Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

quirere videtur, ut quis alligetur praecepto eleemosynae, nimirum quod superfluum habeat, et quod pauper laboret eXtrema necessitate ex quo concludunt, si non adsit pauper , quem premat extrema, Vel gra Vis ne essitas , non

obstringi quemquam sola su Perflui ratione ad eleemosynam erogandam , Communem tantum nece sitatem patientibus . Verum in hoc hallucinantur. quod ea duo sic posita putent a D. Τli., quasi duas conditiones, quae simul

concurrere debeant ad inducendam obligationem eleemosynae , et non Potius Velut duo sundamenta ejusdem obli. gationis. Sic enim Perspicue mentem ipse suam explicat pluribus locis, Velut loco cit. e X 4. Sent. , et 2. 2. q. II 8.art. 4. ubi duplicem hune titulum expresse distinguit, adstruens debitum esse ,, Bona sua pauperibus erogare, velis propter periculum necessitatis , vel etiam propter su- ,, perfluitatem habitorum ., . Sic ergo intelligendus est D. Τli., ut Velit, extremam necessitatem requiri, qua gravis etiam conprehenditur , ut quis alicui determinate opem

ferre teneatur , Caeterum Communi tantum occurrente ne

cessitate : si Cum non Possit, ut ipsemet ait illa q. 32. art. 6., , , ab aliquo uno omnibus necessitatem habentibus sub- Venire, talem necessitatem non inducere quidem obli- gationem, uni Potius , quam alteri sui, veniendi Attamen propter ipsum sup 'rssuum Vigete semper ol,ligationem illius in pauperes erogandi , prout etiam docet q. 66.

art. 7. Res , quas aliqui Superabundant r habent. ex nais turali jure debentur pauperum sustentationi , , . Ubi certe non loquitur de pauperibus extrema necessitate afflictis . Adversus constitutas Propositiones multa Comminiscitur callida simul, et improba opum aviditas. O . i. Largitionem cleemosynae non esse in prae eepto, nam consilia distinguuntur a praeceptis. Sed eleemosynam dare est consilii juxta illud Danielis 4. Consilium meum Regi placeat, Peccata tua eleemosyniS redime. Ergo &C. R. S. Th. q. 3 a. art. 5. ad i. - Quod Daniel loque- ,, batur Regi, qui non erat legi Diri subjectus, et ideo ea is etiam, quae Pertinent ad praeceptum legis , quam nou

322쪽

profitebatur, erant ei proponenda per modum consilii; vel potest diei, quod lo qnebatur in casia illo, in quo dari re eleemo Synam non est in praecepto, . Milii etia in videtur alia se offerre commoda hujuq Iegis explicatio , nimirum : haec verba Danielis: Consilium meum Regi placeat , non esse ad ipsam eleemosynam in se spectatam reserenda. quasi Rex ille Nabuchodonosor non esset divina lege, si non positiva, saltem naturali, Obligatus ad eleemosynam, et conqilio tantum ad id virtutis officium cohortandus: sed reserenda esse ad ipsum Danielem, qui vocatus a Rege ad somnii interpretationem. cum ipse imperare Regi non posset, consilium dedit, sive ipsum monuit, hortatusque cSt, ut vellet naturali eleemosynae praecepto satisfacere , simulque abundantioribus cleemosynis

peccata redimere .

Obj. 2. Praecepta omnia revocantur ad praecepta decalogi . Atqui nulli bi praecipitur in decalogo largitio eleemosynae . Ergo MC. R. Cum D. Th. subventionem proximi omnem revocari ad praeceptum de honoratione parentum . Sic enim inquit Apostolus ad Timolia. 4. ,, Pietas ad omnia utilisis eSt, promiSsionem haben3 Ditae , quae nunc est, et fu- is turae, quod dicit , quia in praecepto de honorationeri parentum additur Promissio, ut Sis longaevus super te ram . Sub pietate autem Comprehenditur omnis eleemo in se synarum largitio Recte sane: pietas enim virtus est, quae a parentibus manat in sanguine conjunctos, adeoque in omnes homines , utpote iisdem parentibus ortos , unamque familiam constituentes. O . 3. Cui libet licet re sua uti, eamque retinere ἔsed quamdiu rem suam quis retinet, non facit eleemosVnam. Licitum est ergo non facere eleemosFnam. Non igitur praece Ptum .

R. S. Th. , , Quod bona temporalia quae homini di-

is vinitus conseruntur, ejus quidem sunt quantum ad Pro - , , Prietatem , sed quantum ad usum , non solum debentri esse ejus, sed etiam aliorum, qui ex eis sustentari pos-ri sunt, ex eo quod ei superfluunt. Unde Basilius dicit :

323쪽

DE PECCATI R

., Si fateris ea tibi divinitus provenisse . an iniustus egi,, Dens inaequaliter res nobis distribuens P Ciar in abun- ,, das , ille Vero mendicat, nisi ut tu bonae dispensatio. se nis merita consequaris , ille vero patientiae braviis deis,, coretur 3 is Et reliqua quae superius dicta sunt. Obj. 4. Ait porro cupiditas tam multa necessaria es.se ad statum eum ea , quae Par est, dignitate tuendum , eam vero temporum dissicultatem , ut nihil revera locupletes etiam qui dicuntur homines , redundantis habeant, quod erogent in Pau Peres . R. Scilicet illa est vox cupiditatis, quam repressit Ia nocentius XI. propositione damnata tu . . . ViX in saecula. A ribus , etiam in Regibus, invenies superfluum status, ,, et ita vix aliquis te notur ad eleemosynam , quando teri nentur tantum eX Superfluo statui se . Multa superflua habemus , inquit Augustinus in Psalm. l47., si non nisi necessaria tenemus , nam Si inania quaeramus, nihils icit.

Errant sane, qui statuq sui splendorem, et dignitatem in profuso , et immoderato luxu constituunt ; nihil est pro. secto decorum , quod est immoderatum , ut ipsa proinde ratio decori admonere possit. in tuendo statu modusn esse adhibendum . Nonnulli equidem hoc no tro aevo proe4eioris ingenii homines, paratique ad omno in scribendi licentiam , luxum non excuctare modo, vorum etiam honestare aggressi sunt: at quidquid illi commenti fuerint,

stat sapientium sententia: Pro sum luxum, tanquam perinnicissimam flammam, non solum Respublieas absum re,

sed et Regna ipsa, et Imperia , eademque amplissima . Alit luxus iste in civitatibus multitudinem aliquam inal seriatorum hominum; at rusticationis labores , quorum siu-ctus agricolarum necessitati Subductos misere vexat, ac

distrahit, languore cogit, quibus et agri abundantiori frugum copia laetificarentur , et riara ipsa sequentioribus incolis illis celebrarentur , in quibus Reipublicae , et Imperii maximum robur, et praesidium positum est. Quocirca in sumptibus, qui ad docorum in statu vitae conservandum pertinent , haec adhibeatur regula .

324쪽

quam non Christiana tantum caritas , sed ipsa moralis probitas eiu agitat quam maxime , ut in splendidissima etiam magnificentia , semper aliqua extet species moderationis, et frugalitatis . Quam frugalitatem si praeseserro volent divites , et velle debent , multa profecto sibi redundare sentient, quae Possint conferre ad sublevandam

inopum miseriam .

Obj. 5. Illud etiam jactari solet ad totam minuendam superabundantis rationem , nihil ei superesse, qui velit in futurum tempus prospicere . Quid enim supersi uere sibi Posse arbitretur , qui cogitet, multis liberis esse providendum , dotes conficiendas , tam multas imminere tum publi-Cas , tum privatas saepe inopinatas Calamitates, bella, caritatem annonae , suminum exundationes , aliaque similia ΤΙllud etiam ad tur, nemini non licere de statu suo Vel augendo, vel multiplicando cogitare . Atqui tamen nemo potest ex tenniori statu in ampliorem ascendere , nisi multa reservet priori statui superstua . Igitur non videtur eulpandus qui , communi praesertim occurrente tantum necessitate , de superstuis non elargitur . R. Patrem familias aliquam pecuniam servare posse in futurum tempus, qna familiae necessitatibus, et commodis consulat, et immincntibus periculis, et Calamitatibus occurrat, id nemo dissitetur, modo in illis comparandis opibus prudentiae judicium , non cupiditatis libidinem sequatur. Est autem prudentiae in congregandis in

futurum tempus divitiis eum modum adhibere, quem re-Tum , et temporum conditio postulat . Non inanes metus obtrudere, non vana , et extraordinaria pericula fingere,

sed ea praevidere, et providere, quibus probabili iudicio providendum erit. Itaque sublata cupiditate , non est dubitandum, quin prudentia multa sit liberalitati conces-

Sura, quae in Pauperes eroget. Quod vero attinet ad status commutationem , non est

dubitandum, quin licite quisquam possit intordum ex humiliore statu in altiorem conscendere. Neque id eleemo-εynae pr adcepto adversatur . Tantum est intellige nil umhonestis, licitisque mediis, et gradibus ascensum fieri opor-

Tom. XVIII. II r

325쪽

3i DE PECCATIS

tere ex inferiore loco in superiorem, non Sordida avaritia, non inani fastu , et ambitione . Sic autem plerumque honeste status commutatur cum laudabili labore , et industria, velut in mercatura facienda , vel in militia, aut in magistratibus defungendis homo humili fortuna, et loco natus honestiorem jam , ct splendidiorem personam induere incipit, ac sustinere. Cui deinde personae nihil convenientius , quam ut ex opibus legitime partis, quae ipsi obveniunt, Statum , et Patrimonium congruens Constituat. Quo posito intelligitur , quemadmodum ea , quae superstuasuissent priori ejus conditioni , non jam sit superstua ei conditioni, quae naturaliter illius industriam, munera , personam sequitur. Sed tamen in hoc statu constituendo semper est modus tenendus , non avaritiae , aut cupiditati obsequendum . Quamobrem in illa etiam commutatione multa Suppetent, quae prudentia merito superstua judicet impartienda in necessitates Pauperum .

CAPUT III.

De nonnullis conditionibus ad eleemosynae praeceptum, pertinentibus. Sequitur, ut paucis quaestionibus per Varia circumstantiarum genera conditiones explico mus , quibus assecta eleemosyna esse debet. Quaeritur itaque I. De personis alterius potestati subditis , num , et quomodo facere possint , aut debeant eleemosynam . Hac quaestione comprehenduntur Monachi, uxores, filii semilias, pupilli , et minores Servi. Ceneralis regula est tradita a D. Th. a. a. q. 32. art. 8. Qui sunt sub potestate constituti, de re, secundum quam si subjieiuntur superiori , eos non debere eleemosynam is sacere, nisi quatenus fuerit cis a superiore Conces, , Sum ., , EXcepto eVentu extremae necessitatis. Qua vero in re non subjiciuntur alienae potestati, posse illos, ei debere , non secus ac ii, qui sui juris existunt, eleemo-Sγnas sacere . Hinc respondctur communiter primo de

326쪽

Monacho: Si habet commissam a Praelato honorum ad ministrationem , posse ipsum de rebus Monasterii, prout

sibi commissum est , eleemos nas sacere : secus non posse, nisi e licentia, vel expressa , vel probabiliter praesumis pia Praelati: quod locnm habere intelligitur , quum agitur de pecuniis in ejus usum Concessis, itineris V. g. , aut studiorum causa . Quibus in rebus quod sibi Monachus parsimonia sua detraxerit, potest laudabiliter erogare in pauperes . Quod si Monachus aut Parochus sit, aut beneficio aliquo potiatur , tum eo ipso munus dispensationis sustineat , non est dubium , quin possit, et debeat

eleemo quia ae officio satis sacere.

2. De uxore haec statuit D. Th. loco cit. ad a. , , Si,, uxor habet alias res praeter dotem , quae ordinatur ad se sustentanda onera matrimonii , Vel ex proprio lucro, , , vel quocumque alio licito modo , potest dare eleemosynam, etiam irrequisito assensu viri, moderatas ta- , , men , ne ex earum superfluitate vir de pauperetur; alias, , autem non debet dare eleemosFnas sine consensu viriis Vel expresso, vel praesumpto , nisi in articulo necessita-

tis is . Qua in Sententiam D. Th. sic Doctores interpretantur, ut non de omnibus, quae mulier suo labore, et industria sibi comparat, possit eleemosynam facere , nisi dotem attulerit sustinendis matrimonii oneribus plane sunficientem . Deinde posse ipsam de bonis mariti moderatas eleemosynas largiri, cum nacta est rei familiaris administrationem . Tum invito etiam marito non prohiberi a moderatis eleemosynis suae conditioni convenientibus. est eni in uxor non Serva , Sed socia , et particeps domesticae administrationis , licet cum subjectione ad maritum :id vero locum habere, nisi immineant rixae , et discordiae .

3. Eadem generalis regula valet de pupillis, et minoribus, qui de praesumpta tutorum, ac curatorum licentia modicas eleemosynas jure iaciunt , non item magnas quin etiam tutoribus ipsis, et curatoribus ita credita est censenda bonorum ad pupillos, et minores perti nentium administratio , ut non ipsis interdicta sit mode-

327쪽

3i6 DE PECCATIS

rata eleemosynarum largitio pro pupillorum statu, et conditione . 4. Ciam ea quae sunt filii familias , sint et patris , ut ait S. Th. loco cit. ad 3., non possunt ipsi eleemo Synam sacere , nisi permodicam , de qua scilicet Praesumere possunt, quod patri plaecat, nisi etiam alicujus sorterci administrationern sibi a patro concessam habeant; quod si tamen filius familias peculium habeat castrense, comparatum nempe ex militari stipendio, aut quasi castrense, quod ex beneficio, vel ossicio publico, vel liberali donatione pepererit, ex eo potest, nulla etiam facultate patris , eleemosynas facere .

5. Denique de famulis planum est, non posse ipsos de dominorum copiis quidquam elargiri pauperibus, ni

si eorum vel expresso, vel tacito interveniente Consensu, qui tacitus consensus tamen non facile adeSse est praesumendus, sed solum ubi levia quaedam, et dominis inutilia, qualia sunt aliqua de reliquiis mensae, distribuen

da occurrunt.

Quaeritur a. Quibus elargiri eleemosynam debeamus . Generalis praeceptio est, neminem indigentem prorsus ex illo benignitatis , et caritatis ossicio repellendum esse , non peccatorem , non infidelem , non inimicum .

Christiani est hominis Deum imitari patrem suum , qui solem suum facit oriri suster bonos, et malos , et Plutos Uper justos , et injustos. Et Christus ipse Lucae 6. si praecipit: omni petenti te tribue; et Apostol. ad IIo m. II. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, yο- tum da illi ; sed ita est improbis praestandum hujusmodi caritatis ossicium , ut eorum inopia sublevetur , non improbitas foveatur. Unde est illud Spiritus Sancti oraculum Ecclesiastici ia. Da bono, et non receperis peccatorem. Cum scilicet peccator ex eleemosyna occasionem

sumit in peccato persevcrandi. Quamobrem illi sunt prorsus eleemosyna indigni, qui malunt turpi citio mendicando torpescere , magno cum incommodo Rei publicae , quam honesto labore sibi nocessaria comparare; iniqriissimi Vero sunt, qui improba mendicitato multas quandoque o Pes

328쪽

colligunt, aut cum aliunde habeant, arripere hac rationne non desinunt, qui nimirum veris pauperibus per summam injuriam aliorum beneficia eripiunt , quo nomine

restituore omnino inique parta tenentur . .

Hinc prosecto non solum immunes a culpa , sod etiam laudandi magistratus, qui civitatibus Peregrinos pauperes expellunt, sive quia exteris domestici praeserendi sunt, cuin utri que Succurri nDn Potest, sive propter imminens quandoque perieulum morborum, Corruptelarum , proditio. num , quae per illos homines importari metuunt ; tum

etiam cum robustos, et valentes homines mendi ea re nous in uvit, ni pra luso desidiae aditu, labore suo, et industria sibi, ac Reipublicae aliquando utiles esse incipiant. Denique cum aliquis ordo in exercenda benignitate servari debeat , praeclare docet D. Th. hac quaest. 32. art. 0 Hominibus nobis aliqua Propinquitate conjunctis

ante , caeteri Sque Paribus , Subveniendum esse , quam aliis: osse hanc discretionis rationem adhibendam , quoad differentiam conjunctionis , Sanctitatis , et utilitatis , ut nimirum sanetiori personae, et magis indigenti, vel Reipublicae utiliori ante subveniamuS , quam Porsonae Propinquiori , maximU si non ea est propinquitate, ut specialam ejns curam gerere debeamus , aut non magna necessitate prematur ' i - Οuaeritur 3, Utrum de male, et inique partis iacienda sit eleemo Syna.

Egregie, et paueis hanc quaestionem dissolvit S.Τli. q. cit. art. 7. , , Dieendum , quod tripliciter potest aliquid ,, esse illicite acquisitum: Uno cnim modo id quod illi. cite al, aliquo acquiritur , debetur et , a quo est a - , , qui situm , nec potest retineri ab en, qui acquisivit ,

ό, sicut contingit in rapina, et furto, et usuris : et deis talibus , cum homo teneatur ad restitutionem , eleem

is syna fieri non potest: Alio vero modo egi aliquid illi- ,, ei te acquisitum, quia qui lem ille qui acquisivit, retinere non poteSt, nec tamen debetur et , a quo acquisivit , qu ia scilicet contra justitiam accepit , et alter

contra justitiam dedit, sicut contingit in simonia, in

329쪽

is qua datis, et aecipiens contra divinae legis justitiam se agit: undo non debet restitutio fieri ei qui dedit, sed

se debet in eleemosvnas erogari . Et tandem est ratio in similibus , in quibus scilicet et datio , et acceptio est , , contra legem . Tertio modo est aliquid illicito acquisi. tum, non quidem quia ipsa acquisitio sit illicita, sed ., quia id, ex quo aequiritur , est illicitum: sicut patetis de eo, quod mulier acquirit per meretricium: et hoc proprie voeatur turpe lucrum, quod enim mulier meis is retricium exerceat, turpiter agit, et contra legem Dei , si sed in eo quod accipit, non injuste accipit, nee consese tra legem: unde quod sic illicite acquisitum est, reti- ,, neri Potest , et de eo eleemosyna fieri se . Hactenus D. Th. De his vero, quae per aleas acquiruntur, statuit in Responsione ad 2. ,, In ludo esse aliquid illicitum ex di-

, , vino jure, scilicet quod aliquis lucretur ab his , quiis rem suam alienare non possunt, sicuti Sunt minores,

,, et suriosi, et hujusmodi : et quod aliquis trahat alium, , cx cupiditate lucrandi ad ludum , et quod Dandulenter

se ab eo lucretur ; et in his casibus te notur ad restitutio- ,, nem, et Sic de eo non potest eleemosvnam facere. Aliis quid autem videtur esse illicitum ex juro positivo ci- is vili, quod prohibet universaliter tale lucrum; sed quia is jus civile non obligat omnes, sed cos solum, qui sunt ,, his legibus subjecti , et iterum per dessuetudinem ab- rogari potest, ideo apud illos, qui sunt hujusmodi le-- gibus obstricti, tenentur universaliter ad restitutionem, si qui lucrantur, nisi sorte contraria Consuetudo praeva - , , leat, aut nisi aliquis lucratus sit ab eo, qui traxit cum is ad ludum , in quo casu non tenetur reStituere , quia

., ille qui amisit , non est dignus recipere , nec potestiri licito retinere , tali jure positivo durante : unde debet deis hoc eleemosynam tacere in hoc casu. Quaeritur 4. Utrum eleemosynae praecepto satisfieri possit per mutuum, vel commodatum . R. Quandoquidem eleemosynae praeceptum est distinctum a Praecepto mutui, urgetque Omnes, quibus co-

330쪽

pi ac superfluunt, ad communem etiam inopum necessitatem sublevandam, proprie loquendo non posse satisfieri praecepto eleemosynac per mutuum , et commodatum ; quo letiam ex eo patet, quod si pauper in extrema necessitate victus, tantum ex alterius bonis surriperet, quantum Opus est ad occurrendum extremae necessitati , non teneretur olim id restituere , quod abstulisset; quandoquidem quum in extrema necessitate omnia fiant communia , auferre idipsum jure suo Potuisset. Inique ergo divos inopis extremae necessitati subve- niens, eum vellet restitutione obligare, scd omnino deberet eleemosynae praecepto satisfacere . Aliquando tame aevenire potest, ut quis caritatis Praecepto, quo tenetur alteri subvenire , satisfacere qui at per mutuum , vel commodatum; velut si qui nunc Premitur gravi , et extrema necessitate, aliundo bona habeat, quibus erectus a praesenti calamitate frui possit; tum etiam quando necessitati alterius per solum usum rei consuli potest; velut si quis equo praesente opus habeat ad evadendum mortis Periculum, quo casu teneris equum ipsi utendum, non possidendum, concedere; quod satis ex se Patet. Quaeritur 5. Num qui praetermittit subvenire extremae proximi necessitati , teneatur ad restitutionem , et

compensationem damnorum , quae Ex ejus morte Secuta Sunt, erga eos quorum interest . .

R. Duplex est de hac consultatione virorum doctorum sententia . Nonnulli, inter quos Caietanus , et Tur- recremata, teneri ajunt, his argumentis ducti . Primo quod extrema evadente necessitate , bona fiant jure naturae communia ; quemadmodum erant olim ante divisionem jure gentium inductam . Secundo , quod pauper in extrema necessitate jure suo sibi sumere possit quae necessaria sunt ad eam propulsandam, nec jure ab eo impediri possit, e cujus bonis quod opus habet, ac ipit, nec restituere omnino teneatur; quibus probatur, eum esse vere dominii in honorum, quae faciunt ad extremam necessitatem sublevandam . Tertio quod Sancti Patres non verentur fures , et raptorcs appellare divites , qui deserunt pau-

SEARCH

MENU NAVIGATION