Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

non est intelligendum ratione objecti , seu conversionis ad bonum commutabile ; nam ex objecto alia sunt peccata graviora ipsa superbia; sed ratione aversionis a Deo Si quidem ut habet S. Doctor art. 6. In aliis peccatis, , homo a Deo avertitur vel propter ignorantiam , velis propter infirmitatem , sive propter desiderium cujus- cumque alterius honi . Sed superbia habet aversio nomis a Deo, vel ejus regulae subjici, , . Ex quo concludunt: se Ipsum averti a Deo et ejus Praeceptis , quod est quasi si consequens in aliis Peccatis, per se ad superbiam. pertinere ,, : hi neque fieri ut reliqua peccata velut infidelitatis , desperationis , gravi Ora fiant cum e superbia Procedunt. Primo itaque superbia ratione aversionis gravissimum peccatum est, atque ut ex Boetio habemus: Cum omnia vitia fugiant a Deo , sola superbia se Deo opponit . Unde Iacobi 3. Deus speciatim dicitur superbis re

sistere .

a. Superbiae gravitas prodit se maximo in funestissima omnium ruina, quam in Paradiso terrestri, et inter Angelos ipsos edidit, unde Augustinus Ser m. in psalm. II 8. Maximum peccatum in homine superbia est, quando,, quidem inde manavit nostri origo delicti . Hoc telois nos Primum Diabolus vulneravit et perculit: Nam ni- , , si homo Serpentis persuasione deceptus , sicut Deus es-

Se Volui Sset. . . . nunquam seralis culpae ad nos tran-

,, Sisset haereditas . Et quid de homine dicam Τ Ipse Dia- bolus per superbiam naturae suae amisit gratiam, dum ,, dicit: Ponam thronum meum super nnbes ct similis erori altissimo, consortiis excidit Angelorum ,, . 3. Quia nullum vitium natura sua latius patet, quam apsa superbia, cui quodcumque bonurn , quod sub appetitum eadit, materiam et pabulum suppeditat, ut pulchre ex plicat D. Greg. lib. 34. morat. cap. i8. , , Elatio alios eXis rebus Saecularibus , alios vero ex spiritualibus possidet; alter nainque intumescit auro , alter eloquio , alter in fimis et terrenis bonis , alter summis , coelestibusque, . Virtutibus is .

4. Hinc fit quod pessimam supcrbiae indolem Osten-

292쪽

SINGILLATIM. 28 I

dit, ut ex ipsis etiam virtutibus obrepat, iisdemque insidietur ac perniciem inserat, unde Augustinus.ePist. II l. Alia quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur ut fiat, superbia vero etiam bonis operibus insidia-

,. tur ut pereant se . Et D. Isidorus lib. a. Sentent. cap. 38. Superbiam vocat ruinam omnium virtutum.

De ambitione, et praesumstilane. Ex superbia seu inordinato appetitu et amore Propriae excellentiae, quo quis nimium sibi de suis vel veris , vel ementitis dotibus placet, tria proxime vitia na-sCuntur : Ambitio, qua quis honorem, quasi externam ab aliis in se prosectam propriae excellentiae testificationem perverse appetit: Praesumptio qua perperam de se confidit et Inanis gloria qua perverse gestit praestantiam ipse suam aliis prodere . De ambitione et praesumptione hic agemus, de inani gloria seq. cap. dicturi . Ambitio itaque ex D. Th. est inordinatus appetitus

honoris. Cum honor definiatnr reverentia quae alicui exhibetur in testimonium ejus praestantiae, hinc fit ut honores dicantur ea munera, quae splendorem dignitatis quemdam adjunctum habent , quod in his existat clarissima commendatio virtutis ejus, cui committuntur . Iam quidquid est, quo homini homo antecellit , non hahet a se, sed ost in eo divinum quiddam, unde ex illo non ipsi, sed Deo praecipue honor debetur . Id vero a Deo tribuitur , ut ex eo homo prosit homini. Tripliciter igitur perverti potest honorum appetitio. Primo, quum quis appetit honorem Virtutis et praestantiae debitum et congruentem, qua ipse est destitutus. Secundo, quum honorem quem rupit, non refert in Deum. Tertio , quum ita quiescit in honore, ut eo non studeat aliis prodesse. Amhitionem peccatom esse Constat, tum quia est in Ordinatus appetitus, ut mox dictum est, tum ex illo Aposto-Ii ad Cor. cap. I 3. Carila 3 non est iambitioSa. Non quae

293쪽

rit quae sua sunt. Nihil autem rc pugnat charitati, ni si peccatum . Est ergo ambitio peccatum, dum in honoro quaerit quae sua sunt , id est quaerit honorem sibi non debitum, quasi suum, vel eum ita sibi quaerit, ut sibi soli velit, non reserens in Dei gloriam, et proximi utili

tatem .

Lethalis est au om ambitio quadruplici potissimum ex capite. Primo, quum in honore sinis ultimus constituitur . Quod sane illis ego contingero puto , qui non aliis cogitationibus, non aliis studiis occupati esse videntur, quam quibus amplificare suum: ii cnim videntur to tam vitam suam in honoris consecutionem referre , ipsumque adeo honorem tanquam ultimum finem sibi propone Te . Secundo, si quis honores quaerit cum gloriae Dei detrimento , vel proximi damno et injuria . Tertio , cum me diis illicitis quaerit, velut largitionibus et simonia, fraude et detractione . Quarto , cum munera ambit, quibus est indignus , nec ut par est sungi valet, Ox quo fit, ut in Cou tinuo periculo versetur graviter delinquendi contra ossicium ἀomnino tenendum est non intrusione, sed voeatio ne aditum patere licitum ad honores, maxime Vero ec clesiasticos : atque ne cupiditas in re tanti momenti su cum faciat, habenda prae ocialis doctrina D. Th. quod lib. I 2. q. IO. art. 2., quae principia suppoditabit tollendis inanibus difficultatibus aptissima Contingit appetere Prae si lationem dupliciter c aut propter ne essitatem urgen- ,, tent, aut non urgentem. Primo modo dupliciter, velis quando imponitur a superiore, vel quando non inve- ,, itur 'liquis, qui velit onus praelationis subire; tali , . necessitate e Sistente, meritorium est appetere. Unde

se Isai. 6. Quem mittam, et quis ibit ex nobisi Respon-- dit: Ecce ego mitte me : tamen ante dixit se indisi guum . Secundo modo scilicet quando non urget ne- , , cessitas sic non licet; quia non potest carere aut vitiose injustitiae, si volit se minorem praeferri majoribus ; aut se vitio praesumptionis, si reputet se sussicientem praeser-- ri aliis . Unde Chrysost. super illud : Reges gentiam

294쪽

8INCILLATIM . di 83

M dominantur eorum &C. Luc. 22. se Primatus , ait, Eccle- ,, siasticos concupiscere, nec justum, nec utile ,, .

Praesumptio est inordinatus appetitus aliquid aggrediendi supra vires. Fit lethale hoc vitium , pr lino quum

quod quis aggredi praesumit , in gravem cedit injuriam honoris Dei , vel damnum proximi , ut patet in his, qui

sussicienti habilitate destituti munera et ossicia suscipiunt ecclesiastica vel saecularia , quibus administrandis pares non sunt , velut Parochi, Consessarii , Magistratus 3cc. Secundo, quum virium Suarum experimentum facere quis praesumit cum praesenti periculo Salutis aut animae , aut corporis. Itaque non sunt a lethali peccato excusandi, qui ut aliis jucundum praebeant suarum Virium , vel dexteritatis spectaculum gravi se exponunt periculo vitae. Nec magis qui praetextu etiam charitatis ut aliis subveniant,

conscii propriae infirmitatis in proximas se conjiciunt

peccandi occasiones.

CAPUT III.

De inani gloria, et vitiis eae ea manantibus . I loria est manifestatio virtutis et Praestantiae, qua quis extollit. Unde ab Angustino dicitur : Clara cum laude notitia . Appetitus gloriae hx sese Pravus non est , ut docet D. Τ h. a. a. q. 32. art. I. Nam quod aliquis cognoscat bonum suum et approbet , non est peccatum. Si militer etiam non est peccatum, quod aliquis bona sua opera ab aliis velit approbari: dicitur enim Matthaei 5. is Luceat lux Vestra coram hominibus, ut videant ope. ra Vestra bona , et glorificent patrem Vestrum, qui in ,. Coelis est ,, . Sed appetitus gloriae Vanus , adeoque inordinatus vitiosus est ; talisque fit ex D. Τh. tripliciter . Primo ex parte rei, de qua quis gloriam aucupatur , cum

quis gloriam eaptat vel de eo quod non est , vel de eo quod non est gloria dignum, sicut de re aliqua fragili et caduca . Secundo ex parte ejus, a quo gloriam quaerit, puta hominis, cujus judicium non est certum. Τcrtio ex N n 2

295쪽

a 84 DE PECCATI s

parte ipsius, qui gloriam appetit, dum eam in debitum finem , vel honoris Dei, vel boni proxi ini reser re non

studet.

Explicat autem S. Doctor art. 4. Utrum , et qua ratione inanis gloria sit censenda lethalis r ait autem peccatum ex hoe esse mortalo , quod caritati est contrarium . Peccat nin autem inanis gloriae in se consideratum uouvideri caritati adversari , quod attinet ad dilectionem proximi , verum quod attinet ad dilectionem Dei charitati opponi, sive quum quis glorietur de aliquo, quod reverentiae divinae adversatur , ut illi qui de peccatis suis

gloriantur , e quibus mundani honoris fructum , vanum que plausum percipiunt, sive cum quis bonum tempora te, de quo gloriatur, praesert Deo, sicque testimonium hominum praesert testimonio Dei , quales illi Iudaei lae. runt, qui Pharisaeorum metu Christum palam agnoscere verebantur, de quibus dicitur Ioan- la. , , Veruintam euri et ex principibus multi crediderunt in eum , sed propteris Pharisaeos non confitebantur. ut e synagoga non ejiceren is tur . dilexerunt enim gloriam hominum magis quam glO- is riam Dei,, . Sive denique cum quis intent onem suam refert ad gloriam tanquam ad ultimum fine in , ad quem sei

licet ordinat etiam virtutis opera , et Ob que in Con Sequen dum non praetermittit sacere ea, quae sunt contra Deum . Τalis est virgo quae peccato consentit verita insam iam , quantipsi petulans adolescens minatur, ni ei obsequatur. Talis Theologus imperitus qui perperam res Pondet Consulentibus , ne si haesitet , indoctus videatur . Talis mediiscus qui in dissicili morbo peritioris consilium capere prae termittit, ne alii ejus imperitiam, cujus eo casu ipse sibi conscius est , suspicari possint . Septem vitia o vana gloria prodire docet S. Gregorius lib. 3o. Moralium cap. 31. videlicet inobedientia in , jaetantiam, hypocrisi in , contentionem, Pertinaciam, discordiam et novitatum praesumptionem . Horum originem pulchre demonstrat D. Τ h. a. a. q. I 32. art. 5. Nam Vitia

illa dicuntur principalis vitii foetus , quae apta sunt Ordi nari ad finem capitalis ejus vitii. Finis autem inanis glO

296쪽

SINGILLATIM . a 85

riae est manife3tatio propriae excellentiae in quam homo tendere Potest dupliciter , uno modo , directe , sive Per verba, et sic est jactantia, sive per facta , et sic si sint verba habentia aliquam admirationem, est Praesumistio novitatum, quas . homines solent magis admirari ; si autem per saeta sit. sic est hypocrisis . Alio autem modo manifestare quis nititur propriam excellentiam indirecte, ostendendo se non alio minorem . Et hoc quadrupliciter. Primo quantum ad intellectum , et sic est pertinacia, Per quam homo nimis innititur.suae senteotiae , nolense redere sententiae meliori. Secundo quantum ad voluntatem, et sic est discordia, dum non vult a propria voluntate discedere , iat aliis concordet . Tertio quantom adlocutionem , et sic est contentio , cum aliquis verbis clamose contra alium litigat . Quarto quantum ad factum, et sic est inobedientia, dum scilicet aliquis non vult exequi superioris Praeceptum .

De Iaetantia ' - ι - .

Iactantia dici potest immoderata sui ipsius , rerum que ad sese pertinentium gloriae aucupandae caussa praedicatio. In exageration E autem hujusmodi aliquid mendacii perspicuum est contineri . Hinc ut dijudicetur utrum lethalis sit an venialis tantum jactantia, docet S.Τh. a. a. q. III. art. 2. Eam spectari o Portere vel ratione sui , scumendacii quod involvit, vel ratione caussae r lethalis est ratioue sui, cum quis jactat se se de aliquo , quod est contra gloriam Dei. vel caritatem proximi. . Contra gloriam Dei fuit jactatio Regis illius Τvri, de quo habetur

EZech. 28. Eleo a tum est cor tuum et diaeisti : Deus ego sum. Contra caritatem proximi ostentatio apud Luc. 38.

ejus Pharisaei qui dicebat: si Non sum sicut caeteri ho-

is minum raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic pu- ,, blieanus,,; et generatim cum quis inanem de se. pra dicationem conjungit cum gravi contumelial et contemptu aliorum . Ratione vero caussae est Iethalis cum pro

cedit ex superbia vel vanagloria , quae sit ipsa mortalis,

297쪽

vel cum lucri caussa jactat se aliquis de arte . aut saeuitate quam non habet, cum graVi damno proximi, ut sa-ciunt plerumque circulatores , qui Se divinandi, aut mor. borum curandorum arte Pollere , quasi Apollines et Esculapii, profitentur, rudesque et simplices in fraudem saepe ipsis exitiosam illiciunt. Iactantia de peccato mortali peccatum est mortale includens non solam malitiam ipsius jactantiae ratione sui pectatae, Verum etiam malitiam ejusdem speciei , atque est peccatum , de quo quis gloriam captat. Ratio est, quia nemo gloriam aucupatur , nisi de re, de qua sibi complacet , quamque aliqua dignam approbatione judicat. Sed Complacentia et approbatio peccati mortalis habet malitiam ejusdem speciei,cujus est ipsum mortale peccatum . Ergo dcc.

De HypocriSi.

Hypocrisis est simulatio sanctitatis , quam quis non habet. Itaque ut docet S. I h. v. a. q. III. art. 4. in hypocrisi duo sunt, se ilicet desectus sanctitatis, et simulatio

ipsius . Si ergo hypocrita dicatur illo, cujus intentio sertur ad utrumque, ut scilicet aliquis non curet habere sanctitatem , sed solum sanctus apparere, sicut consuevit acincipi in sacra scriptura , si e manifestum est livpocrisimesse peccatum mortale. Ipsum quippe non curare sanctitatem sine peceato mortali esse nequit. In tales hypocritas cadit illud Apostoli a. ad , Timoth. cap. 3. Habentes speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes .

Si autem, pergit S. Doetor, hypocrita dicatur ille,

qui simulat sanctitatem , qua privatur per percatum mor tale, tunc, quamvis sit in peccato mortali, ex quo pri-Vatur sanctitate, non tamen semper ipsa simulatio est ei

peccatum mortale, sed quandoque veniale. Idque est discernendum ex fine , qui si repugnat caritati Dei, et proximi , tum illa simulatio est peccatum mortale, velut ialiis qui sanctitatem simulant, ut salsam doctrinam disseminent . De quibus dicitur Matth. 7. - Attendite a salsis is Prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, in

298쪽

,. trinsecus autem sunt lupi rapaces se ; qui in hypocrisi Ioquuntur mendacium, ut ait Apostulus I. ad Timoth. 4. Aut qui sanctitatem simulant, ut adipiscantur Ecclesiasti- eas dignitates indigui , vel quaecumque alia temporalia hona; in quibus finem constituunt. Si denique finis intentus non repugnet caritati', hypΟ- crisis erit peccatum veniale; puta cum aliquis in ipsa fictione delectatur, de qua dicitur 4. Etllic. quod magis videtur Vanus, quam malus.

Hinc vero patet hypocrisim si proprie accipiatur Pro ut habet adjunctum conte mptum sanctitatis , et finem Cariatati Dei vel proximi contrarium, peccatum esse graVissi mum. In quod proinde merito et aptissime cadunt innumerabilia Sanctorum Patrum loca , quibus ejus sceleris atrocitatem gravissimis Verbis et sententiis declarant. Sublato porro contemptu illo, et pravo fine adhuc intelligitur

peccatum simulatione quomodocumque Vitiosa obtectum, gravius esse ipso eodem peccato sine simulatione propter ipsius vitiosae simulationis malum adjungium . Unde Hieron. in cap. 6. Isaiae se In comparatione duorum malo - , , rum, inquit, levius est aperte peccare , quam sanctitatem is simulare. M Fieri tamen potest ut ratione consequentis scandali peccatum apertum sit gravius . De Contentione. Contentio dicitur generatim pugna et certatio , quae oratione fit inter dissentientes ad confirmandum, vel consutandum accommodata. Ut ergo judicetur , nu in contentio sit prava , necne , duo sunt attendenda ex D. Th. a. a. q. 38. art. I. Intentio Contendeatis, et modus contendendi. Quod spectat ad intentionem , considerandum est utrum aliquis

repugnet veritati , quod est vituperabile , an falsitati, quod est laudabile. Quoad modum vero, utrum sit COn-Veniens personis et rebus, qui modus est laudabilis,

an minime conveniens, ex eoque fit contentio vituperabilis . Contentio itaque prout importat impugnationem Veritatis, et inordinatum modum,quo pacto definitur a D. Am-

299쪽

α88 DE PECCATIS

brosio: Impugnatio peritatis cum confdentia clamoris, Peccatum est genere Suo mortale . Et sane Apostolus ad Rom. 2. Iram et indignationem detestatur in eos qui sunt ex contentione . Et ad Calat. 5. Contentiones numerat in. ter opera carnis , quae qui agunt regnum Dei non con, sequuntur . Si vero contentio dicatur impugnatio salsita tis cum debito modo aerimoniae , sic est pi prsus laudabilis . Si accipiatur prout importat impugnationem salsitatis quidem, sed tamen cum inordinato modo conjunctam, erit peccatum veniale , nisi tanta sit in modo inordinatio , ut inde scandalum generetur. Quo nomine prohibetur ab Apostolo Timotheus ne verbis contendat a. ad Τimoth. I. - Νoli verbis contendere; ad nihil enim utile est ,, nisi ad subversionem audientium se . Hinc de controversiis, quae vigent sive inter doctos, sive inter litigantes , et in judiciis conuictantes statuenis dum eum S. Doctore in eo completam esse rationem contentionis , prout est peccatum mortale, qui sive in judicio contendens , impugnat veritatem justitiae , sive in disputatione contendens intendit impugnare veritatem doctrinae . Ex quo patet quid sit sentiendum de causidicis , qui justas a se cognitas caussas opPugnant, injustas contentione et clamoribus Vincere Conantur . De Discordia .

. Ex D. Tho m. doctrina q. art. I. eliei potest haec discordiae definitio, ut sit voluntatum dissensio circa honum , in quo nnus alteri ex caritate consentire tenetur , quippe discordia opponitur concordiae. Concordia autem gignitur eX caritate , quatenus multorum corda conjungit in aliquo uno , quod est principaliter bonum divinum , secundario vero bonum proximi. Haec autem dissensio , qua quis ab alio discrepat circa ejusmodi bonum , vel procedit ex directa intontione dissentiendi a bono divino, vel proximi, in quod consentire tenetur, tumque discordia est Peccatum gene-

300쪽

re suo mortale, utpote caritati adversum Quare ad Ca- Iat. 5. discordia etia in numeratur inter opera carnis , quae qui agunt, regnum Dei non Consequentur. At vero dissensio a bono divino, vel pro Ximi, est quandoque praeter intentionem, cum scilicet Plurium intentio sertur quidem ipsa per se in bonum , sed unus quidquam honum esse existimat , alius Vero contrariam gerit opinionem, tumque discordia nonnisi per accidens adversatur bono divino, vel proximi, haecque per se non

est peccatum ; non enim adversatur caritati, quae est vo

Iuniatum conjunctio, non opinionum. I alis suit dissensio, quae narratur Aet. I S. exorta inter Barnabam et Paulum, ita ut discederent ab invicem . Fieri tamen peccatum potest , si opinionum discrepantia conjunctam habeat pertinaciam , vel errorem circa ea, quae sunt de necessitate salutis. Ex quibus sequitur in dissensione unum quandoque dumtaXat peccare alium vero minime . Scilicet quum unus vult bonum, alter hujus voluntati scienter resistit. Quandoque Vero peccatum esse eX utraque Parte, Cum scilicet uterque dissentit a bono alterius, proprioque hono adhaeret. Quam grave peccatum sit discordias inducere, inteIligi potest eae illo Prov. 6. M Sex sunt quae odit Domi- nus , et se Ptimum detestatur anima ejus se et hoc septimum ponit ia eo si qui seminat inter fratros dis ordias is . Sed notandum est malum non esse, imo laudabile, dirimere pravam hominum in malo consentientium conspirationem , et concordiam. Quo pacto legitur Aet. 3. D. Paulus orationem habuisse ex qua inducta est dissensio Pharisaeos inter, et Sadducaeos . De Pertinacia. Pertinacia ex D. Τh. a. a. q. I 38. art. 6. est Perseverantia in propria sententia plusquam Oportet, eaque Oritur ex Vanagloria propter nimiam proprii judieii aestimationem. Pertinaciae crimine se involvunt, qui veritatibus

SEARCH

MENU NAVIGATION