Institutiones philosophicæ ad studia theologica potissimum accommodatæ, auctore ... Fr.co Jacquier .. Metaphysica

발행: 1785년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Metapώ . Pars I. Caput III. 47 Deesca , tertia tandem generica . Com postio distine toriis fundamentum est , sed de variis distinctionum generibustiam sus et tactavimus in Logica . Mini. Multitudo partium totum aliquod constituentium dicitur magnitudo , atque et- 1 quantitas. Si magnitudinem aliquam pro unitate assumamus , illiusque ad alteram rationem desiniamus, eam me: iri dicimur. Ita dum lineam rectam metimur , mensuram quam pedis nomine. designamus, pro unitate adhibemus , & alterius quam metiri aubemur rationem ad eam investigamus . Hinc autem distincta colligi potest quantitatis definitio ; etenim cum quantitas quaelibet data distincte intelligi non possit nisi data ejus ad aliam ratione , quantitas definiri potest determinatio intrinseca , quae sine alio adhibito intelligi nequit , . hoc est , quae solis verbis alteri non potest explicari. Etenim si quantitatis alicujus notionem in alterius animo quis excitare voluerit , id efficere nullatenu, potest, nisi quantitatem aliquam datam pro nomine assinat,s & illius ad hunc rationem

definiat'. ι r. -

IV. Illuc paret discrimen inter qualita-yem & quantitatem . Qualitas enim sine alio Rssumpto intelligi potest. E. G. Coloris rubri confusam dumtaxat notionem habemus , si tamen aliquis dixerit se globum rubrum ἡesiderare , sine alio quodam dato , sine ulla Rd. rem quamlibet relatione , quod desideratur nemo non intelligit. Color igitur

ruberi, quo superficies globii pingitur est ja. Aliqua qualitas, quonim vero nulla iii

62쪽

48 Institutiones Philosoph deaeente aliquo concipi potest determinatio intrinseca nisi quae vel sine alio assumpto intelligi potest , aut non potest ; evidens est omnem determinationem intrinsecam , vel qualitatem esse , vel quantitatem. U. Qualitates aliae sunt primitiυα , quibus scilicet nullae aliae priores in ente concipi queunt, ac proinde quarum reddi non potest ratio cur insint. Aliae qualitates sunt derivativae, quarum reddi potest ratio per qualitates alias cur actu insinti vel iness. possint . Rursus qualitates derivativae vel sunt necessariae vel contingenter. Necessariae sunt quae rationem sufficientem in qualitatibus primitivis habent cur actu insint ;contingentes autem dicuntur , quae in primitivis rationem habent duntaxat cur ine se possint . Igitur qualitates primitiva: ipsam rei essentiain constituunt, derivativae necessariae inter attributa referri debent', derivativae'autem contingentes ad modos pertinent. Prolixius , quam par est, in scholis disputari solet an qualitates a substantia realiter distinguantur, haec controversia , si qualitatis numen accurate definiatur , statim evanescit; etenim qualitates primitivas vel etiam derivativas necessarias ab ipsa substantia realiter non distingui, evidens est; secus vero si fuerint derivativae contingentes. Idem etiam quaerere solent scholastici dequantitate, utrum scilicet quantitas a substantia corporea distinguatur; verum haec quaestio connexa est cum alia, quam de corpoxis essentia

instituunt physici : quare hac ae re in ali opportuniori loco tractabimus.

63쪽

ARTICULUS II.

De ordine, verisate, perfestoste cI. Rdo est certa dispositio, qua res inter se ob similitudinem quandam costlocantur ; ita in biblioteca libri ordine

collocati dicuntur si unicuique assignatur locus conveniens . Pro varia autem similitudinis ratione varius ordo esse potest sic libri in eodem loco reponi possunt , qui de eodem argumento agunt, vel qui eadem forma gaudent , aut etiam pro alio quem

unusquisque sibi finsit similitudinis modo.

Ex hoc autem multiplici ordinis ratione , unus ordo compositus aliquando formari potest ,. ita in exemplo praecedenti I. libri, qui de eadem materia tractant, in eodem loco sunt reponendi . 1. Libri eadem lingua conscripti in uno quoque eorum genere sunt conjungendi . Libri eiusdem formae in suo quoque genere conjungi debent . 4. Liber qui prius prodiit ,

in sua convenienti serie euin debet praecedereis, qui tardius lucem aspexit . Alia quae libet dispositio Oidini opposita eo usi οappellatur . Ex dictis patet ordinem quemlibet suam habere rationem , ac proinde

omnis ordo suas habet regilas. Si regulae illae , salva rerum ordinandarum essentia , aliae esse nequeant , ordo absolute necessarius est ; contra autem contingens est , si manente rerum essentia , regulae aliae esse possint.

64쪽

so Insitutiones Philosophicae

ΙΙ. Veritas , quae transcendentalis appellatur , est ordo eorum, quae enti conveniunt . Unde ens verum dicitur , in quo datur veritas , di in eo datur veritas , si in iis , quae eidem conveniunt ordo datur .

Ηine colligitur , omne ens esse verum 2 et

enim quidquid enti convenit vel est esten tia ipsa, vel inter attributa aut modos referri debet. Porro essentia est id quod primum in ente concipitur ; ex ipsa essentia fluunt attributa , ita at in essentia cotiti--neatur ratio cur singula attributa in sini'; pariter cur modi inesse possint ratio in attributis continetur ; ratio autem cur actu in sint in aliis modis , aut in aliis entibus continetur, ut antea demonstravimus. Nihil itaque in aente concipi potest , cuius' ratio reddi non possit , & vi hujus rationis unicuique praedicato convehiens tribuitur locus. Datur ergo in Omni 'en reveritari ideoque ens omne verum en . Ueri talean entis hie consideramus absolute sine ulla ad intellectum ratione, in hoc enim altero casu veritas foret Logica ; quae sita est in convenientia praedicati cum subjecto . Veritatem Metaphylica ha appellant alii convenientiam rei cum eius essentia; ita in sermone quotidiano plurima dicimus vera

v. G. aurum verum Hae autem voces verum aurum sine additione verbi substantivi est , nullum judicium continent , sed

significant metallum , cui insunt omnes proprietates, quae constituunt essentiam metalli , quod autum vocamus. Paret . autem hinc ultimam vetitatis transcendentiali motionem non differre a nostra definitione , ἔα

65쪽

Metaph . Pars I. Cap. III. yr qua distin die eulicavimus , quod confuse duntaxat enuntiarunt scholastici . III. Perfectio est consensus in varietate , seu plurium a se invicem differentium in unum consensio. Per consensum intelligimus rendentiam ad eundem finem obtinendum . Talis persectio a scholasticis dicitur Bonitas ara cendentalis ; ita V. G. horologium dicitur perfectum , seu bonum propter consensum omnium rotarum quae ad hoc tantum etendunt , ut scilicet horologium horas accurate demonstret . Contra

impersectio est dissensus in varietate , seu plurium a se invicem differentium a propo. sto fine disseirsio; ita horologium imperseo 'eium dieitur, si inter ejus partes aliquis stdissensus , ita ut ad tempus accurate metiendugi singulae non conspirent. IV. Ex praecedenti definitione patet omnem pessectionem habere quandam rationem generalem, ex qua intelligitur cur ea, quaerem. aliquam persectam consti tuum , hoe potius modo se habeant , quam alio. Et enim cum rei alicuius perfecte partes singulae ad unum aliquod constituendu ri tendere debeant , id ad quod tendunt st ratio generalis , ex qua intelligi potest cur partes singulae dato modo se habeant , &non alio. Si persechionia ratio sit unica , peisectio dicitur simplεκ ; si autem plures suetitit persectionis rationes, perfectio cominpo stria appellatur. Itaque omnis perfectioseas habere debet regulas, ex quibus scili. cet ipla perfectio intelligitur. E. G. in architectata eivili ad senintarum porsectionem p scribuntut regulae ; et pli Mn Uero, per-

66쪽

ectionis rationem sibi proponere potest architectus, illuminationis scilicet & prospectus commoditatem ; atque hinc pro illa

persectione composita varias . regulas esse - oportet. Si plures regulae ex di versis rationibus compositae sibi mutuo repugnant , tunc regula generalis exceptionem patitur ,

quae quidem exceptio in perfectione simplici locum habere non potest, sed tantum

in perfectione composita. Ita senestrarum persectio composita est , cum pendeat e illuminationis, & prospectus commoditate. Quare in arte i architectonica . aliae regulae prospectus commoditati, aliae illuminationi debentur ; fieri autem potest ut regulae illae sibi mutuo sint contrariae. Verum si in excitanda senestra aliqua consideretur sola illuminationis ratio , jam regulae omnes adcommoditatem aedificii iconspirare debent . Ex his omnibus patet exceetionem haberi non posse tanquam imperfectionem nisi apparentem 2 etenim cum impossibili si sis regularum consensus, vitio verti non debet quod ille non servetur eonsensus, qui nullus esse potest. Haec omnia maximam habent utilitatem ad rerum perfectionem aesti

V. Si ratio persectionis ex fine primario derivetur persectio primaria dicitur , secus

autem perfectio fecundaria appellatur . Quare si in exceptione regula una alteri praeserenda , ea praeserri debet , quae derivatur ex fine primario. Inde etiam intela igitur major minorve perse lio ; id scilicet persectius erit ,, quod paucioribus exceptionibus obnox uua est. Cum enim persectio sit con.

67쪽

Metaph . Pars I. Cap. III. 33

venientia cum ipso fine ; quo pauciores sunt exceptiones, eo plures sunt regulae , quae ad finem ipsum tendunt. VI. Explicata persectionis, vel bonitatis transcendentalis definitio scholasticorum deinfinitione latius patet. Bonunst apud Meta- physicos omne ens dicitur , quod habet quidquid habere debet, ut eum usum im pleat , ad quem a supremo rerum omnium Conditore destinatum est; quia autem in operibus suis falli non potest Creator, Omnia entia sunt metaphysice bona, illa enim bonitas metaphysica est omnino necessatia;& quidem si ens desinat habere id, taq*od in tuo genere habere debet ut fini Creatoris respondeat, tum desinit esse id ad quod fuit destinatam. Scire datum hon est mortalibus quidquid Deus in singulorum en tium creatione sibi proposuit, neque etiam cognoscere licet intimam entium substantiam, omnesque eorum proprietates : quare evidens est abstractam & consulam 'esse vulgarem bonitatis metaphysicae notionem , atque ad ipsam dun taxat essentiae perfectionem pertinere ; nostra autem definitio persectionem quamlibet complectitur , non eam duntaxat, quae ex attributorum essentialium convenientia pendet, sed eontinet quoque

perfectionem relativam, quae ex mutua entium relatione varioque partium ordine con

stituitur. In eadem definitione continetur etiam persectio seu bonitas moralis. Et enim vita moralis hominis ex liberarum actionum serie & ordine componitur , ea quo considerari potest tanquam totum aliquod , cujus partes sunt actiones singulae.

68쪽

Itaque hujus totius perfectio consistit in sngularum partium consensu , quo. nem fit ut singuri actiones. liberae ad Creatoris fines dixi gantur. Haec pauca dicta sint de bonitato morali , quae ad praesentem. locum non pertinet... Caeterum ex. hactenuc dictis. patet, quamlibet persectionem ex certissimis pendere regulis, ac proinde constantem. Omnino esse &. immutabilem .. Persaepe tamen fit ut verae perfectionis notioni merae. praejudicia hominumque errores substituantur,. atque ira genuina. persectionis notio. corrumpatur: spuria. aqtem est & Q parens talis persectio, quae potius imperiectio dici debet .. '

. . ' .

Dd ente Composito , s Simplici .. I. ΠNS compinium. dicitur quod ex plu' a ribus a se invicem distinctis. partibus

constat. Si datae partes dato aliquo m do inter se connectantur, datum. aliquod- Pro dir compositum aci proinde dum. intelligimus modum,. quo totius alicujus. partes inter se- eonjunguntur, eiusdem compositi essentiam intelligimus. Essentia igitur compositi quatenus compositum est , consistit in modo, quo partes componentes junguntvr intex se ideoque- cum. partiumr nexus

69쪽

inter essentialiae entis Oon siti haberi debeat , hinc evidens est per conne ionem partium ejusdemque coonec odio modumentia compossita reduci ad. gener' & species. E. G. Horologium est ς napustiim , illiusque essenti . in eo sit est, quod rotae caeteraeque partes eo artificis. inter sejungantur ut ad accuratam temporis Mensuram singulae, conserant; illud Rutem strumentum ab alia qualibet machina votis etiam: instructa distinguitur per variam ror rum connexionem diversamque singula. rum partium relationem.

II. Ex nihilo oriri dicitur aliquid, domita existere incipit ut nih)id ejus antea e literit. Contr*, autem annihilari dicit ut

aliquid, dum ita existere desinit , ut nihil ejus postea supersit. Oriri autem si Leiter dicitur. quod autea non existebat, sed existere incipit: contra autem Arterire; plieiter dicitur, quod ntea existebM, sed existere desinit. Itaque dum ens oritur, ex statu merae possibi litvia ad statum actualitatis reducitur, sive transit a potentis a Iactum et dum vero interit, ex ratu actuulitatis ad statum possibi litatis reducitur , sive ab actu transit ad potentiam, Ecetenim res Rctu esse desinat, mMet tamen

possibilis. Hinc p*tat cumposita oriri posse ,

licet non educantur ex nihilo, nimi m si partes se par tae iam existentes cunjungaarur: similiteτ composita interire possiqnt, licet non redigantur in nihilum, pempe pMtes antea conjunctae separontur . III. Quoniam in composito quat*nus com positum est, considerari non possunt nisi C 4. Par-

70쪽

36 In litutiones P.itoseph eae partes, & iplarum partium nexus; in coir posito id duntaxat possumus intelligere, vel

partes quasdam extrinsecus apponi, vel caeteris interponi, aut nonnullas auferri &transponi, aut omnes simul ex uno loco in alium transferri. Itaque mutationes nulla in composito accidere possunt ni fi ratione magnitudinis., figurae , situs partium, aut etiam ratione loci totius compositi.

IV. Ens simplex dicitur quod partibus

caret i quia vero ens. compositum partibus constat, evidens est enti simplici convenire non posse, quae composito tribuuntur , quatenus est compositum. In vulgari tamen sermone simplex dici solet, quod est

minus compositum s quoniam autem Omne ens vel partes habet vel non omne ensest simplex vel compositum. Quemadmodum vero compositum dividi potest, ita e contrario simplex, quod nullas habet partes, dividi non posse manifestum est. V. Ens simplex ex composito oriri nequit etenim ponamus, si fieri potest, ensfimplex ex composito oriri . Quoniam compositum constat ex pluribus partibus di finitis es quidquid ex composito Oritur , hoc est , quidquid existere incipit , illud, oriri debet vel Dicta partium dissolutione , vel nova partium dissolutarrem facta connexione; & quidem nihil' aliud his partibus accidere posse evidens est . Si partes dissol u-tae novo quodam modo conjungantur, Pro

dit ens compositum, non simplex si facta partium dissolutione aliquid prodit , vel existere incipit ens compositum, quod an-Nea non existebat , vel si ens simplex prodit.

SEARCH

MENU NAVIGATION