Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

peros extrema necessitate assi ictos . Igitur ex doetrina Patrum codem restitutionis onere obligati tenentur, quo su-xos ipsi, et raptores. Negant tamcn alii gravissimi Auctores, velut Suare.

sius, Vasquestus , STlvius, quorum probabilior nobis

etiam sententia esse Videtur . Nam lain etsi, extrema Oeeuro

Tente necessitate, bona fieri communia dicantur, quemadmodum communia erant ante inductam jure gentium bonorum divisionem; minime ex eo sequitur, neque ita est intelligendum , ut statim atque alius eget, ejus esse desiis nant, cui legitime obvenerunt; non enim aliena indigentia quemquam privat suo dominio . Sic ergo sunt communia , primo quia ex una parte qi i ea possidet, omnino debet ex iis extremae ne pessitati proximi subvenire: secundo quia Potest ex alia parte qui premitur extrema necessitate , illam partem occupare , quae sibi est omnino necessaria, non aliter, atque potuisset occupare bona sibi occurrentia in statu primitivae communitatis ante inductam divisionem . Sed cum illa es sol communitas, ut a junt , negativa , Prosecto talis erat eorum bonorum conis ditio , ut non ante cujusquam propria essent, quam ab ipso suissent occupata . Tametsi ergo revocentur bona di- itu in , extrema Occurrente necessitate , ad conditionem illius primaevae communitatis, semper constabit extreme

indigentem non ante acquirere in eo quid quam dominii, quam aliquid ex iis occupaverit. Ex quo sequitur , eleemosynam ipsis deberi, non debito proveniente ex justitia commutativa, sed ex caritate, vel ex justitia late accepta

pro quocumque ossicio debito, vel potius ex justitia legali, maxime si interveniat auctoritas Prin ripis, quem publica imminente Praesertim calamitate, dubium non est, posse divites cogere, ut in diaetatibus quisque pro modo suo subveniat . Tametsi ergo dives Practermittendo eleemosynae ossicium, debito legali non sati socerit, non tamen dici potest, eum retinuisse quod alienum esset , siquidem non adhuc Oeeupatum ab extreme indigente; quam ob rein nec justitiam commutantem viola SSE, nec restitutione teneri censendus cst . Habet igitur indigens jus

332쪽

ad oecupandum ex bonis divitis quantum opus est ad subveniendum suae extremae necessitati, sed non fit vero dominus , nisi per oecupationem ; quare nec impediri potest, ne occupet, quia jus habet ad occupandum; nec restituere tenetur , quia ejus quod occupavit, verum dominium acquirit; quod si ergo dives pauperem extrema necessitate adstictum , volentemque sibi ex ejus bonis quidquam sumere, prohiberet, aut eriperet, quod jam sumpsisset, tum sane Violator esset justiti se commutativae, eoque nomine Obstrictus esSet ad restitutionem , vel compensationem . Quod autem a Sanctis Patribus lares , et raptores vocentur a ari, qui negant eleemosynam extremam necessitatem patientibus , sic est intelligendum , non

quod eodem plane, sed quod simili genere improbitatis,

et sceleris teneantur utrique enim per summam injuriam proximum gravissime laedunt . Similis ergo improbitas , sed illi rapiendo, isti non largiendo quod largi. ri deberent, non eadem Proinde ratio improbitatis, quandoquidem in primo, non in altero violatur justitia commutativa , qua fit, ut primi, non alteri ad restitutionem to

neantur .

De peccatis ea a Paritia prodeuntibus. Tametsi non repugnet, avaritiam, et aliud quod vis vitium capitale ex alio vitio interdum oriri , ipsam tamen capitale vitium esse, ex hoc fit manifestum , quod cupiditas divitiarum impellere solet homines ad multa stagitia perpetranda . Et quidem cum divitiae valeant adsensilia sere omnia bona comparanda , eademque Propterea quodammodo contineant , reserunt aliqua ex parte imaginem felicitatis , quae Omne bonum complectitur . Unde in divitias, tanquam in finem dum animus perverse sertur, inulta improbe facit, ejus finis potiundi caussa: quae improbitates avaritiae filiae a Τheologis dicuntur. licet sint plerumque specie diversae.' -- 0IIL S s

333쪽

Sunt autem praecipuae, quae afferuntur a D.Gregorio lib. 3 i. Moral ., nimirum : proditio, fraus, sallacia, per juria , inquietudo , violentia , contra miseri ordiam obduratio . Nam, ut explicat D. 1 h. , qui tenetur amore immodico divitiarum, immodicus est etiam in illis retinendis r unde obduratio contra misericordiam, immitis ani mi affectio, quam emollire non valent pro X imorum mi. seriae , nec sectere ad subveniendum. Secundo iacit idem immodicus amor, ut animus infinitis curis torqueatur, dum cogitat de divitiis acquirendis : unde inquietudo , vehementior scilicet applicatio animi, et occupatio do di vitiis, aut acquirendis , aut conservandis. Tertio in hanc curam intentus saepe aut vim adhibet , aut dolum , ut sacilius expetitis divitiis potiatur : hinc violencia . cum Pauperes a potentioribus opprimuntur ; in dolis vero commoliendis, interdum Verborum praestigiis circumscribitur proximus, estque fallacia , cui si jnsjurandum additur, fit perjurium, si dolus in re, vel facto committitur, dicitur fraus . Proditio denique mihi videtur definiri posse, dolus, quo per iniquam occulti manifestationem, ac deceptionem pernicios conssatur alteri , sive in Vita , et fama, sive in rebus ad ipsum pertinentibus, contra fidem ipsi debitam. Dicitur eontra fidem debitam, quia nisi aliquod fidei vinculum intercedit , ortum ex aliqua aut publiea, aut privata obligatione , per iniquam

occulti manifestationem non incurreret quis in crimen

proditionis Hinc non est proditor, qui nullo fidelitatis vinculo obstrictus alteri detrahit, et peccatum ejus Oeeultum manifestat, quamvis inique, et improbe. Dicitur autem proditis, quoties pernicies alieni constatur per deceptionem , cum scilicet specioso quodam titulo, quo fides contineri deberet, in perniciem, et fraudem ronjicitur, tametsi nulla lintercedat occulti manifestatio, velut in eo, qui aut sim nlata amicitia, aut ira dissimulata, vel rem ta, insidiosae eaussa suspicionis hominem inopinato ag greditur , et interimit. Immo ex non manifestatione Oe- culti oritur interdum crimen proditionis, velut in Pra dicatore , qui contra ossicium veritates evangelieas manit

334쪽

stare praetermittit, in subdito , qui consilia hostium suo Principi non aperit. Quatuor autem modis praecipue incurritur in crimen proditionis. Primo tradendo personam, ut impius Iudas, qui Christum, perfida Dalila, quae fortissimum Sampsonem, uterque ex aVaritia prodidit. Secundo prodendo loca , Velut arces , oppida, castra, sive tradendo ea hostibus , sive viam demonstrando , qua expugnentux . Tertio prodendo res mobiles, ut qui repositas, et Iatentes aliorum divitias laribus indicant . Quarto secreti fidem violando . Quare proditores censendi sunt causarum patroni , qui occulta consilia clientum in ipsorum detrimentum parti adversae aperiunt ; medici, et chirurgi, qui occultos, et pudendos morbos manifestant eorum, qui se ipsorum fidei commiserunt ; et generatim qui alicujus momenti arcana si hi ab amicis prodita proserunt , cum inde damnum aliquod ei , qui credidit, probabiliter est obventurum . Et quidem de hac obligatione secreti reticendi alte retinenda est doctrina D. ΤII. 2. a. q. ΣΟ. art. I. ad 2., n hi docet, nihil unquam esse patefaciendum : De se iis quae homini sunt commissa in secreto per conses- is sionem . . quia hujusmodi non scit ut homo , sed tan- quam Dei minister, et majus est vinculum Sacramenti,, quolibet hominis Praecepto. , , De his vero, quae aliter secreto commendantur, hae distinctione utendum esse tradit; nimirum, si ea sunt talia, ex quibus detrimentum immineat proximo , maxime vero Ecclesiae , Reipublicae , Principi , tunc non solum non sunt reticenda , sed omnino enuncianda. Neque enim per secretum sibi commissum obligari quis potest ad frangendam fidem , et ossicium , quod jam debet alteri. Si vero sunt talia, quae non patefacta nemini noceant, tum ex imposita fide secreti consurgit obligatio naturalis ejus retinendi. Idque valet, etiamsi superior praeciperet manifestationem illius ;quia, ut ait S. Th. se Servare fidem est de jure naturali,

nihil autem potest homini praecipi contra id, q*od est ,, de jure naturali, , . Atque hoc etiam loco notandum est, sub sigillo sa S s a

335쪽

cramentalia consessionis, nulla unquam ratione violand o , minime contineri ea, quae ad speciem, et similitudinem consessionis interdum aperiuntur a nonnullis , qui ut strictiorem silentii legem imponant, profitentur in Consessione se dicere, quod dicunt, Cain revera sa ramenta liter non confiteantur peccata sua , in ordine ad absolutionem ; quare ex fieta hujusmodi consessione non conis surgit obligatio specialis retinendi secreti contra propositas regulas , ut communiter docent Theologi cum D minico Soto , Cajetano , aliisque viris permagnae auctoritatis . Contra secreti fidem peccant, et quidem saepe mortaliter, qui aliorum epistolas aperiunt, quocumque Casu in cas inciderint. Nam velle serutari quod epistolae committitur gravem injuriam continet, tum in eo , a quo,

tum in eum , ad quem dantur . Excipi debent qui publica

auctoritate literas aperiunt, et privati, cum id faciunt ex Praesumpta eorum Voluntate , ad quos illae pertinent, vel cuin non temere, sed prudenti judicio conficiunt, eas in damnum, Vel suum, vel proximi, maximoque Reipublicae Conscriptas suisse .

QUAESTIO III.

De Luxuria .

De luxuriae natura , et pravitate. Luxuria nomen ducit a luxu , quo significatur Supersinitas , et nimia profusio, proindeque luxurici nomine interdum designatur quaevis effusa libido in quocumque intemperantiae, vel supersivitatis genere. Hic vero sumitur prout libido pertinet ad venereas voluptates ; unde a S. Th. q. I 53. art. 3., dicitur, peccatum , quo modum ra tionis, et ordinem aliquis circa Venerea exredit. Luxuriam Peccatum esse genere suo Iethale, inultis

336쪽

probatur. Primo Apostolus ad Galat. 5. ,, Manifesta sunt ,, antem opera earnis, quae sunt fornicatio, immundi - tia , impia dicitia, luxuria .... quae praedico vobis, si sic praedixi , quoniam qui talia agunt , regnum Dei, , non Con Sequentur se . Notatur hic sane id vitium in criminibus fornicationiq, immunditiae, impudicitiae , luxuriae, quibus luxuria ipsa generatim significatur , prout

pervertit ordinem rationis circa Venerea, si umique Osteu- iditur excludere a regno Dei. Secundo ex illo Apostoli I. ad Cor. 6. is An nescitis. quoniam membra Vestra templum sunt Spiritus Sancti, is qui in vobis est, quom habetis a Deo, et non estis si vestrip Empti enim estis pretio magno; glorificate , et, , portate Deum in corpore Vestro se . Hoc autem dicit Apostolus , ut deterreat a luxuria , qua homo peccat in Corpus suum , ex quo S. Th. hoc art. 3. ad a. Ostendit, ex luxuriae peccato insignem quamdam exoriri rationem in. juriae erga Deum, qui est principalis dominus corporis, quod luxuria ipsa inquinatur . Multa etiam Patres . Tertullianus lib. de cultu seminariam cap. I.; Cyprianus lib. de disciplina et habitu virginiam ; Angustinus Ser m. 9. de decem chordis, gravi, et copiosa oratione tradunt de tem plo Dei, quod sunt fideles, per luxuriam Violato , qui .hus mirifice declarari potest insignis ejus vitii pravitas , et turpitudo . Demonstratur tertio ex injuria , qna Christus ipse assicitur, dum corpora fidelium, quae sunt membra Christi , contaminantur in xuria, sejunguntur a Christo, et meretrici copulantur . Sane per incarnationem Dei filius humanam naturam sibi conjunxit in unitate personae, unde humana natura magnificam prorsus, et divinam , omnique humana cogitatione superiorem dignitatem adepta est. In super Christus per Eucharistiam, ut ait Chrysost. : is Sese ipsum nobis commiscet, et non fide tantum , verumis et re ipsa nos suum essicit corpus: ,, Quis ergo non Vereatur illud tantum scelus, et nagitium , quo sacrum id foedus abrumpitur , sancta illa et intima conjunctio fidelium in Christi corpore dirimitur, corpus ipsum Christi

337쪽

violatur Quis tam in omni luxuria perditus . qui non quasi fulmine aliquo percelli debeat hoc dii to Apostoli :Nescitis , quonicim corpora vestra membra sunt Chrιsti Tollens ergo membra Christi , faciam membra meretricis rabsit: an nescitis , quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus esticitur . . . . qui autem adhaeret domino , unus

spiritus est pDemonstratur quarto ex injuria, qua homo per luxuriam proprium corpus afficit juxta memoratum illud Apostoli r Fugite fornicationem : Omne peccatum quodcumque fecerit homo , eaetra corpus eSt ; qui autem fornicatur, in

Quinto ex injuria, quam insert humano generi luxuria , actum depravando conservationi , et hono ejusdem maxime necessarium, ut ait S. Th. hoc art. 3.; et q. I 5. de malo art. a. ad η. ,, omnes eorruptiones luXuriae, quae is sunt praeter legitimum matrimonii usum , sunt peccata se in pro X imum , in quantum sunt contra bonum prolisis generandae, et edueandae se . Unde patet, luxuriam peccatum esse, quod singulari quadam ratione contra Deum,

et Christum est. Contra se ipsum. et contra proXimum.

Constat insuper, luxuriam esse vitium capitale : quippe , ut docet S. Th. , talia sunt quae seruntur in objectum , quod vehementer appetitum , alliciat ad sui prosecutionem ἔ unde ex tali appetitu movetur homo ad multa patranda flagitia, ut expetito bono fruatur ; sortur autom luxuria in sensilem delectatiouem vehementissimam : jam vero cum vires animae inferiores, ut fit in luxuria, plus aequo intenduntur in suum objectum, congequens est, ut virium Superiorum actus praepediantur , atque pervertantur : nil mirum Propterea , turbari mirum in modum per luxuriam vim rationis, et volumatis. Unde intelligi potest, quemadmodum a Divo Gregorio rectissimc dictae fuerunt filiae luxuriae, caecitas mentis, inconsideratio , praecipitatio. in onstantia . amor sui, odium Dei, assectus praesentis saeculi, et horror futuri. Est enim rationis quadruplexactus in agendis, primo perspicientia boni , quod praeseserat rationem finis , quam perspicientiam mirifice la-

338쪽

besaetat In xuria , juxta illud Danielis 33. Speetes decepit te, et concustis centia subvertit cor tuum ; qua fit, ut in rebus agendis fine in vere bonum , et legitimum homo non cernat . Secundo proprium est rationis consilium de rebus agendis propter finem et nullum porro in luxuria consilium, ni pulchre ait harum rerum doctus Magister. et Poeta Terentius in Eunucho , hic citatus a S.Τh. Quaeres , nimirum libido , in se neque consilium , neque modum ullum habet , eam con Silio regere non Potes se . Hinc porro praecipitatio, desectus scilicet consilii , cujus et exemplum , et poenas dedit Sampson , cum arcanum suum Dalilae prodidit . Τertio ex ratione oritur j adicium de agendis. quod quam Vehementer per luxuriam pervertatur, demonstrant senes libidinosi, apud Dan. cap. I 3. , ,. Qui averterunt sensum suum , ut non recordarentur ju- , , diciorum justorum ,,: unde inconsideratio . Quarto ex ratione quoque oritur praeceptum , seu decretum de agendis ι quod i in Peditur'plerumque per luxuriam , unde. inconstantia : pervertitur autem Voluntas , tum in appetitione finis, tum etiam eorum quae sunt ad finem ;atque huc pertinet quinto umor Sui, amor Pra Vias , quo libidinosi homines carnem suam, corporisque Voluptates pract ossiciis suis , prae divinis , humanisque. legibus diligunt, de quibus ait Apostulus Σή ad, Timoth.l3. ,, Erunt

,, homines se ipsos amantes ά . . in Continentes . . . VO',, luptatum amatores msgis, quam Dei . se unde sexto Odbum Dei, quatenus scilicet voluptates prohibet, quas tibi iadinosi consectantur . Hinc septimo assectus Praesentis sa euli, quod perpet num optarent sibi dinosi, ut perpetuo pos sent seni suis voluptatibus . Hujus assectus voces sunt, quae leguntur Cap. a. Venite, et fruamur bonis qnae sunt. et

is utamur Creatura, tanquam in juventute eeleriter. Co- ronemus nos rosis , antequam marcescant; nul Ium pra-- tum sit, quod non Pertranseat luxuria nostra nemo is no Atrum exsors sit luxuriae nostrae . ubique relinqua-

,, must signa laetitiae , quoniam haec e8t pars nostra, se et h ec est sors . Gignit denique hic assectus praesentis saeculi horrorem , eo des rationem suturi. Hor-

339쪽

328 DE PECCATIS

Tont scilicet voluptuosi mortem, quae suis voluptatiobus finem est allatura. Horrent judicium Dei vivi . conscientiae proinde stimulos libidinibus novis comprimere student , ruuntque in eorum scelus , qui teste Apostolo ad Ephes. 5. M Desperantes tradiderunt se impudicitiae , in

operationem immunditiae omnis is . Septem denique assignantur species luxuriae r Fornicatio simpleX , stuprum , adulterium , sacrilegium , incestus , raptus, Vitium contra naturam. Nam . ut docet S. Th. q. I 54. art. I. Peccatum luxuriae consistit in hoc, quod aliquis non secundum rectam rationem delectatione

venerea utatur. Haec autem perVersio cum spectari possit, vel ratione conditionum , quibus actus cxercetur . Vel ratione objecti, seu materiae, Circa quam versatur, Constat ex principiis generalibus de specifica distinctione

actuum, ex Parte materiae , seu objecti formalis, diversas luxuriae sPecies esse repetendas : atque id quidem reptismat quandoque rectae rationi , quatenus repugnat fini actus veneret, nempe generationi prolis. Hujus rationis est pitium contra naturam . Quandoque repugnat rectae rationi, prout impeditur debita educatio, et promotio prolis, ut evenit ex natura sua in fornicatione simplici . Insuper cum actus ille spectet in bonum commune humani generis , quandoque objectum ipsius repugnat rectae rationi per comparationem ad alios homines , idque locum habet , sive ex parte ipsius seminae , cui debitus honos non servatur , quae est pravitas incestus, sive ex Parte vinculi, quo vel vir , vel semina obstricti tenentur; ex quo sit, ut accessus ad alienum thorum, sive adulterium, in propria quadam specie luxnriae contineatur. Sacrilegium vero fit, si persona sit Consecrata Deo , quod a D. I h. in responsione ad tertium dicitur cidulterium spirituale ', unde patet D. Th. , etsi sextantum assignet species luxuriae, praetermisso scilicet sacrilegio , non excludere tamen ipsum sacrilegium , ne revera proinde adversari assignantibus septem species.

quod si semina non est in potestate viri , sed patris . stuprum est, nulla illata Violentia, quae si inseratur , fit

raptus .

340쪽

De fornicatione simplici .F rnieatio simplex dieitur concubitus solati eum

soluta . Solutum intelligimus , qui nullo tenetur ex iis vinculo . quae superiori Capite memorata sunt , quibus concubitus evadit in stuprum, adulterium, incestum &c.

Fornicatio simplex peccatum est natura sua lethale. Probatur primo ex Apostolo, qui sornicationem saepe refert inter peccata digna morte, quae qui committunt, regnum Dei non consequuntur, velut ad Galat.5. ers. I9., I. ad Cor. cap. I S. Vers. 9., et cap. 6. Vers. '. Quod autem Apostolus ibi loquatur de sornicatione simplici , Patot ex versu I5.: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis 3 Absit. Tum ab eo quod Apostolus forniearios distinguit ab adulteris, a mollibus , a masculorum concubitoribus. Secundo Tobiae 4. se Attende tibi ab omni fornicari tione, et praeter u Xorem tuam nunquam patiaris cri-

-, men Scire is .

Hinc ah Innocentio XI. damnata haec est propositio num. 48. M Tam clarum videtur sornicationem secun-- dum se nullam involvere malitiam, et solum esse ma- ., tam , quia interdicta , ut contrarium omnino rationi, , dissonum videatur . - Ηue spectat error septimus Beguardorum , et Begulnarum in Concit. Viennensi confixus a Clemente V.,, Mulieris osculum , cum ad hoc natura se non inclinet, est mortale peccatum , aptus autem Caria natis , cum ad hoc natura inclinet, peccatum non est,

D maxime cum tentatur eXercens,, .

Pr. Insuper luculentissimo argumento D. Th. , quod

Tom. XVIII. T t

SEARCH

MENU NAVIGATION