , , quis e Xi Stimaret, quam magnum peccatum sit dies Ob- Servare, et menses , et annos, et tempora, sicut Ob Servantis qui certis diebus, sive mensibus, vel annis volunt, Vel ,, nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum vanas dO- , , ctrinas hominum, fausta vel infausta existiment tempo- , , ra, nisi hujus mali magnitudinem ex timore Apostoliis pensaremus, qui talibus ait: timeo vos, ne sorte sineis caussa laboraverim in vobis is . a. Ex Ecclesiae definitione colligimus , nullam in per-jurio , nullam in Venerea delectatione extra conjugium materiae levitatem reperiri , quae a lethali peccato excuset. Quippe damnata est ab Innocentio XI. haec propositio :,, Vocare Deum in testem mendacii levis , non est tanta irreVerentia , Propter quam velit, aut possit damnare ho- is minem . se et ab AleXandro VII. haec alia :,, Est probabi- lis opinio , quae dicit, tantum esse veniale osculum habi- tum ob delectationem carnalem , et sensibilem , quae ex is Osculo oritur, secluso periculo consensus ulterioris, et is pollutionis. is 3. Ex communi Doctorum sensu colligitur, peccatum esse mortale praeterire sacrum die sesto , indictum vigiliis , aut quadragesima jejunium Violare, praetermittere ossicii recitationem his , qui statu suo recitare tenentur. Caeterum cavendum , ne in hoc judicio quidquam detur affectui : Quae sint .. levia , quae grapia Peccata , in quit Augustinus loco cit. non humano , sed divino sunt pensanda judicio ; et ut praeclare D. Bonaventura opusculo de processu religionis cap. 28. ,, Cuin Deo disputa- , , re velle stultum est, et quasi velle convincere eum, ut is non debeat judicare hoc esse peccatum mortale, quod is nostra Opinio non vult pro mortali habere . Sua exi-
238쪽
is stimatio est regula justitiae insallibilis. non nostra an- , gulosa opinio .
De conditionibus ad peccatum requisitis A eius humanus est, qui ex deliberata Voluntate proficiscitur . Porro ad Voluntatem deliberatam requiritur animadversio, et consensus, ut constat ex tractatu de acti. hus humanis . in hac tamen generali doctrina , prout ad peccata traducitur, triplici ex capite potissimum dissicultates occurrunt. Nam I. Deliberationem aliquam requiri ad peccandum, inter Novatores plerique negarunt. 2. De ipsa ratione animadversionis quae requiritur, multa sunt a multis perperam dicta . 3. In explicanda etiam consensus ratione gravosa multis dubitationes moveatur, et ambiguitates .
Refellitur haereticorum error in motibus concupiscentiae prorsus in deliberatis peccatum eaeio tereossi mantium .
Sic prorsus existimarunt post Lutherum Calvinus.
eorumque Sectarii. Audiatur Calvinus lib. 3. instit. cap. 3. q. I 2. , , omnes , inquit, hominum cupiditates malas esse do- , , centus , et Peccati reas Peragimus , non quatenus Sunt na- turales, sed quia in ordinatae . In ordinatas autem esse, quia ,, EX natura corrupta, et polluta nihil puri , et sinceri prodire se potest Eadem docet Philippus Melancton in Apologia Consessionis Angustanae art. a. de peccato originali ; Kein 'nitius in examino Sessionis V. Conc. Tridentini ; Gomarus tractatu de concupiscentia, et passi in alii. Qui error primum damnatus est a Leone X. in Luthero, dum proscripsit articulum hujus secundum : is In pueris post haptismum negareis remanens Peccatum , est Paulum simul et Christum con-
239쪽
is culcare deinde a Concit. Tridentino Sess.V. Catione 5., deinceps a S. Pio V. et Gregorio XIII. in propositionibus Baii eumdem errorem exagitantibus , nimirum So. Prava desideria quibus ratio non consentit et quae homo invitus patitur, sunt prohibita praecePlo: non eo neu Pisces . ,, Et 75. is Motus pravi concupiscentiae sunt pro statu hominis vitiati, prohibiti praecepto : non
concupisces ; unde homo eos sentiens et non consevis, tiens , transgreditur Praeceptum, non concupisces, quam, vis transgressio in peccatum non deputetur . Et quidem in motione quavis animi, et actione indeliberata prorsus , et in voluntaria peccatum existere posse, usque adeo abhorret a communi sensu, et recta ratione , ut qui de jure naturali tractare accuratius instituerunt ex Novatoribus non pauci magna celebritate homines, magistrorum suorum Vias deserere, et Contrariam omnino inire suerint coacti, quip-Pe qui agnoscunt, nullam actioncm esse aut lauda hilem.
aut culpabilem, nisi prout est imputabilis , nec Porro imputabilem esse, nisi quatenus est in agentis potestate, et arbitrio posit R. Μajoris vero distinctionis gratia, triplex concupiscentiae motuum genus Theologi aptissime distinguunt .
Unum eorum, quos vorant primo primos, qui omnem Pror sus deliberationem . animadversionem , consensumque ata levertunt; alterum, quos primo secundos, quibus aliqua adjungitur animadversio et deliberatio . sed .inchoata et imperfecta, cujusmodi apparet in cogitationibus , et motibus, quae inter somnum et vigiliam irrepunt aut occurrunt animo magnopere in aliam partem distracto et occupato. Tertium corum , qui secundo secundi dicuntrar, habentque Plenam animadversionem adjunctam , cum nempe animus Sui compos eos motus bene advertit, sibique i nesse sibi
sensu intimo conscius est, eosdemque patitur . His positis
240쪽
In motibus eone iacentiae Primo Pyimis nullum inest Peccatum . - Haeretici sacra auctoritate praesertim hoc Iom pugnantes , sunt nobis saera auctoritate refellendi , quod quudem si bona fide agere vellent , facilius est, quam dici possit. Sacrae litterae multis testimoniis quatuor haee docent. I. Voluntatis esse Peccare , aut non Peccare . a. Non pati Deum tentari hominem ad peccandum supra id quod potest. 3. Quae hominem Coinquinant, ex corde , seu de liberata voluntate procedere . 4. Ut peccatum fiat, accedere Concupiscentiae oportere voluntatis consensum . Atqui omnia haec Opponuntur contradietorio errori, quem refellimus . Ergo lce. Major probatur per Partes. Primo Ioan. 5. Ecce sanus factus es , jam noli Peccare. I. ad Cor. I S. Gigilate justi, et nolite Peccare. Frustra autem juberentur homines nolle peccare , si ipsi peccarent coneu piscentiae motibus quos
Secundo I. ad Cor. 1 o. Qui se existimat starct, se videat ne cadat . . . . fidelis autem Deus, qui non pa- tietur vos tentari supra id quod potestis. Frustra quoque ista esset admonitio, si tu concupi Scentia tentante jam peccatum inesset. Τcrtio Matth. i5. Quae autem procedunt de ore.,, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: De coris de enim exeunt cogitationes malae , homicidia, adul- teria, fornicationes, furta , salsa testimonia , blasphe- miae: Haec sunt quae coinquinant hominem . se Hujus Porro generis non sunt concupiscentiae motus indeliberati qui non e corde eXeunt, sed in cor irrumpunt. Quod pulchre explicat Augiastinus lib. de Continentia Cap. a. PO- is sito igitur, inquit, ostio continentiae in ore cordis, M uude cuneta exeunt, quae eoinquinant hominem, si nil