Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

proprietates inde manantes . Secundo inclinatio quae ex , ipsa natura humana, utpote rationis participe naturaliter exoritur ad bonum rationi consonum , seu honestum, nimirum inclinatio ad virtutem. Τortio potest dici , ait S. Doctor , bonuin naturae donum originalis justitiae, quod fuit in primo homine collatum toti humanae naturae. Non autem quod sit naturalis conditio ejus dem, ut perperam Bajus pronunciavit. Ex his tribus bonorum generibus postremum peccato primi parentis penitus ablatum misse constat: Ρrimum nullo peccato tolli, Vel imminui : Secundum vel o quolibet peccato imminui, nam quo libet humano actu fit ineli natio quaedam ad similes actus

Cum autem ex una parte peccatum sit virtuti contrarium, ex alia parte quantum quis inclinatur in unum Contrarium, tantumdem ejus inclinatio erga aliud imminuatur, consequens fit k ut quolibet actu peccati imminuatur inclinatio ad virtutem .

Atque hinc intelligi commode potest, quemadmodum

natura humana per peccatum affecta sit quatuor illis ingentibus vulneribus , nimirum ignorantia , malitia , infir mitate , et concupiscentia ; sunt enim iii homine quatuor

Vires praecipuae in quibus virtutes veluti in proprio Subjecto insidere possunt; scilicet ratio quae prudentia Per' ficitur, voluntas quae justitia, appetitus irascens qui lar

titudine , concupis cons qui temperantia ornatur. Iam Ue ro Per Peceatum primi parentis sublata est justitia originalis , qua vires istae debito ordine continebantur , vulnus autem naturae dicitur haec ordinis destitutio , quo vires istae tendunt ad Virtutem . Itaque quatenus ratio destituta est ordine suo ad verum, vulnus inflictum est ignorantiae . Quatenus voluntas destituta est ordine suo ad honum , vulnus malitiae ; et similiter vulnus infirmitatis ex eo quod irascibilis ordine suo destituitur ad arduum I vulnus tandem concupiscentiae ex desectu ordinis appetitus concupiscentis ad bonum delectabile ratione moderatum. Atque haec quidem vulnera quae primum Per peccatum ori ginale inflicta sunt, ex singulis etiam peccatis actualibus conSequuntur, ac vellit exasperautur, quatenus nimirum

262쪽

quolibet peccato et obcaecatur Tatio in agendis , et voluntas obdurescit adversus bonum , et dissicultas augetur heuo. agendi, et coneupiscentia magis exardescit . Huc etiam reseruntur, Velut effecta Peeeati, mors ipsa , et alii desectus corporales . Nam ut ait APOstolus ad Rom. S. - Peria unum hominem peccatum in hune mundum intravit . et, , per peccatum mors quod luculenter explicat S.Τh. hae

eadem q. art. 5. Scilicet originali justitia quae in primo homine collata suerat toti humanae naturae, non solum inseriores animae vires sub ratione continebantur absque ulla perversione , verum etiam totum corpus ipsum sub anima continebatur absque ullo desectu . Sublata proindε

peccato primi Parentis originali justitia , quemadmodum

vulnerata est humana natura quod attinet ad animam perversione potentiarum, Sic etiam corruptioni obnoxia es- secta est deordinatione corporis . Cum igitur originalis justitiae subtractio habeat rationem poenae; hinc mors et desectus corporales Poenae sunt, et effectus proinde peccati originalis . . Prima dissicultas autem , quae ducitur ex aeqnalitate re quis ita inter caussam et effectum , ut evincatur , desectus Cor porales non esse Originalis peccati effectus , qtaandoqui dem desectus corporales non sunt in omnibus hominibus aequales, tametsi aequale sit in omnibus poceatum originale , prima haec , inquam , dissicultas nullius est momenti . Nam haec aequalitas valet quidem in caussis. qnae dicuntur per se, non in his quae agunt per modum remove notis prohibens , ut loquuntur scholae; peccatum autem originale induxit mortem, et desectus Corporales, non ut eauS sa per se, sed quatenus remo it justitiam originalem , qua prohibebantur. Non est autem necesse, ut aequa es sint essectus , qui remoto prohibente consequuntur, velut si quis eodem ictu duas columnas removeat, quibus duo cor Pora gravitate disparia continentur , certe quod erit gravius majore impetu decidet , sic etiam natura humana Velut

relicta sibi subtractione originalis justitiae , pro diversitato temperiei in diversis hominibus , pluribus aut paucioribus desectibus est obnoxia.

263쪽

Obj. 2- Remota caussa removet ut effectus atqui de Ieto per baptismum , Vel poenitentiam peccato, non propterea mors, et alii Corporis desectus, et infirmitates expelluntur. Non igitur sunt effecta peccati. R. Praeterquam quod axioma illud minime referri potest ad eas caussas, quae agunt per modum removentis prohibens, egregie advertit S. Th., cujus virtute removetur ipsa culpa , sive originalis , si vo actualis , suturum etiam ni illi desectus quoque removeantur , quippe ait Apostolus ad Rom. 8. Vio scabit corpora vestra per inha bitantern spiritum ejus in pobis . Verum utrumque ex divinae sapientiae ordine congruo tempore praestatur. Nam cum nos oporteat conser mari passionibus Christi , ut perveniamus ad immortalitatem , et impassibilitatem gloriac quae est in Christo inchoata, et per Christum nobis acquio sita, consequens est ut . patiendi conditio ad tempus in nobis resideat, antequam immortalitate donemur. Obj. 3. Majoris culpae ratio se prodit in peccato actuali, quam in originali; atqui tarnen actuale peccatum non assicit naturam corporis aliquo desectu ; ergo multo minus peccatum originale , ideoque mors , et alii desectus minime

censenda sunt effecta Peccati . . ,

R. D. I h. Quod actuale peccatum ratione culpae pri vat gratia, quae homini tribuitur ad regendos animae actus, non ad cohibendos corporis desectus, ut ipsa cohibebantur originali justitia; quamvis ergo major sit ratio Culpae in actuali, quam originali peccato , patet quemadmodum

originalis peccati culpam consecuta sit pernicies corporis Propter ejus justitiae remotionem, non autem ex actuali peccato eadem se corporalium pravitatum copia effundat. Praeterquam quod et ipse actus peccati ex sese quandoque perniciem assert, ut in iis cernitur, quos intemperantia Occidit , et saepe etiam in hac vita peccatores Poenas dare

incipiunt divinae justitiae suae improbitatis, et nequitiae.

264쪽

l . .

. . . . De Macula peccati Duo sunt hie disputanda. r. Utrum actus peccati maculam relinquat in anima . a. In quo consistat ejusmodi macula . Quod attinet ad primum Lutherani et Calvitnistae nullam peccato maculam induci agnoscunt; ut enim Volunt hominem fieri justum sola imputatione justitiae Christi, sic etiam opinantur hominem sola imputatione Peccati peccatorem constitui, ita ut post actum nil remaneat intrinsece vitiatum , cui principio consentit eorum doctrina de justificatione : contra quos nobis est catholica doctrina propugnanda, quae ex peccato actuali aliquid in anima relinqui profitetur, quo peccator inquinatur, quodque macula peccati , et peccatum habituale communiter dicitur .

Peccatum actuale repera producit maculam

in anima .

. Pr. Μultis Sacr. Litterarum testimoniis , quibus ex presse significatur , peccatis homines inquinari, opusque

habere ut peccati sordibus mundentur, quae animae adhaerescunt, eamdemque contaminant. Sic Ezechiel 36. ,, EL. ,, fundam super vos aquam mundam , et mundabimini ab ,, omnibus inquinamentis Vestris. Isai. 4. si Si abluerit Dori minus sordes filiarum Sion ,,. Ierem. a. se Maculata es in is iniquitate tua coram me , dicit Dominus . Apostolus ad ,, Titum I. ,, Inquinatae sunt eorum et mens et Conscientia. Hinc Cone. Trident. Sess.2. Can. a. Pronunciat Adam inqui natum per inobedientiae peccatum . Can. 4. Parvulos iure missionem Peccatorum veraciter baptizari , nimirum ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione contraxerunt . Ex quo intelligitur contractum generatione peeea'

265쪽

tum velut maculam parvulis inhaerere. Can. 5. Anathema. te percellit eos qui asserunt, baptismo non tolli totum id quod Veram et Propriam peccati rationem habet, sed illud tantum radi, aut non imputari . Ex quo etiam intelligitur, aliquam esse peccati maculam, quae vere tolli debet per baptismum . Quod porro pertinet ad alterum caput disputationis , nimirum in quo sita sit macula peccati, non una est Do-etorum sententia. Scotus sertur eam constituere in rcatu poenae , Vel in ordinatione passiva ad poenam propter Peccatum commissum . VasqueZ in denominatione qua dam extrinseca pro Veniente ex peccato praeterito morali ter PerseVerante, quia non retractato . Alii in quodam habitu quo anima post peccatum conversa manet ad bonum commutabile . D. Τhomas denique ipsam constituit in privatione nitoris animae , considerata prout refertur ad Peccatum , a quo est illa privatio inducta : Nitorem po ro intelligit qui oritur in anima ex praesentia luminis naturalis rationis tum maxime qui fulget ex divino lumine sapientiae et gratiae, ejusque nitoris detrimentum maculam animae metaphorice vocari pronunciat.

Peccati macula non in reatu poenae, non in aliquα de nominatione extrinseca , non in habitu Positivo , sed in privαtione nitoris animae, prout refertur ad Peccatum unde est inducta, Midetur esse cum D. Thoma

constituenda. - . e

Pr. Ouoad primam partem. Nam obligatio ad Poe

nam eonsequitur ipsam peccati maeulam ; non enim ideo est quis recati macula contaminatus , quia tenetur Poenam luere, sed potius luere poenam tenetur, quia est, Peceat maeulatus : ergo macula natura ipsa antecedit reatum', seu obligationem ad poenam . Non ergo in Teath: consistit . Quare luculenter D. Th. in a. dist. 4 a. is Macula, im

266쪽

,, quit, est medium inter actum peccati et reatum; quasi , , effectus aetus , et landymentum Teatus is . Evincitur idem firmissime ex damnatis propositionibus Baji 56. ,, In peccato duo sunt: Actus et reatus , tranis seunte autem actu, nihil remanet nisi reatus, sive obli- gatio ad poenam. Et 57. in Sacramento Baptismi, aut se in Sacerdotis absolutione Proprie reatus peccati dum taxat tollitur , et mi aisterium Sacerdotum solum Itheis

is Tat a reatu se .

Pr. Quoad alteram partem essicacissima ratione duocta ex originali Peccato. Νam peccatum originale in Adae posteris dici nequit ipsum mei Adae peccatum, ut moraliter Perseverans, et extrinsece denominans . si quidem originali peccato constituuntur homines intrinsece peccatores, nec solum extrinsece tales denominantur. Ergo etiam peccatum actuale praeteritum , et moraliter perseverans non

valet hominem constituere habitualiter peccatorem , sed aliquid praeterea intrinsecum requiritur, quo formaliter in justus dicatur, quodque in ipso Deus abominetur . Et sane ut homo justus dicatur, non satis est actualis justitia, sive actus meritorius practeritus moraliter perseverans, sed requiritur ipsa justitia habitualis, qua ut docet Tridentinum Sess. 6. c. 7. Non modo reputemur , sed Dere justi nominemur , et simus , justitiam in nobis recipientes . Ergo ut homo dicatur Vere peccator, nee solum putetur talis , haud sufficit actuale peccatum praeteritum moraliter Perseverans , verum insuper labes aliqua requiritur peccato ipso animae inu Sta, ei adhaerens, eamque conista minans .

Pr. Quo ad tertiam partem ratione D. Th. in 4. dist. I 8. q. I. art. 2. , , Μacula Peccati sine gratia non aufertur. si Potest autem dispositio et habitus manans ex aliquo se peccato destrui sine gratia per contrariam consuetudi- nem , ut patet in eo , qui semel admisso peccato prodiis galitatis lethali, sese deinceps totum avaritiae tradide- , , rit; in hoc enim manet sane maeula pristinae prodiga- is litatis, tametsi omnis ad prodigalitatem dispositio, suis Perveniente avaritia, deleta Penitus fuerit ,, .

267쪽

Pr. Denique sententia D. Tla. , quia nil aptius. aut planius ca proponi potest ad intelligentiam ejus maculae

quam sacris litteris docemur animae ex peccato inhaerescere . Nam , ut ipsemet suam sententiam explicat q. 86. art. I. macula dicitur in corporibus, quando corpus nitidum perdit ex alterius corporis contactu nitorem suum . Est autem tactus quasi quidam animae, quo Per amorem rebus ipsa aliquibus inhaeret. Illi q autem peccando sie inhaeret . ut recedat a lumine sapientiae et gratiae. Ex quo fit, ut splendorem suum, et nitorem amittat, cujus privatio Proinde merito macula nuncupatur . Et sane quemadmodum corpus quod ex praesentia lucis lucidum nuncupatur , Propter ejus; absentiam dicitur tenebricosum; sic etiam quum homo per gratiam sanctificantem dicatur ju. Stus, consequens est, ut per ejusdem absentiam Peccatorsit, ac denominetur. O . I. Si inacula consisteret in privatione gratiae sanctificantis , inducta semel per unum peccatum hac pri-Vatione , Peccata subsequentia nullam amplius maculam possent imprimere . Atqui hoc est salsum. Deinde peccata omnia tametsi specie diversa , unam tantum specie maculam inducerent, ipsam videlicet gratiae sanctificantis Privationem .

R. D. Th. Macula non significat privationem SO lam , sed significat privationem quamdam nitoris ani-

, , mae in ordine ad suam caussam , quae est peccatum; ut ideo diversa peccata divorsas maculas inducunt. ,, Quod expressius exponit in v. dist. 42. q. I. art. 2. ad 4. Quam ,, Vis quolibet actu peccati mortalis quaelibet virtus pri-M Vetur , non tamen eodem modo , sed actu luxuriae ca- , , Stitas per se privatur , et aliae virtutes ex consequentiri Seeundum quod snnt castitate adnexae . . . . ideo non se oportet quod omnium peccatorum sit una macula , , . Et in . dist. l8. q. I. art. a. q. I. ad I. se Quamvis quantum ad se ipsam Privationem gratiae non disserant maculae pece se torum , tamen disserunt quantum ad caussam , eX quari maeula consequitur . Et secundum hoc etiam quodlibetis Peceatum unam maculam addit, in quantum novum ob , , Staculum gratiae Ponit, , .

268쪽

Obj. a. Ita se habet macula ad peccatum in sententia D. Τli., ut se habet umbra ad corpus; sed remoto corpore unde umbra Spargitur, ipsa quoque umbra dispellitur. Ergo transacto actu Peccati, nulla amplius ex eo macula superesset, eo Vel maxime quod remota caussa removetur effectus. Ergo remoto aetu peccati , qui actus

est caussa maculae, maeula nequit ipsa consist re.

R. At vero praeclare docet S. Τh., disparem esse rationem umbrae Corporis, et maculae, qua inficitur anima, quod attinet ad durationem , nam quod Versatur in umbra propter interjectum aliquid opacum, hoc recedente statim it Iustratur quia est aliunde in debita propinquitate et situ relate ad corpus illuminans .. At vero transeunte actu peccati , non Propterea reperitur anima in eadem erga Deum habitudine, qua erat ante Peccatum; nam actu PeC-cati fit recessus a Deo , quemadmodum ex motu locali sequitur distantia localis . Unde quemadmodum cessante motu locali, non tollitur distantia localis, ita etiam cessante actu peccati , non tollitur ille recessus a Deo , quem recessum sequitur privatio nitoris , seu macula . Ex quo

etiam patet, remota caussa non semper effectum removeri, sed tum solum , cum effectus a caussa pendet, non tan tum ut sit, verum etiam ut Cou servetur.

Obj. 3. Si macula peccati consisteret in privatione

gratiae sanctificantis , peccatum veniale nullam induceret maculam: sequeretur etiam in Statu purae naturae, in

quo nulla suisset gratia sanctificans , nullam quoque suturam suisse maculam peccati. iE. Revera peccati venialis maculam non jusdem es se generis , et ordinis quo macula peccati mortalis . Neque enim peccato veniali simpliciter , et absolute mapulatus esse dicitur. Tamen peccatum veniale aliquo modo maculam inurere dici potest , quatenus minuit. servorem caritatis, vel actus ejus praepedit. Ad alterum: Qunm D.Τh. maculam repetat non solum ex privatione luminiq sapienatae et gratiae supernaturalis, Verum etiam ex privatione . nitoris in anima lalgentis ex lumine naturalis vationis ,

plane intelligitur , quemadmodum in eo statu, in quo quila

Tom. XVIII. E. λ

269쪽

esset gratia sanctificans , nihilominus locum haberet maeula

peccati.

De reatu poenae .l leuiug nomine intelligitur obligatio poenae Propter peccatum perserendae: Poena autem quum peccanti sita superiore infligenda , duplicem respectum habet, unum ad ipsum superiorem, eujus est peccantis Proterviam, et peccati malefactum poena coercere , et vindicare: altorum ad ipsum peccantem, qui suo peccato dignus poena ossicitur. Ipsa ergo poena, Prout ad punientem refertur , et ordine justitiae continetur, non est mala, sed bona : is ordori enim justitiae, ut ait D.Th. q. l. de malo art. t. ad I ., hOO requirit ut aliquis peecans Privetur bono quod appetit: se sic ergo Poena ipsa est bona simpliciter Et ut habet D. Dionysius de Divin. Nomini b. cap. 4. , , Pliniri non estis malum , sed fieri Poena dignum, , . Tametsi ergo reatus interdum sumatur pro culpa et pro Poena, non est tamen cum alterutra confundendus ; est enim quid medium inter utramque, culpam subsequens et ad poenam inducens. Et quidem oriri ex Peccato reatum poenae, cum ratio satis ipsa per se docet , quae ostendit aequum et par esse, ut qui contra ordinem perverse insurgit, ab or dinis principe deprimatur, ipsaque adeo aequabilitas ordinis labefactata culpa , ipsius poena restituatur ; tum innume rabilibus constat Sacrarum Litterarum testimoniis , quibuspoccatores declarantur digni morte, rei gehenna ignis, iram divinam . et justitiam vindicem in se concitare . Verum de tota reatus conditione gravissimae quaestiones pertractan tur a Thoologis, quae ad haec duo potissimum capita revocantur : Utrum peccatum mortale inducat reatum aeterrae poenae; deinde utrum dimissa culpa, interdum remaneat obligatio ad poenam temporalem . Et primum quidem , quod propius ad nostrum institutum pertinet, paullo copiosius agemus . De altero , cui necteretur ipsa disputatio de purgatorio, silentium inducunt angustiae temporis.

270쪽

Peccatum mortale inducit reatum aeternae poenae.

Propositio haec est adversus Origenem, inter cujus

errores hoc etiam refertur , quod daemonum , et impiorum supplicia aeterna sore negaverit . quem errorem serunt ipqum e Platonicis sontibus hausisse, tametsi Plato, ut vidimus in Philosophia Morali, consceleratos homines aeterno cruciatu Puniendos constituerit : tum etiam adversus Socinianos , qui ut poenarum aeternitatem tollor ni, cogitare maluerunt daemones et animas aliquando interi

tura S .

Pr. I. Isai. 66. Ignis eorum non eXtinguetur, , Matth. 25. Discedite a me maledicti in ignem aeternum , , . Apostolus I .ad Cor. ,, Iniqui regnum Dei non possidebunt, , . Atque his quidem testimoniis bene perpensis, et inter se collatis , ut alia innumerabilia omittamus , recluditur ori- genistarum effugium, quibus placet loca Scripturae, quibus aeterna supplicia dicuntur , interpretari de temporis diuinturnitate, propterea quia nonnullis in locis revera Sacrae Litterae utuntur aeternitatis nomine ad longissimum quo G dam temporis intervallum significandum . Nam primo non de tempore quamlum vis diuturno intelligi potest locus Isaiae: Nam si finem habitura aliquando ossent reproborum supplicia, aliquando ignis eorum extingueretur . At qui ex Isaia nunquam futurum est, ut ignis eorum extinguatur: Ergo Scc. Unde Augustinus contra Priseillianum cap. 5. M Qualiscumque , inquit, poena significata sit no- is mine vermis, atque ignis , certe si non morietur, atque is extinguetur, sine fine praedicta est, . Secundo ex ipsa verbi proprietate Augustinus idem eruclite loco citato eviniscit . se Aion Craece aliquando aeternum , aliquando saeculum significat ; tamen . quod ex hoc nomine deriva ,, tur, et appellatur Aionion , nec ipsi Graeci, quantum

se existimo, solent intelligere, nisi id quod non liabet S

SEARCH

MENU NAVIGATION