R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

in suo genere marerialis cauta coieruare,aliquid perfectionis importat, quamuis multis imperfectionibus permixtum & hoc lassicit, ut terminum magnitudinis intrinsecu postulet. Posterior vero pars negans eidem potentiae passiuae naturali utrumque terminum paruitatis intrinsecum , dc extrinsccum, adeo manifesta

est, ut nemo ab ea dillcntire possit, quia euidens est, essectum minoris intensionis in infinitum posse subibotum recipere ab agente,quia minor intensio in infinitum nullum potest praestare impedimentam ei, quin facilius recipiatur , sicut nullum potest praestare impedimentum agenti, ut ab eo imprimatur eidem subiecto:& quod diximus de potentia pasIiua naturali secundum se,intelligendum est etiam de illa, ut respicit activam agentis sibi commensuratam : eadem enim quoad hoc est utriusque considerationis ratio,.& si aliquo modo distinguatur formali ter.

Posterior pars de terminis potentiae pa suae

' obedientiatas. SVperest, agamus de potentia passiua obedientiali, quiet stilicet recipit activa agentis sibi non comensuratam. a qua etiam ii non sit ex se nata perfici,potest

tamen virtute extrinseca naturalis, aut iupernaturalis

ordinis,illi subiici,& illius effectum recipere. Et quaistum ad terminos paruitatis,omnes videntur tanquam

Certum statuere, quod nullum habeat, & ita absque dubio tenendum est, quia manifesta ratio id conuincit: nam sicut formae omnes accidentales , quibus actitari potest, nullum terminum paruitatis admittur,

sed quo remissiores in infinitum, eo facilius imprimi possent subiecto ab agente; ita subieruam ipsum , vel materia semper potest remissiorem gradum in infini-

202쪽

r74 De Cius, ct Mundo.

tum recipere, quod est, nullum terminum paruitatis postulare obedientialem potentiam, quoad intensionem effectus . .

De solo igitur termino magnitudinis intrinseco, vel extrinseco controuersia potest producere, circa quam videtur esse prima opinio,tribuens ei terminum

intrinsecum qui est maximum quod sic ita videmur sentire omnes illi scholastici quos q.prae deti citasse diximus Con imbricenses pro sententia de termino magnitudinis intrinseco potentiae passiuae naturalis: non enim ,oquuntur de potentia passiua naturali subiecti,sed de obedientiali;nempe de potentia animς ad recipiendam gratiam, & caetera dona supernaturalia. De hac vero loquentes assirmant finitam esse,& proinde aliquem terminum magnitudinis habere , sed specialius loqui videntur,Scotus in s. disputatione 3. quaestione 4. f.adlprimam quaestionem dico: Durandus ibidem quaestione I.& Caietanus 3. par.quaestione T. articulo II. & I 2. asserentes, gratiam animae

Christi esse summam seeundum intensionem , ita

ut repugnet , dari aliam intensiorem , etiam per potentiam Dei absolutam; ex quo plane sequitur,non dari in subiecto,nempe in anima,potenriam passiuam obedientialem ad recipiendam intensiorem,cum non detur potentia respectu effectus impossibilis. Per tantam igitur intesione,qua habet gratiet animat Christi, terminabitur potentia obedictialis antinae,tanqua per terminum magnitudinis intrinsecum, & consequen' ter potentia euiuscunque alterius subiecti, cum eadem sit ratio de omnibus: quod essicaciter videtur probari hoc argumenro. Potentia passiua obedieaetialis est eadem en itas materiae.vel subiecti, ac potentia naturalis,cum constet per candem suam entitatem recipere

omnes sormas,& quamuis poneretur, potentiam ξά- suam

203쪽

siuam naturalem,elle qualitatem naturalem superad- additam essentiae materiae, vel subiecti, necellario δε- tendum ellet pcr Candem Illam potentiam recipere omnes formas accidentales,a quolibet agente impressas et,quia non est intelligibile,addi nouam aliam potentiam realem subiccto,ex eo quod superiori agenti subiiciatur pro forma , v c l actu ab eo recipiendo: sed Potentia naturalis postulat terminum magnitudinis

intrinsecum ut superius probauimus) ergo eunde in

postulabit necesiario potentia obedientialis. Secunda opinio non cedit, potentiae obedientiali terminum intrinsecum magnitudinis quoad intensio-Dem effectus , sed extrinsecum tantiam, Ita sentiunt Patres Con imbricenses i. libro de caelo cap. I I. quaest. q. art. 2.& videtur mihi non solum probabilior sed vera. Quam csficaciter probo , quantum ad terminum intrinsecum magnitudinis hac ratione. Omnis po-rentia passiua correspondet alicui potentiae activae, ita ut effectum tantae intensionis possit recipere,qua-rae intensionis potest produci a potentia tibi correspondente, & ideo de potentia naturali diximus terminari intrinsece quoad magnitudinem flectiis,quia actina naturalis terminatur hoc termino sed potentia activa,cui correspondet obedientialis, non admittit intrinsecum terminum magnitudinis,quoad intensionem effectus, sed dato quocunque effectu cuiuscunque intensionis, potest: intensiorem in infinitum producere: ergo nec potentia obedientialis subiecti eum admittere, poterit, sed recepto quocunque effectu

cuiuscunque intensionis poterit intensiorem recipere ab eodem agente, cui subiicitur, gratia exempli : quamuis in aqua non detur potentia naturalis nisi ad recipiendum calorem,ut octo, quem potest natu Ialiter ei imprimere ignis, nihilominus a potentia in sinita.

204쪽

r 6 De Caelo,o Mundo.

finita,& absbluta Dei ,resectu cuius non dicitur naturalis, sed obedientialis, intensiorem potest in infinitum recipere, sicut Deus ipse potest dato quocunque calore inrensiorem in infinitum producere. Quantum ad secundum de termino extrinseco magnitudinis obedientialis potentiae, satis est per se manis stum dari, quia licet nullum gradum determinatum,seu finitum possimus assignare, quem non possit attingere potentia obedientialis, non tamen potest esse acta infinita,neque effectum actu infinitum quoad intensionem recipere,supposito, quia nec per potentiam Dei absolutam produci potest ullum infinitum,ut 3.lib.Phylicoruen ostendimus. Habebit ergo. ut minimum pro extrinseco termino infinitum actu, ita ut verum sit dicere, subiectum in ratione subiecti.& per potentiam obedientialem, nec esse actu infiniis tum,nec posse recipere formam , vel qualitatem actu infinitam,quoad intensionem,bene tamen quamlibet

finitam a

APPENDIX DUBIUM.An potentia passiua obedientialis aliquid ad

dat supra naturatfm. ARgumentum pro priori sententia oppositum

excitat propositum dubium: An potentia passiva obedietialis subiecti aliquid addat supra naturalem,&quid illud sit. Cui respondent Patres Conimb. ibidem nullam quidem rem addere, sed modum quendam accidentalem , respectu formarum accident lium recipiendatum. Hunc autem modum non esse aliud, quam id,per quod propriam causalitatem materialem exercet dum tales formas recipit. Itaque obedientialis potentia est naturalis ipsa hoc est entitas

subiecti

205쪽

subiecti pro ut stat sub tali modo, per quem exercet causalitatem propriam , circa formas, quas recipit ab agente superiori.Ex quo infernnt cvt clarius rem explieent quod cum Deus essicir,ut subiectinisvltrana turalem suam potentiam aliquod accidens recipiat, ampliet capacitatem, seu potentiam eius per talem

Modus tamen iste videtur mihi non necessarius. sed impossibilis. endo prim b.quia in potentia passiua naturali subiecti , vel materiae nihil invenimus

Praeter naturalem capacitatem eius, & respectum ais potentiam activam agetis naturalitiquibus solis pri suppositis,sufficienter potest id gens naturale edu cere formam ex eadem potentia , atque etiam subieiachum recipere acticipem eius eductivam , & per eam praestare proprium concursum materialem ad eande eductionem , atque impressionem formae, nec ullus unquam spraerer haec in aliquem nouum modum ab agente productum circa idem ubiectum excogitaum ergo sufficiet ad potentiam obedientialem subiecti. vel materiae, capacitas naturalis eius cum respectu ad superius agens,cui per eandem capacitatem subditur.

Quibus solis praesuppositis sufficienter potest recipe

re actionem eiusdem agentis,& peream sic receptam praestare proprium concursum Ninterialem, ad eductionem , & receptionem formae per eandem actionem ab eodem agente producendam : Quare sufficiunt haec ad potentiam obedientialem p& superu caneus erit quicumque alius modiis superadditus eidem subiecto; quod corastat in infusone gratiae habiti alis paruulorum per baptismum,& quam Deus infindere potest adultis dormientibus, ad quam nullus cum fundamento requisiuit modum aliquem superadditum prae et actionem Dei prodacentis,& capaci-

206쪽

xaIem naturalem anime respicientem actionem su

pernaturalem Dei. i , et D .

. Probatur secundum,quδd talis modus sit impossi- .ialas:primo;quia concursus agentis, atque eius acti O, Per quam perducit formam in sebiecto,vel eam edum de potentia eius , pcaesupponit potentiam acti-uam eius omnino completam, ita ut nullo alio indigeative sit principium eiusdem actionis, ac effectus producendi circa subiectum: ergo praesupponit etiam Poremiam passiuam subiecti naturalem,vel obedientialem uua exigentiam eiusdem actionis , ac sormae producendae ab agente medio concursu passivo eiusdem subiecti. Ergo impossibile est, modum aliquem produci in subiecto necessarium ex parte eius adportentiam Medientialem, di ideo bustra supei additur,

Confirmatur, , quia omnes causae concurrentes adactionem, & eisectum,sufficienter constitutae in acta Primo, sunt priores natura,actione.atque effectu: ergo impossibile est, per eandem actionem produci aliquid necessarium,ad constituendum suffoenter in actu primo aliquam ex praedictis causis, inter quas

constat enumerari materialem a sed nec talis modos pote roduci per aliam actionem, pro uiam natum, aut impare priorem , nam talis modus, cum non creetur , fit odependanter , subiecto: ergo praestante subiecto proprium concursum materialem , & ς ἔ- cente propriam eausalitatem materialem cum Caeteris causis r ergo praesupponuntur omnes prius uatura

sufficienter constitutae in actu primo respectu eiusdem actionis. ac modi per ea. producti; & cons quenter . subiectum ipsum sufficienter in potentia obedientiali, per quam constituitur causa mar talis in actu primo, respectu talis actioins, atque effectus; nam Ad productionem tali modi, re tura

207쪽

turalis, sed superiori S ordinis, non potest Concurrere idem subiectum per solam potentiam passiuam naturalem. Quare Upugnat, talem modu constituere potentiam obedientialem , vel necessarium esse ad illam constituendam: alias ad hunc modum recipiendu, praerequireretur alius in materia, vcl subiecto,&ad illum alter in infinitum , unde fit, ampliationem illam potentiae per modum superadditum , &fictitium,& impossibilem esse,cum iussicienter constituatur potentia obedientialis per capacitatem naturalem subiecti cum ordine ad agens superioris ordinis, quae nec contrahi,nec ampliari potcst.. Nostra igitur sententiae it potentiam obedientialem, nec modum aliquem , nec quidquam alipd ad Aere, praeterentitatem subiecti, vel materiae, aut prae-Ler potentiam passivam naturalem eius, nisi solum respectum ad superiorem potentiam activam agentis superioris , cui subiicitur. Quam probo ex impugnatione prioris sententiae, quia nihil aliud excogitari posset, quod potentia obedientialis adderet, praeter illum modum , quem essicaciter probauimus superfluum,atque impossibilem : ergo fatendum est,nihil omnino addere, in eodem subiecto productum.

Probatur antecedens , quia evidens est, Iion addere Culti Ialem aliam csum in eadem, & per eandem enti

talem subiecti recipiantur omnes sormae: solum ergo superieta potest respectus ad superius agens,a quo costituatur in ratione potentiae obedientialis. Probatur secundo,quia potentiae omnes distinguuntur per pro-rrios actus, ut Aristoteles docet 2.libro de anima capit. 3. ergo potentia passiua sumit speciem ab actu, quem potest recipere ab agente, qui si sit ei naturaliter commensuratus, aut proportionatus , erit ei naturalisin comparatione eius dicitur naturalis potcn-

208쪽

tia: si vero non sit ei proportionatus, sed ordinis superioris,que ideo no naturaliter respicit, sed in quantum subiici potest eidem agenti isperiori,dicetur potentia obedientialis,& ita praeter entitatem propriam,& naturale solum addit potentia obedientialis respectum ad talem actum , talemque virtutem agentem, cui subiici potest. Et ecce tibi eandem entitatem subiecti, vel materiae in duplicem potentiam specie distinctam, per diuersum respectum ad agens ubi commensuratum , seu proportionatum , vel superius, cui

subiici potest, a quibus reduci potest in actum, & sub

priori respectu naturalis vocatur; sub posteriori vero obedientialis, neque aliquid aliud superadditum fingere oportet ad consti tuendam potentiam obedientialem.

An qualitates secundum propriam rationem possitatem termisos intensionis, o extensio s.

DE qoalitatum terminis, ut sunt achinae potentIae hucusque disseruimus. superest vero de eisdem

agere secundum propriam rationem qualitatum,qua quidem uniuersalior est ratione potentiarum I nam plures dantur qualitates non activae actione naturali,& physica,ut sunt albedo,& nigredo,&c.ex qualitati bus vero aliae sunt corporeae,aliet spirituales,naturales aliquae, & aliquae se pernaturales, penes ordinem aflagens naturale, vel supernaturale. De his igitur omnibus qualitatibus, & secundum omnes consideraltiones,atque etiam in ordine ad Omnes potentias suo ordine disseremus. De

209쪽

Li Lmade term. potent. se quasit. Eu κ. I 8 IDe reminis qualitatum corporearum secundum intensionem in ordine adpotentiam

naturalium agentium. DV plicem terminum harum qualitatum conside rare possumus, videlicet, magnitudinis & paruitatis.Et circa minum paruitatis, tenet prima opinio, intrinsecum cc edendum esse qualitatibus naturalibus corporeis, via generationis, ita ut detur primus gradus intensionis aut prima pars gradualis per alterationem producta sub minori vero intensione produci non possit in subiecto naturaliter: sic

sentiunt commentator octo librorum Physicorum, commentario 23. Scotus in a. distinct. a. quaest. 9. In solutione argumentorum , Gregor. in I. distinch. I7.

sicae,quaest.23. ubi pro eadem sententia refert D.Thomam,sEgidium, i. libro de ortu & interitu,quaest.21. Iandunum,6.libro Phy sicorum, quaest. IJ.Hanc tadem sequitur Pater Toletus, i .lib. de generatione,quaest. 6. sic eam explicans, ut successivam alteratio .em, per quam qualitates intenduntur,praecedat 1emper,& necessario quaedam alia instantanea, primum gradum producens, a quo successiva quae proprie motus est incipiens continuam eiusdem qualitatis intensionem prosequitur. Soncinas vero alia via eam defendens concedit, motum alterationis habere primum esse, de

qualitatem per eum acquisitam primum gradum remissum , primo productum, a quo eius intensio successiva post primum acquisitum esse incipiat, pro batque ex Aristotele 8. Physicorum,textu 69. ubi uniuerse docet cuiustibet rei permanentis dari primum

ei te in instanti productum, sed qualitates sunt res

210쪽

permanentes; ergo habent primum esse suae productionis in subiecto, atque adeo primam partem , seu primum gradum, qui sit minimum quod sic intensionis, quia sub minori intensione nequit produci naturaliter qualitas. probat' etiam ratione pinno, quia dum corpus mouetur a calore summo ad fiigruditatem, ut si ignis Digefiat ab aqua, illud caloris, quod incipit expelli ab eodem igne, desinit per primum non esse, cum notum sit, nihil diuisibile pos. se desinein per ultimum esse: sed primum non esse expulsionis caloris, est primum esse introductionis frigoris, quia generatio unius contrarii & corruptio alterius , simul omnino fiunt. Verum igitur

erit, nunc primo non esse calorem , di Ex consequenti nunc primo esse stigiis, a quo expellitur, & im mediate non fuisse, quare necesse erit, quod frigus habeat primum esse in subiecto, quod est,habere primum gradum productum.Secundo,quia si non datur primus gradus caloris in subiecto productus, qui sit calar remississimus, ita ut non sit dabilis remissior, sequitur quelibet designatum quatumlibet remissum,

posse ire inflaiturn remitri. Probatur consequentia, quia remissio successiva est, & continua,vel ergo remittitur ealor per partes aequales, aut par proportionales: non per aequales, quia daretur vltima; nam aequales sicut habent primam , ita habent ultimam. Talis ergo ultima esset remississima , cu ultra alia remissio non procedat, quare sicut datur ex parte finis in alteratione ultima pars remississima,sic daretur necessario prima ex parte principij, quod est intentum eiusdem sententiae. Fit igitur remissio per partes proportionales, & istae sunt actu infinitae , non habentes vltimam:ergo remissio procedit in infinitum,nullum habens terminum, quod patet esse absurdum. Secunda

SEARCH

MENU NAVIGATION