Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

quidem qui quaestus gratia student. Iuris studiosi rubricas,

formulas.&actiones,&constitutiones litium, reliqua siue philolbphiae arcana,sive ex iure pulchra quidem illa, vera, 1 olida,& cognitu dignissima, ne attingunt quidem: nihil est enim eis dulce, nisi quod pret sente adfert mercedem in quam solam inconniventes habent oculos .QSippe non secus philosophia& labor studiis impensus grauis istis molestusque

est,atque agricolaesossio vel aratio, veredario cursus, sutoris uere,textori texere. Seruile est enim mercenarium quodcunque, angitq; animum properantem ad praemium:& si cuti Horatius inquit, spe finis dura serentem. Ita nullum est eis te pus breue,ut animo cupienti nihil satis sestinat. Olim septem anni liberalibus artibus impendebantur, recisi fuerunt ad quinque:& hoc nimis longum, ad tres cum dimidio sunt redacti ferunt utrunque seruitutem hanc nonnulli eorum,&sicut ille in Comoedia amator,macerant se tantisper, nam quidam de hoc ipso detruncant. inii illorum animus apertissime sese subinde profert. In illis enim quas vocant relaxationes studiorum,& recreationes animi, in quos se lusus,& quantam sese licentiam effundunt, etiam orandiores natu, nam de pueris minus mirandum .inis gaudio ex scholis tanquam e caveis euolant' quam inuiti eodem reuertuntur ut videtur serui ex compedibus soluti, intolerabili quadam miseria ad tempus leuari, magno metu, ac moerore,

quum ad eandem redeundum est in ergastulum. Simul per licentiam illam ea designant flagitia ea scelera, ut credas nihil eos in scholis discere aliud, qua malefacere. An non satis clamant se in opera detineri caetera odiosissima nisi propter mercedem. Nam qui generosiori sunt pectore, & dignitate scientiae ipsius, inducunt ad philosophiam animum, iis vel ex ipsa philosophia crebra adsunt alia ex aliis oblectamenta,aut ita ex bibliothecis exeunt, ut solius valetudinis habere rationem videantur, rei vehementer studioso labori necessariae. Quocirca moderatissimis se ad studia vel deambulationibus,vel lusionibus reficiunt, ac reparant. Verum illi nec quaerunt nisi mercedi aptissima, & eam consecuti finem labori imponunimam quorsum attinet amplius defatigare. de ulterius progredi,ubi ad metam perueneris Itaq; undecunq; malunt raptim defungi reru summis, quam rationibus detineri, & causis cuiusq: cognoscendis, quod demum vere est scire.

92쪽

scire. Inuenti sunt in omni studiorum genere , qui desidiae Flosculἱ

consulerent, collectis ex lectione veterum quibusdam ceu ex autho-so sculis, ne priscos illos posteri haberent perlegendos, ho- ribus cob mines plus satis nugis occupati de distenti , di hi fugitantes lecti. laboris praesertim molestissimi, quod scilicet aegre illos intelligercnt: centones eiul modi pro solidis magni nominis authotibus complexi sunt. Ita nunc Hieronymus , Augustinus, Chrysostomus,& prisci illi ac primi religionis nostrae scriptores non ex suis ipsoru monimentis cognoscuntur , sed ex collectaneis sententiarum Petri Lombardi, ex Cathena Aurea Diui Thomae,& aliis rhapsodiis eius notae. Nacti sunt& medici suos decerptores fosculorum ex libris Galeni,Hippocratis, Avicennae: consuit centones iurisconsultoru Tribonianus. Detruncatus est Lutetiae Aristoteles de traditus vix dimidiatus, ne sic quidem breuiaria haec lectores inueniunt: longum existimatur ea percurrere,sit satis indices aut rubricas inspexisse. Qui possunt authorum sensus percipi deserti, & destituti suis velut fulcimentis , nempe iis quae antecedunt, quaeque subsequuntur utraq; enim maximam lucem ad erunt interic Eiis, quae nuda hodie ac orbata proponuntur. An non istud palsimvsu venit, ut quod per se parum intelligitur, ex collatione priorum ac posteriorum fiat manifestum. Et isti flosculis, dc

summariis, Sc ut vocant, margaritis contenti, festinantes ad sinem animo optatum ea tanquam superuacanta conte-- mnunt, unde non modo vera eruditio, sed nec illa ipsa con

stare potest ficta & adumbrata , quam ip i affectant. Nam Conte-

quum ex paruis nascantur & componantur magna , necesse nanendo est ut paruis suo ipsoru iudicio contemnendis aditum quo paru , que sibi obstruxerint rerum maximarum. Primum nihil sunt suerunt soliciti quemadmodum scriberent, quum tantum aritissa interesset probus dicerent an probrus caedo an cedo: homi Unλ nis , an ominis: Christe, an Criste. Atqui M sa a corvi nus Jc C.Caesar tanto ingenio eruditione, o M. Ei m rate viri, non duxerunt se indignum de singulis literarum praecipere. Si enim literae sunt vocum elementa, quibuS artes omnes ac disciplinae constant, quomodo non composita negliguntur,si simplicia contemnantur: an tu armacii ullum recte conseceris,cuius vel herbas vel radices conculces prius,

ac conspurcest Iam & verba dissimulabant se curare, quum

93쪽

, o DE CAV. CORRUP. ARTIVM

maxime laborarent facundissime dicere. Sed quia non succedebat , volebant aliis persuadere non sequutos se, quod assequi non quivissent. Ergo nomina omnia vetera eorum, quibus postea mutatae sunt appellationes, funditus pene

amisimus, herbarum, stirpium, animantium, urbium, regnorum, fluuiorum, montium : herbas pro saxis, urbes pros uuiis, homines pro nauibus usurpamus. Interciderunt

quod proximum fuit, phrases,&loquendi formulae, tum historia, mores populorum ac gentium,Sc tota cognitio vetustatis. Negabat tua interesse, fuerit ne Annibal Poenorum dux an Scipio. Vicerit Caesar Pompeium, an contra Caesa--rem Pompeius. Sit in Assyria Babylon , an in Mesopotamia. Hispania sit ne ad Occidentem,an ad Meridiem. Scolopendra herba ne sit,an auis. Sint in duodecim tabulis Romanae leges an Scythicae. Haec si dicunt suturi cerdones aut qui, nihil repugno. Sin eruditi homines de cathedra vitae duces, δἰ professi se ingeniis lumen adferre, quis non indis'netur Z quocirca prisci homines, qui orbes illos disciplimarum consecerunt, videas quicquid libris suis admiscent, adeo esse purum atque exactum , ut unum illud studuisse ac egisse semper dicas in vita. Disserit Licero, Seneca, Aristoteles, Plato, Hieronymus, Ambrosius, Galenus, Ulpianus, Scaevola, aut illorii aliquis de rebus morum, attingit obiter historiam, fabulam, descriptionem regionis, naturam herbae animantis ingenium ac mores tam accurate,Iam vere ac

prope quam qui illis de rebus profitentur se tradere. Scribit nostrorum hominum quispiam de philosophia, de iure, de

' Theologia, de re medica, admiscet historiam ineptissime narratam & fallo, negat hoc suum csse institutum: attingit aliquid de Cosmographia inscite, negat este tuum institurunt loquitur de vi verbi imperite , negat esse suum institurum: de arbore, de animante indocte, negat esse suum instii una .QSod est ergo tandem tuum institutum Z nihil statuita se recte dicere Z inyam esse putamus eiusce rei causam, nisi quod veteres & euolucbant omne librorum genus, & intelligebant: isti nec inspiciunt, &frustra inspicerent egeni lucis illius, quae nos ad intelligentiam artium quasi nianu ducit, quae in istis nulla est prorsum, in antiquis magna erat,dc dilucida. istos miseros sacit& inopes negligentia ona tum,

illos iaciebat diuites omnium dilige 3tia dc cura. Nimirum.

acute

94쪽

acute illi apud se cogitabant, nullam esse artem aut peritiam adeo ab alia remotam & disiunctam, quae non illi lucem

saepe aliquam adferat : ideo disciplinas omnes ut virtutes, communionem inter se quandam& nexum habere docuerunt, quod non ab uno authore, aut uno loco est proditum.

Tectantur id Plato, Cicero, Fabius, Vitruvius, & alii pe

multi , unde natus est ille, ut Cicero inquit, concentus do-rinarum omnium,&consensus: & ut Q intilianus orbis disciplinarum, quem Graeco verbo ἐγκυκλοπα ιαμ vocant. Defuit multis ad inquisitionem artium , dc ad praecerta illarum dexteritas , ut temere sine arte, sine sagacitate Dexte, quacunque se via aliqua ostendisset, ill hac in si stetent ad in- tas. Destigationem veritatis: non penetrarunt ex affeci is ad causas prunas, non ex compositis ad elementa & initia, non ex singulis collegerunt una uerium , non ex uniuerso praeceperunt de singulis, & quasi fuuium, qua opus esset corriua runt. In quibus reliquos omnes non secus antecelluit Ari- Aristotestoteles . quam sydera uniuersa sol. Proximus est ei Gale- les artenus Pergameniis si non esset tam redundans, nempe Asiam maxim'. nus. Sed & isti non raro ad rem praesentem accommoda- Galenus runt quae inquirerent:ut Aristoteles, quemadmodum etiam

alii in rhetoricis ,& poematis sparse , & temere profuderunt, quae inuenissent, non aliquo sine proposito , media alia ex aliis naicentia tanquam in schalis gradus suffulcierunt: Non ex re atque via tu sitate naturae ad praesens institutum atque opus deduxerunt , quod est artis, sed aliam ex alia similitudine quadam collegerunt: aut quaesita est eis

praesens utilitas, non ut sinem tenerent artis , sed ut suum. Haec antiqui : recentiores vero qua tandem dexteritate tractabunt artes, quum nesciant quae cuiusque artis sit mat

ria, qui sinis, S quasi scopus, quid agat,quo spectet,in quem usum discatur ZModo artes ex similitudine colungunt: &fa- Confusio

ciunt unam ex duabus diuersis sinais. Rhetoricam vocarunt artium. Grammaticam, quod utraque esset de loquendo. Poetam dicunt Rhetorem, Rhetorem Poetam,ob concinna & modulatam orationem.Dialecticen de locis argumentorum Rhetoricen appellat, quia Rhetorica quoq; inuentionem argumentorum traderet. Modo ex artificibus distinxerui. Si quis

bene loquatur Latine, luia hoc in ludo literario putatur di

dicisse,Gramatica est quicquid loquatur de quacunq ς

95쪽

si DE CAV. CORRUP. ARTIUM

Disserant duodere eadem philosophica, Latine unus, altervitiobe ac barbare, quae Latinus dixerit, erit Grammatica, quae vero imperitus philosopbia. iae Lyranus aut Hii o 1cri Sunt in nouum Testamentum, Theologia est, quae Eras mus, orammatica. Idem de Hieronymo, Ambrotio, Augu- lino, ciliario dicturi, nisi nomen obstaret, tametsi hic etianescio quid mussant. Quod si loannes Picus Apologiam

suam corrupto illo non icripsisset sermone, haudquaquam hab retur Theologus, sed Grammaticus. Alciatus, Zalius, Cantiuncula Grammatici lunt quum de iure disputant. Ac- ei lius est iurisconsultus vel quum interpretatur,q;, id est, ct ait, id est,dixit: seu, id est,aul. Diligens & accuratus historicus,vel quum de origine x I I . tabularum lepidam fabella cominiscitur,aut de adoptione Germanici Caesaris. Quic-luid ciuilis homo in republica de ciuitate administranda, e moribus, de re familiari loquitur, est Rhetorica, quicquid dialecticus,est dialectica. QSicciuid tractat Iuriscon-1ultus, peritia iuris,etiamsi de vocabulis inquirat, dc inme- 'dio Gramatici i ure ac possessione versetur . . uicquid physicus,physica,etiam de punctis,& lineis,& superficie,& numeris. Quicquid ergo iacit sutor, sunt calcei quicquid carpentarius, carpentum, etiam quum intritum parat ad coena.

Et haec vulgus rude si diceret, rideremus: at dici ab ipsis sapientiae luminibus, quis non indignissime accipiat, qui sines & modos,& materiam earlyn artium, quas honore pro-

sessionis suae ostentant, penitus ignorantὶ Non desunt, qui nec similitudinem ullam sequantur, nec artifices, sed quod

primum in buccam: oratoriam nolunt grammaticam vocare, poeticam dicunt, hanc rhetoricen : homines delicatuli bellum existimant puerorum more res alias pro aliis in loquendo usurpare, quod in pueris ridemus utique, amplectimur, osculamur:in illis senibus reliquorum magistris flagitiosum est & animaduersione dignum, non aliter ac si velint ipsi ad pueriles ineptias redire decursa iam aetate. Homines qui tam praue & a magistris suis artcs acceperunt,& in animis suis excolunt, quomodo sunt eas nisi prauissime quoq; tradituri ξ sic ex olido ut re in olidum utrem vinum transua-setur quale tandem proseretur ex hoc secundo Θ non solum corruptas eas disciplinas atque eruditionem neceste est illos tradere,sed multo iam corruptiores quam acceperant:nam

ipsi

96쪽

LIBER PRIMUS.

ipsi male atque imperite versando in peius deformarunt, cires semel a via in auium delapia, quo longius progreditur, magis a recto aberrat, & longius ab eo discedit qu4 erat

eundum. Iam ut libros non attingebant, quos nec intellexissent,illos dico veterum, unde tanquam ex sonte eruditio omnis dimanat, erat tamen necesse aliquid dicere : transtulerunt omnia ad commentitias quasdam formulas, ad ridicula quaedam & ludicra ad q uae nihil esset opus lectione veterum, aut omnino libris vllis,quando facilius de expeditius videretur absurdum aliquid inuenire& cogitare, quemadmodum tueri posses: quod si perfecisses breui tempore, labore exiguo author prodibas noui instituti, & alieno labore magnam Partam gloriam verbis in te transmovebas, ut inquit ille. Et quemadmodum authori nihil erat libris opus, ita nec impugnatori Sei qui demoliri contendebat, quae alter extruxis fit quumq; haec rerum natura esset eis ignorata , ipsi aliam somniarunt, quae esset ad ludendum, ad altercandum ad rixandum aptissima,& ad pullatam coronam accommodatior, quae Illa admiraretur. quae nullo modo caperet,& acumen illorum sit spiceret, qui ea quae nusquaei-

sentiam acute essent intuiti.

Ipsi vero nouae& confictae rerum naturae assueti, quum Noua Mad sanc nostram transeunt, omnia offendunt noua, omnia tomnia; sunt eis paradoxa, omnia admirantur, quasi in sylvis & sota rerum nalitudi ne educati, in urbem tunc primu adducentur. At quum xv

se aliquando ad lectionem magnorit authorum traducunt, vehementissime demirantur illa non congruere cum suis, nam ad illos suos fictatios canones, sentctias authorum volunt censeri, quae quum videant inter se repugnare trimum. imperitiae ascribunt veterum, rati se exacte loqui,illos ruditer,& quod dicunt Minerva crassa deinde impulsi authoritate nominis,lum maSnitudine eorum, quae ill hic scribuntur, haerent inter illa sensa,& suas formulas, incerti quorsum se applicent, sed vincit in multis inueterata consuetudo,& autho res aiunt ad bonum sensum loqui, severo ad tersectam quandam rationem & rogulam, id est,ad rigore, sic enim suum frigus vocant appositissime. Age vero, quomodo autho res ipsos vel latelligunt vel e- Autliores narrant Z Primu nihil pensi habent,quis sit author,cuius in- imperitestituti,quo suerit tempore, qua rsus scribendi ratione. Epi- enarrati,

97쪽

Sc intel- cureum,Stoicum, academicum torquent ad placita Peripalem. tetici,omnia deniq; ad ea, quς lota norunt. Magnos autho res nolunt quicquam habere comune cum populo, quali vero no illi sermone a populo acceperint, sed i piis domi nasceretur. O uo remotius ab omni comuni sensu scriptoris lensum abduxcrint, eo putant acutius se dixisse, & propius ad illius mente accessisse. Q diicquid esset ex comuni intelligentia,tanquam i ndignu scriptoris sententia reiecerunt, & ab hac discesserunt rerii natura, nequid sibi cstet comune cum populo: quippe naturam hanc imperitorum ducebant esse, alteram alam suam doctor v. Ad examen quod sibiipli confinxerant reuocarunt syllabas, literas,literaru apices. Vnusta quisque voluit ad ingenii sui modii alios omnes scripulle. Aridus & ieiunus lector nihil censuit explicandi caula elledictum, no animaduertit copiosum scriptorem laepenumero contentum non esῖ: rem unam semel bene dixisse alia rc petere infigendi & inculcandi gratia, cuia sic eae pedit argu- meto,alia vi magis intelligatur quod dicitur, alia natura co pio a ingenii atq: interdum redundantis. Contra laxus & fusus multo vult dici, tanquam corticem, quae possis tolleresne dericulo, ita ieiunus in copia Ciceronis tanqua in Viis dis iactatur. Copiosus in Aristotelis parsimonia, tanquam in angustiis premitur: quum Cicero plerisque locis ornatum spectarit fusus& plenus. Aristoteles autem astrictus Nsbi instans, res solas, parcissimus verborum. Qν autem vel exempli causa,vel similitudinis,vel confirmandae, aut declarandae sententiae suae ab authore ex aliis di lciplinis attin-nuntur, qui non confidit se polle explicare, praeterit penitus,& negat esse suscepti instituti, nihil pertinere ad te : atri Qui turpe existimant penitus tacere sic exponunt, ut praestitisset tacuisse. Nam quum tibi idoctissime videntur locuti, dicunt in genere,Galileta nomen est regionis: struthio came Ius nomen est animantis: collo quintis nomen est Durius: Curiis nomen est viri:quaerat lector quid & quale sit quicquam. Alii qui sibi magis fidunt, nacti suo iudicio campum in quem excurrant, unius verbuli tenuissima arrepta occasione de re dicunt paucissima, praeter rem infinita: alienil simis locis in arciunt,quaecunq; est collibitum mimira quod quum finem & usum artium ignorent, omnia ubique lati Sapte & congruenter dici posse arbitrantur. Loquitur obitey

98쪽

LIBER PRIMUS.

Aristoteles aliquo loco de punctis, ipsi totam Geometriam

eodem effundunt, dico eam quam norunt, qua est a Geometria alienissima: Loquitur de Helena, totum bellum Troianum ab ovo gemino, sed nouum penitus, & vel ipsi Homero, aut etiam Vlyssi inauditum. In sacris literis sit Orientia

mentio, no autumant alienum de toto ortu & oecasu signorum disserere, de Solis cursu ,de Lunae vicibus : ut postquam peroraverint, possit tanta loquacitate tortus auditor quaeri, bella haec quidem, sed quorsum haec tam bella 3 Iam qui nihil videretur falsum dixisse etiam si nihil congruens cum sensu authoris, satis se bene putabat suo munere perfunctu,

videlicet Aristotelica fretus regula, omne verum omni vero consonat : atqui haec parum inter se cohaerent: Dionysius fuit Syracusis tyrannus,& sol mouetur in zodiaco: non conferebant priora cum sequentibus, sed detruncatam sententia sumebant exponendam, nec expendebant an satis recte diceretur, si is csset sensus. Hieronymus Platonis peregrinationes recen scias in Epistola ad Paulinum inter c tera scribit.Captus a piratis & venundatus tyrano crudelissimo paruit, sed quia philo sophus maior emente se fuit: hic interpretati sunt maiore se fuit mente, id est, fortiorem sumpsit animum: nec considerarunt posset ne Latin dilici maiore se. suit mente: & tamen acutum se quiddam credebat inuenisse Brito,aut si quis suit alius inuenior. Sodalis quidam noster Lutetiae quoties disputaret tot soloecismis, tot barbarismis ut intelligi a nemine posset, supposita inquiebat congruita te.Sed in sacris literis & in Aristotele plurima sunt detorta hac de causa quod sententiolam aliquis decerptam ad disputationem adsert, quam alter ex tempore interpretetur, nec

prioribus nec posterioribus expensis, quae nec recordaretur,ac ne vidisset quidem unquam. Suscepit Israel puerum suum,volunt eum qui susceperit puerum esse Israelem, quasi in eum possit copetere quod additur, recordatus misericordiae suae: sed horum exempla non possunt numero compra hendi. At quicquid semct affirmassent praesertim multis audientibus, nefas fuit recantare, aut ab eo dis ccdere tanquama voto quod dicunt solenni. Subtestoq; absurdissimo aliquo sensiculo tanquam fundamento, surgebat ilico incredi bilis moles aedificii, quae hoc erat inanior quo altius erigebatur.Sed fortassis no adeo nocuisset imperitia, ni fuisset ca

99쪽

arrogantia & impudentia coniuncta: nam cessisient indommelioribus, aut verecunde utiq. tradidissent, quae sentiebant. Imperi- At vero arrogantia audaciam& impudentiam confirinauit. tia cum Ita nihil dubitarunt, ut quaeque in mentem veniebat, ea con-

arrogan- tinuo ingenti cu supercilio asseuerare de Ermolissima portia& imia tenta sunt illata inius ciuile, in Theologiam, in Poetas, inpudentia. Oratores:&ea erat siue confidentia, siue socordia,nunquatrivi crederent futurum ullum aut ea re elleret, quia refelli in praesens non poterant. Q alia vero sint quae in reconditis& non omnibus notis rebus pro veris aueuerant , ex istis promptioribus & nulli no obuiis licet coniecturam lumere: in expositionibus vocum , in historiis , in iis quae etiam pueris sunt nota, magno supercilio , magna totius vultus

asseveratione ae fastidio falsissima confirmant: pessimum caecitatis genus est nescire se esse caeca: clamant & indignantur, & iniuriam sibi testificantur fieri si quis ad sanitateiri tentet reducere, quod est phrameticorum proprium. obscuri- sed ut Aristotelis ob Scuritas multum nocuit artibus, sictas Ari- horum in Aristotele interpretationes artes omnes peruer-stotelis. terunt. Non potuerunt recte Aristotelem exponere,& haec ipsa difficultas temeritatem atque impudentiam exacuebat, ut tanto magis auderet quisque pro interpretamento adser-re,qiiicquid in mentem venisset, quo minus reselli ac coniu-tari posiet inter tantas tenebras. Et quemadmodum vul Fodicunt . perturbatus amnis quaestui erat pil cantibus. Dixi quanta est eius & ex sententiis,ex verbis,ex tota dictione in

Graeca quoque lingua obscuritas: cui alia accessit fortuitaque. Verius est male ab imperitis, qui dum in Latinum

transferunt, nec Latinum secerunt, nec reliquerat Graecum:& ut difficile est interpretari quae non capias, nec a doctis qui de potuir recte verti: quod multis in locis non satis quid ille sibi vellet, intelligerent. Tum etiam abundat ille ac plane passim scatet historiis, fabulis, allusionibus ad Homera, Sophoclem, Euripedem, Alcaeum, Heliodum, omnes denique Poetas, oratores ,historicos,ad prouerbia, de sententia vulgo receptas .Quid poterat in his dicere homines omnium ignari, praeterquam eorum quae ipsi sibi finxerunt Z necesse erat eos, quod in aliis fecerant, hic quoque comminiici aliquid & fingere : & tamen hae difficultate ip i abuti sunt ad suum commodum,ut minus depraehendi possent, quae praue

contor

100쪽

contorsissenti unde magnus accessit unicuique scholae ac sectae fauor,tanquam ab se Aristoteles staret, tractus ab ex positore, quo nunquam se Aristoteles venturum potuit sulpicari. Vt iam etiam vulgo inter eos non omnino, ut solent,

inscite Aristoteles dicatur habere nasum cereum, quem quilibet qui velit, flectat pro libito.Nam cum eo tempore lub Aristote latis linguis elausa cognitione .vetustatis , extincta luce o- lis nasus nani, qua declarandi essent autbores , quum facillimos & cereus. apertissimos nemo intelligeret,& unicuique liceret in eo quicquid videretur tuto fingere, quantam putamus ex Aristotelis obscuritate licentia ad quodcunq; animo esset collibitum vel affirmandum vel negandum acceptam Z Tyrannio grammaticus & Andronicus Liuius qui libros illius,ut dixi,distinxerunt,& euulparui, tum Alexander primus Aristotelis interpres Themistius, Boethus, Ioannes grammaticus & alia multa se in Aristotele no assequi verecunde sunt

prosessi, homines Graeci & Graece peritissimi diutissime in illius philosophi libris cum magna diligentia atque studio versati. Isti veri, nec Latini nec Graeci primo Aristotelis intuitu sortiter asseuerant eum esse illius sensum, qui illis primus in mentem venerit, imo vero in buccam : nul quam

cunctantur , nusquam haerent, omnia sunt illis sole clariora : nimirum iuxta suum illorum dictum, qui nihil scit, nihil dubitat. Et hunc non minus quam alios detorserunt ad suas illas sermulas tantoque hunc accuratius quanto exactius in omnibus existimabatur scripsisse. Q uapropter

obscuratis artibus , remotis a sensu communa, conuersis

ad ludicra quaedam spinosa & inamoena sine ullo penitus emolumento ac fructu ad vitam, praeclara ingenia & solida , &cum magno quum suo , tu in publico fructu studiis vacatura, ab schola refugerunt. Nam ubi paulum modo ad illas se literas artesque applicuissent, ceu specimine quodam & exemplo capto, resiluerunt protinus non a peritia, quam illa ingenia unice expetebat, sed a carnificina animorum inutili, seu potius damnosissima: videbat enim sub tot corticibus tam duris nihil occultari nuclei,inanem s uini laborem, ubi nihil meraretur fructus, tum se a rectis & naturalibus sensibus studio illaru artium ad detortissimas ac de rauatissimas traduci artes ac disciplinas, illas iusserui vacre, & earu possessione cesserui ingeniis cum artibus con-

SEARCH

MENU NAVIGATION