장음표시 사용
101쪽
eipiis naturalibus fieri possunt per generationem.& desinere per corruptionem : ergo habentriam natura sua transmittabilem per diuersas formas, ita ut habens unam,recipiat alteram immo omnes, Ut euidenter probatur in materia sublunari, & praeterea sua natura capacem quarumlibet dispostionem earum; sed cuilibet potentiae passiuae naturali debet correspondere naturalis activa, a qua possit reduci in actum ; ergo potest talis potentia passiua r duci in actum ab agente naturali , 8c ab eodem disponi pro sua forma recipienda , atque introducenda naturaliter : quare sequitur esse naturaliter
corruptibilis. Quod hoc modo urgeri potest ; si
materia caeli Lunae fuit naturaliter sub forma aquae,& consequenter sub dispositionibus eius, ut assi mat secunda opinio, vel ex sua natura potuit esse, Ut assirmat prima, sequitur euidenter, Dille tunc naturaliter capacem materiae ignis, ac dispositionum eius, ct nunc eile,& cum natura eius eadem perseueret,sed elementum ignis contiguum est idem caelo , eique proinde sussicienter approximatum, agente Vero, &passo approximatis, sequitur necessitate naturae actio,
passio , introductio dispositionum , & formae substantialis, atque expulsio praeexistentium : ergo absque dubio soret iam corruptum caelum illud nimia activitate ignis, si haberet naturale principium corrumptionis.Quod vero Plato aiebat,sola voluntate diuina,a corruptione phaeseruari,sola etiam voluntate humana absque ullo rationis sundamento asseritur, immo contra ipsiun rationem naturale admittendo per petuu quoddam miraculu sine necessitate.Nec minus
friuola est solutio secudae opinionis. quod forma caeli informet materiam aquae ex qua factu est independenter a dispositionibus contrariis primarii qualix Lu,
102쪽
ει ideo non possit eas recipere ab agente naturali; siue dependeat ab eis, vel non, certum est, ut praesupponit eadem sententia,tales dispositiones habuisse eandem materiam,dum fuit sub Arma aquae,&ideo nonininus posse modo eas habere.Probatur eui- identer consequentia,quia forma,quaevis illa sit, non
tollit capacitatem naturalem materiae,i Inmo nec ina
pedit actionem agentis naturalis potentis ei imprimete dispositiones sibi natutales,quas habuit natura- Iiter. ut euidenti inductione potest probari in quibuscunque materiis. Ex quo efficaciter colligitur, non posse impedire dispositiones caeli,nec formam eius, quin ignis approximatus imprimat materiae quondam aquae,& ideo capaci caloris,& siccitatis,has qua- lorus, de consequenter propriam form m. Secundo,quia Deus condidit immediate mundum,& praecipua corpora eius naturali modo, & ordine, hoc est,ut natura eorum postulabat, ergo sicut singulis corporibus contulit formas naturales iuxta naturam speciei, in qua ea condere volebat, quia forma substantialis tribuit speciem,ita eisdem formis contulit dispositiones sibi naturaliter conuenientes, quibus
medijs adaptaretur naturaliter materia ad receptionem formae. Sed formae caelorum, & dispositiones, quas habent in materia carent contrariis,ut probauit Aristoteles i . lib.de caelo,cap. 3 .docetque expeLientia,& fatentur oppositae sententiae: ergo tales Armae, &tales dispositiones postulant naturaliter materiam incapacem formae,& dispositionum habentium contrarias, alioqui non foret accommodata materia naturae formae, ac dispositionum, nec posset modo naturali Componere cum ea compositum , sed talis debet esse, ut non sit capax contrariae formae, ac dispositionum, M ita conitit uat cum eis compositum ex suis naturali -
103쪽
hus principiis indissolubile. Testimonia scripturae adducta in fauorem Plato
nis duo continent: unum pertinens ad ditatutionem,
aut corruptionem caelorum , alterum ad immutationem eorum. Ad primum quidem non de caelo pio supremis corporibus,sed pro aere accipiendum este,do-Cet D. Aug. 3.libro de Gen.ad litteram,cap.2.& 3.& in expositione Psalm. Ioi. in quo etiam sensu de caelis iuxta eiusdem Sacrae paginae consuetudinem, quae Psalm. I Οι.Volucras Gli:ait, hoc est aeris, & alibi saepe, loquitur D. Petrus, ut verba antecedentia euidenter Ostendunt. Postremum vero de caelis posterioribus in fine mundi innovandis,aut immutandis, pro corporibus cς testibus accipit D. Petrus, sicut caetera scripturae testimonia: sed immutationem, aut innovationem,
non de substantiali, sed de accidentali intelligendam esse docent idem August. I . lib. de Ciuitate Dei, cap. 24. D. Hieronymus in illud Isaiae 1 i . eli sicut fumus i
quesient, & ad illa verba, cap. 69. Ecta ego creo caelos no uos, & D.Gregor.lib. II. Moralium cap. 1.& sic exponendum est testimonium Clementis.Eiusmodi autem accidentalis mutatio, quantum ad lucem erit. nam tunc maiori luce fulgebunt,mutabuntur cliam quantum ad motum,& modum influendi, de elementa igne purgabuntur a vaporum,& aliarum qualitatum permixtione,atqtae etiam ab immunditiis,quas ex malo usu iniquorum hominum susceperunt, permanente quidem integra substantia , tam elementorum,
quam coelorum; quare nihil ex sacris literis probare potest incorruptibilitatem eorum ex suis principiis intrinsecis,sed neque ex sanctis Patribus, qui Oppositum videntur docuisse. Nam,vi docet D.Thomas tapart.quaest. 66. arti c. 2.ex mente Platonis,cuius doctrinam sequuti Lot in hac parte,id protulerunt,nis for
104쪽
te verbum incorruptibile desumpserunt, ut significat omnimodam necessitatem essendi,& soli Deo conuenit,iuxta Paulum a. ad Timotheum 6. sui solus habeaimmortalitatem, in quo sensu nulla creatura incorruptibilis esse potest. Ad argumentum respondeo, virtutem finitam in materia existentem, & quae defatigatur in mouendo,
non posse moueri tempore infinito,& de hac sela loquitur Aristoteles : si vero spiritualis sit, vel prorsus incorruptibilis,bene potest,& ideo absque fine potest moueri caelum ab Angelo , vel posset a principio intrinseco efficiente, si illud haberet,quantumlibet finitum , secundum virtutem intensiuam : non est enim necessaria proportio inter eiusmodi principia,& tempus durationis motus, ut attente consideranti facile constare potest. .
t in aliquando noua aliqua μει, vel mutatio alia in calo apparuerit 9 or quomodo id contigerit.'
Auctores primae opinionis relatae,senrentiae,quq stione I. ut adstrustuat caelorum corruptibilitatem,obiicere nobis solent aIiquas reales mutationes, in caelo deprehensas,ex quibus inferri videtur,caelum generari,& corrumpi, & ideo de illis nobis ex instituto agendum est,in hac quaestione, ut praecedentis ve- Iitas magis eluceat. Et in primis anno nostrae salutis millesimo,quintegetesimo septuagesimo secudo,omnibus Astrologis illius temporis consentientibus, immo & uniuersis hominibus spectantibus, apparuit in Cassio
105쪽
Cassiopea noua quaedam stella , quae post biennium
euanuit:interim tamen in gentem omnibus, qui rei noviralem percepere, admirationem attulit; dc ideo Astrologos ad sententiam de ea ferendam compulit. Quae,ut ipsi notarunt, initio stellam Veneris magnitudine, & claritate vincere videbatur. Praeterea post aliquot menses adeo decreuir, ut deinceps toto sua: Exiitentiae tumpore non maior, quam aliud sydus tertiae magnitudinis apparuerit, nec alio, quam diurno
motu sinini cum primo mobili fieri videbatur. In ferenda ramen de hac stella sententia distracti sunt huius temporis Astrologi quorum hae partes maxime sunt; nonnulli existimarunt hoc iubar, non stellam, sed cometam suille infra Lunae globum degentem : huiusmodi sunt Maurolicus Abbas Messa-nensis Paulinus,Pridianus, P. Chrysto rus Clauius, Thadeus,& Agesius. Quorum fundamentum e lIe potest caeli incorruptibilitas , & ingenerabilitas, quaeae praecedenti stabilita, quae stare nequit, si aliquid de
nouo productum in ipso caelo admittamus. Horum tamen sententia admittenda non est:quia omnes qui in elementari mundo sub Lunae globo videntur, ncm possunt eodum modo, 3c sub eodem aspectu, omnibuS undecunque cernentibus apparere,nec in eodem
loco ab omnibus notari, si cum stellis inerrantibus conferantur,ut ratum est apud Astronomos,& per se apparet manifestu, cum lineae visuales per quas fit visis , ex diuersis, & fere oppositis partibus circumserentiae dinstar nequeant idem medium seruare,ac prominde nec visiones pereas factae,possint corpus inter-Iuptum,praesertim maxime distans ab alio, quasi vitimo terminante,eiusmodi visiopes sub eodem aspectu i dc positione cum illo pertingere. At omnes Astrologi
stellam ut m denuo ortam sub eodem aspectu, & di-
106쪽
stantia ad inerrantia astra ex diuersis mundi plagis conspexerunt. Ergo sequitur manifeste iubat illud non in elementari regione, sed in aetherea apparui fle.
Praeterea cometae non eadem velocitate, qua sydera circunferuntur,ut in omnibus aliis liquido constat,siquidem aer, in quo degunt etiam si ad motum caeli
rapi dicamus in non eadem celeritate circumuoluituri ut omnibus compertum est;ratione enim fluidet naturae totum caeli rapientis impulsi im non excipit. Igitur cum illud iubar eadem,qua caelum velocitate circumageretur,non cometa aeri insidens,sed vera stella caelo affixa,vel cerre illic residens,censenda est. Aliorum sententia fuit, stellam illam in regione aetherea apparuisse,non tamen fuisse de nouo productam , sed quae prius ibi quasi occulto constiterit, &tum denuo nobis apparuerit:sed non eodem modo id explicant: quidam enim eorum existimarunt, illud astrum fuisse virum e tredecim,quibus Cassiopeae Sy-dus constat:quod eo tempore ob ingentem exhalatio- nudi copiam,inter ipsum,& nostrum aspectum interceptam, maius,& splendidius solito visum fuerit. Alij vero sibi persuasum habuerunt,stellam illam fuisse aliquam ex minimis octaui orbis , quae prae exiguitate ali,s non cadit sub nostrum aspectum I tunc autem plurium exhalationum interuentu sese in conspectum dedit.Haec sententia stabiliri potest argumentis, quibus nos priorem refellimus.
Verum enimvero horum auctorum placitum nobis placere non potest, quippe quod veritatis scopum non attigit. Et in primis priorum via praecluditur ex eo , quod plerique Astronomi per otium rem attentet inspicientes,seMbseruasse testantur, alias ire deeim stellas in Cassiopea, praeter illud nouum astru, quod excitandae controuersiae occasionem praebuit:
107쪽
Lib. I. Cap. III. II. 7, quibus sane in hac re fides est adhibenda: alias eadem facilitate Omnibus possemus inficiari apparitionem
illam nouae stellar,ut nos a dissicultatum tricis expediremus.Deinde contra omnes possumuSargumentari. Nequit intelligi naturaliter, quod tam insignis exhalationum copia inter stellam aliquam ,& nostrum aspectum intercedat, quin etiam interuicinum aliud Sydus,& eundem aspectum interiaceat: ac proinde si haec expirationum terrestrium multitudo in causa
fuissht,ut stella illa solito splendidior, & maior apparuisset,effecisset quidem,ut propinquior alia lucidior,
quam antea, videretur , quod Astrologi omnes uno ore inficiantur. Praeterea credibile non est , tam longo temporis tractu taram exhalationum multitudinem in eodem situ, & positione,in illa stella perseuerasse ,& eadem celeritate continuo fuisse motam. Obest enim eadem exhalationis conditio, quae suapte natura sensim evanescit,& quolibet contrario absumitur.vel distrahitur,nec non inquieto,& inaequabili, motu ,huc illuc fertur: ac denique etiam si tanto temporis spatio in eadem quantitate perseuerasset,ac constanti,& aequabili motu semper moueretur,nihil prodesset ad praesens institutum : quia illa exhalatio, seu exhalationum multitudo moueretur ad motum aeris,uel ignis,in quibus esset,ut per se patet 1 sed haec
Clementa non eadem velocitate cientur, ac stellatum Caelum , nec eadem proportione,&commensuratione
ad illud , nec huius extat aliquod fundamentum: ergo neque exhalatio illa, in illis residens, quae proinde non posset esse causa constantis apparitionis diuersae eiusdem stellς.Tandem contra hanc sententiam etiam militat essicax argumentum primo loco D istum contra priorem. Quia si propter exhalationem existentem in sublunari plaga alterantem me - dium
108쪽
dium potentiae visuae, stella illa diuerso modo apparuisset cum ex diuersis cum ex diuersis terrς partibus, diuersamedia ad eandem stellam conspiciendam occurrat, no vndique stella illa noua,aut quas innovata videretur, ut per se patet; quod contradicit omnibus Astrologis illius temporis. Nisi quis ex suo cerebro plures velit in medio confingere exhalationes, pro diuersitate locorum,ex quibus Astronomi nouam illam stellam obseruarunt: verum hoc naturaliter est impossibile; & plane commentitium, ad eludendum argumentum: priorum tamen vim non effugit, nisi aliam fabricetur chimeram. Tertia sententia est aliorum, qui conuicti argumentis ii nobis factis contra duas praecedentes statuerunt ,hoc iubar effulsisse in octaua Sphqra,non tamen fuisse veram stellam, sed cometam solis naturae virubus productum per transmutationem caelestis orbis.
Hi tamen Auctores vere constituunt caelum corruptibile natura sua,contra Peripatericam Scholam, &ea, quae in prima quaestione stabilita sunt, quibus refelli facile possunt,priuatim ramen , & breuiter refutandi sunt, quia nequit assignari in caelo causa natu . turalis eiusmodi effemis,etsi adstruatur, non poterit non naturaliter similes effectias frequentius habere, quos Astronomi experti non sunt. Signum ergo est manifestum, talem causam fictitiam eiIe , ac proinde realem effectum i neam reduci non posse. Praeterea ille cometa naturaliter genitus in octauo caelo, produceretur ex caeli materia, quae tenuissima est, quod non videtur posse contingere neque intelligi. nisailquae partes caeli densaremur pro illius productio-Me,aliae rarescerat. At hoc nequit per naturam contingere cum caelum non sit naturae fluidae, sed solidat,& consilitentis, ut alibi diximus , suffragante Iob: alia
109쪽
atias stellae fixae aliquando magis sibi appropinquarent, ut interdum a se recederent,& orbes inferiores non aequali celeritate a primo mouerentur. ut in eleis
mentis contingit, qu ae cum plane falsa sint,falsa quoque censenda eit praedicta lententia. His igitur essicaciter confutatis sententiis quarta, & ultima, quippe quae verisimilior longe apparet,nobis amplectenda est: nempe nouam hanc stellam a Deo fuit se productam in octaua Sphaera, supernatu i ali virtute, a communi, & statuta lege libera. Hanc sententiam tradunt Patres Conimb. cum aliis imai-bro de caelo , capit. I 3. quaest. i. arti c. . Quae sessicienter probata manet ex refutatione praecedentium, illis namque explosis , nulla alia superesse videtur, praetci aliam. Praeterea hoc modo recte potuit ortum habere stella illa,& omnia,quae apparuerunt Optime constant: neque contra est dissicultas alicuissmomenti. Superest ergo, ut hac ratione contigisse pleno oi e fateamur. Quod uno e duobus modis intelligi potest r aut ita ut producta fuerit per creationem noux materiae, ex qua educeretur forma, & simul penetraretur cum aliqua parte octauae Sphaerae, in qua apparuit: qua ratione integre , & perfecte sal natur incorruptibilitas caeli, & omnimoda incorruptio etiana respectu absolutae potentiae Dei, quapropter hic modus videtur congruentior, & magis conscinus: naturae caeli. Aliter etiam potuit hoc cue-
nisu, videlicet si corrupta a Deo aliqua patie caeli for- mars in eius partiali subiecto, & materia, induceretur ab agenti supernaturali forma illius stellae, quae
biennio transabo ab. eodem agense corrumperetur,
informas a lxerum materiai, alia partiali forma, cum reliquis partibui Rirmae caeli integram Constituunt, qui modus, vel alius similis, etsi minus consonet na-
110쪽
turae caeli, non tamen adeo dissonat, ut comparatione agentis supernaturalis aliquam contradictionem inuoluat. In hoc enim stat caelum esse per se incor ruptibile natura sua , Se comparatione cuiussibet agentis naturalis. Nec mirum est, si dissicultatis expediendae gratia ad miraculum confugiamus. Cum enim essectus insolens. & praeter consuetum earum naturalium cursum euenit, in uuod, nisi in primumessiciens a communi lege liberum illud reseruemus. Id quod non semel ab omnibus necessario admittendum est , & simili ratione philosophandum censeo in alia caelesti apparitione,si vera fuit, quam ex libris
Marc. Varr. resert D. Augustinus 2o. de Citti c. 8.fertur enim stella veneris semel mutasse magnitudinem , cursum , & figuram : id quod Rege Ogyge
eontigisse Mathematici non vulgaris auctoritatis testantur, Adrastus Cycianus, & Dionysius Creapolites, id namque non in naturae vim. Causarumque naturalium cursum referendum est, sed in absolu-
tam primae causae potentiam, quae non fine causa licet frequentius nobis ignota , talia exhiberPortenta. vrex saeris literis didicimus. Legimus enim I suae IO. Solem diuina virtute constitisse, ut Iesus Nauei hoatam victoriam ad persectum usque statum perduceret , Isaiae 3 R. eundem Solem retrorsum eommeasse ad longioris Regis Ezechiae vitam d notandam, Christo Domino moriente Solem suilla obscuratum Euang. testatur historia. Haec igitur ad diuinam , & ab intam Dei 'potentiam trarier leges rebus creatis statutas operantem reiserenda esse , quis ambiget'ὸ Ex his ramori non licet colligere, orbium caelestium naturam ex se esse coris ruptioni obnoxiam,contra quod supra stabilitum re