장음표시 사용
141쪽
rrum alterius mundi, quatenus ordinata ad hoe non inclinantur, sed ad proprium locum mundi,cuius partes sunt: falso ergo Aristoteles putauit,quodcumque elementum , & corpus aliud idem centrum appetere sub quavis ordinatione, ac si in eodem mundo estet,& alias non satiari, neque quiescere:qui etiam ex nullo capite hoc implicare probat,ut consideranti argu menta illius allata patebit.
An Deus possit efficere alios atque alios mundos in in itum pefectiores. SEnsus quaestionis est , an sit possibilis alius, atquὰ
alius mundus essentialiter, vel indiuidualiter pe fectior in infinitum sin cathegorematice,ut aiunt, hoc est, ita ut datis quibuscumque possint semper alij perfectiores fieri,non enim agimus de infinito actu, de quo diximus ad 3. Physicorum. Prior sententia stirmat, hoc esse possibile de multiplicatione perfectionis indiuidualis , non tamen essentialis,quam tenet Dutandus in I .distinet. q. quaestione et quod etiam tenere debent necessario omnes qui opinantur, nomesse producibiles species in infinitum a d ad aliquam necessario perueniendum,ultra quam no si alia producibilis, ut tener Aureolus apud Capreolum in i . distinct. Α . quaest. a. & ita sensisse Scotum in 3.distin. I 3. quaest. I. testatur merito Caie
Ex hoc enim sequitur, non posse mundos essentialiter persectiores multiplicari in infinitum , &quod dicitur de pei sectione indiuiduali , infra probabitur, aliud vero de persectione essentiali, probatur effica-
142쪽
citer hoe argumento ; si possibiles forept plures mundi essentialiter persectiores in infinitum , ita ut nunquam perueniri possit ad mundum ita perfectum, quin lier possit prodoci essentialiter perfectior, sequitur omnes mundos factibiles essentialiter perfectiores non habere vltimum , & ex consequenti esse infinitos, & cum omne factibile, omneque possibile reduci possit ad actum, dari poterunt in rerum natura infiniti mundi persectiores essentialiter actu producti,actuque existentes. Ex quo duo sequuntur: primu , quod det ut infinitum in actu secundum multi nidi- nem ζ postreinum, quod detur species aliqua infinita secundum persectionem essentialem, & quod sequatur primum, euidens est, ut cuique patet, quod vero sequatur postremum, sic probant: Si dantur mundi actu infiniti, & lpecie distincti ; ergo dantur species actu infinitar. Tota igitur latitudo essentialis persectionis specificae earum erit actu infinita: sed latitudo haec infinitae perfectionis est in eisdem speciebus: ergo necesse est dare aliquam speciem determinatam,aut vage sumptam, actu infinitam ,& quouis modo detur absurdum est: quia infinita perfectio essentialis actualis in solo Deo reperiri potest, creaturae vero essentialiter repugnat, quia ex intrinseca ratione creaturae habet perfectionem e sentialem participatam, & ideo limitatam, & actu finitam. Sed probatur consequentia, quia species ut saepe inculcat Aristoteles,& repetit D. Thomasὶ sunt sicut numeri, & ideo inaequalis persectionis, quia sicut non dant ut duo numeri aequales , sed unus necessario addit unitatem supra alium, ratione cuius variatur species, ita species quaelibet addit generi essentialem differentiam distinctam ab ea, quam addit altera, ratione cuius variatur alia species, & necesse est non dari duas aequales
143쪽
Lib. I. Cap. II. III. . II aequales in perfectione aut gradu essentiali, sed in aequales elle omnes: ergo si siut actu infinitae, necesse est aliquam tandem euadere actu infinitam in peris.ctione ellenti alli . ouemadmodum si in infinitum multiplicentur numeri , & mimerus actu infinitus detur, necesse erit elle unum Dymerum actu infinitum, cum Iinfinita sit ei additio vilitatum facta. Ex quo non sequitur potentiam Dei esse finithra, semper enim ipsa poterit facere, qui quid non implicat contradictionem; ex parte enim solius effectus est repugnantia, ex modo etiam operandi sine ulla independontia & immediatione suppositi, satis colligitur infinitas po
. Nihilominus, etsi probabilis sit prior sententia, valde probabile censeo, posse Deum sua potentia absoluta producere alios,& alios mundos perfectiores, secundum numerum, & speciem in infinitum , ita ut qui bi cumque productis possit nouos alios, ac distinctos utroque modo producere. Quod in primis
elicio ex doctrina D.Thomae, I .parte. quaest. 23. arti c. 6. ad Iosiae limitatione asserentis, pusse Deum quacumque data creatura,aliam producere meliorem,idque confirmat Caietanus ibidem. Ex hoc enim sequitur possibiles esse alios mundos in infinitum perfectiores, nam . siciu possunt aliae crearurae perfectiores ita infinitum produci a Deo,ita possunt diuersis modis sub eo, ac inter sese ordinari, ita ut qualibet data ordinatione possit dari alia perfectior in infinitum , & proinde alius, atque alius mundus persectior sine termino , quia mundus non est aliud, qnam oldinatio diueiurum creaturarum sub uno principio ac inter . seta Probatur deinde ratione,
quia possibile est a Deo fieri, quidquid no inuoluit corradictionem sed nullam contradictionem inuoluit,
144쪽
quod datis quibuscunque creaturis, aut etiam mundis , perfectiores aliae fiant a Deo secundum numeri rum,& specism ergo possibile iudicandum est:maiorem sic ostendo,ex parte diuinae omnipotentiae, cum
infinita sit, nulla potest dari repugnantia in quibuslibet rebus producendis , sed nec ex parte ipsarum rerum repugnat, nouas se inper posse produci,sicut nulla potuit assignari repsinantia ex parte productarum, Ut producerentur , quia sicut materia harum ex nisi-lo creata est, & ex potentia eius eductae sunt omnes fornaς ra1n potest ostendi repugnantia in creanda noua materia ac educendis aliis formis diuersae speciei ex ea, sed neque terminus aliquis in utroque praestando, quia nulla apparebit maior, aut noua repugnantia ex parte ipsarum in producendis nouis, aut sequentibus, neque potest cum fundamento ex. . cogitari: ergo sine pondere aliquo rationis , ponitur
diuinae Omnipotentiae terminus in nouis Creaturis, aut nouis mundis numero, aut specie diuersis, ac
perfectioribus semper in infinitum producendis: Iod ex solutionς oppositi fundamenti clarius con
Ad quod concesso antecedente, distinguendum est consequens prioris consequentiae , Sidelicet, quod mundi factibiles sint infiniti, nam de infiniisto in potentia verum est , de infinito in adhu falsum, quod patet in diuisionibus continui possibilibus, &non habentibus vltimam , quia datis quibuscunque aliae sunt possibiles in infinitum : pari ergo ramtione mundi factibiles infiniti sunt non adhu , Te potentia, quia factibile , ut sic non adhum sed potentiam signincat. i Posterior verci pars argumenti pro-ςedit ab infinito in potentia, ad infinitum actu, quia omnis porepti est reducibilis ad actum: ergo itin-
145쪽
finiti niundi sunt creabiles in infinitum perfectiores cum haec potentia possit reduci ad actum , poterunt dari infiniti mundi actu creati,& actu infiniti perfectiores secundum speciem. Brespondent illi, qui tenent, infinitum actu esse possibile, utrumque dari posse, Se mundos actu infinitos, & quemlibet perfectiorem alio secundum speciem. Nos vero, qui nullum infinitum actu admitti polla probauimus 3. lib.
Physicorum,non putamus argumentum hoc probare,
quod sit possibile,immo nullius roboris esse , ex hoc ipso, quod procedit ab infinito in potentia ad infini
Quare ad formam eius distinguendum est ; quod omne producibile , vel possibile potest reduci adactum : nam potentia duplex est, una imperfecta,&quasi inferior, quia par&m actus includit, & partem potentiae ,& ideo incompleta etiam vocari potest, qualis est immobile respectu motus successivi, haec enim partem actus dicit, de partem potentiae. hoc est aliquem gradum termini productum , &alium,vel alios producendos, & hoc genus potentiae non potest totaliter reduci ad actum,& talis est etiam potentia in continuo, dc partibus eius ad actum diuisionis,& per eam diffiniuit Aristoteles infinitum inpotentia 3.libr. Physicorum , textu 63.dicens esse id, cuius secundum quantitatem accipientibus, semper aliquid accipere extra est. Talis est etiam potentia, quasi passiva producibilitatis in tota latitudine creaturarum , respectu diuinae potentiae activae ad producendum , quia si repugnat potentiam passiuam te spectu diuisionis, reduci ad actum , aut reductam
esse , ita repugnat, omnes creaturas possibiles actu
produci, aut esse productas, sed quibuscumque pro duetis supersunt aliae , quae produci possint, etiam si
146쪽
per possibile, vel impossibile producantur, actu infinitae , vel infinities infinitae, cum non sit maior ratio unius, quam alterius. Quod hac ratione satisessicaei ostendo, productis quibus eumque creaturis non diminuitur potentia activa infinita Dei ad producendum , nec exhausta dici potest, sed sic integra, atque infinira manebit, ac prius potens producere de nouo quidquid non implicat contradictionem , nec diminuitur potentia passiua in tota latitudine creaturarum, ut produci possint, quia creaturae iam productae,etiam si essent infinitae non addunt, aliis nondum productis,implicationem cotradictionis, ut producantur , vel ut sint in rerum natura, sed sic permanent possibiles produci nostro modo intelligendi, acerant prius, immo ac erant illae, quae iam fuerunt productae antequam producerentur ergo non est intelligibile ullo modo,omnes producibiles esse productas: ex quo essicaciter sequitur,necesse potentia hanc paΩsiuam producibilitatis totaliter reductam ad actum,
sed semper & necessario superesse ei aliquid reducendum. Quare non sequitur ex eo quod possibile sit alios.& alios mundos perfectiores in infinitum fieri a Deo,posse fieri actu infinitos:ex quo constat ad primum incommodum argumenti.
Postremum vero incommodum erat, quod si fo- reui possibiles mundi persectiores in infinitum,dar rur aliquis mundus infinitae pei sectionis, quod repugnat , sed negandum est id se pii. quia licet unus sit altero persectior, non datur vltimus,& ideo non datur aliquis infinite persectus, immo etiam si dareiitur actu infiniti, nullus talis daretur, quia nec daretur vltimus. Et si dicatur,saltem dari infinitam persectionem extra Deum, respundeo, non sequi in nostra scutenua,in qua totum, quod datur extra Productum
147쪽
Lib. I. Cap. IX. diunt. IV. I I9
ctum semper est finitum , qui vero admittunt infinitum dari possie, respondent non dari unam aliquam perfectionem actu infinitam, neque unum all-
quod infinite perfectum , sed quamlibet pei sectionem,& quodlibet perfectiam finitum elle, quod vero infinita sit perfectio per infinitos mundos sparse,nullum est incommodum,quia solum ex hoc habetur dari infinitum numerum perfectionum , aut rsrum fi Ditarum , ex quo nulla implicatio contradictionis le- qui, aiunt.
An sit eo possibilesvAc mundum perse
rem reddere. Cisnueniunt Doctores, hunc mundum non pOD se perfici essentialiter , quia ut arguit D. ThomaS,I .parte,quaest.23. arti c. 6.eo ipso, quod mundus, vel partes illius quoad essentialia perficiantur , non erit idem mundus, sicut non erit eadem species numeri v. g. vallata differentia essentiali. Praeterea cerintum est,non posse mundum perfici accidentaliter, ex parte modi, quo a Deo sit, ut tradit Sanctus Thomas supra,quia repugnat, Deum ex nu liori lapientia, de bonitate mundum, & partes eius facere , Difficultas Vero est, an possit mundus accidentaliter perfici ex parte ipsarum rerum , siue materialiter, ex eo, quod aliquae partes accide taliter perficiantur, siue formali inter,ex eo,quod ordo,& proportio partium inter te, Icad totum persectior reddatur. His praemissis asserit prima opinio non esse ullo
modo possibile, hunc mundum perfici a Deo, quam
148쪽
tenuerunt illi, qui uniuersaliter docebant, non esse possibile Deo , quidquam producere melius his, quae producit, quos supprcssis nominibus incitant
Patres Con imbricenses ex Hugone Victorio , potestque probari primo ex illis verbis Gene sis i. vi. dit Deus cuncta , quae fecerat, & erant valde bona,
quasi dicere voluerit , perfectissima este , quibus proinde nihil perfectionis addi possit .Probarur deinde ratione, quia si corpora haec , & mundus iste perfectior fieri potuit, iniuria quodammodo videretur ei irrogaca a Deo, qui talem persectionem ei potuit
Conferre, & non contulit, quemadmodum fieret et
intuita, si aliqua ei deesset essentialis persectio, quam
non tribuens ei Deus, cum potuerit, inuidia argui polle . . Secunda sententia asserit, uniuersum non posse pessici formaliter, hoc est, ex parte ordinationis formalis rerum , licet possint ex parte aliquarum dirum, ac proinde materialiter rcddi persectius. Ita videtur sentire Diuus Thomas prima parte, quaestione 21. articulo 6. atque etiam in prima distinctione 44. quin stione prima, articulo secundo, & cum eo Capreolus ibidem, atque etiam Alexander secunda parte quaest. I 8.membro 3. Antisiodorensis libro primo Summae, capite I a. quaest.7. & ratio Diui Thomae est, quia ordo est perfectio D malis unitier si, sed ordo quem
Deus hisce rebus contulit ex quibus fecit uniuersum, non porest elle melior, ergo neque res ipsae possunt esse melius ordinatae, & ideo ex hac parte non potest univcrsu, hisce rebus permanentibus melius fieri: unde sequitur, quod neque possit ex parte rerum melius fieri, nisi res omnes perficiantur, quia si unarantu,aut altera melior fiat, caeteris eodem modo permanentibus, destrueretur ordo consistens in proportione
149쪽
tione omniqm,& consequenter destrueretur uniuersum formaliter in ordine rerum , de quasi harmonia ex eo resultante consistens. Quemadmodum , inquit D.Thamas, ii ex chordis citharae una vel altera plus
debito intenderetur,corruperetur melodia,consurges ex proportione sonorum omnium astemperatorum.
Huic rationi adiungi potest testimonium ID. Aug. lib. 3 .de libero arbitrio cap. s. ubi sic ait. Quidquid tibi vera ratione melius occurrerit, scias fecisse tanquam bonorum omnium conditorem,& in Enc Lyridio crux o. Bona sunt singula, quae Deus fecit, sed simul uniuersa valde bona,quia ex omnibus consistit uniuersitatis admirabilis pulchritudo:ergo sentit, nihil melius hi sce rebus,& huic mundo addi posse, quod eis, non contulerit Deus. V uim a sententia admittit , partes aliquot huius unitior si meliores cssici posse, secundum aliqua accidentia,& mundum ipsum accidenraliter perfici, non solare, quantum ad easdem partes,sed etiam quantum ad ordinationem earum ; sic sentiunt Durandus in I.
distin. 4ψ. quaest. 3. Argentina,quaest. unica,arti c. 3. Au reolus apud Capreolum in i .distin. 43. quaest. .an. 2. Patres Con imbricenses I .lib.de caelo cap. 9. quaest .secunda,art. 2.atque etiam Pater Vasque Σ tomo I. in I.
partem,disputatione Io7.c. .Probant pr o,quia prς- stantissima creatura est homo,qui deterior cffcctus est Per peccatum,& meliorem statum haberet, si in statu innocentiae perseuerasset, ex quo etiam quandam accidentalem perfectionem inferiores creaturae suscepissent,quia meliori creaturae subessent, atque obedirent, & consequenter non solum non dii solueretur ordo uniuetsi, sed perficeretur potius, & uniuersum ipsum accidentaliter perfectius foret. Secundo,quia
aliquae species,in paucis indiuiduis,quae habent,susci-
150쪽
piunt mutationes accidentales, vel iniuria temporum
vel alia ex causa, & nihilominus non ob id dissoluit ut ordo uniuersi,quamuis ex parte illarum aliqua ratione deterius fiat idem uniuersum,ergo non cit censan dum impossibile,quod secundum rationes accidentales varietur, Si idemmet suscepta tali variatione per-
Nostra sententia hac distinistione explicanda est: Dupliciter excogitati potest quod partes huius uniuersi perficiantur secundum rationes accidentales: priori quidem ita ut ex eo,quod una vel altera perfectior fiat , non varietur naturalis collocatio aliarum, vel certe eius cum illis , vel aliqua carum , uamuis modo aliquo accidentali perficeretur ideua ordo, eademque collocatio, sed eodem modo permaneant iuxta propriam naturam,ac modo collocata sunt, videlicet in infimo loco terra,supra eam aqua,supra hac aer,supra aerem ignis,&iste sub concavo Lunae, caelestiaque corpora,vi modo sunt collocata. Et similem artationem videtur accepisse m udus post peccatum: nam licet inferiores creaturae non ita obediant homini,ac in statu innocentiae obediebant, & obedient, perseuerante codem statu,nihilominus ei licet minus bene subiiciuntur,vi perfecta natura eius, & inferiores naturae earum postulat;& parietatione ordo, atque collocatio clementorum perfectior accidentali modo consisteret maiori puritate elementorum conseruata&perfectiore subordinatione corporum inter se,& ad alia , excellentiorique virtutis communicatione; &hac ratione perfici potest mundus accidentaliter non Variato,& destructo ordine principali, & quasi essentiali,quem habent,&semper habuerunt corpora inter se, & ad primum motorem,&'primum mobile, quod