장음표시 사용
211쪽
Secunda opinio comminus interirc Driores Philosophos nam antiqui nec verbum ferme de hac re protulerunt opposita est , negans omnino, his qualitatibus terminum paruitatis intrinsecum , qui siit primus gradus productus, ita ut sub minori intensione produςi nequeant solum cis conced ni omnino extrinsecum , qui est opposita qualitas in lummo gradu intensionis in iis biecto , cum qua in nullo gradu simul esse possunt, bene tamen, cum qualibet minori intensione eius. Et haec videtur mihi nini solum in docti ina Aristotelis necessaria , ted omnino vera , & in primis aduersus oppo sitam tam modupriori a Toleto explicatam, quam modo posteriorI, Soncinate probauimus, ε. libro Phy sicosum , primcipimiAristotelis. , de cverae Philosophiae aduertari,quod detur. primum indivisibile motust, quod iis mutatio instantanea , per quam phodus Mut pH mum indivisibile itermini, nempe prima praesenti adaequata, vel primum indivisibile quali inra , constat vero longe ἱ 'possibilius eise, dari ps in m p larem productam eiusdem. termini , sue permutationem instantaneam ut ponit Toletusὶ siue pei primm Partem motus ut ponit Soncinas) ergo esticacitertis probatum erit,eη illo non dari primam partem intensionis qualitatis productam ad der sui utramque sententiam. Quia euidens est in princi phis Aristote-, lis eodem libro expressis, non posse dari in motu primum moueri, hoc est, primam partem proporIiona 'lem, cum sit motus omni ex parte diuisibili in inh-nitum s sicut caetera continua, sed nec primam partem aliquotam, in instanti factam , propter intrin Iecam successionem motus, & ex consequenti, nec pri mam partem aliquotam termini in instanti productam , ut Soncinas posuit. Et si poneretur produ-
212쪽
cta in tempore, non foret minus impossibile , quia
cum motus commensuretur tempori, & terminus,
dum fit commensim tur utrique, repugnaret plane dari partem aliquotam motus , & termini in tempore, ac successive producta, quin immedietate temporis priori daretur medietas parris motus ,& Mndictas partis ter inini peream productarex quo euid lex de diiceretur, primum illum gradum remissum , quem Soneinas ponit pro minimo , non esseiminimum. quod se, nec partem illam motus primam, cum de tur pars alia aliquota , utriusque minor, ali prius
Sed probatur ratione nostra sententia aduersus utramque, quia euidens est, quemlibet gradum in totis elle diuisibilem , secundum partes intensionis, euidens est etiam , habere contrarium eodem m0dcidivisibile, & tandem euidens est , contrarium diuisi. bile non posse naturaliter simul expelli secudum suas partes,sed suecessiuein in tempore, propter resistentiam contrarij,quam naturaliter repugnat, simul vinisee se contrarium limitatae virtutis. Sed etiam est eui. dens, Omnes partes motus, & omnes gradus caloris
esse et u sdem rationis,& ideo esse diuisibiles,& habere contrarium in eodem subiecto; ergo sicut est euidens de arteris . praeter primum , non posse simul prod ci nata raliter; sed necessario successive , hoc est, par-πm post partem, non minus erit euidens de parte prima , seu primo gradu rermini quem ponit Pater Toletus, simul produxi per mutationem instant ne am atque etiam de prima parte ut gradu termini, quem ponit soncinas primo productum, tanquam minimum intensionis per primam partem moruSὶrepugnare, quod fimul producatur , quam de caeteris
gradibus,vel partibus eiusdem caloris. Quare ita erit
213쪽
falsum,ponere aliquem gradum primo productum simul,vel in instanti,ac esset falsum eundem ponere in medio, vel fine motus: non ergo potest, his qualitatibus concedi terminus intrinsecus intensionis, versus parui tatem,qui sit minimum quod sic. Secundo idem probatur contra Soncinatem. Prima pars, seu primus gradus caloris est eiusdem ratio-DIS cum Caeteris: ergo est emitas diuisibilis in partes intcgrantes, sicut illi. Quod conuincitur etiam exco, quod recipitur in subiecto diuisibili, habent eque partes. Ex quo in primis euidenter colligo , non posse produci sine extensione,& ex consequenti non habere generationem,quae non sit simul extensio. Secundo, non minus euidenter elicio, eandem primam parrem, vel gradum, non posse produci sine intensione, quia sicut entitas eius,paries subiecti distinctas informas, est diuisibilis,lta entitas citus dbm informans eandem partem subiecti diuisibilis est . quemadmoduentitas cuiuscunque alterius gradus informans eandem parte subiecti. Praeterea ea de pars subiecti perfectius actuatur per entitate totius gradus, qui simul produ- resur , qua per solam medietate eius tgo posterior medietas .magis perficit eandem parte,in qua utraque recipitur, quam sola prior: sed maior perfectio caloris . circa eandem partem subiecti, est intensio eiusdem caloris ; ergo impossibile est produci primum gradum sine intensione,sicut impossibile est , probatum est produci sine extensione. Circa terminum vero magnitudinis, quoad intensionem, ex dictis de termino intrinseco activaru potentiarum , aperte colligitur, has qualitates eundem terminum postulare, nempe tantam intens Onem,Vt naturaliter non possint habere maiorem,ut calor, fil-gu , humor,& siccitas octo gradus,& pariter de caete-
214쪽
ris, secundum proportionem , di exigentiam suae naturae: nam omnes serme qualitates, praeἔer primas,
oriuntur ex variis earum permixtionibus: merito er-gis sequuntur naturam earum , in modo , quo terminari postulant. Sed probatur hac ratione. Non possunt qualitates istae naturaliter aliquam habere intensionem,praeter eam,quam accipiunt. vel acciperepo illan ab agentibus naturalibus. in quorum virtutibus continentur,& a quibus natae sunt produci in sub tectis, scd virtutes activae , seu potentiae eorundem agentium, postulant terminum magnitudinis intrinsecum,quoad intensionem suorum effectuum , ut di Φximustergo modo simili terminari postulam qualitateskqui sunt esse stus ... De terminis tandem extensionis harum qualitarum, tam magnitudinis, quam paruitatis, constat ex dictis, de terminis extensionis potentiarum actiu rum , scilicet, intrinsecum terminum magnitudinis postulare, paruitatis vero nullum. Hinc enim plane colligitur, qualitates omnes corporeas snam Omnes producuntur per activas potentias in eundem termi num magnitudinis postulare,nultuq; postulare paruutatis;quia euidens est,non plus se extendere mmo nec maiorem habere posse extensionem naturaliter ea, quam ab agentibus naturalibus, eorumque virtutibus possunt suscipere. Quod vero attinet ad potentiam Dei absolutam mox attingemus.
diu nam ten nos postulent qualitates, quoad intensionem,o extensitarim , ut sint idissu Bion formae Fubstantiali
Dispositiones sermarum duplices sunt, quaedam
praecedentes,aliae comitantes,vel consequemes
215쪽
formam iam introductam. De utrisque vero nullum reperire potui disputantem, ideo diuersas opiniones non refero, sed propriam tribus assertionibus profero quantum ad intensionem: quarum prior sit de termino magnitudinis priorum dispositionum. Quali ras ,ut est dispositio praecedens introductione formae, Praeparans materiam pro expultione formae praecedentis,& introductione sequentis,non habet intrinsecum terminum, versus maximum , sed extrinsecum dumtaxat. Probatur prior pars de termino intrinseco hoc argumento : Vt generet ut ignis ex ligno , vel ex qualibet alia materia, euidens est , non requiri ad expulsionem formae praecedentis calorem in summo gradu intensionis, nempe ut octo,sed in minori gradu sussicere:quia praecedens forma nequit cile in materia cum tali dispositione, ut per se est manifestum. Vnde sequitur, nec talem dispositionem summae intensionis elle necessariam ad introductionem formae sequentis,cum introductio naturaliter fiat simul cum C xpulsione, alioqui permaneret materia sine ulla forma , vel subiectum sine utroque accidenti contrario;
sed dispositio sufficiens ad expulsionem non habet
terminum intrinsecum sed extrinsecum tantum:ergo
nec dispositio sufficiens ad introductionem intrinsecum terminum habebit. Probatur minor, quia sum- ciens dispositio pro expulssione,vel recipitur in ligno. tanqua in proprio subiecto, vel in materia eius habe te adlinc formam ligni: non enim potest praepararo materiam nudam omni forma, cum haec non possit naturaliter dari, nec potest actum disponere ad expulsionem sormae, iam non existentis, sed iam expulsae. Vnde sequitur eum calorem , qui est cum Arma ignis in materia, in instanti, vel tempore suae introductionis non esse dispositionem expellentem,neque
216쪽
que introducentem, sed eam, quae reperitur in ligno, . tempore immediate praecedenti: haec enim expellit formam ligni, haec praeparat materiam pro introductione formae ignis , quae non potest esse determina ta,termino intrinseco ; sed sicut tempus immediatum indeterminatum est, ita calor in eo productus indeterminatus cst, quia non habet determinatum gradum, sed solum potest determinari termino extrinseco,ita ut verum sit, non pertingere illum gradum intensionis,quem habet, iam existens cum forma ignis in prima sui introductione, sed bene quemlibet minorem.Talis igitur gradus erit extrinsecus terminus sufficientis dispositionis ad expulsionem formae praecedentis, & introductionem sequentis, & intrinseco carebit. Et argumentum hoc esticacius procedit prae .supposita opinione de subiecto adaequato accidentium squam sequimur) nempe quod sit compositum,& non materia, nam compositum praesertim in viventibus desinit per primum non esie, & consequenter ultima dispositio pro expulsione sermς, ita ut sicut est verum dicere nunc non est compositum,& immediate prius fuit, ita sit veru dicere, nunc non est ultima dispositio expellens,& immediate prius fuit,sed tempus immediate praecedens est in determinatum , ergo dispositio in eodem tempore existens in determinata esse debet, cum in eo producatur. Quare verum erit non habuisse gradum determinatum,sed illum non attigisse, bene tamen quamlibet intensionem eo mi
Ex hac assertione insertur secunda pars, nempe vi timam dispositionem pro introductione formae habere terminum extrinsecum, nempe illum gradu quem serma praecedens non compatitur secum, sed iam est in eadem materia habente sorma sequentem.
217쪽
Assertio secunda de termino magnitudinis dispositionum comitantium, aut subsequentium formam, a firmat, intrinsecum esse eis concedendum necessario,quam sic probo. Dispositiones istae consequuntur naturam formarum substantialium,tanquam eis debitae,ut calor summae intensionis naturalis , nempe ut octo, respectu ignis: ergo sicut natura formarum substantialium est tantae persectionis, S non maioris, sic postulat dispositionem tantae perfectionis, vel intensionis,& non maioris, quod est eam postulare intrinsece terminatam termino magnitudinis. De termino vero paruitatis earundem qualitatum
est tertia assertio ; nullo termino paruitatis definiri, praecedentes dispositiones, sed quolibet gradu intensionis designato prius sub minori in infinitum produci potuille talem qualitatem. Probatur hoc argumento: Qualitates istae secundum propriam naturam consideratae nullum terminum paruitatis postulant,ut superius probatum est Ised qualibet intensione designata sub. minori etiam quacunque disponere possunt: ergo non petunt intrinsecum terminum paruitatis. Probatur minor , quia data quacunque forma postulante dispositionem tantae intensionis potest dari alia,& alia in infinitum, postulante dispositiones minoris,ac minoris intensionis ergo non potest habere terminum intrinsecum paruitatis.
De terminis earundem qualitatum, quoad extensionem. SVperest terminos extensionis praescribere eisdem qualitatibus, ut dispositionibus, quoad extensio
Et quantum ad terminum paruitatis pertinet,tenet
218쪽
prima opinio , intrinsecum postulare, qui est minimum quod sic,ita ut dispositiones, quas quaeque forma ad tui introductionem petit, non possint suscipi in quantumcunque paruaqua*titate subiecti, sed determinata ac certa. Pro qηa opinione referunt Patres Conimbricenses Capreolum,& Soncinatem,cum Cς-teris nuper citatis: ed talis sententia apud eos quamuis diligqnter consulto ψ reps rire non potui, loquuturenim de solis terminis intcnsionisaeaeter u a quocunq; teneatur,hoc argumento probari potest. Ex ordine ad finem accipitur modus intensionis. atque extensionis
formarum, sed qualitatum finis est substantia, ad cuius
generationem disponunt materiam; ergo, quantam
substantialis seima postulauerit magnitudinem . in materia, pro sui introductione, tantam postulabunt qualitates disponentes pro extensione: ubi enim forma introduci non potest,nec dispositiones recipi poterunt, sed substantia petit minimam magnitudinem, ad primam generationem ; ita 't sub minori nequeat generari: ergo eodem termillo definietur extensio qualitatum,qui sit minimum quod sic.
Vera tamen sententia est,qualitates, 'isiant dispositiones sormarum substantialium non petere antrinsecum terminum magnitudini Mec paruitatis, quoad extensionem .Probatur simul utraque pars hoc argu meto: Signata qualibet magi litudine,ad quam informandam potest se extendere quaecunque forma s Dbstantialis,vel quam postolat pro minims quod sic suae
introducatonis potest designari maior in infinitum, ad quam possit se extendere alia forma substantialis, atque extam signara nori cum qua possit ιntrodoci in materia, potest designari alia minor in infinitum, cum qua possit introduci alia forma substantialis, sedi potest utrumquc mediis dispositionibus, quia sine ilo. lix
219쪽
lis non valet informare materiam,nec in ea introduci naturaliter, per se est manifestum ) ergo dispositiones non petunt intrinsecum Perminum magnitudinis, ncc paruitatis sitiae extensionis. Probatur minor exemplo ignis, cuius forma potest informare quamcunque materiam, quantumlibet magnam in infinitum ivt ex Aristotele attulimus i. lib. Physicorum, agentes de terminis magnitudinis,& paruitatis potest etiam introduci sub qualibet minori in infinitum ut ibidem ostendimus in ergo calor, siccitas, raritas eius, Caetcrriq; qualitates,quas pro dispositionibus postulat, in marcita, nec petunt terminum magnitudinis, nec paruitatis suae extensionis intrinsecum. Argumentum vero oppositum .nobis fauet, dispositiones enim ad formas ordinantur, ex quibus constat,terminari aliquas termino intrinseco . alias vero nullum terminum intrinsecum petcre , sed extrinsecum dumtaxat,videlicet infinitum pro maximo,& indivisibile pro minimo,& ideo censendum est,nullinii terminum intrinsecum extensionis petere dispositiones,quia pro utrisque indifferenter disponere possunt. ita ut eaedem, quae disponunt pro forma postulante intrinsecum, possint etiam disponere pro non poιtulante,nisi extrinseco.
De terminis qualitatum naturalium secundum potentiam Dei ab Mutam. - . qS Corus in i . distinesione 4. f. ad primam quaestio
nem dico, sentire videtur qualitates naturales ita postulare intrinsecum terminum magnitudinis, vines per popentiam Dei absolutam eum superare valeant. Quod hac ratione probari potest. Summum Vocatur illud,in quolibet rerum sener cui nihil in eo
220쪽
rsi De Cato, se inundo. . . : addi potest: sed calor ut octo,quem habet ignis, sumismum esse sentiunt omnes, & patiter summam intei Asionem aliarum qualitarum,senthini esse octo gi adustergo nec per potentiam Dei absolutam dari potest maior. Probatur consequentia,quia eo ipso,quod maior dabilis foret, haec non esset summa. Veritas nihilominus huius rei est, respectu poteriae Dei absolutae, non esse praescribendum terminum in trinsecum magnitudini ,nec paruitatis secundum intensionem,uel extensionem quali ratibus naturalibus. Qua in primis de termino magnitudinis elicio,ex D. Tho. 2.2.q. 24. art.7. Vbi de charitate,csterisq; qualitatibus supernaturalibus decernit, nullo intesionis te
mino definiri;sed in infinitu crescere posse:ergo l6ge melius id sentiet de qualitatibus naturalibus macu supernaturales fine participationes immediatae diuini esse supernaturalis, difficilius existimaret Doctor sanctus,quod in infinitu abire posset earu perfectio in te
si ua,ut mox videbimus. Sed probatur ratione,primo, quia in teso no pertinet ad essentia qualitatis, neq; ab ea emanat tanqua passio,vel proprietas,sed ab extrinseco agere ei prouenit ergo licet essentia eiusde qualitatis limitata persectionem habeat,& ex consequenti terminata,non proinde necessarium est, determinata postulare inteuone,Vltra qua procedere no possit,
sed tanta potest suscipere, quata potest et comunicari ab agente,sed agens infinitum,qualis est Deus, potest
data quacunque maiorem ei communicare: ergo quacunque suscepta, poterit ipsa maiorem in infinitu sus cipere,ac proinde non postulabit terminum aliquem magnitudinis respectu porentiae Dei absolutae.Secundo,ita plane se habet intesio respectu qualitatis, scurextenuo respectu quantitatis: sed nemo unquam praescripsit quantitati respectu potentiae Dei absolutς extensionem