R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

Dari velsus paruitatem nam licet potentia non percipiat obiectum,nisi ad aliquam distantiam,caeterum, quocunque,& quantumcunque minima imprimit ei obiectum,propriam speciem, quia distantia obiecti conditio potentriae est ad percipiendum obiectum,noconditio obiecti, ad agendum,circa potentiam,& extendendum proprium effectum per medium circa illam. V nde constat,potentiam activam obiecti, ad extendendum proprium effectum , nullum paruitatis terminum postulare: neque id probare testimonium Aristotelis, etia ut verba eius sonant intellectu. Qisa ex eo, quod detur certa distantia,a qua primum videri color , & audiri sonus possit,non tamen datur ex hoc

terminus extensionis alicuius effectus activae potetiς, aut virtutis obiecti,versus minimum, ut ostensum est.

Solum igitur potest quaestio procedere de termino intrinseco magnitudinis, an videlicet ad tantam distantiam possit extendere proprium effectum pOtentia , seu qualitas activa, ut non ad maiorem. Cui hac distinctione respondendum censent Patres Co-

tij. ad quam potentia activa proprium effectum potest

extendere, dupliciter consideranda est,aut includedo vltimum indivisibile, quo clauditur, aut terminatur, vel illud excludendo,& ptiori modo potentiae activae non habent terminum intrinsecum, quo ad distan- tiam,seu extensionem spatij, sed tantum extrinsecum,

e contrario autem posteriori modo.

Probant primo hoc argumento, constituto , quod luminosum possit ad tria stadia spatii, nempe, aeris. effundere lumen,& ulterius non possit,& tunc ita arguunt. Lumen estu sum per totum illum aerem non potest attingere vltimam superficiem claudentem eandem extensionem aeris,sed solum se extendere ad

182쪽

3 s 4 De Caelo , is inundo.

ω tam latitudinem diuisibilem eius eadem superficie

clausam,ita ut in ea recipiatur:ergo veἔum erit ad totam latitudinem aeris se extendere lumen,& vmrius non se extendere, sed hoc est intrinsece terminari pexillam versus magnitudinem, ut ex definitione intriniaci termini magnitudinis constat: ergo hunc postulat activa potentia , quo ad extensionem sui enectus. Mivorem ita probat: vel lumen in ea superficie receptum est alicuius intensionis diuisibilis,vel indivisibilis: ted indivisibilem intensionem dari repugnata. ergo necesIe tale lumen habet intensionem diuisibilem, praesertim cum minorem habeat,quam caetera indiuisibilia praecedentia spatii agenti proximiora. Eam igitur incensionem necelle erit ad partem sbi proximiorem effundere,eam illuminando .Probatur consequemia,quia nullum accidens productivum sibi similis ad tam remi ilium gradum peruenira potest, quin

remissiorem possit producere in passo sibi approximato, sese porrigendo usque ad non gradum. Quare salsuin erit,quod supponitur, illam superficiem pertinere ad terminum intrinsccum extensionis luminis, aliquid eius in se recipiedo, & tota extensionem eius intrinsece claudendo, ita ut ulterius non se extendat.' Et consequenter erit etiam falsum,dari terminum in-rrinsecum luminis, vel alterius activae qualitatis versus magnitudinem, quo ad extensionem. Postremo vero secile ostendunt, quia si effectus non extenditur ad superficiem claudentem , seu terminantem totum spatium, illa erit terminus, ad quem non se extendit effectus agentis, bene tamen extenditur ad totam latitudinem per eam termimiam : ergo est terminus

trinsecus.

Haec tamen sententia videtur mihi plane falsa, quantum ad utrunque, quod probo,primo argumen

183쪽

to ad hominem hoc modo. Ideo asserit iumen , vesquamlibet aliam qualitatem actruam proprium esse etiam extendere per totum spatium trium stadiorum, usque ad superficiem apsum terminantem, Don quidem inclusiue , ita ut in iplamet si perficie recipiatur, sed exclusiue tantum, ita ut in rota, ac sola latitudine spatii ipsa vero superficies non illuminetur. Hoc itaque lic necessatio fieri ai ut quia sit superficies aliquid

luminis reciperet, necessarium foret, ut in partu sequenti illud produceret, quia agens approximatum pallio, naturaliter & necessario in ipsum agi timare nopoliet superficies elle terminus intrinsecus ςxtensionis effectus, cum ultra illam se extenderet. Sed hoc

quidem sequitur de tota latitudine spatis. superficie

Clausarergo non poterit haec ut aiunt) else terminus intrinsecus , nec superficies extriniecus. Antecedens sic ostendo .Lumen recipitur in tota latitudine et ergo necessario debet produci in superficie eam terminante,& in ea recipi. Probatur conlequentia eodem argumento eorum: quia si lumen receptum in superfi- Cie,necesse est , quod tu parte siquenti producatur, quia agens naturale necessario extendit suum cise et um ad passum sibi approximatum: ergo lumen recC-ptum in tota latitudine spatij, superficie terminata, necessario producit,atque extendit suum effectum ad eamdem supreficiem .Probatur euidcnter consequentia, quia non est ipsa minus approximata parti spatis illuminati,quam terminat, quam pars sequens sit approximata sibi:ergo nec minus recipit lume ab illa,qua producat in hac,quare nec potest esse terminus intrinsecus tota latitudo spatij excludens superficium G potest eadem superficies. excludi a receptione effectus, ut sit terminus extri osccus extensionis eius. Eodem igitur argumento eorum aduexsus propriam senten- tiam

184쪽

t 16 De Caelo se Mando.

tiam retorto,probatur falsa. Sed rursus eam impugno duplici argumento. Primo , quia si ab effectu producto per totam latitudinem lpatij excludatur luperficies ipsum includens, sequitur non dari ullum terminum magnitudinis intrinsecum earundem potentiarum, aut qualitatum, quoad extensionem effectus, quem tamen opposita sententia eis concedit. Probatur consequentia, quia talis terminus vel est superficies, vel latitudo ab ea Hausamon primum ut eoncedunt ipsi) & probat euidenter ratio:cum ad eam non perueniat effectus, nec in eadem recipiatur,quod ad rationem intrinseci termini 1 primo necessatium est.Sed nec tota ipsa latitudo , in qua lumen recipitur, intrinsecus terminus epotest Probatur minormam terminus extensionis intrinseeus magnitudinis debet esse quid certum,ac determinatum , ad quod effectus perueniat, & ulterius non se extendat:sed latitudo totius spatij, exclusa su- Perficie eam claudente, non est quid determinatum, cum . non habeat ultimam partem, sed qualibet si-mata habeat ulteriorem in infinitum : ergo repugnat esse terminum intrinsecum extensionis es.

- Et si dieas,esse determinatam,qula clauditur superficie : probo aperte id nim sufficere, ut sit intrinsecus terminus,quia terminus intrinsecustalis esse debet,ut ad illum perueniat effectus,sed eonstat non peruenire ad seperfitiem;ergo impossibile est, seperficiem te minare latitudinem, ut recipientem effectum, sed quantum ad receptione effectus,ita se habet latirudo. spatij, ae si per illam non terminaretur, nec ullum prorsus haberet terminumι Quare eius ratione non potest ullo modo latitudo spatii reeipiens lumen esse torminus intrinsecus extensionis eius, sed extrinsecus

tantum.

185쪽

tantum. Itaque latitudo spatij materiali ter tantum accepta 't est extensio spatij, intrinsece terminatur tali superficie, taeterum , ut est passum, ad quod, & perquild extenditur lumen ,repugnat eam terminari, nisi ratione prorsus extrinseca: quia quod lumen non recipit,nec potest intrinsece pertinere ad spatium , per quod aliquid extenditur, ut constat euidenter in motu

locali facto per spatium,ad quem motum non potest pertinere vltimum indivisibile , claudens idem metspatium, nisi ad illud perueniat mobile, habens in eo prassentiam indivisibilcm terminantem intrinsece motum. Pari ergo ratione ultimum indivisibile spatij , per quod se extendit lumen , nequit pertinere

ad terminum intrinsecum talis extensionis, nisi ad ipsum perueniat lumen,in eoque recipiatur.

Secundo probatur,quia si latitudo spatij,in qua tu

men producitur, posset esse terminus intrinsecus extensionis eius , non recepto lumine in superficie eam terminante, euidenter sequitur, terminum magnitudinis extrinsecum, qui vocatur minimum quodno,esse intrinsecum, qui vocatur maximum quod sic,& ideo res omnes cuiusque generis, & ordinis habere intrinsecum terminu magnitudinis. Probatur consequentia;quia in minimo quod non, veru in Est, ac ne . . cellarium effectum non peruenire ad certum aliquod

quod constat habere modum , vel rationem in diuisibilis, cum sit vltimum quid .quo clauditur tota latitudo,ad quam peruenit idem effectus, bene tamen per uenire ad totam ipsam latitudinem tali indivisibili clausam: sed hoc sufficit in extensione luminis, vel alterius effectus iuxta hanc sententiam ut latitudo ipsa sit terminus intrinsecus magnitudinis potentiae quoad extensionem,qui est maximum quod sic:ergo quilibet terminus magnitudinis extrinsecus cuiuslibet rei.

186쪽

rys De Caelo,se Mundo.

ret,qui est minimum quod non , erit intrinsecus , qui est maximum quod sc quod patet esse falsum. Nostra ergo sentinua est, potentias adii uas, acti uasque qualitates, quoad extensionem postulare Ontrinsecum terminum magnitudinis proprio indiuisibili clausum, ita ut usque ad illud inclusiue possint extendere proprium effectum cum in toto spatio,atque etiam in eodem indivisibili effundendo, & non alte rius. Quam in primis colligo euidenter ex Diui Thomae doctrina I .2.quaest .arric. s. ad 2.via sic loquitur. Necelsam omnia,qua sunt illuminata, t caisfactaeosunt, , alia calefacere; aut illuminare, sic enim illuminatio, autealesamo essent que ad in infinitum. Sentio igitur sphaeram activitatis cuiuslibet agentis extendi usque ad aliquid determinatum,quod quidem calefieri, aut it -- Iuminari possit ab eo ,sed non posse aliud iuxta se positum calefacere,vel illuminare:ergo hoc est ultimum ad quod potest agens extendere actionem, & vltra illud non potest , quod est extensionem sui essectus procedere usque ad ultimum inclusiue, hoc est circa - quod producatur,& vltra illud non transeat. Probatur deinde ratione: primo, quia impossibile

est,potentiam,seu activam virtutem, posse extendere

γ Propriu effectu per aliqua latitudine spatij,& no posse

ea comunicare ultimo indivisibili, seu superficiei terminati,atque,claudeti ea,vt asserit opposita sententia: ergo necessarium est,rerminum propriae extensionis idem indivisibile claudere , & ex consequenti talem potensiam postulare intrinsecum terminum proprio indivisibili cla bin , ad quod idem effectus se exten dat. Antecedens probo, quia agens potest producere suum effectum , circa totam latitudinem spatij, tali superficie clausum : ergo potest eum producere circa eandem superficiem claudentem, & ex consequenti

187쪽

actu producet,cum oporetur naturaliter,& 1ccundum ultimum potentiae. Piobatur consequentia quia indiuisibile terminans latitudincm spatii , non efiicit eam maiorem, e ex alia parte capax est eiusdem cisectus, ct non impeditum ad illum recipiendum: ergo non

postulat maiorem virtutem in agente , ut ad te exici dat effectum , quam ut eum cxtendat circa totam latitudinem a se terminatam: ideo necesse est, indiuisibile effectus in tali superficie produci eo ipso , quod circa latitudinem spatii producitur, ut sit terminus extrinsecus talis effectus proprio indivisibili completus , sicut latitudo ipsa spurii, in qua producitur, proprio indivisibili terminata est.

Secundo probatur, quia terminus intrinsccus magnitudinis eiusdem rationis est in qualitate , quo ad intensionem effectus , & quoad extensionem , cum Eodem modo definiatur in omnibus. sed in quantitate importat tantam , ad quam potest peruenire corpus,& non ad maiorem , & pariter in intensione, &eiusmodi rama,ad quam potest peruenire. claudi ne cestario indivisibile terminans , pari ergo ratione Izr- minus intrinsecus extensionis effectus importare debet. Probatur minor,quia quantitas non est tanta,nisi ratione indivisibilis eam terminantis mec qualitas secundum intensionem est tanta , nisi indivisibili eiusdem intensionis compleatur, ut calor non est tantuS,

hoc est ut unum , aut dimidium, nisi compleatur indivisibili eiusdem intensionis:ergo nec potest est e,aut dici tantus quoad extensionem, nisi in diuisibile ex-rensionis includat.Vnde sequitur, totam latitudinem spatii non esse tantam, nisi includat superficiem eam

TCrminantem , nec tantum esse calorem , aut lumen,

nisi includat indivisibile luminis,aut caloris producti in eadem superficie indivisibili terminante extensio-

188쪽

ico De Gelo,ct Mundo. i. ci nem eiusdem effectus. Ad argumentum respondetur negando, quod lumen intensum receptum in superficie spatij possit vlterius illuminare, & idem contra Doctores primae

sententiae inferri potest de lumine intenso producto in latitudine spatij comparatione superficiei terminantis spatium.Quare miror hanc sentemiam negan.

tem ex una parte tamen in latitudine ipsa spatij receptum illuminare superficiem se terminatem, & colli. gentem ex altera, quod si recipiatur in supraficie debeat illuminare , seu lumen producere in parte sequenti.Deinde vero ostendo nou esse bonam consequentiam, quia ut bene adnotauit D. Thomas verbis

illius testimonij superius relatis, neque omne calidum potest calefacere passum sibi proximum, neque omne illuminatum illud illuminare, quia cum euidens sit, longe maioris persectionis esse,se communistcare alteri , per aliquam formam agendo in illud.

quam habere esse,utcunque per talem formam, eui-dti quoque erit,maiore virtutem requiri ad primum, quam ad secundum, ut copiose ostendimus I. lib.de

minimam posse esse virtutem, ut non possit agere in aliud. Quod non minus probauit euidenter eisdem verbis Dahomas Si omne calidum posset calefacere aliud, infinfinitum procederet calefacito, quo ad extensionem effectus, & non haberer limitatam sphae. ram agendi, sed infinitam . cum tamen necesse sit babere deserminatam , & termino ouidem intrinsceo magnitudinis,quem attingere possit, & ulterius non procedere: quemadmodum virtus ipsa agendi intrinsece limitata est. Et haec doctrina non minus vera Cn. in formis accidentalibus , quam in substantialibus, nam rationes aeque de virisque probant, ut per se pa

189쪽

tet, & de accidentalibus loquitur D. Thomas, ut verba eius ost ladaiar.

Os potentia activae quoad resiflentiam termi

nentur, se quibusnam moris.

Contraria duplicia sunt, alia activa , ut prima

qualitates,& plures ex secundis, alia non activa actione quidem naturali ut albedo, nigrcdo, & caeteri colores, de plores aliae qualitates: nam actione intentionali,effundendo proprias species intentionales; circa medium, & potentiam, Omnes ferme qualitares activae vocari possent.Sed activae actione naturali adhuc diuiduntur in eas, quae circa idem subiectum sibi contrarias expellunt; quales sunt primae qualitates , & in alias, quae non agunt expellendo opposita, sed aut movendo sit ectum ad locum,ut gratratas, leuitas & inpulsus omnes , aut modo alio producendo effectum. Quare illis duntaxat conuenit propriissima contrarietas communi illa dissinitione explicata , contraria sunt , quae sub eodem genere posita maxime distant, & ab eodem subiecto mutuo se expellunt ;quamuis minus propria contrarietas fueratamen ) multis aliis conueniat, ut albedini, & nigre - , dini, grauitati, & leuitati, & omnibus aliis smilibus, ct eodem modo propria resistentia eisdem duntaxat propriissimis contrariis conceditur, ut primis qualitatibus,caeteris vero minus propria,aut nulla. Propria randem resistentia diuiditur in activam, & formalem . & activa non est aliud, quam actio ipse, prout impedimentum praviat contrario , ne in eodem subiecto introducatur, ut ignis per eandem

190쪽

calefactionem , per quam calefacit aquam, praestat ei impedimentum , ne eidem igni frigus imprimat.& proprie dicitur ab ea se defendere. Resistentia vero passiua , est inhaesio sermae in proprio subiecto,

per quam impedit receptionem formae contrariae, Scvocatur etiam formalis ut libro primo de generatione docuimus in quia fit per inhaesionem sormae in subiecto, 3c non per actionem , vel aliud extrinsecum. De utraque igitur petit quaestionis titulos : Aripotentiae, seu qualitates activae terminos magnitudinis,& paruitatis postulent, & quonam modo. MEt prima opinio asserit, non postulare terminum magnitudinis intrinsecum , sed extrinsecum rantum , qui vocatur minimum quod non , & nullum terminum paruitatis bile illis concedendum. Ita sentiunt Patres Conimbricenses primo libro de caelo, capite II. quaestione secunda, articulo primo. Probant primum , quia actio non est nisi a vincente ; atque adeo a proportione maioris inaequalitatis ex parte agentis. Nequit igitur potentia activa agere in resistentiam a qualem luae virtuti activae, poterit VCIO agere in quamcumque minorem : aequalis igitur resiste latia crit terminus extrinsecus, & minimum quod non , cum sit tanta, in quam agere non potest virtus activa, bene tamen in quamcumque minorem. Secundo , si daretur maxima resistentia , inquam potentia activa posset agere, eiusmodi resistentia excederetur a potentia actio, quia ubi nullus est excessus. sed tanta est resistentia passi,quanta activitas agentis, non sequitur actio ergo excederetur excessu

diuisibili, quia indivisibilis non reddit maius. Quare si resistentia deciesceret, ad dimidium talis excessus, adhuc nihilominus sequeretur actio , mancretenim adhuc proportio maioris inaequalitatis ex parte

SEARCH

MENU NAVIGATION