장음표시 사용
231쪽
perioris agentis, non est tame perfectio alia superaddita;& cum additur esse maiorem perfectionem posse recipere perfectiorem , aut intensiorem formam ab eo de agente,iter u distinguedum est,nam si per malo tem perfectionem intelligatur maior potentia,vel aliis quid potentiae ei superadditum , negandum est, quia Per receptionem actus,vel perfectiores actus, non fit Potentia capacior nec maior ut probauimus sed per fectius actuatur, & ideo ex parte actus; vel actionis
additur ei nouum aliud magis perfectum, sed hoc semper est finitum,& infinitum esse repugnat.Et provpterea neque ex hac parte potentia obedientialis in. finita est,nisi in quantum eadem prorsus, ac sine augmento permanens finita potest recipere ii saperiori agente perfectiorem formam ordinis superioris in
infinitum,quod est esse infinitum secundum quid, &quasi m potentia ex parte actus, vel actuationis, sicut diuisio continui. Ad secundum, concessa maiori de infinito agente, neganda est minor , quod eadem sit ratio de materia, quia valde diuersa ratio est utriusque cauis; nam virtus activa continet in proprio esse, tanquam actus persectissimus,sormam cum tota eius intensione, ac perfectione, & propterea si data quacunque forma intensiore, potest eam plus in infinitum intendere , vel intensiorem aliam in infinitum produ-Cere, necesse est totam hanc persectionem infinitam possibilem in proprio esse tanquam actum primum perfectissimum ae modo perfectissimo continere sese maliter vel eminenter.& ideo actu. Quod non valet in potentia passiua, quae non influit aliter qu,m recipiendo. Quare non est opus hanc formam aut perfectionem eius aliter quam ut explicarum rest in po-tcntia passiua contineri : quod solum est materiam
232쪽
posse concurrere passive ad eductionem earum, sua causalitate passiua,. qua quodammodo pendet in eodem genere materialis causet,in esse& fieri.Paret ergo ex hoc modo continendi, & concurrendi, non sequi potentiam obedientialem esse infinitam, nisi secundum quid, modo explicato. Ad aliud vero, quod tandem additur de correspondentia passiuae potentiae obedientialis eum activa superioris agentis, concedendum est antecedens.
quod sit reciproca. Sed neganda est consequentia, quod sicut activa est infinita simpliciter, ita & passiaua , cuius discriminis ratio ex persectione potentiet activae, & maxima imperfectione passiuae desumenda est. vi explicuimus. Potentia ergo activa actu de simpliciter secundum proprium esse infinita est, pas- uua vero nihil actu infinitum habere potest, sed solum in potentia:quia plus potest in infinitum recipere , & semper finitum est, quod actu recipita
233쪽
NAtura, & ratione totius mundi exposita, cuius expositio confusam quandam notitiam partium eius continet, doctrinae ordo postulabat distinctam singularium parrium explicationem, ex qua distincta etiam huius mundi cognitio resultat. At inter omnes mundi partes principem locum obtinere Caelestia corpora, in aperto est ; quare necesse fuit ea Prius , quam caeteras pari s explicare : quorum notitia ex tribus dependet, nimirum ex cognitione totius, quam magna ex parre ex motu eius, atque ex his , quae motum concernunt , inuestigare voluit Aristoteles: nam res natura constantes per motum cognoscit Philosophus. Deinde ex notitia partium: Partes vero caeli praecipuae stellae sunt, de quibus propterea disputationem instituit Aristot. tria de eis do-Cens: nempe, quae sit earum natura, quis motus,quae figura:& tandem clim motus circularis per ceutrum, circa quod versatur cognoscendus sit, de terra, quasi de centro,circa quod volvvnrur caelestia corpora, differendum fuit: &ecce tibi tripartitam huius se-laundi libri diruisonem.
234쪽
Textus Aristotelis. Quod igitur neque factum sit uniuersum Glum,ctc. Breuis expositio textus. Ntendit Aristoteles in hoc capite,docere, quor modo moneatur caelum, sine ulla scilicet vi in , oppositum renitente, de ideo sine ullo laborest perpetuus. Diuiditur in tres partes: in prima colligit ex dicitis in praecedenti libro uniuei salem conclusionem;in secunda probat motu caeli esse quasi finem omnium motuum sublunarium corporum,& sine ullo labore,aut dissicultate perpetuum,& in tertia parte refert,& reiicit tres sententias priscorum Philosophorum , circa modum, quo idem motus caesorum fiat. Principio igitur hanc conclusionem colligit ex prς- cedenti lib.caelum elle ingenitum,incorruptibile, immortale, ac sempiternum, principij ac finis expers:perquam non tam intendere videtur quod absque initio durationis sit ut bene adnotat D.Th. in Comentariis)sed quod neq; per generatione potuerit incipere, nC-que per corruptionem desinere,ut plures ex antiquio-- ribus
235쪽
Lib. II. Cap. I. Tenus expositio. Σογribus opinati sunt , & de sublunaribus corporibus
Asserit in secunda parte capitis, motum caesi esse quasi finem caeterorum omnium motuum sublunarium corporum , probatque hoc argumento : Quidquid continet aliud, habet ratione finis respectu eius:
nam contentum ex propria rations terminatur ad
continens,quod est,ordinari ad illud , tanquam ad finem, sed motus circularis caui continet omnes motus rectos elementorum, ac caeterorum corporum : ergo
est finis eorum. 1inorem probat, quia perfectum cuiuslibet generis continet imperfecta omnia eiusdem generis : sed omnes motus recti, in genere motuum, imperfecti sunt,cum habeant principium,S: finem,&propterea perpetuos esse repugnet,solus Vero motus circularis ut pote principio,& fine carens) ex propria ratione possit esse perpetuus: ergo vere eoS contingi,& quasi finis eorum est. Talis autem motus debebatur naturaliter corpori ex propria natura ingenito, atque incorruptibili,contrarioque carenti,& ideo naturaliter perpetuo,quale est casu , quod ex eadem radice habet,ut idem motus eius contrario careat,& ex consequenti,quod sine ulla violentia fiat: nam violentia ex resistentia contrari j prouenit; ex quo etiam fit, ut moueatur cacleste corpus sine ullo labore, vel fatigatione sui motu S.
Ex dictis reiicit Aristoteles in posteriori parte capitis tres sententias priscorum Philosophorum, quarum prima fuit poetica quςdam fi ctio excogitantium, Atlantem caelum humeris sustentare, ne suo pondere ruat,quam Poetarum princeps 6. AEneid. illo carmine tetigit de Atlante sic loquens: a xem umero torquet,'siis fulgentibus aptum. Quam alij in alium sensum accepisse eande Atlatis
236쪽
tis fictionem, reserat Dionysius Sicul. lib. 4. ut existimauerint, Atlantem fuisse Astrologiae peritissimum,& hac de causa visus su cadum suis humeris susti nere; sed de hoc, ut pote per metaphoram asserit, non est habenda ratio. illud vero falsum esse ex dictis in I. lib. constat, ubi probatum est ab Arist.& a nobis confirmatum. quod catellia corpora grauitate & leuitate, atque etiam omni pondere cateant,quare nec fulcien- te,nec sustentante indiget .Et eade ferme ratione prObatur salia sententia Empedoclis, qui caelum natur te habere grauitatem sentiens, aiebar,tanta celeritate circumuolui,ut ab eade sustentetur, ne deorsum ruat. Eodem modo,quo hydria aqua plena,dum nimia velocitate in circulo voluitur,aquam, licet grauem non
effundit. Sed praeter quam quod falsum ostensum est,
caelo tribuere grauitatem, gratis, ac sine po ere rationis praesupponit positio haec, tam motus velociatatem potuisse tot saeculorum aetatibus tam ingens
pondus grauitatis deorsum intentis vincere. Quod non probat possibile exemplo hydriae,ut consideranti facile patebit. εTertia sententia fuit Platonis, qui in Timaeo docuit , caelestes orbes animatos esse,& pruria anim rum vi contra inclinationem grauitatis detineri, ne deorsum ruant. Quam ex eo contat Aristoteles,quia motus caelorum .resistente propria grauitate maximo cum labore ac defatigatione animarum fieret, quae ideo non possent esse beatae, ut caelestes mentes deceat, sed miserabiliores cunctis animatibus, in quibus nullum est,quod non interdum somno, aut laborum intermissione quiescat , foretque talis anima caeli Ixioni similis, quem fingunt Poetae apud inferos ea
poena cruciari, ut rotam perpetuo cu labore euoluar.
Quae omnia cum absurda sint, colligit Aristoteles. . magis
237쪽
magis esse rationi naturali conteuranea, propriam sententiam,aeternitatem caelo,ac motui eius sine violentia tribuentem.
An caelissa corporasint animata. ΡRo parte assirmante placet in primis referre id
quod de toto mundo senserunt Philosophi omnes, tam Graeci, quim Egyptii, Platone antiquiores, videlicet, anima praeditum csse, &ideo velut magnum quoddam animal et te, & appellari debere: Eius positionis meminit, immo ex esse sequutus fuit Plato in Cratylo Epimenide, sed quantum ad partes diuerso modo sensiste inueniuntur, ita ut quidam eorurn, eadem anima totum & partes constare
crediderint. Alij vero singulis corporibus caelestibus animas singulas applicatas esse censebant. Alij unicuique stellae propitam atque distinctam. Alij demum
ex eis intelligentem duntaxat animam caelestibus corporibus attribuebant. Alij vegeratricem simul cum ea, dicentes, sydera humoribus ali. Ita Cleam es, teste Cicerone 2. libr.de Natura Deorum , & Plinius 2. libro Historiae, cap. 8. & tandem Seneca 2.lib naturalium quaestionum,cap.s.caeterique Stoici. Communis autem haec sententia de anima mundi firmiter adeo vin um Philosophorum animis adhaesit,ut Anaxagor in impietatis damnauerint,quod Solem ignitum lapidem,non vero animai,neque Deum esse protulerit, yt Laertius assirmat in vita eius,& Diuus Augustinus litio ι8.de Civita. Dci, cap. I . Orbes deinde animat s fecerunt: ex Hebraeis Philo Iud us & Rabi Moyses: Arabes etia multi,ut A uicena, Algacellus, Alpharabius,& Albumasarriex Astrologis vero Ptolomaeus,&
238쪽
complures alij. QiIam etiam sententiam approbauit Origenes 7.libro Periarch.& tomo I. Commentariorum in Ioannem. D. autem Augustin. 2. lib. super Genesim ad litteram , hanc eandem quaestionem disputans, inter utramque eius partem haesisse videtur : iri posteriori loco asserens incertum sibi esse,an stellae ad societatem beatorum pertineant, sed nec illud certum apud se habere,an ad carundem societatem pertineant Sol,& Luna,c tinctaque sydera,qnamuis nonnullis inquit in lucida tantum corpora sine sensu & in istelligentia videantur. Pro confirmatione autem eius non parum videritur facere complura, atque expressa leuimonia Aristotelis, praesertim duo illa, quae habentur 1.libro de caelo, cap. i 3. ubi assirit, caelum esse animatum, & habere in te principium motus, ac positionum differentias viventium proprias , ut seorsum , deorsum, de trum, sinistrum,ante,& retro: libr. etiam Metaphysicet I 2.ca. 7.afirmat,primum mouens orbes caelestes, hoc est, Deum mouere, ut id quod cognoscitur,& appetitur ab Usdem videlicet orbibus motis; censet igitur, eos habere intellectum,& appetitum,quibus eum cognoscant ac diligant,& ex consequenti intelligentem animam cuius sunt potentiar:& hanc fuisse eius mentem,magno est argumento, quod D. Thomas χ.libro Contra gentes, capite I. id testatur. Deinde sacrarum literarum verba, illa praesertim ex Psal. i3s. Quiferi caedos in intellectu, id est,intellectu praeditos,atque etian illa ex Ecclesiaste i In circuitu pergit spiritiu,ct in circulos suos reuertitur. Quae non po si unt de spiritu sol uniam flente, ac mouente intelligi, cum non pergat curri Caelo ipso moro, atque cum co circumuoluatur, sed in Parte determinata caeli, quam inbuet fixus perseueret:
ergo necesse est de spiritu informante loqui, qui est
239쪽
Lib. II. Cap. I. Euaest. I. 2 II
anima. Quem sensum eis tribuit D. Hieronymus in corum Commentariis, haec vel ba scribens: Sive ipsium Solem spiritum nominareit,quod animet,stiret,s vigeat, ct annuos orbis cursus expleat , siue quod Luna lucentem globum,Titaniaque ob a stiritus intus ab totamque infusa per artim mens agitat molem , ctc. Quibus toti mundo, &singulis non solum caelestibus corporibus , sed astris videtur animam concedere. Atque etiam Boetius .li. de consolatione philosophica , metro 9. inquiens,
Deum per animam mundi motus caelestium corporum administrare.
Sed probari etiam potest ratione: primo, quia herbae plures, atque virgulta generantur, sine semine aliquo,immo & complura animalia licet imperfecta) ex sola putri matqria, sed utriusque vitae horum, nempe vegetatiuae, herbarum,& sensitivae, animalium, nulla potest assignari .ssiciens causa, a qua procedat, praeter celestia corpora quibus procedere nequit vita si ea
Carent)vt per se est manifestum : ergo necesse est eis, vel mundo ipsi vitam concedere , dc ex consequenti animam. Secundo repugnat, totum esse deterioris Conditionis, quam partes eius: sed constat, plures partes mundi vivere,& diuersis animarum generibus prς ditas esse, nempe vegetatrice , sensitiva, & rationali:
Vivunt namque plantae, vivunt animalia, vivunt homines : ergo neccile est toti mundo vitam , animamque concedere, vel deteriorcm propriis partibus essC.
Vera autem sententia tenet, nec mundum, nec caelestia corpora , habere animam a qua informentur: Quam sequuntur in primis ex Sanctis Patribus multi, D. C illus Σ.libro contra Iulianum , Ambrosius 2. libro Examcron cap. . Basilius homilia 3 Exameron,
240쪽
eans verba illa Deuteronomi j3 2. Audite casi, quae loquor, dc super cap. I. S F.Isaiae,& in Epistola ad Pammachium,& Αuiten n. Augustinus in libro de duobus animabus capit. . ubi ait, muscam propterea quod vi-uit,esse nobiliorem Sole , & libro t. Retractationum cap.7. Vbi quae de mundi animatione in libro de immortalitate scripserat, temere scripta fuisse assirmar, libro etiam 2. Retractationum capit. T. quae de caelestium corporum vita asseruerat, per tropum & figuram posse accipi docet, ducta videlicet itan satione, a re animata ad inanimaram. Damascenus h. libr. fidei cap. 6.deinde Scholastici fere omnes, D. Thomas tribus praesertim locis, in quibus hanc eandem quaestionem ex professo discutit,nempe, in quaestione de spi
nauent.in a.dist. I . qu 2. in priori parte.dist. Durand. ibidem quaest. a. distinet. 9.quaest. Unica, artic. I. Ga briel distinct. 1 quaest. unica, Oham quaest I 2. AEgidius quaest. 3. Argentina quaest. I .art. I .Henricus art. 2.
Abulensis in cap. 3. Exod. quaest. 7. Nicolaus de Lira in cap.Io. Ieremiς, Eugubinus in Psal. i 8.aliique complures , quibus addi potest ex antiquioribus Philosophis Anaxagoras supra relatus, & omnes interpreres Aristotelis, praesertim recentiores: quare communi Sest in utraque Schola Philosophica; ac T heologica. Et eam tenui ite Aristotelem colligitur plane ex tribus principiis ab eo expressis : primum habeturia. libro Metaphysicae , text. 16. ubi hoc discrimen inter causam essicientem, & formalem designat,quoaessiciens praeexistit rei sectae , formalis vero praeeXistere nequit, sed naturaliter simul est cum re facta. vel conitituta,sicut sanitas simul este debet cum sano,