R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

Lib. I. Cap. IX. . . I. Io

possibilem , vitta quam non est possibilis alia, cum

comprehendat omnia corpora caelestia elementaria,& mixta,ergo non datur alia ratio materia: per quam ratio mundi contrahi possit. Quod vero extra caelum non sit ullum corpus,probat, quia supremum caelum continet omnes alios , & elementa , ac proinde omnia mixta,quae ex elementis generantur, & eorum locis continentur. Vnde infert Aristotςles, extra caelum, & mundum non dari locum , quia cum ex se sit Teceptaculum corporis,frustra esset, ubi non potest esse corpus,unde nec dari potest vacuum, cum hoc sit locus no repletus corpore,sed aptus repleri. Tandem, ibi nequit dari tempus:quia est numerus motus, ergono potest esse,ubi esse no potest mobile & motus.Addit tamen Aristor. extra mundum esse entia quaedam perfectissima incorporea,& vitam indefectibilem, &persectissimam habentia, quorum nomine intelligit Aristot.supremam intelligentiam, nempe, Deum, Malias inferiores a prima factas, & de pendentes.

Tractatus de munia seu uniuerso,o his, quae ad ipsum pertinent.

sit unus mundus, vel pluras. AD priorem sententiam reduci possunt omnes illi philosophi, qui plures mundos posuere,

quamuis alij affirmauerint, infinitos dati ut Metrodorus; Xenophanes, Anaximander, Anaximenes, Archelaus, Aristarchus, Diogenes, Leucippus, FPi- Cuzur, & Anaxarchus,quem ut Plutarchus retulit, in

132쪽

libro de tranquillitate animi in cum Alexander Macedo de mundorum infinitate differentem audiuisisti, illachrymasse fertur: rogantibusque amicis, num aliquid ei dignum lac Mymis accidisset An indignum est, inquit, nos flere, si cum infiniti mundi esse probentur, nondum unius domini sumus 3 Ali, vero finitos quidem, sed pene innumerabiles,ut Democritus ponens in eis magnam diuersitatem, ita ut

in quibusdam, neque Sol esset, neque Luna; in aliis vero splendidiora longe sydera, quam quae in hoc

nostro sunt; quosdam eriam animalibus carerem, &plantis, & alios eisdem rebus abundarent, & haec &alia veterum philosophorum placita referunt Diuus Ambrosius libro r. Hexameron, capite I. Diuus Augustinus libro 38. de Cinitate Dei capit. I . Theodo retus in libro de materia, & mundo. Plutarchus prismo libro de placitis philosophorum capite s. Albe tus Magnus in summa de homine q.de hominis habi

taculo arr.2.

Posterior vero sententia omnino opposta unicum profitetur mundum , quam tenuerunt ' Thales, Pythagoras, Hipassus ' Anaxagoras , Parmenides , & Melissus, Heraclitus , Zeno, Plato, atque Aristot. cum tota Peripatetica schola, quam posteri omnes sequuti sunt. Sed duo argumentorum genera attulerunt antiqui, ad probandam hanc veritarem mundi. Plato quidem in Timaeo ut testatur Alcinous in libro de doctrina eius capite I 2.ὶ ex duobus eam probat, nempe ex unitate sui principij, atque exemplaris intelIigibilis; Deus enim , quotamquam a suo principio , & fonte prodiit, unus est; unus irem intellectus diuinus , a quo ordinatae sunt res omnes, ex quibus conflatus est mundus, e

133쪽

Lib. I. Cap. IX. dis . I. ros

go eandem quoque unitatem participarc debet. Secundo ex propria ratione,ae perfectione mundi,quem propterea Vniuersum vocamus, quia in se complectitur uniuersa a Deo condita:ergo vel non est, vel unicus est: quia eo ipso, quod ponantur multi, nullos poterit uniuersum vocari , cum non Omnia comprehendat. Aristoteles vero ex natura, & inclinatione corporum spraesertim sublunarium) atque ex motibus eorum naturalibus proces. Ex quibus hoc unum incommodum inserta v luit ex multitudine mundorum, quod elementa cuiusque naturaliter mouerentur ad loca aliorum, quod

videtur impossibile, cum non possint ad ea moueri, nisi deserendo propriais quibus repugnat motu natu rati discedere, & hoc argumentum est quasi aliorum summa, quare non est necessarium, ea in particulari

repeter .

Circa hanc quaestionem dicendum est primo, nec ratione Philosophica, nec Metaphysca, vel alia quacunque euidenti , immo nec essicaci probari poste, quod non sint plures mundi. sed coniecturis tantum probabilibus.Quod sic ostendo .creatio unius mundi, vel plurium est opus liberum Dei; ergo quod unus, vel multiplex sit conditus,ex sola cius voluntate libera dependet, & non ex aliquo principio vel causa naturali,sed seclusa experientia, & clara reuelatione Dei non potest constare nobis euidenter de effectibus liberis voluntatis liberae suae, an in natura rerum sint, iavel non:ergo nec possumus euidenti ratione cognoscere,quod unus mundus tantum,aut plures sint ab eo facti,immo nec ratione essicaci, quia nullum inueniret argumentum ex principiis euidentibus essicaciter

deductum, quo id ostendi possit, ut statim patebit.

134쪽

Ioc De Caelo,ct Mundo. Sola igitur coniectura probabili deduci potest ex

duobus, nempe,ex unitate ordinis, quo disposita sunt ab eo superiora,& inseriora corpora pur eundem modum dependentiat horum ab illis, quod certe congruum fatis fuit, ut ex hoc mirabili effectu,ex tot, ac tantis diuersis rebus compositis,uno,eodemque modo ordinatis ostenderetur ab uno artifice per unam, eandemque sapientiam eius conditum fuisse, quam rationem attigerunt Diuus Athanasius in oratione contra idola,& Diuus Thomas I. parte,quaest. 47. art.

3. Quod cx alio etiam deduci potest , quia nullum prorsus indicium inuenietur,ex quo diuinare quispia possit plures mundos esse a Deo factos. Temere ergo

excogitatum est,& absque ullo rationis fundamento, ab antiquioribus Philosophis,immo praeter communem omnium hominum existimationem, dari plures mundos. Vnde sequitur argumenta Platonis pro coniecturis dumtaxat esse recipienda , primum enim solum probat,ex quadam congruentia desumpta,ex unitate principit effectivi, a quo tamen plures mundos non processisse , non conuincit: sicut nec secundum argumentiam; quamuis enim ad rationem uniuersi essentialem requirantur omnes gradus essendi in aliquibus generibus,speciebus, & indiuiduis consistentes , non tamen necessario exiguntur omnia genera,

species.& omnia indiuidua, unde posset quis excogitare eosdein gradus essendi sub aliis speciebus& indiuiduis conitituentes alium mundum sub alia ordinationein collocatione. Argumentum Aristotelis sutile prorsus est.Nam si ponantur alia corpora cςlestia,& alia elementa,& mixta,distincta specie . vel numero. constituentibus hunc mundum , & inter sese ordinata, sicut sunt modo corpora huius mundi, manifestum foret, corpora illius mundi uultum ordinem habitura

135쪽

Lib. I. Cap. IX. Euis. I. Ior

habitura dependentiae, subordinationis loci, qui situs cum corporibus huius mundi,sed solum inter se, sicut

si hic mundus non staret ergo non mouerentur naturaliter ad idein centrum , vel locum, sed unumquCdque ad proprium proprij mundi, quo adepto quiesceret naturaliter,& a quo violenter extraheretur. Secundo dicendum est, consonum valde esse nostrae fidei,quod unicus sit mundus , nec plures dentur, quare remerarium,ut minimum fore existimo, plures admittere. Ita Diuus Thom. I. parte quaest. AT . artic. .

Probatur, quia sacra pagina semper de mundo in singulari loquitur, praesertim Ioannis primo, & mundus Per ipsum factus est: Matthati ultimo, & Marci etiam ultimo , dum Apostoli ad propagandam fidem mitvuntur,dictum est eis Euntes in mundum uniuersum praedicate Euangelium omni creaturae. Quod ex Osedine etiam creationis colligitur: post cuius enarrationem dicitur Gen. r. vidit Deus cuncta,quae facerat, &erant valde bona:& postquam omnia fecit celsasse dicitur ab uniuerso opere: quas dicatur, praeter conti Huam propagationem rerum omnium conditarum, nihil nouum amplius condidisse. Et cum constet illa omnia, quae ex sex dierum spatio creauit,ad unicum hunc mungum pertinere, colligitur non elle alterum i Deo coditum. Praeterea Actinim i7. ad Ro. I. docuit Paulus, fecisse Deum ex uno homine genus humanum,& per unum etiam hominem peccatum in hunc mundum introisse:constat vero ex fide omnes homines infectos fuisse peccato eiusdem hominis , ita ut absque erroris nota admitti non possit, quod homines alij praeter eos, quos mundus iste continer,dentur

ab originali peccato immunes ; ergo nec potest admitti alter mundus praeter istum , nisi aliquis dicere Velit , ab hoc mundo in alterum fuisse aliquos homi-

136쪽

nes transsatos,quod ridiculum est. Quare D.Augusti in libro de haeresibus haeresi . dc D. Isidorus 8.libro

ethymolog.eap. . inter errores contra fidem enumerant positionem de multitudine mundorum, & quod amplius est a quaest. 3.cap. Quidam autem haeretici circa finem , numerant pro haeresi inter alias, ponere mundos innumerabiles.

per potentiam Dei ab se latam positius

sint plures mundι ,θecie, aut numero dimini.

ΡRius quam diuersas auctorum sententias reseramus excludi debet impius error Vviclephi , &Αbaylardi,quem refert,& reiicit Vualdensis capit. I o. doctrinalis antiquae fidei, asserentium,Deum non posise quidquam aliud facere, praeter ea,quae facit, quia non libere, sed ex novssitate naturae operatur, sicut Calefacit ignis, naturales autem causae quidquid possunt,operantur,& nihil aliud possunt,praeterea, quae faciunt:sed constat,Deum unum tantum secisse mundum ; ergo impossibile est plures facere,nam si plures posset facere,iam omnes produxisset. - Quem errorem impium voco , quia omnia ferme nostrae fidei mysteria euertit,& licet eum velint aliqui Aristoteli tribuere, putantes eum propterea negasio, quod plures mundi dari possent, ex eius tamen doctrina plane colligitur,modum libere agendi Deo nodenegasse, nec propterea, quδd senserit agere ex necessitate naturae, docuisse, quod non posset plures mandos facere, sed quia tu ipsa illi visum est, repugnare

137쪽

Lib. I. Cap. IX. Ios

gnare, ex eo,quod existimauerit possibilem non esse aliam materiam specie distinctam, ac proinde omnia

corpora ex materia hac conflata eandem habitura inclinationem ad locum eundem , & eandem virtutem motivam ad ipsum;vnde corpora utriusque mundi ad eundem locum naturaliter mouerentur, quod

est impossibile:non ramen negauit Aristoteles, ut aliis qui putant, esse possibilem aliam materiam numero distinctam. Cognonit enim materiam fuisse Factam immediare a Deo, oinde Deum posse aliam producere: sed esse possibilem materiam ad corpora distinctae naturae constituentia alium mundum, ut constat

ex fundamentis ipsius & in hoc sensu sequuntur sententiam Aristotelis, Alexander, Simplicius, & Aue

roes,irnmo D. Thomas hic ad finem lectionis i 9. &expressius I.par.quaest.87.artic. 3.ad 3.sic:--- conis Fat ex sua rata materia:non est enim posibile, esse aliam temram,quam istam quia omnis terra fertur naturaliter ad hoc medium. ubicunque est, ct eadam est ratio de aliis corporibus, qua fiunt partes mundi:fundamenta huius sententiae iacta sunt in praecedentibus. . Secunda opinio communis, &vera tenet, posse Deum sua absoluta potenria plures mundos efficere Ita Albertus Magnus I .lib. de caelo, tractatu 3. cap. 6 Saxonia ibidem quaest. I i .Pater Clauius ad caput primum sphaerae pag. 28.Patres Conimbricenses I .lib. de

caelo 9. p.quaest. I .artic. 2.& ex scholasticis, D. Thmmas in I. distin h. q. quaest. I. artic. 2. D.Bonau. quaest. I. Durandus,quaest. 3. Gabriel & Olcam quaest. I.art. 2. Maior quaest. I.Capreolus in I .distinct. 3.quaest. vni- ea art. a. quam tanquam Veram praesupponit Caietanus I .Parte qu2st. 47.amc. 3. & tandem sancti Patres eam profitentur: Praesertim Athanasius in oratione conpra Ido ,Arribrosius 2.lib.Hexameron cap.1.Basi-

138쪽

De Caelo,o Mundo.

lius homilia secunda.Hexamer.Iustinus martyr.in lib. de quorundam decretorum Aristotelis reprehenso-ne,iuxta quam respondemus quaestioni duabus assertionibus,quarum prima est. Possibiles sunt plures mundi specie, ac numero distincti:probatur utrumque hoc argumentomon repugnat ex parte diuinae omnipotentiae, neque ex parte rei faciendae, ergo possibile est, utroque modo fieri plures. Antecedens, quantum ad diuinam Omnipotentiam,per se est euidens, cum se extendat ad omne illud quod non inuoluit contradictionem:ergo solum restat probandum, quod ex parte effectus non inuoluat contradictionem, ut eo ipso probatum sit posse fieri. Probatur autem primo,no repugnare, quod plures mundi fiant specie distincti,quia mundus dicit. Ordinationem multorum corporum simplicium inseriorum, ac superiorum,hoc est, elementorum, ac colorum sub uno primo mobili,& uno primo mouent . nempe Deo, quo dirigente, & gubernante inferiora per superiora mouentur Omnia, diriguntur, Omnia, mutriplicantur,& conseruantur omnes species mixtorum ex simplicibus factis: sed potest Deus aliam congregationem corporum specie distinctorum essicere,& ordine specie distincto ea ordinare;ergo potest essicere alium mundum specie distinctum ab isto. Minorem probo , quia ordo huius mundi consistit in situ corporum grauium, & leuium sub caelo : sed poterit

Deus producere,alios caelos habentes alias virtutes,&influentias,ita ut sine motu, vel medio alio motu d uerso valde operentur, atque etiam alium numerum elementorum,seu corporum simplicium, quae subcς-lo illo contenta haberent naturas,& conditiones, potentiasque motivas diuersas a grauitate,& leuitare, Malio modo longe diuerso ordinaremur inter sese, M

Cum Diuili od by Corale

139쪽

Lib. I. Cap. IX. GM. II. III

cum caelo, in quo nulla potest excogitari repugnantia alicuius momenti: ergo possibiles censendi sunt plures mudi specie diuersi.Quod cum hac sola limitatione intelligendum ceraseo, ut ex parte speciei humanae eo modo,quo ad mundum pertinet non si possibile, quod fiant plures mundi specie distincti, quia non videtur mihi possibile fieri alium hominem specie distinctum. Quod vero non repugnet fieri plures mundos eiusdem speciei probatur,quia nulla potest ostendi repugnantia in eo,quod sat aliud elementum terret eiusdem speciei cum isto;nam sicut hoc fecit Deus ex nihilo & ideo absque ulla prorsus dissicultate, ita ut sola sua libera,& essicaci volutate,qua voluit fieri, sactum sit,& pariter caetera elementa, ita potest terram aliam , aliaque elementa eiusdem naturae cum his ex nihilo condere,& alios etiam canos, & modo etiam

simili talia corpora inter se ordinare, ita ut sub alio primo mobili inter se ordinentur alia corpora cςlestia, ct sub eis elementa alia,modo etiam simili inter se ordinata; & ecce tibi aliam congregationem corporum simplicium ordinatorum sub uno primo principio, &ad unum, eundemque finem, & ideo alterum mundum numeto distinctum sub eadem specie. Et argumenta Aristotelis in contrarium praefata , nullam Prorsus repugnantiam in hae multiplicatione dari Probant,ut vidimus,& mox copiosins ostendemus. Assertio posterior:sententia Aristotelis, quod non sint possibiles plures mundi in eo sensu,quem ipse te-

Nuit, accepta, nec est error contra sidem, nec etiam

contra principia Philosephiae, sed opinio minus probabilis,quam opposita. Quamuis enim hanc impossibilitatem reducere in defectum potentiae Dei, ab initio producentis,necessario quidquid potest producere, ut somniarunt Uviclophus,& Abaylardus, aut et'

. - . . . . t

140쪽

iam efficientis libere ab initio quantum potuit, sit error contra fidem,ut ostendit D.August. a.de Ciuit

etiam de homine libere operante stultissimum sit, hoe dicere.Tamen aiserere,non polle fieri allum mudum. quia etiam si aliae creaturae denuo fiant,repugnant,eas ordinari alia ordinatione distincta, ac proinde constitui alium nouum mundum , tametsi minus verum, nihil tamen erroris habet: & hoc solum docuit Aristoteles,ut rationes eius allatae supra demonstram,&tenet D. Thomas, supra probatur non esse errorem,

quia nullam imperfectionem Deo tribuit,neque inde aliquid in fidei praeiudicium infertur,sed totum reducitur in defectum possibilitatis alterius ordinationis,& rationis distinguendi : in quo locus potest dari opinionibus:& qui opinionem Aristotelis damnant, in alio sensu ex duobus prioribus eum intellexerunt, secus D.Thomas,&alij,quorum plures docenr, Ariastotelem loqui de potentia ordinata ; & sic vera esset

eius sententia,& hoc modo rraditur a D.Thoma. fundamenta autem Aristotelis non conuineunt pluralitatem mundi esse impossibilem. Haec enim est ratio inquit S. Thomas I .parte quaest. 7.arr. .ad I. quare mundus est unus,quia debent omnia elle ordinata uno ordine ad unum,hoc est,unitas mundi des mi debet ex ordinatione corporum inter se ab uno

principio,& ad unum finem, sed possint esse ordinationes specie distinctae, & solo numero: nihil enim obstat quominus diuersa numero, aut specie corpora producantur,& inter se,& ad finem diuerso modo ordinentur, ut pateta corpora autem, ut ordinata in uno

mundo ad proprium locum in illo occupandum, naturaliter mouerentur , & Iicet secundum se sublato

hoc ordine in hoc mundo possent moueri ad centrum

SEARCH

MENU NAVIGATION