장음표시 사용
81쪽
A N alia miracula afferri possunt, quae hoc idem confirment RESPONSIO.esippus lib.
P L V R A quidem: illud uero maxime est insigne, quod ex Egesippi,antiquissimi scriptoris,& temporibus Apostolorum uicini, historia, diuo Ambrosio interprete, didicimus. scribit enim Petrum , Neronis tauitiam declinantem , idque hortatu fratrum de urbe relinquenda , ubi iam Christi pastoris uicario munere fungi coeperat , cogitasse, atque adeo iam ad ipsam portam in fuga progressum fuisse, cum ei Christus ea sorma occurrit , qua solent peregrini ad urbem aduentantes: ad cuius alpectum Petrum primum obstupefactum, ut se paululum collegit, ipsum interrogasse; Domine, quo u dis Dominum uero respondisse; Venio Romam it rum cruciui. quo responso Petrum admonitum , fugam repressisse, & in Urbem reuertisse. agnouisse enim
ex eo Domini uoluntatem, cum de genere mortis,qu eum secuturus esse tum etiam de loco,in quo per mortem ipsum Dominum esset clarificaturus.Nec uero mysterio uacare, quod Romae Petrus martyrii coronam tulerit, uel illud declarat, quod Hierosolymis eandem accipere Christus eum non permisit: uerum, ut illic cum morti adiudicatus esset ab Herode, atque in carcerem coniectus, uiam ei ad fugam patefecit, liberans eu per angelum suum e manu Herodis,atque ex omni expectatione populi Iudaeorum; sic, Roma ne fugeret, per se ipse uiam ei interclusit ; ut, palmam martyrii in principe gentium ciuitate accipiens , sedem etiam uerbi in eadem
82쪽
eadem constitueret. et sane de Paulo scriptum est in Actis, ei Christum dixisse, Oportet te & Romae' testificari de me. ut autem Christus ipse, cum adhuc in terris uersaretur, admonentibus quibusdam, ut caueret sbi ab Herode, quod uellet eum interficere , respondit, Non capit Prophetam extra Hierosolymam perire: in hoc significans, eum , qui lienerat, ut legem, & Prophetas impleret, non alio in loco, quam Hierosblymis, ubi tum cathedra legis, de Prophetarum erat, uitam finiturum . sic etiam, cum Petrum, licet captum ab Herode , & in carcerem inclusum, Hierosolymis uitam finire non permiserit, & Romae finire uoluerit, in eo sane uidetur Romam cathedram Euangelii Vicario suo suturam satis significasse. per mortem enim auctoritas cathedrae est constituta, & confirmata. mors enim, pro Christi praesertim nomine suscepta, in omnibus sanctis omnia gloriosa, quae de illis praedicantur, confirmat; sic ut, quae martyria nominantur,natalicia simul sanctorum nominentur. Et ideo etiam Christus eodem in loco ,ubi apud Ioannem in Evangelio cathedram docendi Petro commendauit, dicens, & ter idem repetens; Pasce oves meas: statim subiungit, quae ad morte eius pertinent; Amen dico tibi, cum esses iunior, cingebas te, & ambulabas ubi uolebas: cum autem senueris, extendens manus tuas, & alius cinget te,& ducet quo non uis: in hoc unificans, ut interpretatur Euangelista, qua morte esset Deum clarificaturus. Haec uero, quae tu dixit Christus, a Petro n5 satis percepta, in hoc miraculo, cum e fliga eum reuocauit, omnia uidentur& repetita, & explicata, maxime uero, quod Christus eo in loco subiungit, Sequere me. Secutus est enim
83쪽
tum Christum maxime Petrus, cum, eo dicente se in Urbem uenire, ut iterum crucifigeretur, fugam reprimens ipse in Urbem rediit, cruciq; est affixus . cum autem haec senior iam facitiis pateretur, eum ductum essequb minime uellet, & ab alio cinctum,eidemq; ab 'iis manus extensas fuisse, plane constat. itaque omnium illorum Christi uerborum septentiam, quae primum Petro dicta quasi aenigmata uidebantur, euentus rei clarissimam reddidit, & Petri cathedram Romae Christi uoluntate positam perspicue ostendit : id quod magis etiaconfirmant, quae in eiusdem uerbis Episcopis, Petri successbribus, mirabiliter eadem diuina prouidentia Christus effecit, cum illis omnia, quae Petro magnifica promiserat, modo quodam magis illustri praestaret, quam ipsi Petro sunt praestita: eandemq; hanc illorum sedem, quae Petri cathedra appellatur, supra solium omnium Imperatorum, & supra tribunesta omnium Principum mundi in oculis omnium sublatam, quasi suo loco po
Qv Α Ε fhere tandem illa, quae Petro a Christo promis-dia, illustriori modo successoribus eius, quam ipsi P tro, sunt praestita ξ
P L VR A quidem Petro Christus pr'mist, omniasi; magnifica , & quae uicaliam illam Christi potestatem ma
xime significarent: quorum aliqua supra recitauimus rin quibus illa fitere maxima, quod ei claues regni caelorum cum potestate soluendi, & ligandi eminenter sint traditae : quod ipse conuersus, conuersurus esset fratres V a suos:
84쪽
sitos: quod eidem munus pascendi tam oues, quam agnos, in promissione sit mandatum: 'uod, cum a piscandi arte abduceretur, illud in promissis habuerit,Ex hoc eris homines capiens .Haec uero omnia in Romanae urbis Episcopis, illustriore etiam modo, magisq; admirando, quam in ipso Petro, impleta, cos plane ueros. Petri succes res,& Sedem Romanam ueram Petri cathedram, diuina uoluntate constitutam, maXime confirmant . Quod uero ad illud ultimum promissum attinet , cum Petro Christus dixit: Ex hoc eris homines capiens; quod sane omnia complectitur, si uel Siluestri istius, Romanae urbis Episcopi, aesta spectemus: quis non uidet, maiore cum miraculo homines ab eo captos ,& ad fidem perductos, quam ab ipsis Petro ullae historiae tradant Θ
QVO tandem modo id factum ilitelligis
RESPONSIO.HOC sane modo: quia, quos Petrus, quos etiam Paulus cepit, tales erant, quales Scriptura commemorat: de quibus Paulus ipse, praedam suam explicans, sic ad Corinthios scribit : Fratres, uidete uocationem ue stram: quia non multi sapientes secundum carnem, ne inulti potentes, non multi nobiles &c.Qui uero ab Episcopo Romano Siluestro capti fuerunt,aliud erat genus hominum: quod quidem captum Dei in Christo potentiam multo magis declarat.
85쪽
QV O D tandem illud genus hominum suit
IDEM sane,qiiod Christus significauit, cum dixit, facilius esse camelum per foramen acus introire, quam diuitem in regnum caelorum. Quo dicto cum ualde perculsos discipulorum animos cerneret, ut subsequens eo. rum interrogatio declarat: statim enim eum interrogarunt , inis ergo saluus esse poterit Θ sic eis Christus respondit, apud homines id quide impossibile esse , apud
Deum uero omnia esse postibilia : in hoc plane indicans , eximiam quandam Dei potentiam ostendi, cum diues aliquis ad hdem conuertitur. quod si diuites non sine eximia quadam Dei potentia conuertuntur: quanto maior potentia Dei ostenditur, cum ipsos diuitum Principes, ipsos Reges, & Imperatores ad fidem conuersos videmus λ quae Dei potentia incepit se primum ostendere in Siluestro, Pontifice Romano, maiore quidem cum miraculo, quam in ulla hominum piscationea Petro facta. immo, quod ad Petrum attinet, ne unuquidem ex hoc hominum genere piscando ab ipso unquam captum fuisse hamo uerbi, memoriae proditum est. si uero magni miraculi loco narratur, quod de Petro , & sociis eius piscatoribus apud Ioannem est scriptum, eos , cum frustra in piscando noctem , nulla capta praeda, consumpsissent, ad uerbum Christi, primo mane se illis ostendentis, & in dextram rete cos proiicere iubentis, tantam piscium multitudinem cepisse, ut iam non possent illud tralaere prae multitudine piscium:
si illud item , quod eodem loco , admirabilem Dei
86쪽
potentiarn notans, adiungit Euangelista, Petro trahente rete plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus, id scissum non esse: haec quidem uidentur quasi typus quidam piscationis Siluestri, Petri successoris :qui re uera sicut rete Apostolicum in dexteram nauigii . iecisse uidetur, Christo iubente; ut omnes superiores Pontifices, quod ad capiendos magnos illos pisces a tinet , qui magni homines sunt, quasi nocte frustra piscando laborasse uideatur. ut enim maxime laborarint, nullos tamen ceperunt. Siluester autem, ad Christi uocem in uirtute eius uerbi rete in dexteram iacto, magnum illum Constantinum cepit: & cum eo non cen tum dutaxat quinquaginta tres, sed chiliades magnorum hominum, tanquam magnorum piscium, cepit, atque e turbulento & naufrago huius mundi pelago ad terram traxit. Nec uero tam insigne miraculum fuit, quod uerbi Christi potentiam declararet, Constantinuin rete fidei inclusum, & captum cum tot magnis uiris fuisse, quam quod captus e rete non statim exiluerit; &quod fidem, tanquam rete, tot magni pisces non disciderint, ac diruperint . non minus enim admirabilem
Christi potentiam filisse intelligimus in retinendo Constantino, & reliquis simul cum eo per uerbum fidei captis , quam in ipse primum capiendo, in quo Christus Ostendit magnam illam uirtutem uerbi, quam Vicario suo, Petri succestari, dedit; per quam in fide ut capti , sic retenti magni isti uiri, tanquam magni pisces,
A M ob causam dira, maius miraculum filisse in
87쪽
retinendo Constantino in fide quam in eodem per uerbum fidei capiendo
Ο Β hanc sane, quod, qui socii, & adiutores ipsi Silus stro, Petri succestari, & Christi Vicario, ad Constantinum in fide & caritate retinondum esse debuissent; iidem ante eius oculos quas naufragium ipsius fidei, &caritatis secisse uisi sunt. ii uero fuerunt reliqui Episcopi, piscatores hominum , quos Petri succestar adiut res sibi , & socios accersiverat . cum enim duo sint, quae maxime homines intra Ecclesiae rete inclusos retineat, fides, & caritas, ex quibus rete ipsum Episcoporum, quo homines capiuntur, est confectum : cum ipsi piscatores hoc sibi rete e manibus elabi permiserint, se ipsos simul in mare proiicientes; quid de praeda iam sperari potest hoc uero factum in Concilio Niceno legimus. in quo cum Siluester, Petri successsor, Constantinum cum ceteris magnis uiris,quasi magnis piscibus, in hoc rete fidei & amoris inclusum,ad terram e fluctibus mundi trahens, ad hoc opus quas adiutores ceteros Episcopos, ut facilius traheret, accersivisset: hic primum tanta contentio inter ipsos Episcopos est exorta cum de fide , tum priuatis etiam de causis, ut prorsus hoc rete fidei, & caritatis e manibus piscatorum elapsum appareret. Quare, si praeda simul clapsa misset, quid mirum λquod si unus tantam uim ad retinendum habuit, ut simul praedam ad terram trahere potuerit; quod maius miraculum dici potest λ sed, ut amertis uerbis dicamus, quid mirabilius, quam quod ipse Cohstantinus,adhuc in fide recens , cum tantare de praecipuo fides capite . sententiarum
88쪽
sententiarum uarietatem inter ipsos Episcopos, pnaecipuos uerbi fidei praedicatores, uideret, eosq; ex mutuis querelis uacuos caritate facile iudicaret, non uel fidem reiecerit uel, si illam ex dono Dei se habere probarit, homines saltem, qui huius praedicatores essent,
caritate uacuos cernens, non contempserit. cum uero
neutrum eum secisse constet, quippe qui in fide constans, homines ipsos propter mutuas eorum contentiones non modo non contempsi, sed dignam mat riam ad suam simul fidem, & caritatem exercendam, atque declarandam iudicauit: quis non in hoc agno stat potentiam uirtutis Dei in Siluestro, succetare P tri , ad Constantinum in terram, saluo ipso rete, trahedum; cum non solum ipse neophytus in tam ualidis contentionibus, tanquam uentis agitatus, non desecerit, sed sua fide, & caritate reliquos omnes confirma rit, ab illius scilicet succes re confirmatus, pro cuius fide ne deficeret, Dominus orauit Hic uero, id est in hoc Concilio Niceno, in quo Constantini fides expliacata simul est, & confirmata, dicere possumus, lapidem illum, reprobatum ab hominibus, pnecipue uero ab Regibus reiectum in caput anguli,a Deo titisse cleum, atque erectum, eiq; locum suum supra omnium Pi incipum, & Regum terrae, atque Imperatorum tribunalia sublimiorem datum: quod tum factum intelligimus, cum Petri cathedrae gloriam Deus per Constantinum illustrauit. Haec autem quo modo se habeant, clarius, ut spero, in sequentibus exponemuS. VAESTIO Lxv I.
QVID tandem sibi uult, quod dixisti petram ab M hominibus
89쪽
hominibus reprobatam, in Concilio Niceno primu in caput anguli erectam fuisse Θ an non statim a Christi resurrectione aliquot saeculis ante Nicenum Cociliuin id fictum fuit Θ an non Christi uerba illa ,quae prima post resurrectionem cum discipulis habuit, hoc declarant cum dixit, Data est mihi omnis potestas in caelo , & in terra. hoc enim mors Christi effecit. qua de re loques Apostolus ait: Quia suit obediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis; ideo Deus exaltavit illum,& donauit illi nome, quod est supra omne nome, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium , terrestrium,& in sernorum. Quid ergo ad tantum honore addere Nicenum Concilium potuit REsPONsIO. NIHIL prorsus . nec uero ullum Concilium, quamuis lanctum , nec ulla hominum decreta, quamuis iusta,& pia, ad Christi honorem , qui coram Deo semperi splendet, quidquam uel addere possunt, uel detrahere : sed in oculis hominum magis minus ue eundem et possunt declarare,& illustrare.quo magis uero is illustratur in oculis hominum , hoc clarius homines sentem uident aeternae suae salutis. quamobrem Christus, suorum salutem patri commendans, his uerbis eum precatur: Pater, quos dedisti mihi, uolo ut, ubi sum ego, illi sint; ut v id eant claritatem meam, quam dedisti mihi; quia dilexisti me ante constitutione mundi. Quod crgo diximus, petram ab hominibus reprobatam, in caput anguli erectam primum fuisse in Concilio Niceno , hoc sic intelligimus, tum primum in conspectu o-umium gentium id declaratum fuisse, quod statim a
90쪽
resurrectione Christi in conspectu Angelorum, & paucorum testium praeordinatorum factum suit, & cognitum. nec enim ante illud tempus dicere possumus, petram illam in caput anguli prorsus in oculis hominum Crectam filisse, quam diu ipsa gentium capita, ipsi Reges,& Imperatores terrae non modo Christum, tanquam caput suum, non agnouerunt, sed ipsum ubique oppugnarunt ;& simul cum gentibus contra eum,&eius legem, ac discipulos fremuerunt, dicentes, Dirumpamus uincula eorum, &proiiciamus a nobis iugum ipsorum . Hoc uero non solum impie dixerunt omnia gentium capita iam inde a Christi morte usque ad Constantinum ad fidem conuersum, sed crudeliter,neserieq; patrarunt, ipsos Christi seruos, tot annorum perpetuo cursu, persequendo, omniq; supplicioruin,& mortis genere afficiendo. Quare, cum Constantinus primus fuerit, qui hunc gentium stemitum sua auctoritate, & exemplo compescuit, qui Christum non solum ut Prophetam magnum,sed ut uerum Deum agnouit; fascesq; imperii ei, tanquam Domino,& Deo suo summisit: hoc enim eum secisse in Concilio Niceno, Acta ipsius Concilii declarant hic primum lapidem illum, ab aedificantibus reprobatum, in caput anguli, spectantibus gentibus, de nationibus, creetum fuisse, dicere possvinus; & tum primum in possessionem promissae a Deo patre hereditatis, de qua est scriptum M pud Prophetam : Postula a me,& dabo tibi gentes hereditatem tuam,&possessionem tuam terminos terrae:
Christum peruenisse, cum ipsa capita gentium , ipses Imperatores, qui se primum gentium dominos appellabant, in posscssionem, tanquam seruos fugitiuos e