Ierocleous philosophou Ygomnema eis ta ton Pythagoreion epe ta chrysa = Hieroclis philosophi commentarius in aurea Pythagoreorum carmina

발행: 1583년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

142쪽

OARM. PΥTHAG. IIS aedem facere sceleratus volebat quidem a sed poenas hoc dare nomine , minime. Ita

que & in ipso petita extitit homicidij qui

dem institutum , tanquam ab animi liber late dependens; sed inde postea contigit,

Vt tormenta etiam, atque molestiae sub sequerentur : quorum Omnium lex ipsa caussa est, quae iudici voluntatem improbos atque homicidas damnandi, plecten

dique suggessit . Idem plane mihi in diuina natura etiam ipse considera . nempe cum voluntas humana quae mala sunt cupit admittere e eorum autem animus, quibus seruandarum legum cura cst , in scelera animaduertere toto conatu nititur, ex eo concursti DIVI Nun creari I p FORTUNIVM e cuius ratione qui talia admisit, pari animaduersione dignus esticitur: Altero quidem iudicationis caus. tam ad arbitri j libertatem , quae vitiose pritulerit, referente: altero vero ad legalis disciplinae rationem, quet mulctie grauitatem in damnatis sequitur Amborum autem conciliatricem legem ipsam existere 3 quae bona quidem ursint omnia quaM- tum potest) statuit: mali autem Dihil. Haec enim cum antὸ in Dei bonitate subsistat,

non sinit inultos este malos ne , si ina moretur malitia, boni penit sis obliuionem turducat a caluo necessariam recordationem

143쪽

eorum iustitia, in quorum tutela leges ipsc sunt,omnibus suppeditat. Eodem igitur lex ipsa eos copellit,uti dictu est,& qui iudices agunt, & qui maloru sensu coercendi sunt:

ut ex utrisque peculiare bonum coficiat. Si enim est poenas dare, quam no dare,' tilius: sque , ut vitiorum co Erceat immensitatem damno poena assicit: certu est lege,ut iuuet,

atque iuuetur, duo ista genera tradere : ipsum que, quod iudicat, taquam legis curam habeat, alteii pri posuisse : quod autem ita

Natura comparatu est, ut peccet,atque iudicetur; idipsum,ta quam ab eo fiat legis violatio, pr stantiori tradere , ut in ipsum animaduertat pro meriti ratione a quo tandem Per ea, quae patitur, in legis cogitationem

atque recordationem deueniat ouesam enim male agendo mortales denegant; eandem

zypetunt, cum iniuriam patiuntur . Verbi gratia: Cupit Deum non esse qui facit iniuriam , ut vindictam, quae veluti Tanta li saxum semper imminet, minime patiatur . At eundem vult esse qui iniuria assicitur: ut eius auxilio aduersus ea, quae patitur, potiatur. Oportet igitur eos, qui iniuriam inserunt, iniuriae calamitatem experiri : Vt quod in inserenda, auaritiae morbo occaecati non viderant: id ipsum patiendo addiscant detrimenti molestia edocti: si quidem recte multam subeant. Sin autem protervitate improbitatem tueatur adhuc;

146쪽

CAR M. p Y T H A G. I minus quidem ipsi fortasse proficiunt sed

exemplo suo , eos proculdubio, qui sapiunt , quique eiusmodi morborum cautas as nosse queunt, erudiunt. E sse au te in

ista iudici j principia maxime propria, Dei

bonitatem arbitramur : Ac legem ab ea dem manantem et rectarn praeterea rationem , quae in nobis est , inique violatam, atque, veluti domesticum Deum aliquem, iniuria aTectam , & impie habitam : iudici) autem euentum , ANGORES, ut inquit , istos e quotquot asperiorem nobis vitam corporis molesti)s , atque ex texnis efficiunt : quas ferre leniter ve sus admonet , es ad eorum caussas aduertere diligenter z easque, quantum possumus, amputare : & quae noxia videntur, in usum nostrum atque utilitatem transferre: maxime veto caelestibus bonis per summam virtutem dignos nos exhibere. Sin autem quis ista nondum appetite vel saltem ciuilia bona , virtutis Ope consequatur. Hoc enim ipsum fuit . quo nox

Quaenam igitur alia fuerit MEDELA, praeter illa, quae ante dicta sunt: quibus& dolor ipse aerumnarum rationi Consentaneus , & sanandi via demonstiatur 3 Est ero eorum , quae dicta sunt , caput :quod Deus legislator simul, atque iudex,

147쪽

rao HIEROCL. IN

e is sauet.que bona sunt; perdit autem quae mala : unde fit ut maior culpa penItus careat. At eos,qui stadijs volutarios mali eme-cti sunt,uectaeq; rationis, quam Intus habe bat, obliti:t aquam improbos quide ex legis instituto ulciscitur, quae mala fieri caueat. tanqua homines aute, propter accedentem legis nexu ad voluntate, Φ INFORTvNIVM nominamus. Non enim simpliciter hom1 nem, quatenus homo est,tex ipsa ulciscitur: sed qua ratione malus est.Vt autem talIs euaderet, cauillam primam habuit in propria volutate positam. Ex quo vero malus effectus est: quod in nobis situm fuit, non autein Deo tunc parilis assicitur: quoci in voluntate diuina, no autem in nobis est posivum.

Fuerit porro scopus legis Inus Deo con

Tinus maxime, hominibusque utilis; ipsa vitiorum amputatio, atq; purgatio admotis nuibuslibet iustitiae calligationib': ipsaque etia animi ad praua dilabentis, in rectet rationis viam reuocatio. Cum igitur 1tale lex habeat, eadεmque semper loquatur; n' nullibet eadem semper consequitur, quae alias aliud, quod compensatione dignum sit, admiserit. Non enim 1ustum esset 1-stud: neque nobis etiam conduceret. Ne parit iudici, mutationem re1 mutat Io, quae

iudicatur. Qui enim possit, qu1 similis non est . iisdem dignus haberi Sunt igitur

150쪽

poenas luit : quique, quantum diuino tu dicio visum est, iis rebia s purgatus est, quae

huius vitae oblectationem morari vide bantur. Fuerit vero isthaec ratiocinatio MEDELA quaedam eorum , quae antet peccata sunt: & ad rectam rationem. quae In nobis est, conuerso . Quopacto .nim qui vitiorum fructus esse calamitares a

buratur: non caussas fugiet , quibus ad illas iter est 3 Praeterea in rebus, quae dolorem pariunt, aequum est exacerbari sibi potius esse succensendum arbitrabitur, quam Deo , qui malitiam iustitiae armis repellat e quibus licet diuinas leges nosΙe, earum que recordati : nec nisi Uonte malis affici . Non enim fortuito calamitates distribuuntur hominibus : si Ueum nobis praeesse, iustitiaeque fines regere, atque meritam singulis soRTEM inferre verum est quo fit, ut quod NON

ΑTE s accidere dixit, Veritati consentaneum sit. Primum enim ista FERENT

steinde virtutis adeptione persuasi : cuius uxilio leuiora fiunt , quae molesta fue- Πt . Est praeterea non Vana spes vitatam nolitam deinceps talibus nequaquam

SEARCH

MENU NAVIGATION