Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

is nemus, et cujus te Pondere urgemus Z Nimis sane calli-- dum consilium quo Probus fias , si imperterrito impius, , esse didico I is se . Hi ne denique S. Bernardus inter capitula errorum Abailardi Epist. Ia . ad Innocentium II. illud etiam refert primum erroris Caput de Praesente animadversione ad peccandum necessaria , e qua ipsum fluxit peccatum

philosophicum. De Iudaeis quippe qui Christum ignoranter crusi fixerunt, sic statuebat Abai lardust ,, Nos dicimus ., quod revera illi simplices Iudaei non agebant contra con- ,, scientiam, sed Potius Zelo legis suae Christum perseque- , , bantur, nec Putabant Se male agere, et ideo non Poecabant: , , nec propter hoc aliqui eorum damnati sunt, sed propteris praecedentia peceata , merito quorum in istam caecitatem devoluti sunt is . - i , Obj. i. Illud Ioan. 9. Si caeci essetis , non haberetis peccatum ; sed qui caret praesente notitia' aut malitiae peccati, aut Osrensae Dei, caecus est: ergo ille non habet peccatum , vel saltem Deum non Ossendit. R. Nil eo loco aptius esse ad convellendum errorem quem resellimus . Iesiis caeco nato , qni opem ejus implorarat, Sanato, fuerat ab eo agnitus praesontibus Pharisaeis , cumque dixisset, se in id venisse in mundum, ut caeci viderent, calumniandi praetextum venantes Pharisaei quaesierunt eX eo num et ipsi caeci essent. Qui respondit, si cacci essetis , id est si velut iste carens natus, Cum caeci sitis , Caecitatem Vestram a noscer Plis , atque adeo

ad eum qui potest lumen praebere , confugeretis , PecCatum non haberetis , quia ut a Caeco nato Cae itas Corporis , ita otia in ex animis vestris caecitas depelleretur , nunc autem dicitis , quia videmus , Peccatum vestrum manete scilicet quia tametsi eaeci estis caecitatem vestram non cognoscitis , in hac Vestra caecitate et peccato manetis . erant ergo Pharisaei revera caeci, et solum dicuntur opinione sua non Caeci, quod caecitatem suam non agnoscerent. et tamen Propter istam caecitatem quam non agnoscebant, peccatum iP'Orum manebat, eratque PeeCatum eo.

rum illa ipsa nou ugnita caecitas , qua nimirum in Chri.

252쪽

stum filium Dei, Servatoremque suum non Videbant; ergo incogitantia de malitia peccati et offensa Dei, non eum excusare valet, qui culpa sua caecus est, nec ullum habet de sui actus pravitate suspicionem . . Hinc merito S. Augustinus hunc locum ita interpretatur : ,, si caeci essetis, id

,, est si vos caecos adverteretis ..... et ad medicum curre.,, retis , non haberetis Peccatum, , .

obj. Apostolus ad Rom. b. usque ad legem peccatum erat in mundo , sed peccatum non imputabatur , quum lex non esset: ergo ubi non est leX, et consequenter notito peccati , quae est per legem, Peecatum non imputatur. R. Hunc locum adversariis potius adversari, nam fatetur Apostolus usque ad legem , peccatum fuisse in mundo , et peccatum quidem Theologicum . Nam propter peccatum quod viguit ante legem homines suisse damnationi obnoxios in ipso hoc capite , et in tota ea epistola saepius contestatur Apostolus . Peccatum ergo non imputabatur ante legem, idest non agnoscebatur, quia ut ipsemet ait ea p. 7. peeeatum non cognovi nisi per legem : et tamen haec ignoratio peccati non excusabat a damnatione, et solum poterat sicere minus peccatum in his qui non ex affectata , sed eX crassa tantum ignoratione peccabant. Stat ergo Peccatum esse posse clam ignorantia peccati, nec proinde requiri ad peccatum Praesentem aut malitiae, aut offensae Dei animadversionem . a. Mihi videtur etiam: dici posse, Apostolum hoc loco sermonem. habere de . Peccato Originali , quod expres aius per letem manifestatum est Praecepto ipso non con-en piscendi ; dum jubemur enim non concupiscere , id est concupiscentiae non consentire , declaratur vitium concupiscentiae, quae est effectus , et veluti materiale ipsum peccati originalis. Et sane vors. I a. loquitur Apostolus de peccato quod per unum hominem in hunc mund n m intravit , et per quod peccatum mors in omnes petiansiit. Tum sequitur vers. I 3. continens locum allatum , usque ad legem peccatum erat in mundo, cui Versu proxime sequenti haec , verba nectuntur . ,, Sed regnavit etiam mors ab ,, Adairi usque ad Moysem, etiam in eos, qui non pecca-

253쪽

,, verunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est , , sorma futuri; sed non sicut delictum , ita et donum ., , Sensus ergo hic esse Videtur de originali peceato , quo

omnes in Adam peccaverunt, peccatum in mundum intrasse, quo peccatores sunt quicumque ex Adam nascuntur , et in mortis reatum , et damnationem in urrunt.

Hoc peccatum non suisse imputatum, hoc est nouagnitum ante legem , nee adeo expresse significatum, nihilominus mortem per id peccatum inductam regnasse ab Adam usque ad Moysem in eos , qui nullo se actuali pec cato Contaminassent, scilicet non peccassent in similitudinem praevaricationis Adae , quales sunt insantes . O . 4. Augustinus lib. 3. de lib.ar h. cap. I Q. ait οῦ , , Pec is eatum quod proprie vocatur pe catum , libera voluntate ais Seiente Committitur , , . Ergo ad peccatum proprie dictum requiritur scientia , si Ve Cognitio . R. Ex Augustini mente ad peceatnm requiri scientiam , Seu cognitionem , quae opponitur ignorantiae Prorsus in voluntariae, non autem quae opponitur ignorantiae cui pabili , hoc est directe , vel indirecte voluntariae . Sic enim

Augustinus ipse lih. lc retract. cap. I 5. mentem suam ex

plicat: - Quia voluit, ergo secit, etiamsi non quia voluitis Peccavit, nesciens Peccatum esse quod fecit; ita nec ta- is te peccatum sine voluntate esse potuit , sed voluntateis saeti, non voluntate Peccati , quod tamen factum fuit, is hoc enim factum est, quod fieri non debuit. , , Obj. D. Th. quod lib. 3. art. 8. scribit: cum aliquis nescit fornicationem esse peccatum, voluntarie quidem saeit sornicationem , sed non voluntarie facit peccatum. R. Eum non facere voluntarie peccatum voluntario directo , et explicito , sed voluntario indirecto , implicito, et interpretativo . Hoc autem sussicit ad peccatum proprie dictum, ut constat ex principiis S.Τhoinae, qui constanter docet peccata esse, quae ex ignorantia culpabili eommi

tuntur .

Obj. 5. Animadversionem malitiae illi prorsus esse impossibilem , cujus mentem nulla unquam subiit suspieio , vel cogitatio hujus malitiae, nam non potest intelle-

254쪽

ctus actu aliquid considerare, nisi ad eam considerationem applicetur a voluntate , nec Voluntas jubere potest eam considerationem, nisi aliqua jam rei considerandae cognitio praeluxerit. R. Hoc argumentum sallaciae Plenum opportunis distinetionibns iacile dissolvitur. I. Si animadversio sit absolute impossibilis , nullum est peccatum , ut in eo qui distractione prorsus in voluntaria impeditus non attendit ea quae sacere debet. a. Ut animadversio et consideratio sit possibilis , non requiritur quod rei considerandae explicita cognitio praeluxerit, sed solum implicita, ad eum modum, quo COnclusiones continentur in principiis. Secus nunquam applicare se posset animus ad eruendas e notis principiis conclusiones ignotas .

3. Ut ergo incogitantia de Deo et actionis malitia in eo, qui sive Deum, sive malitiam actionis ignorat, sit possibilis , voluntaria, et culpabilis, satis est, ipsum Potuisse , ac debuisse ex universitatis aspectu moveri ad investigandum ejus conditorem , et ex sensu omnibus ingenito aequi et boni, atque ex ipsa humanarum actionum Commparatione , malitiam alicujus actus , velut surti. deprehendere . Quocirca tametsi nulla unquam praecesserit cognitio . explicita malitiae surti , vel offensae Dei, quae surtum comitatur, non tamen defuit quod requirebatur , ut animus advertere posset, si voluisset, in furto malitiam peccati, et

offensam Dei, quia praecesserunt principia generalia . qui bus moveri potest, et deduci ad notitiam , ideoque ad animadversionem malitiae, et Dei offensae in furto.

CAPUT III.

De consensu, et morosa delectatione.

Consensum dico acquiescentiam voluntatis in aliquo rationis judicio , quae definitio colligitur ex doctrina

D. Th. de Consensu L. a. q. I 4. art. I. Multiplex afferri so-

255쪽

iet divisio consensus. Contrahi tamen possunt istae divi.

siones , atque ad Pauca capita revocari . t Ila, Cum enim animum subit rei in alam Cogitatio , eX ea-.que delectationis motus quidam suboritur 3 haec delecta-,tio vel cadit tu rem ipsam malam cogitatam , vel in ipsam

tantummodo cogitationem , seu cognitionem vel malae zi Via.

ut qui revolvit animo, quae a Τheologis disputantur depeceatis, delectari potost vel ab ipsis peccatis, vel de cognitione et scientia , quam acquirit circa peccata , ita ut objectum proximum delectati onis non sit ipsum peccatum , sed cognitio peccati . Ita D. Τh. hac q. art. 8. Rursum consensus in vom i i l licitam , vel delectationem de ro illicita, alius e so positivus , quo animus PO- sitivo judicio cam approbat, Avetque, alius negati Vus, quo

experiens animus eam delectationem, eamque advertens, non eam comprimit , vel rejicit. Item consensus alius ostemcax, quo quis cogitans de re illicita, cam perducere ad effectum intendit: alius inessicax , quo ita desectatur de re

illicita, ut tamen non intendat eam ad actum reducere. Deniqne eonsensus', alius Bbsolutus , cum quis absolute Vult rem malam, alius conditi onatus, cum quis animo est ita

dispositus, ut rem malam vellet nisi esset prohibita ,.ut si quis beneficium emere cuperet, nisi hoc ictu prohibitum esset . Delectatio de re illicita , quam in sc animus advertit , in eaque moratur, nec cuth eam depellere , tametsi non intendat rem cogitatam illicitam ad actum perducere, dicitur delectatio morosa, ut habetur ex D Th. hac q. art. 6. qui in responsione ad 3. animadvertit, eam deIectactionem non dici morosam ex mora tempori S , Seiadiuturnitato , sed quod ratio deliberans circa eam immoratur . Idque sane aptissime etiam ille dicitur in mora, per quem stat ne officio suo sungatur . Stati in autem atque deliberans ratio delectationem hujusmodi advertit, nec eam curat repcllere, per ipsam rationem stat ne ossicio suo in illa repellenda delectatione sungatur. Idque S. Doctor auctoritale confirmat Augustini lib. i a. de Trin. qui cap. ix. delectationem morosam et perspicue desinit, et peccatum esse declarat his verbis..,, Nec sane cum S O-

256쪽

, , cogitatione mons oblectatur illicitis, non quidem de- ,, eernens eSSe sacienda , tenens tamen , et volvons Ithen- , , ter, quae statim ut attigerunt animum , respui debue- rant, negandum est esse Pe Catum, , . Asseritque sn binde: Damnandum esse hominem , nisi haec , quae sine VO-Iuntate operandi , sed cum voluntate animum oblectandi solum cogitationis sentiuntur esse peccata, per Mediatoris gratiam romittantur .

Delectatio, et consensus in delectationem, quae Oritur non eae re illicita cogitata , sed cae scientia et cognitionex rei illicitae, non est mala, sed potius bona eae sese; quandoque tamen peccatum feri potest non Solum penicile , sed et mortale. .

electatio de cogitatione rei illicitae habet ipsam illicitam rei cognitionem pro objecto ; sed illicitae rei

Cognitio non est mala, nec illicita. Ergo delcctatio quae eX ea oritur , non est mala, nec malus Proinde consensus in eam delectationem ; qti in potius omnis cognitio veritatis etiam de re illicita per se bona est ; hinc si propter finem honestum, et laudabilem do rebus turpibus cogitatio habeatur, ut rectores animarum , et inedici, qui res turpes quandoque animo revolvero opus habent, ut ossicio suo langantur, rite talis cogitatio non solum ex sese culpa omni vacabit, sed etiam honesta erit, et laudabilis , simulque honesta et laudabilis doleotatio , qnao percipitur ex cognitio ae nece saria vel utili ad proprium statum 2 Si tamen hujusmodi cogitatio nulla necessaria, Vel justa caussa susciperetur , sed per inanem curiositatem sesset illa venialis onlpa. si quidem animum inutilibus cogitationibus detinere , pereatum veniale est. 3. Si propterea tali, cogitatio:Vel susciperetur propter malum finem , vel ex ea immineret periculum consensus de ipsa se illicita cogitata mortaliter mala , esset

257쪽

peccatum mortale, ut ex communibus principiis manι ste colligitur . Hinc si quis etiam ad bonum finem in re. rum turpium studium incumbit, peccat Iethaliter, si ex eo periculum sibi proximum imminere intelligit consensus in res turpes. Sed haec, ut patet, dijudicari debent ex regulis , quae de Occasione pro Sima peccandi traduntur .

Consensus omnis , etiam insicaae in delectationem de roillicita cogitata , Omnisque proinde morosa de re illicita delectatio est illicita. Prob. Auctoritate superius allata D. Augustini, tum ratione D. Th. hac q. art. 8. Quod enim, inquit S. Doctor, aliquis cogitans de sornicatione delectetur de ipso actu cogitato, hoc contingit ex hoc, quod affectio ejus est inclinata ad hunc actum . Nullus enim delectatur . nisi in eo quod est conforme appetitui ejus . Atqui quod aliquis eam

delectationem eligat, quod affectus suus consor metur his, quae secundum se Sunt peccata mortalia , est peccatum mortale . Ergo &c. Equidem nonnulli Τheologi censent, consensum me rum negativum de re mortaliter mala , non esse peccatum mortale, secluso periculo positivi consensus , hunc autem

eonsensum negativum dicunt, quo voluntas post animadversionem delectationis Suspensa manet, nee Consentiens, nec dissentiens .

Sed haec opinio adversari videtur Augustino , qui ad

peccatum morosae delectationis hoc tantum requirit , ut voluntas non respuat, quae respui debuerunt, statim ac attigerunt animum . aitque propter id nisi remittatur , ho. minem damnandum. Tum etiam refellitur eadem opinio argumento D. Τh. hac q. art. b. ubi peccatum esse in ratione demonstrat, cum ratio deficit in directione interiorum vel exteriorum motuum. Dupliciter autem deficere quoad interiores motus ostendit, vel provocando positive illicitas passiones, vel motus irae, et concupiscentiae , vel

258쪽

quando tantum non reprimit, et secundum hoc dicit peccatum delectationis morosae esse in ratione.

Alii Theologi, et quidem graves allatam opinionem reprobant quidem hac eum exceptioner Nisi subest justa caussa, Velut in sacerdote consessiones excipiente, in chirurgo abditas corporis partes medente , secluSO tam eusemper periculo ulterioris consensus .

Verum ista exceptio non mihi videtur satis Opportu ne adhiberi; vel enim loquuntur de interna tantum delectatione, vel de externo opere, in quod Consessarius, et Chirurgus dum incnmbunt, nequeunt insurgentem eX eo deIectationis motum penitus repellere. Si de ipsa interna deIectatione , quaero, an hujus delectationis motus displiceat rationi snperiori necne . adeo ut ratio superior huic obsistat, eamque invita patiatur. Si voluntas ei nullo modo obsistit, nec ei displicet, nec invita patitur , profecto ex Augustino, et Thoina constat, ibi osse peccatum morosae delectationis. Quid enim facit aliud voluntas, quam morari circa eam delectationem , cui nullo pacto dissentit,

quae sibi non displicet, quam non invita experitur ' Si vero obsistit interius, si displicet, si patitur invita, non

amplius est Consensus mere negativus, sed positivus dis

Si loquuntur de actu cxterno , verissim docent illi Theologi, non toneri quempiam dimittere actum vel bonum, vel licitum, propter insurgentem ex eo delectationem, quae ponitus n in poterat depelli, si subest justa caussa ejus actus faciendi . et abest Periculum ulterioris consensus a sed hoc non amplius pertinet ad judicium de morosa delectatione, sed potius de Occasione proxima Peccandi . Quaeritur porro , utrum liceat delectari de actu malo inculpabiliter admisso. R. Nunquam licitum est delectationem capere de re et actu malo, adeo ut delectatici seratur in actum malum, vel rem ipsam malam, et illicitam; ratio est, quia omnis

actio, et conse inenter delectatio speciem sumit ex obje-eto. Ergo si delectatio deliberata seratur in aliquod ma-

259쪽

Iuna velut objectum . erit in ala . Constat etiam propositione i 5. damnata ab Innocentio XI. si Licitum est filio,, gaudere de parricidio a se in ebrietate perpetrato propteris ingentes divitias inde ex haereditate Consecutas se . Damnata est etiam ab Innocentio XI. propositio iέ quae ait: ,, Licitum est absoluto desiderio cupere moris tem patris , non quidem ut malum patris , sed ut ho. ,, num cupientis, quia nimirum obventura est ei pinguisse haereditas is . Unde conficitur , peccatum esse dosiderium rei malae Ita metsi cupiatur non ut est malum aliquod , sed ut est hona cupienti. Ouod autem dicitur de desiderio, valet etiam de delectatione . Nam desiderium est affectus in

bonum consideratum ut praesens ; Rffectus ergo, Seu amor,

et inclinatio voluntatis , cum eadem sit in desiderio atque in delectatione, profecto si. in illo perversa est, in

ista quoque pravam esse necesse est . R. 2. Cum actus malus et in culpato admissus recO-gitatur , licitum est laetari , quod nulla in eo culpa intervenerit . Nam quod nulla culpa fuerit, id vere bonum ost: propter eamdem rationem , si ex actu , vel re de qua directe delectari non licet, bonus aliquis essectus pro Venit , licet ex illo effectu secundum se spectato laetitiam capere . Aliud enim est laetari de morte alicujus propter haereditatem inde obvenientem . quod sane non licet; aliud laetari de ipsa haereditate, prout jam obvenit, Vel spe percipitur . Nam haec haereditas non habet malum morale adjunctum ; similiter licitum est laetari de allevia,

tione naturae, et aestuantis Cupiditati' imminutione, quae ex inculpata prorsus seminis decisione contigit. Quaeritur insuper , quid sit sentiendum de consensu , vel desiderio conditio nato , ut in eo qui cuperet rem illicitam aggredi, nisi aut lege, aut voto, aut alia qua Vis consideratione impediretur . Tres in hanc rem afferri solent gon prates regulae. i. si conditione apposita penitus tollit malitiam actionis, nullum est in eo conditio nato desiderio peccatum . Noupeccat adeo qui hunc actum clicit: vellem hac die jenta

260쪽

eulum sumero , nisi indictiam csset jejunium. Si vero conditio non ponitus tollat malitiam actionis , peccatum ita eo desiderio manet, ut patet in eo qui sic diceret: Vellem sornicari, nisi essem Voto castitatis obserictus, nam etiamsi nullum esset votum, adhuc et illicita esset fornicatio .' Altera est, si desiderium , quo quis vellet ex. gr. forni cari nisi esset sornicatio illicita, excludit quidem voluntatem sornicationis faciendae, non autem affectum , et Complacentiam circa ipsam, tum profecto illud inefficax, et conditionatum desiderium peccatum est. Siquidem in eo desiderio vera inest delectatio morosa, ut liquet ex dictis . Tertia in his quae sunt prohibita, quia intrinsece mala , si quis cuperet ea licita esse , vel non prohibita , et mala, illius futurum esset perversum desiderium, atque peccatum . Quippe illa sunt mala , quia natura sua repugnant ordini divinae sapientiae . Ergo cupere illa non esse mala , idem est atque cupcro perversionem ordinis divinae sapientiae; sed eam perversionem cupere , est Sa ne cupere rem omnino malam : igitur malum est, ae Per versum ejusmodi desiderium . :

De essectis peccati. Effectus peccati ad haec tria capita reVOCautur a D. Τli. i. a. q. 85. Ad imminutionem boni naturae, ad maculam animae , ad reatum poenae, de quibus jam agendum , sed paucis pro brevitate temporis .

De imminutione boni naturae i

onum humanae naturae triplex distingui posse docet S. Th. q. eit. art. l. is Primo principia ipsa naturalia quibus natura humana coustat, et constituitur, simulque

Tom. XVIII. ii '

SEARCH

MENU NAVIGATION