장음표시 사용
281쪽
tentia, qui putabant justos primum resurrecturos I et eum Christo mille annis in spiritualibus deliciis regnaturos .
posteaque suturam generalem resurrectionem , et universale judicium, quod nil pertinet ad praesentem quaestionem . Hinc cum ait, homines non fore sagellandos cum Daemonibus, et separatam esse poenam , ubi separata est culpa , non omnes homines intelligit Ambrosius ς nam impios, quos distinguit a peccatoribus, manifeste excipit; nec etiam omnes peccatores , sed eos tantum quorum culpae piacularibus poenis abstergi possunt, in quo recte docet distare hominum conditionem, et daemonum. Nam daemonum culpa ineXpiabilis , poenis autem expiabiles culpae hominum , sive in hac vita , sive etiam aliquae in altera vita: qui sensus ex verbis antecedentibus eruitur: si Non vult Dominus commune Sanctis eum diaboli sociisse consortium esse judicium; diabolus enim, et ministri ejus bee. tum etiam ex eo quod Enarratione in Psalm. l.
disserit de impiis, qui surgunt ad poenam , et quos B iustis in ipso judicio plane sejungit. Hos vero esSe dicit, qui dilexerunt magis tenebras quam lucem . Quod etsi proprie accipiendum putet de iis, qui non crediderunt, tamen demonstrat etiam intelligi posse de iis , qui mala
opera habent , credentes tamen in Christum , volentes quidem recte vivere, sed victi illecebris peccatorum, dilexerunt plus tenebras quam lucem . Eos igitur ejusdem eonditionis suturos existimavit atque infideles i Psos, atque aeternum Pliniendos . Quod vero divitem Evangelii proponat in exemplum , nil contra ossicit: nam dici potest ipsum intellexisse non divitem Epulonem, sed divitem avarum, de quo dicitur Lucae I a. Stulte hac nocte animam tuam
repetent a te. LX qno sequeretur, quod Verissimum est, correptionem in hac Vita valere posse ad expiationem
culpae: vel si intellexit divitem Epulonem, id tantum in animo habuit Ambrosius , significare hoc exemplo suturas pro quibusdam peccatoribus in altera vita piaculares poenas , quod etiam Verissimum est. Opponunt 8. Augustinum , cujus haec sunt verba in Enchirid. eaP. II 7. Sed poenas damnatorum certis temPO-
282쪽
, , rum intervallis existiment, si lIOc eis placet, mitigati.
- Εtiam sic quippe intelligi potest manere in illis ira Dei,
- hoc est ipsa damnatio . Haec enim vocatur ira Dei, nonia divini animi perturbatio , ut in ira sua, hoc est manenis, , te ira sua , non tamen contineat miserationes suas, nouis aeterno supplicio finem dando , sed levamen adhibendo,, vel interponendo Cruciatibus,, . R. In eo ipso capite Augustinum firmissime tueri aeternitatem poenarum , et tantum no a plane refellere opinionem eorum qui commiseratione potius , quam ratione ducti aliquam inducebant tu aeternae Poenae asperitate mitigationem , ex quo essici hoc solum potest, eam opinionem illis temporibus utcumque tolerabilem adhuc fuisse, nunc vero alienam esse ab Ecclesiae Catholicae sensu conStat, ex eo quod Ecclesia non oret pro damna tis. Nihil igitur ex eo loco duci potest adversus nostram propositionem, quae est de poenarum aeternitate. opponunt 9. Multis Historiae Ecclesiasticae monumentis constare , damnatorum animas sanctorum Virorum Precibus interdum ex inseris eductas suisse . Sic Augustinus Sermone 323. et 324. testatur in Uxati Civitate Asricae, cujus Episcopus erat frater ejus Evodius, insantem sine baptismo mortuum a matre delatum suisse ad memoriam Divi Stephani, illam suis precibus et Iacrimis Divi opem exbgentibus impetravisse, ut insans revivisceret, tumque ha- Ptizatus assumeretur. Gregor. Magnus lib. a. Dialogorum cap. 23. narrat D. Benedictum jussisse , ut pro duabus mulieribus in excommunicatione defunctis sacrificium offer-Tetur , quo ipsae ab excommunicatione revera liberatae fuerunt. Tandem celebris est pervulgata Historia de Traiani liberatione ipsius met D. Greg. precibus impetrata. R. i. Generatim ex doctrina D. Τ h. q. 7 I. in Supplemento art. 5. ad 5. ,, Quicumque in lethali peccato defuncti,
is et miraculo suscitati leguntur eos pro extraordinaria qua- ,, dam ratione divinae providentiae , non adhuc fuisse irreis Vocabili sententia cruciatibus aeternum perserendis addi - etos, sed secundum praesentem propriorum meritorum
is justitiam ὸ Secundum autem superiores caussas, quibus
283쪽
is praevidebantur ad vitam revocandi, suisse de iis alitero disponendum se . Ita nil Vetat, ut putemus aliquorum, qui ex inseris liberati dicuntur , suspensam suis se a Supremo Iudice sententiam , ut Sanctorum precibus , quibus praedestinationem nostram juvari credimus , ipsis reviviscentibus reconciliationis gratia concederetur . Itaque nulla dissicultas esse potest in exemplo, quod ex Augustini Sermone depromitur, quod sine insigni temeritate revocari in dubitationem non potest, nec in aliis similibus exemplis, quae ex probatis Auctoribus proferri possent. Eadem responsio transferri potest ad factum a D. Gre. gorio narratum , quod etiam minus habet dissicultatis. Nam S. Benedictus tantum dicitur misisse ad eas mulieres qui suis verbis denunciarct: Nisi linguam continueritis ,eaecommunico vos , et illae quidem linguam non resea narant, et paullo post obierant. Sed in ipso saltem mortis articulo fieri potuit, ut eas poeniteret suae loquacitatis
et contumaciae , sicque Deo reconciliatae migrarent e vi ta , ut proinde cum excommunicatione solutae leguntur, non aeternis suppliciis ereptae, sed in piacularibus sanimis levationem accepisse putandae sint; praeterquam quod fuit aliquorum sententia , non eam fuisse canonicam EXCOmmunicationem , sed velut maledictionem quamdam , Seu comminationem divinae ultionis , nisi resipiscerent; quam sententiam reserunt, nec rosellunt doctissimi Editores Maurini in Nota ad hunc locum , tametsi D.Gregorius aliter sen sisse videatur . Quod attinet ad liborationem Trajani , nemo est hac aetate paullo doctior, qui non eam inter sabialas rejiciendam putet, post Baronium ad annum i Oo , et 6Ο4. Nam quod fuerit clarissimis et santissimiq viris probata nil essicit, quandoquidem eos ad ita sentiendum Praesertim adduxit Sermo Damasceni nomine vulgatus de fidelibus desunctis , quem illi Damasconi suisse putarunt, Constat autem non esse Damascent . Nec etiam quidquam valere potest ad persuadendum auctoritas Ioannis Diaconi, qui hoc factum memorat in vita Gregorii lib. 2. cap. 44., utpote qui fuit Scriptor saeculi noni , atque adeo a Gregorii aetate remotioris. Deinde, quod multi non animadvertunt,
284쪽
ip qe Ioannes Diaconus eam siC proponit, ut Vehementem de illius veritate suspicionem injiciat, ut ex his ejus Verbis intelligi potest Sed cum de superioribus miraculis Romanorum sit nemo qui dubitet, de hoc, quod apud se Saxones legitur, hujus precibus Traiani animam ab in-- serni cruciatibus liberatam, ob id vel maximo dubitari
,, Videtur, quod tantus Doetor nequaquam praesumeretis Pro Pagano prorsus orare , qui quarto dialogorum suorum
,, libro docuerit eamdem caussam eSSe, Cur non Oretur Ris Sanctis in laturo judicio pro peccatoribus aeterno igneis damnatis . At haec objecta eludere duabus viis nititur Ioan . Diaconus, ne illam narrationem penitus deserat, scilicet Gregorium dici pro Trajano non orasso sed sevisse ; deinde Trajani animam non ab inferno liberatam,
et in Paradiso repositam , sed tantum ah inferni cruciatibusti hora tam commemorarit. Sed cum harum ratiuncularum levitas satis ipsa per se manifesta sit, non est cur in illis refellendis tempus insumatur. Denique breviter animadvertendum censemus nihil adversus dogma de poenarum aeternitate concludi posse ex quibusdam Ecclesiae precibus, quibus orat, ut animae defunctorum a poenis inserni liberentur. Satis enim constat inferni nomine his locis purgatorium significari , locum nempe inferiorem , in quo animae purgantur . Eademque responsio adhiberi commode potest ad nonnulla Patrum testimonia , quae referre hic singillatim opus non est. Quaeritur hic Vero, cum qnis migrat e vita peccati non solum lethalis, sed etiam venialis culpa et reatu obligatus, utrum
in eo peccatum ipsum veniale ratione conjuncti Ouis cum mortali aeterna poena mulctetur. Sententia est assirmans D. Th. contra Scotum et alios. Sic enim S. Doctor statuit in a. q. 42. q I. art. 5. ad 6.
si Dicendum quod ille qui decedit cum mortali et venia-- li simul punitur in inferno pro veniali, et punitur in
is aeternum . Longe tamen minus acerba poena, quam illa is quae est pro mortali . Hoc antem accidit veniali in is quantum conjunctum est mortali , quod gratia privat, M sine qua nulla poena potest esse purgativa vel expiati
285쪽
is va se . Scilieci tametsi per se non debeatur aeterna pol. na peccato veniali , quia tamen peccatum veniale in doco. dente cum mortali remitti amplius non potest, ideo per accidens obnoxium fit aeternae poenae: quia ut ait S. DO-ctor : Aeternitas Posnae non responde8 quantitati culpae, sed irretnissibilitati Osius . Quaeritur a. Cum homini e vita migνanti cum lethali peccato solvendum quid superest poenae temporalis propter alia peccata mortalia vel venialia , quae ante fuerunt quoad culpam remissa, utrum in co poena illa temporalis evadat aeterna, quia in serno luenda. Sententia negans videtur esse D.Τh. qui in A. Distinet. 22. q. r. art. l. ad 5. minus Probat eorum opinionem, qui aliter statuebant paritate ducta ex peccato veniali, quod in purgatorio Punitur poena temporali, in inferno aeterna. Sed, inquit, non videtur simile, quia veniale ideo in in .serno aeternaliter punitur , quia semper manet, Cum non
sit ibi aliquid, quod culpam delere possit; sed poena e X hoc ipso quod solvitur, expiatur , et ideo alii dicunt, quod
poena, cujus est aliquis debitor post culpam remissam iainferno , punietur temporaliter . Nec propter hoc sequitur quod sit in inferno redemptio , quia Poena quae solvitur non redimitur. Nec est inconveniens , quod quantum
ad aliquid accidentale poena inferni minuatur usque ad diem judicii, sicut etiam augetur .
Quaeritur 3. Utrum unum peccatum sit quandoque poena alterius peccati. R. Peccatum esse quandoque poenam alterius peccati, sacris litteris non obscure significari. Apostolus enim
ad Rom. Cap. I. commemoratis gentium plurimis sagitiis docet: ,, Propter quod tradidit illos Deus in desideria se cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant cor- ,, pora sua tu semetipsis Et deinceps Et sicut nonis probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus
se in reprobum sensum , ut faciant ea quae non conve-Μ niunt, , . Hanc veritatem egregio tuetur Augustinus lib. 5. contra Iulianum cap. 3. S. Gregorius lib. 25. moralium cap. I a.
286쪽
Docet autem S. Th. peccatum per se spectatum non esse poenam peccati . Nam Peccatum per se consideratum .habet rationem culpae , et hoc pacto libere a voluntate ipsa proficiscitur . Non ergo est Poena , cujus proprium est ut voluntati adversetur . Per accidens vero intelligitur peccatum esse poenam Peccati , quatenus Pro pecCato Prae cedente subtrahuntur auxilia gratiae, quibus homo consequentia peccata vitasset. Hi ne sequitur Deum non osse censendum peccati auctorem , tametsi eX una parte peccatum sit quandoque poena Peceati, et ex alia parte justae poenae sint a Deo . Nam , ut dictum est, Peccatum per se non instigitur a Deo tanquam poena peccati , sed justo Dei judicio subtrahuntur auxilia gratiae , cujus subtractione Consequitur ipsum peccatum. Nec vero idipsuin divinae sapientiae ordini adversatur . Nam ut inquit S. Doctor hac q. 87. art. a. ad I. Hoc etiam quod aliqui puniuntur a Deo, dum permittit eos in aliqua peccata prostuere, ad bonum virtutis ordinatur ; quandoque quidem etiam ipsorum qui peccant, cum scilicet post peccatum humiliores et cautiores resurgunt. Semper autem est ad emendationem aliorum , qui videntes aliquos ruere de peccato in peccatum, magis resormidant Peccare .
de pedeatis singillati in disputatio recte et ex Or
dine instituatur. sunt ea in certaq classes distribuenda , et ad pavea veluti summa capita qua in accommodatissime fieri possit revocanda. Id vero a Sanctissimis Theologiae Do-etoribus Gregorio et Thoma est diligenti sane et Recurata consideratione Perseetum . qui septem praecipue preea ta notarunt, e quibus quum ut plurimum reliqua prodire soleant , vulgo capitalia audiunt . Itaque ex doctrina
D. Th. I. a. q 84. peccatum capitale illud esse intelligitur, 31 m a
287쪽
quod secundum rationem finis principium est movens ac dirigens in alia peccata. Sic nempe habet, ut bono commutabili , in quod peccatum capitale P rverse tendit, homines vchementer alliciantur; proptereaque ut id consequantur, in multa peccata incidunt .
De illis porro peccatis ita scribit D. Cregor. lib. 3 l.
moralium cap. 3s. D Ipsa Vitiorum regina superbia, eum,. devictum cor plane ceperit, mox illud septona principali , , bus vitiis, quasi suis quibusdam ducibus devastandum tra- dit, quos videlicet Duces exorcitus sequitur , quia eX eis se procul dubio importunae vitiorum multitudines oriuntur. ,, Radix quippe cuncti mali superbia est , de qua scriptura, , testante dicitur : Initium omnis peccati est superbia : pri- mae autem ejuS soboles, septem nimirum principalia Vi- tia de hac virulenta radice proseruntur, scilicet inanisse gloria , invidia, ira , tristitia , seu accedia, avaritia , Ven'
tris ingluvies , luxuria . Nam qui his superbi ac vitiis nos, , captos doluit Redemptor noster , idcirco ad spirituale li- berationis pretium spiritu septiformis gratiae plenus Ve'
Cujus distinctionis cum duplicem luculentissimam ra tionem attulerit D. I h. hac q. art. q. alteram saltem asser re operae Pretium fuerit. Bonum, inquit S. Doctor,
is praecipue movet appetitum ex hoc quod aliquid parti- cipat de proprietate felicitatis , quam omnes appetunt de cujus ratione est: I. Quaedam persectio. Nam seli se eitas est Persectum bonum , ad quod pertinet excellentia, et claritas, quam appetit superbia, vel inanis gloria: ,, 2. De ratione ejus est sussicientia , quam appetit avari-M tia in divitiis eam promittentibns . 3. Est de conditio- ne ejus delectatio, sine qua felicitas esse non potest, ut dicitur in primo ethicorum , et hanc appetunt gula se et luxuria. Quod autem aliquis bonum fugiat propteris aliquod malum conjunctum , hoc contingit duplieiter: si quia aut hoc est respectu honi proprii, et sic est ac- ,, eedia , quae tristatur de bono spirituali propter labo-
is rem corporalem adjunctum, aut est de hono alieno, et
, , hoc si sit shne insurrectione pertinet ad invidiam, quae
288쪽
tristatur de bono alieno, in quantum est impeditivum propriae excellentiae , aut est cum quadam insurre-- ctione ad Vindictam, et sic est ira, et ad eadem vitia se pertinet prosecutio mali oppositi se . Ex hac porro D. Τh. ratione sequitur utrum superbia quae in excellentiam, an inanis gloria quae in claritatem perverso tendit, Inter peccata capitalia eodem gradu et loco habeatur ac reliquar Equidem S. Doctor inanem gloriam cum aliis capitalibus connumerat , superbiam vero constituit velut universaliorem quamdam peccatorum omnium originem, eo quod quidquid homo peccat, alicujus excellentiae acquirendae sibi caussa peccat. Verum non absurde pressius insistendo super allatae rationi, dici potest hominem in commutabile bonum niti non Semper eupiditate assequendae cujusdam excellentiae, sed aut sussicientiae sibi comparandae , aut delectationis percipiendae . Quod si quis contenderet in sussicientia ex cellentiam quoque spectari, hujus tamen considerationem a delectationis cupiditate saltem sejungi posse vix dubitationem habet . Neque enim videtur voluptati opus esse illecebras aliunde, quam ex sese petere ad Vchementer commovendos alliciendosque hominum animos . Notandum est autem superbiam et avaritiam praeci-Pua quadam ratione capitalia peccata censeri. Nam de superbia expresse dioitur Ecclesiastici io. Initium omnis Peccati est superbia : De avaritia vero I. ad Tim. cap. 6. Radiae omnium malorum est cupiditas , quo loco signifieari avaritiam , sive inordinatam cupiditatem divitiarum
recte concludit S. Τli. ex eo quod Apostolus ibi loquatur de iis, qui quum volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli. Neque vero haec pugnant inter
se , quod superbia initium omnis peccati constituatur, simulque radix omnium malorum dicatur avaritia . Nam ut praeelare nodum hunc solvit S. Τ h. q. 8 . art. a. In actibus voluntariis duplex ordo invenitur, intentionis et execulio 4nis : in illo quidem ordine habet rationem principii finis. Cum autem finis in honis temporalibus acquirendis sit, ut homo per illa quamdam persecti ovem et excellentiam si-
289쪽
bi comparot , ideo ex hac parte Superbia , quae est appe, litus excellentiae, ponitur initium omni S peccati. In ordine autem executionis primum illud est, quod praebet opportunitatem explendi omnia desideria peccati, idque habet rationem radicis . Tales autem sunt divitiae . Quare ex hac parte avaritia Ponitur esse radix omnium peccato
Denique ad amovendas inanes dissicultates tenendum cum D. I h. art. 4. ad 5. vitia haec omnino capitalia dici, quia ex his ut plurimum alia oriuntur , unde nihil prO-hibet aliqua peccata interdum ex aliis caussis oriri. Nunc ad ea particulatim cxplicanda veniendum .
De Superbiae natura ejusque speciebus Superbiae naturam et pravitatem luculenter explicat D. Augustinus lib. I q. de civit. Dei cap. I 3. , , Quidis est autem superbia nisi perversae celsitudinis appeti- si tus 7 Perversa enim celsitudo est deserto eo, cui debetis animus inhaerere, principio , sibi quodammodo fieri, se atque osse principium. Hoc sit cum sibi nimis placet Sec. , Et lib. Io. cap. I 2. se Superbia perverse imitatur Deum, , , Odit namque cum sociis aequalitatem sub illo, sed im-- ponere vult sociis dominationem suam pro illo,, . Recte propterea definitur a D. Τ h. superbia: Inordinatus a P. petitus propriae excellentiae. I. a. q. I 62. art. 2. Quatuor ejus vitii species a D. Gregorio distinctas probat S. Doctor art. 4. Sunt autem primo quum bonum quis a semetipso habere se existimat. Tales sunt superbi homines et impii, qui Psalmo ii. sic loquentes inducuntur: ia Linguam nostram magnificabimus, labia nostra R,, nobis sunt, quis noster Dominus est y - Τalis etiam suit
290쪽
gentilium philosophorum superbia, qui reliqna bona Deo,
virtutem sibi acceptam reserebant , ut habetur ex Τullio lib. 3. de natura Deorum. Secundo quum bonum, quod habet, desuper quidem acceptum , sed suis meritis tribu tum gloriatur. Notat autem D. Τhomas ad superbiam non. requiri. ut bonum quod quis ita sibi arrogat, universali et speculativo judicio constituat, se aut a se ipso , aut ex suis meritis habere . tunc enim ipsa superbia deflecteret ad infidelitatem, sed satis esse ut practi eo et singulari judicio ita sibi de bono suo blandiatur , sive non aliter se gerat, ac si revera ita crederet. Τertio quum jaetat quis se habere
bonum quod non habet. Quarto quum quod habet, appetit
despectis caeteris singulariter videri se habere .
Superbia peccatum est genere Suo mortale , idemque gradiSSimum.
Pr. Ad Rom. 1. Superbi numerantur inter eos qui
digni sunt morte . Proverb. 8. Sapientia dicitur detestari arrogantiam et sup orbiam . Atqui peccata quae dicuntur in scripturis aut digna morte , aut detestata Bee. Peccata sunt mortalia. Ergo &c. Hinc D. Greg. lib. 24. Moral. cap. t 8. Evidentissimum , inquit, reproborum signum superbia est . Nee vero dubium esse potest quia prima, et altera superbiae species sint genere suo lethales , utpote quae divinae beneficentiae gravem injuriam inserunt , negantque Deo eam praestantiam, quae ipsius propria maxime est, ut ab eo honum omne, datumque optimum desuper in homines descendat. Τertia species est mortalis, sive
quod quis gloriatur de commutabili bono, quod sit cum
mortali culpa conjunctum. sive cum ex bono , quod salso se habere jactat, alii culpa sua inducuntur in errorem sibi graviter noxium . Quarta vero quotiescumque Cum aliorum gravi contemptu conjuncta est. Gravissimum uero peccatum superbiam esse constat multis rationum momentis, quod tamen ut docet S. Th.