R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

modum generi cum , gaudere tamen diuerso modo spec fico , in ordine ad quem materiae diuersitatem specificam sortiuntur.

An quantitas calorum, o corporum sublunarium snt eiusdem ciet, vel diuerse. V Idmur statim alicui, quae stionem hanc dissi

cultate carere, praesertim cum non sit hucusque in L hola agitata , nec proposita , nihilominus ex dis cursu eius patcbjt, difficultate non carere: nam affirmativam partem videntur probare haec argumenta. Primum quia quantitas est proprietas consequens corpoream substantiam , vel materiam primam, sed tam haec. quam substantia coi porea caelestis, & sublunaris distinguuntur specie; ergo quantitates utriusquo specie distingui debent.Secundo, ad rationem intrinsecam quantitatis spectat,esse receptiuam aliorum accidentium,sed haec potentia receptiua, aut passiua diuersae speciei est in utraque quantitato: ergo distinguuntur specie: minorem probo, quia potentiae passiuae distinguuntur per diuersos actus, quos respiciunae sed potentia passiua quantitatis caelestis ordinatur ad

recipienda accidentia, neque activa, neque contraria: quantitas vero sublunarium corporum sua natura est receptiua qualitatum activarum,& contrariarum er

go habent potentias passiuas diuersae speciei, & ideo

specie distinguuntur. Et urgeo argumentum hoc mo do: materia caelestis, & sublunaris eundem modum in bent compolitionis ex partibus sublunaribus integrantibus.

Diuiti

92쪽

grantibus,&nihilominus distinguuntur specie per diuersas capacitates, vel potentias passiuas, quas haberit ad recipiendas formas substantiales: pari ergo ratione licet quantitates istae habeant eundem modum habendi partes extra partes : possunt differre specie per diuersas capacitates, vel potentias passuras recipiendi

accidentia valde diuersa. Communis tamen ,& vera sententia est, quantitatem corpoream caelestium , dc sublunarium es.

eiusdem speciei atomae: ita Soncinas 8. libro Mera- Physicae,quaest. i 3.ad 4. Probatur primo,qumatio essentialis, de propria cuiuslibet accidenti; ligit ut euidenter ex effectu formali,quem tribuit subiecto;vt propria rario caloris ex eo quod natus est constituere labiectum formaliter calidum: ergo essentialis,& pr pria ratio quantitatis intelligenda est ex effectu formali, quem nata est tribuere substantiae : sed eundem effectum prorsus tribuit substantiae quantitas caese-stis,i sublunaris,ergo et unt eiusdem speciei. Probator minor,quia formalis effectus quantitatis est, constituere partes substantiae extensas extensione molis, aut quod idem est,constituere eas radicalitur impenetrabiles,quod eonstar eodem modo praestare utram-Que quantitatem suae substantiar: ergo erunt eiusdem speciei, nec distinguuntur ratione potentiae passiuae diuersae,per quam una potest recipere qualitates actii as,& contrarias, alia vero non in quo decipitur plane prior sententia , quia secundum se accipiantur quantitares iij ae, utraqm' potest eadem accidentia re- cipere, quod euidenter constaret, si Deus separaret utramque a propria substantia. sicut separat quantitatem panis in Eucharistia: tunc enim nulla pollet ratio repngnantiae assignari,' cum circa quantitatem caesti

possit naturaliter agere ignis ei applicatus,& produ-

93쪽

Lib. I. Cap. II. Ea . IX.

cere in ea calorem, sicut producit naturaliter In quantitate hostiae conlecratae: ergo quod non positi naturaliter recipere similia accidentia, dum est in proprio subiecto, non prouenit ex parte eius; sed substantiae caelestis, quae non est eorum capax, t mo . ostenis

detur:quare ex parte potentiae passiuae non potest sumi differentia specifica harum quantitatum. Et potest hoc exemplo valde simili ostendi, quia quantitas sublunaris corporis potest naturaliter diuidi in partes integrantes, & actu diuiditur, quoties eodem modo diuiditur substantia, in qua est, & tamen quantitas corporis castellis dum in eo est, non potest diuidi naturaliter , quod non ex parte eius prouenire affirmant omnes, cum sit euidens separatam per miraculum Esuo corpore polle diuidi naturaliter sicut diuiditur quantitas Eucharistiae ; sed ex incorruptibilitate substantiae caelestis, cui inhaeret,& quae diuidi naturaliter non potest:ergo ex eadem causa prouenit, quod non potest suscipere accidentia activa,& contraria,& non abessentia eius; quare non potest desumi argumentum ex hoc,ad probandam distinctionem specificam eius , quantitate sublunari. Secundo probatur quia communis est, & vera sententia in praedicamento quantitatis, quod tres illae species quantitatis continuae, videlicer,linea, superficies, & corpus sint atomet sub genere quantitatis continuae , ac permanentis, quia nec dantur lineae distinctae specie , nec superficies, nec corpora trinae dimensionis,sed quantitas cς-lestis,& sublunatis pertinent ad has species; ergo se, to numero distingui possunt,specie vero nullo modo.

Ad primum oppositae partis distinguenda est minor : quantitas enim non consequitur materiam primam, aut corpoream substantiam,in specie,sed in ge- Dcre, communi quidem materiae caelesti,ac sublunari,

94쪽

66 . . De Caelo Mundo. vel utrique substantiae, non eisdem , ut specie distinctis. Itaque quasi proprietas subalterna censetur, sicut

sensibilitas respectu hominis, & equi non atoma, uvest tisibilitas respectu hominis, unde ex diuersitate materiae,aut substantiae, non infert ut diuersitas specifica quantitatis. Ad secundum neganda est minor,iuxta doctrinam traditam, ex qua constat, potentiam passiuam utrius . que quantitatis esse ei usdem prorsus rationis ,& eorundem accidentium per se receptiuam, licet quanti tari caelesti repugnet per accidens suscipere qualitates contrarias disponentes ad corruptionem , quia substantia caeli, cui inhaeret quantitas incorruptibilis est, ex quo constat ad confirmationem.

Textus Aristotelis. Suoniam autem haec quidem supponuntur, haec autem ex dictis sensa sunt, ore.

Breuis expositio teXtUS.

ARistoteles n praesenti capit. intendit constituere discrimen inter cauum ,& alia corpora, ex omnibus speciebus motuum, de mutationum, localis videlicet, generationis , corruptionis, alterationis, augmenti, & diminutionis. Diuiditur autem caput

hoc in duas partes , nam in priori id ostendit rationibus ; in posteriori verδ authoritatibus , & praeterdicta in praecedentibus capitibus, unum aliud amrit esse praesupponendum , videlicet, quid sit corpus gr/ue, quid leue , quid grauissimum , & quid leuissimclm:quorum rationes ex professo affert .lib.huius operiet

95쪽

operis : graue corpus esse asterit,quod natum est moueti ad medio m mundi, hoc est ad centrum leue, quod natum est moueri a medio,seu a centro:graui si simu,quod natu est esse sub omnibus,quq ad medium, seu motu deorsum mouetur ut retra)leuissimu,quod natum est esse supra omnia, quae sursum mouentur: hoc est, immediate infra lunam. Hoc praesupposito probat,quod cςlum non sit graue,aut leue,quia si haberet grauitatem, moueretur naturaliter ad medium, seu ad centrum motu recto, sicut elementa grauiaued 'talis motus naturalis est Elementis, ut rerrς , & aqu tergo egium esset eiusdem natur cum elementis. Si vero caelo conuenit motus deorsum praeter naturam; ergo motus sursum contrarius motui deorsJm erit ei naturalis, & si motus sursum sit ei praeter naturam, motus deorsum erit ei naturalis. Et ita sequitur lumesse de natura elementorum , quia cum procedat mo tus , natura mobilis, eiusdem naturae debent esse illa corpora,quibus id e motus est naturalis. Ex dictis colligit,non solum integrum corpus caeleste carere grauitate,ac leuitate, sed & quamlibet partem eius:quia eadem est natura totius,& partis, quantum ad hoc, &ideo si pars aliqua caeli separaretur ab eo, non mouereturseparata matu sursum, nec deorsum . quia ruotus isti solum possunt conuenire cossori graui,aut leui. Probat deinde,caelum non esse generabile,aut corruptibile,sic: Generatio,&corruptio fiunt ex cotrariis,& inter contraria: sed caelo non conueniunt contrarij motus,ut in serius ostendet ergo nec potest ei conuenire,quδd generetur aut corrupatur,unde probat,non posse augeri aut diminui, quia quod augetur ex parte generatur,& quod minuitur ex parte corrupitur,cum haec non accidant,nisi cum acquisitione,vel perditione alicuius partis subitantiq.Inde etiam infert , repu-

96쪽

gg De Caelo, se Mundo.

gnare caelo alterationem propriam : quia lige, utpote inter qualitates contrarias,disponit ad cortuptionem. In posteriori parte cap. aut horitate psobat, cetium esse ingenerabile,& diuerst naturq a corporibus aliis. illud quidem, quia apud omnes nationes etiam Barbaras, caelum sedes Dei vocatum est, ex eo quod omnes arbitrantur sterno Deo,ςternam quoque,&nunquam interituram deberi sedem. Cui accedit, quod Astronomi a principio,quo motum caeli, & astrorum

caeperunr contemplari, nullam unquam mutationem,

vel minimam adnotarunt,aut in motu supremi orbis, aut aliorum sibi subditorum. Quod verδ diuersae naturae sit caelum a sublunaribus tenuerunt antiqui Philosophi equi propterea vocarunt caelestia Corpora aetherea, non quasi ignita , ut malὸ interpretatus est Anaxagoras,& post eum Tullius lib.de natur. Deo. sed quasi semper,ac perpetuo currentia, tanquam sua na- rura perpetua. Colligit tandem Aristoteles , praeter haec quinque simplicia corpora, nempe, caelum, & elementa, non dari aliud in natura rerum , quia nec datur alius morus simplex , praeter circularem, & quatuor rectosrquare necesse est , perfectioilem inundi in his quinque corporibus sic ordinatis consistere.

V AE S TIO I. . . . An caelestia corpora sint ex propria

. , natura ingenerabilia , ct inco

t ruptibilia.

97쪽

Lib. I. Cap. III. Eu . I. 69

bere Dei voluntate perpetuo conservandos: quare Deum sic eos alloquentem introducit: Natura vestra estis dissolubilia, voluntate autem mea indissolubilia neutiquam tamen vo3 vlla mortu fata Periment quin mea volvvras maius, potenti vobis est vinculum ad perpetuitatem vestram quam ad idu/quo fuistis, tunc cum gignebamini, colligara,sc. Platonem sequuti sunt omnes illi Philosophi a nobis citati, qui caelestia corpora eiusdem naturae cum elementis esse crediderunt.Immo ex sanctis Patribus plures,atque grauissimi, Bassilius homilia i .&3 .in Genesim, Ambrosius lib. I. Hexameron capite s. Chrysostomus homilias. dc Io. ad populum Anti Ochenum, Damascenus 1. libro Fidei,capite 6. Iustinus, Philosophus & Martyr oratione Paraenetica ad Gen tes , & in opusculo contra Aristotelem , immo ex sacris literis eam accepisse Platonem docet in paraen. ad Gentes , Irenaeus libro .cap. I 6. Theodorctus super 8. caput Epistolae ad Romanos, Genad. de Ecclesiast. dogmat. capit.7. Eucum. & Callicrin. in a. Epistola D. Petri,cap. 3. Eug. lib. . perennis Philosophiae capite 49. Probatur primo ex sacra pagina,in qua insinuatur. Caelos aliquando corrumpendos : sed constat. Deum nihil prorsus ex propria natura incorruptibile destrueret ergo ii destruendi sunt a Deo , sua sunt natura corruptibiles. Probatur maior ex illo Iob l . Homo poniquam dormierit , non resurget donec atteratur metum , & Psalmo Io I. Opera manuum tuarum

sunt caeli, ipsi peribunt. Esaiae 24. & 3I. Tabesset omnis militia calorum , ct caeli sicut fumus liquefient, & Lu.

cae 2I: Caelum, ct terra transibunt. Apocalyps s ri. Vidi caelum nouum , ct eterram nouami prius enim calum,' or prior terra iam abiit. Et tandem χ. Petri 3. ubi caeli,

qui nunc sunt , dicuntur igni reseruati in diem iudicii: deinde additur: Miau et aatem dies Dominι, Vt

98쪽

7o. De Cato, is Mundo.

fur, in quo crii magno impetu transient, elementa vero calore soluentur, & post pauca: Crii ardentessoluentur. ct elementa ignis ardore tabescent. Quibus verbis exclusa videtur expositio eorum, qui caelorum nomine ae rem intelligi hac in parte docent, nam cum caesi distinguantur ab elementis, non potest locum habere talis expositio, quamuis aliis in locis admittatur Et tandem D. Clemens libro 2. & 3. recogniti num , refert Petrum dixisse, supremum canum, quod sedes est beatorum, omnino immutatum permansurum; sydereum vero, quod aspicimus, in consummatione saeculi dissoluendum. Probatur etiam

ratione ex principio illo Aristotelis 8. libro Physicorum, Capite Io. textu 78. quod virtus finita non potest persistere in motu tempore infinito , cum proportio seruari debeat inter virtutem mouentem, ac tempus, quo durat motus; sed constat, virtutemca testis corporis esse finitam; ergo rFugnat durare in motu tempore infinito a parte post, & ex consequenti repugnabit durare tempore infinito in suo esse , a quo emanat motus: quare necesse est aliquando fore corrumpendam. Quod potest urgeri hoc modo , coelum non solum est finitae virtutis; sed habentis contrarium : ergo erit corruptibile:probatur antecedens ex accidentibus eius, ut ex densitate, & raritate naturali .enumerata ab Aristotele tilibro de generatione, inter secundas qualitates, quae naturaliter oriuntur ex permixtione primarum : necesse est igitur , has ponere in caelo, quae cum sint proprie contrariae, & activae, mutuo possunt se expellere ; quod non fiet sine corruptione

Secunda opinio tenet, corpora caelestia non posse naruraliter corrumpi, quia naturalis corruptio fieri

99쪽

fieri debet ab agente naturali, per inductionem contrariarum dispositionum in materia, quibus expcl. latur forma praeexistens , & introducatur alia, &ideo corrumpatur compositum, & generetur aliud, aut etiam per diuisionem totius compositi in partes integrantes, in quibus non possit conseruari eius forma : sed neutro ex liis modis potest corrum- Pi caelum , nec generari ; quia forma caeli in r-mat materiam omnino indetpendenter a contrariis

dispositionibus, ut a primis qualitatibus, quia neque his mediis introducta fuit a principio, neque ab eis conteruatur, sed a propriis contrario carentibus : ergo non potest ab aliqdo agente naturali peteandem inductionem corrumpi, sed nec per diuisionem in partes integranxes, quia nullum est stibi una - agens,potens sua virtute caelum diuidere.Vnde fit. quod si aliquo ex his modis corrumperetur, non ta-vet naturalis,sed supernaturalis corruptio , a Deo immediate efficienda:nihilominus verum non est, corpora caelestia sua natura esse ingenerabilia, & incorruptibilia, quia naturale principium corruptionis habent, nempe, materiam ex se capacem contrariis dispositionibus: facta enim sunt a Deo in principio ex materia praeexistente sub forma aquae per generationem , & in die Iudicij innovanda sunt per aduentam nouae formae sustantialis, sola antiqua materia aquae in eis permanente, & ideo substantialiter corrumpenda, ur plane significant testimonia sacrae paginae , in confirmationem primae sententiae relata. Ita sentiunt nonnulli de omnibus corporibus caelestibus, praeter Empyraeum, quos sequitur noster MO- .lina I .part. tractatu de opere sex dierum , disputatione λ. . .& IO. addens, non repugnare doctrinae Aristotelis, quia solum loquitur de generatione, & cor

100쪽

71 De Caelo Mundo.

xuprione ab agente naturali facienda. Communis tamen, & longe probabilior sententia affirmat, corpora caelestia ex principiis intrinsecis suae naturae ingenerabilia, atque incorruptibilia esse, ita ut non possint desinere per introductionem alterius formae in materia eorum, etiam per potentiam Dei absolutam, sed solum per realem separationem miraculosam formae a materia a Deo immediate efficiendam,vel per anni hilationem,& hςc nobis placer, quam tenet expresse Aristoteles; capit. 3. huius libri, ut vidimus, de libro a. capit. I. atque etiam in libro de mundo ad Alexandrum capit. a. & cui euidens est repugnare expositionem Patris Molinae, cum ex- prelle teneat his locis Aristotelis, id prouenire ex parte materiae diuersae rationis a materia sublunari,&prorsus incapaci alterius format ab ea, quam habet: quare ex principiis propriae naturae repugnare censet. Ita sentit tota fere Peripatetica Schola, & in primis D. Thomas lib. I.de caelo,lectione 6.lib. 2. lectione r.& 2.libro contra Gentes cap.4o.& I. parte quaest.66. artic. 2.3c quaest.73.art. 6.& cςteri Scholastici in distinia. 4.D. Dionysius 4.cap.de diuinis nominibus, de tota iam Schola Philosophica. Quod absque dubio senserunt D. Augustinus I .libro, de Ciuitate Dei, capit. 26. D. Hieronymus in illud Isaiae 3 i. Calificiusumuι liquefient, de ad illa verba capitis 69. Ecce ego

creo crios nouos. Et D. Gregorius libro i7. Moralium, cap. 3.quibus locis docent, caelos duraturos in perpetuum,cum eadem substantia,& tum habituros m rationem circa aliqua accidentia,& propterea D.Paulum I. ad Corinthios 7. dixisse, Praeterit enim figura huius mundi nihil de substantia.eorum locutus,Vtpote 4 in perpetuum duratura.

Sed ratione prob)tur primo, quia si caeli ex principiis

SEARCH

MENU NAVIGATION