Ierocleous philosophou Ygomnema eis ta ton Pythagoreion epe ta chrysa = Hieroclis philosophi commentarius in aurea Pythagoreorum carmina

발행: 1583년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

14 HIEROCL. IN si eidem fias animo similis. Quisquis Deo

Pr terea, tanquam egenti, H O N o R E MTRIBU ; non videt, ut se Deo potentiorem faciat. Ipsa deinde oblationum profusio Hi N o R I Deo non cedit; si averso a diuinitate animo offeratur. Dona siquidem, & hostiae stultorum hominum, nihil sunt aliud, quam ignis pabulum; &donaria sacrilegorum opes. At diuinus animus, cum bene fundamenta iecit, Deo coniungit. Est enim necesse quod simile est ad simile tendere . quo fit, ut solus sacerdos sapiens dicatur: solus item Deo gratus: solus etiam precandi gnarus. Nouit enim solus Deum HONORARE, qui eorum dignitatem, quibus Ho Nos competit, non confundit: quique se imprimis hostiam offerens, suumque animum diuinum simulacrum faciens , mentem quoque suam, ad diuini luminis susceptio nem, templum Deo ipsi construit, atque pr parat. Quid enim tale de rebus , quae sunt in medio posuς, offeras o It Deo conueniens simulacrum, aut donum, quod ipsi uniri queat, efficiat: qu in rationis par ticipe natura munda & purgata, contingere necesse est. Nam, ut hdem viri asserunt, locum non habet D eus in terra, pura anima gratiorem . quibus & Pythius ipse adstipulatur,cum atrζIpse pius tantum, quantu delector olympis. Est vero

52쪽

ο σοφος λέγεται,μόνος λοφιλης, μόνος ει e

54쪽

CA RM. P H A G. 27 Est vero pius, qui diuina scientia praeditus, suamque persectionem, tanquam honorem praestantissimum, bonorum aucto ribus offerens , adipiscendi studio ad eos se, qui suppeditare queunt, conuertit: Meo ipso, quod bona potest accipere, eos H o N o R A r, qui illa perpetuo lasgiuntur. Quisquis autem aliter Ho No-

REM DEO T R I B V E R Ε nititur, non

autem a se ipso: externarum ille diuitiarum mala profusione , non propriae vir tutis honorifica oblatione in eos desungitur . Immo ne viro quidem probo tu cundum esset ista admittere , quae malo animo dari non ignoraret. Tale est etiam Pythiu praeclare dictum aliud. Ei enim, quice'tum bobus , animo nequaquam pio, cerat, cum quςrerer, quam grata bua illi dona fuissent, ita respondit: At mihi farra placent praenobilis He

Vt quod erat tenuissimum,tatae profusioni ideo se prςponere significaret: quod mentis pietate ornaretur. Haec enim si adsit, nihil ζife ' o gratum non potest: contra autem, si desit. Atque laqc quidem de pietate In D E O s atque sanctitate fatis hoc loco.

lupulam autem LEGE M ordinis uniuer-1itatas constans tuetur obseruatio: huisistaque obteruationis custodem apud veteresinos erat arcano iureiurando nominare:

55쪽

18 HIEROCL. IN metito deinceps, ad ea quae dicta sunt, e- Iuti consequens dogma, de iureiurando praeceptum adi cit.

COLE DEINDE IUSIURANDUM.

Et iusiurandum. Legem quidem superi vis Dei actionem

existere docuimus eodem modo semper se habentem,perpetuaque, R immutabili ra

tione res omnes producente. I VS IVRAN-

n v M deinceps ipsi caussam esse dixerimus, quae omnia in eodem statu ita conseruet, atque retineat: ut quae a V R A M E N T I fide confirmata sunt, & legis ordinem tuentur itanquam certus legis effectus, in eorum recto ordine,quae condi a sunt, existat. Quod enim eadem lege stant omnia, sicuti di siposita sunt: primarium fuerit hoc diuini iv RIs IVRΑN D I opus: quod quidem inter eos, qui Deum semper intelligunt, maxime,atque perpetuo seruatur. Inter eos autem, qui aliquando quidem intelligunt, aliquando vero a diuina cognitione recedunt :& Ivs rvRANDVM similiter ab ij s qui dem violatur , qui recedunt: seruatur autem ab ijs, qui ad Deum reuertuntur. Dicitur enim i v s I V R AN D N M hoc loco, ipsa dixi inarii legia obseruatio: quo cum Deo opifice cuncta vinciuntur,atque apta Iur, quae, ut eundem nossent, creata sunt

58쪽

CARM. PYTHAG. 3Ieorumque nonnulla quidem, quia semper

illi adhqrent,ivs IvRANDUM COLUNT perpetuo: alia vero,quia recedunt aliquando, tunc etia aduersus IV s IVRAND V M

se geriit ilia pie; quae no solum diuinae legis, sed diuinum etiam Ius iv RAND I ordinem violat. Ita ergo se habet quod naturia ratione pr ditis innatum est, atque insitum IUSIURANDV Mavt pareti suo atque factori semper adii reant, neque leges ab eo latas vllo pacto transgrediantur. Quod autem invitat negoti s versatur, illius vestigium est: quo qui deceter utuntur,ad veritatem dirigutur. Cogit enim humana consilia, cum incerta sunt, ad constantiam reuocare, atque in eodem instituto manere, siue de verbis,sive de rebus agatur: partim quidem eorum, quae gesta sunt, Verit tem demonstrans a Parrim etiam futurorum fidem, atque constantiam postulans.

Est porro illud etiam, quod natura prius

est, ob id C o L E N D V M maxime IVS I v R A N D V M ; quod in eo sit perennitatis praesidium . humanum autem,quod vitae mortalium auxilietur : quodque

prioris imaginem referens, sit post ipsum

constantiae tutor atque Veritatis a eosque motibus optimis impleat. qui ipsum C OL E R E didicerunt. Fuerit vero I V S I V-RANDI CVLΥYs Vnus : ipsa eorum,

quae iurautur, libera, quanti in in nobis est,

59쪽

obseruatio: quae eos , a quibus IV s I V., R A N D v M voluntaria neces litate COLI T v R,cum eo coniugit, quod si atum est,di

uinoque habitui vere consentiens. Atque haec quide, tu prima est ,& arcana IVM IVRANDI sanctitas,per factam ad Deum conuersionem rursum solet instaurari; cum virtutibus purgatibus sacri IVRIs IVRANDico temptus sanatur. quae autem in huius vi tae rebus occupatur, ciuilibus virtutibus rotinetur, atque conseruatur. Soli enim qui Virtutes istas possident, etiam sancte iurare in huius vitae rebus possunt : cum malitia periurij parens , morum instabilitate I v s IURANDUM conculcet. Qui enim vnquam, qai pecuniarum cupiditate ducitur: in eis accipiendis, vel dandis, I V R I s PhR A N D 1 sanctitatem seruabit 3 Qui ru sum, qui incontinens est, aut timidus,in eodem costiterit 3 Annon potius Vterque,cum

superiorem fieri Leposse putabit, in quibus

existit inferior: ibi iv R 1 s IVRANDI deposita religione,mortalia & infirma,cum diuinis c5nvitabit ZAt quibus virtutum re

cte stabilita est possessio ab ijs etiam sanctE

D I religio .Fuerit aut e CVL T v s eius se uadi optima ratio & cura: si eo nec frequenter utaris:nec temere:nec quibuslbet in re bus S nec ad sermonis amplificatione: nec ad narrationis confirmationem, atque fidem:

SEARCH

MENU NAVIGATION