R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

corpus caeleste non nudum, sed cum suo motu ab intelligentia essective ducto, & proinde simul cum eadem intelligentia acceptum esse instrumentum Dei ab eo eleuatum , ad producendam substantiam viventem , & hoc sensu loquitur Diuus Thomas. Itaque ex corpore caelesti moto ab intelligentia. atque ex intelligentia ipsa mouente , resultat unicum , atque completum instrumentum , quod a Deo eleuatur, ut possit attingere productionem harum substantiarum , quia non potest excogitari ulla alia causa principalis, dc proxima per se influens, perseque eas producens praeter Deum, tali instrumento

utentem.

Ad secundum,concessa maiori, ac minori,neganda est consequutio : satis est enim uniuersum vitam, &animam suarum partium includere, ut nulla eius pars, quantumlibet persecta, sit eo perfectior,cum omnem eius persectionem, simul cum persectione aliarum Partium includat, ut pote totum quoddam quasi artificiale ex omnibus gradibus essendi ordine quodam

conflatum.

An caelestia corpora dignitate pissent cunctis rebus

sublanmbus. e . Vaestio procedit de caelo,non ut claudit intelli agentiam,sed secundum se,anima etiam assistente, deitituto:& sic certum est, aliis corporibus sublunaribus vitae expertibus perfectione praestare, ut pote simplicius,& incorruptibile:& minus perfectum esse simpliciter hominibus,cuius ratio est,quia species humana constituitur per animam rationalem, spiritu

252쪽

αα De Caelo,'mundo. Iem,spiritualem quidem,in dependentem a corpore in suo elle intelligentem, ac volentem, & ideo gratiae, Virtutum, ac beatitudinis capacem ; quibus omnibus persectionibus caret sorma caelestis,& caelum per eam constitutum i ergo longe est eo persectior homo : tum ergo controuersia procedit de animalibus, &plantis,an perfectione superentur a corporibus caelenibus,vel digniora eis sint. Et prior sententia affirmat, digniora esse cadestia

corpora cunctis animantibus homine inferioribus quam sequitur Mars lius I.quaest. I .art. 2.quaest. S.& 7.& eandem tenere videntur Zumet, I .parr.quaest. .art. .& Pater Pererius lib. 2.suae Philosophiae cap. 6.probabilioremque esse docet Banez I .part.quaest. .art. I.

εc eam tenui isse Victoriam & Canum aliosque disei pulos Diui Thomae doctissimos , quam hac tempestate sequuntur recentiores quidam cum limitatione ad sola animalia impersecta, quae no ex semine,sed ex putri materia generantur , atque etiam ad plantas. Alij vero ad solas plantas limitanda censent. Probatur testimoniis Aristotelis, qui 6. libro Et hi corum cap.7. non solum animalibus caeteris, sed homine ipso praestantiora esse corpora caelestia, hisce verbis docet: Neque vero 'quidquam ad rem attinet , quod homo res quorum animalium quiddam sit quam optimum unt enim ct alia homine multo diuiniora , ut ea, qua omnibus Fiant maxime in con fectu ex quibus hic mundus coagmentatus, est. Per quae constat, caelestia corpora intelligere, &lib.I. de caelo textu I3. docet praeter inferiora cin L

ia dari aliud longe nobilissimum: Mam sum est, ese

alia ubstantiam p ter eas,quae Κωιm priorem, ac Humiorem his omnibus,& text. I 6. Vnapropter ex o nii bus his aliquiι ratiocinando crediderit, quod est aliquod, praeter orpora,quae HG6st 0rca nos sium,asterum separatum

tanto Di iti su by Cooste a

253쪽

tanto nobiliorem habens naturam , quanto plus disias ab his, qua hic sunt. Ac tandem b. lib. de partibus animalium, cap. 1.non longe a principio, res naturales qter senas,alserit,tantum praestare cςteris rebus inserioribus, ut cognitio illarum , etiam minima ac tenuissima, multo praestantior,ac nobilior sis, quam harum rerum

absolutissima scicialia. . Probatur deinde ratione, quia partes ex quibus

caelestia corpora constant, nempe, materia, & forma perfectiores materia, & forma rerum inferioru sunt: ergo corpora ipsa caelestia digniora erunt. Antecedens Probo ex parte formae , cuius persectio sumitur ex modo informandi: sed modus informandi caelestis formae nobilior est, cum in amissibili modo informet materia, & indissolubili modo unionis eis copuletur,ec quo habet, ut corpus incorruptibile cum ea constituat, qua libet autem forma sublunaris etiam si sit anima amissibili modo informat materiam, & modo unionis dissolubili ei unitur,ex quo habet, vi corruptibile corpus constituat. Probatur deinde ex partem alcriae, quia materia canorum dignior est sublunari; ut superiori libro ostendimus , unde etiam sequitur, nobiliorem quoque debere esse sormam. Probatur consecutio, quia species materiae, & dignitas eius ex

ordine ad formam accipitur:ergo maior dignitas materiae ex digniori forma. Secundo,corpora caelestia, simpliciora sunt sublunaribus, incorruptibilia, figuram, ac motum, circulatem pei festi stimum habent; locum item digniorem , dc quod caput est j virtute eorum generanturalia,atque conseruantiar animalia omnia r ergo longa sunt eis perfectiora. Probatur consequentia, quias aperiores istae dignitates substantiam quoque luperioris ordinis plane indicant. Quam rationem rem

254쪽

16 De Caelo, o Mundo.

eentiores urgent pro animalibus imperfectis ex putri' materia senilis, quorum non potest alia causa praeeipua designari, praeter caelestia corpora, in cuius

proinde virtute eminenter contineri debent , cum non contineantur formaliter, eminenter autem contineri repugnat,nisi perfectiora sint eis. Vrgent etiam pro plantis, tum , quia forma plantae ideo tantum vi ea est, quia principium iis utritionis, & augmentationis, perquam attincto alimento vivens acquirit,& conseruat debitam quantitatem, ut conseruet Proprium individuum:sod hqc perscchio longe minor est incorruptibilitate caeli, per quam caelum perpetuum est, sine indigentia talis operationis. Tum Etiam, quia nutritio, & augmei latio plantae semiadum substantiam non est operatio vitalis, cum constet,ignem quoque nutriri, & augeri, sed solum quoad modum. quia per intus sumptionem , & distributo alimento per omnes partes in earumque substantiain conuet- 1 o , ignis vero per solam iuxta positionem lignorum in una, vel alia parte: habere autem operationem ex solo modo vitalem minor est persectio,quam elIe incorruptibile : ergo caelum simpliciter persectius est plantiS. Nihilominus sententia posterior negat, caelestia corpora dignitate praestare ulli corpori viventi siue ex semine, siue ex putri materia producto, sed sormicam, aut muscam esse essentialiter pei sectiorem caelo quocumque. Ita pronunciat Diuus August. in libr.de vera religione capit. 19- cuius haec sunt verba: Non enim qualisiumque motis, quaquam ista visibili luci praefulgeat, si vita careat, magni astimanda est, qualibet namque viva siubstantia milibet non viva bubstantia, natura lege praeponitur. Quam naturae legem confirmata i .libro de Ciuitate Dei,capit. i 6. de ex ea colligit in

libro

255쪽

Lib. II. Cap. I. Σου I. 227

libro de duabus animabus, capit. .muscam Soli praeferendam esse. Eandem sententiam sequuntur D.

Thomas i. parte,quaest. 3. arr. I. ad 2.quaest.Tc.. arti. 3.

ad 2. atque in primo loco Caietanus, & Banes r. etiam libro contra Gentes, capit. 2o. & ibidem Ferra- Iiensis, Capreolus in 1. distin. Io. quaest.2. Soncinas Ιχ. Metaphysicae,quaest. I a. ad secundum. Richardusin 2. disputat. I .quaest. .circa principale, ibidem Argentina, quaestione unica, arti c. i. Bassolis quaestio.

2.y. ad dicta, & Oham quaest.2 3. Gabriel super Carion,iectione Al.& omnes fere , qui caelum inanima tum faciunt. Vnde Averroes 2.libro de caelo,comme rario 6 I. asseruit, defendi non polle, caelum esse perfectius, aliquo vivente , nisi anima praeditum esse a D Cratur. Ita demum omnes recentiores ,& nobis videtur omnino vera sententia. Cuius ratio sit, essen-

. tialis persectio rerum corporearum ex persectione formae substantialis accipitur : sed anima quaecumque est forma perfectior caelesti: ergo vivens quod- Cumque est perfectius caelo. Minorem sic probo.Hnima quaecumque est actus corporis physici organici, potentia vitam habentis: ergo anima quaecumque est principium vitae postulans organicum corpus, hoc est,diuersis organis, ac membris praeditum , pro diuersitate operationum exercendarum, & habens differentias positionum sibi intrinsecas, nempe, sursum, deorsum , dextrum , sinistrum , ante, & retro, vel aliquot earum, sed forma caelestis, nec est principium vitae, nec postulat corpus organicum diuersorum membrorum , ad exercendas varias operationes

quod constat perfectissimum esse in ratione corporis sed solum postulat corpus quod da homogeneum,

habens partes eiusdem rationis, sicut corpus aqUeum.

vel aereum quod patet esse imperfectissimum, varie- P a

256쪽

123 De Caelo Mundo.

rare membrorum carens in ergo anima quaecumque persectior est forma caelesti. Quod vero aliqui dicunt, formam caeli constituere ipsum incorruptibile , atque pe petuum, & incorruptibilitatem esse maiorem persectionem, quam vitam saltein imperfectam animalium , vel plantarum , falsum est. Quia incorruptibilitas non excedit perfectionem formae non viventis, sed ei conuenit,intra gradum talis naturae infimum, propter modum informandi persectiorem , quia explet, ac satiat appetitum mareriae,ur egregie docuit Diuus Thomas I .parte, quaesti 1. articul. 3. ad 2. quod constat

non habere formam persectissimam, qualis est anima rationalis: ergo incorruptibilitas non potest adae quare persectionem gradus superioris vitae, vec propter illam potest forma caelestis attingere perfectionem ullius animae, nec caeli m persectionem ullius

viventis.

Secundo , quia potentiae cuiuilibet rei, ex quibua actus , Se propriae operayiones procedunt, emanant ab eius substantia, vel essentia : ergo ea substantia persectior est, quae habet potentias, & operationes maiores . & perfectiores, sed vivens quodcumque habet potentias ,& operationes perfectiores operavtionibus caelorum, ergo dignior , atque perfectior substantia. Minorem probo, quia potentiae, & Operationes prodeuntes a substantia vivente, sunt vitales ; quae a termino, & principio duplicem perfectionem habent; a principio quidem quod necessis est esse intrinsecum, de ab extrinseco principio modo saltem naturali 3 procedere nequeunt , a termino vero , qui fere semper vitalis est, ut patet in cognitione, & amote,non solum partis rationalis, segetiam sensitivae, atque etiam in nutritione uiuenris

257쪽

Lib. II. Cap. I. II. 229pria , cuius proprius terminus per eam productus est partialis substantia vivens. Caelum vero nullam habet vitalem potentiam,nec Operationem,led quascumque habet, infimae sortis sunt , eiusdem videlicet conditionis, ac operationes ignis, & cuiuslibet alterius rei non viventis, quas constat, procedere posse ab extrinseco principio, ut illuminationem,& circularem motum : nec per eas potest produci Proprius, ac proximus terminus vitalis: ergo constat operationes vitales cuilibet viventi proprias digniores este Operationibus caeli non vitalibus, ergo plane sequitur , quamlibet substantiam viueniatem dignitate praestare omnibus caelestibus corpotibus. Confirmatur, quia animalia omnia, quantumlibet imperfecta attingunt cognitionem , & amorem, de quibus dubitari nullo modo potest, digniores esse operationes quibuscumque caelestibus : eigo nec dubitari potest, quin eadem animalia a quibus procedunt,digniora sint corporibus caelestibus cognitionis, ει amoris prorsus incapacibus. Et urgeri potest ex modo operandi omnium vivent,um, non enim operantur mota ab alio mouenis te extrinseco , sed virtutem habent intrinsecam , per quam se in uent, nempe animam , corpora Vero Ca lettia carent virtute se mouendi, quia carent anima. quare sic a mouente extrinseco mouentur, Ut eo cessante, cellet omnino eorum motus; ergo digniora sunt corporibus caelestibus, non solum Omnia anima. lia, sed etiam plantae , ut docet communis sententia: quam sic explicuit Diuus Thomas I parte , quaesti O-nCTO. art. . ad 2. vi quaelibet anima, & vivens quodcunique simpliciter, & absolute dignius sit corporibus caelestibus: sed forma caelestis formaliter dignior

258쪽

st secundum quid quacumque anima setiam rati nati in propter digniorem modum informandi male

teriam , explendo capacitatem eius , qui modus i Mimandi radix est incorruptibilitatis caelorum : nam ex eo prouenit, ut materia caelorum aliam formam

nec appetat , nec habere possit, sed modo unionis naturaliter indit lubili uniatur formae. & ideo comis positum naturaliter indissolubile, atque perpetuum cum ea constituat, quod nulla forma eriam rationalis, habet,quamuis maiorem dignitarem,& persectius este simpliciter conferant. Tettimonia vero Aristotelis, ut ex verbis eorum, atque ex antecedentibus , dc consequentibus colligitur, de corporibus caelestibus intelliguntur, non de consideratis , sed simul cum motricibus intelligentiis , ut adnotauit Diuus Thomas 6. libro Ethieo rum lectione sexta, quo pacto verum est, in haec imferiora agere, ea multiplicare, ac conseruare: hoc autem modo sumpta, longe persectiora sunt cunctis viventibus, si vero nude considerentur, superantullsimpliciter ab eis. Ad primum argumentum distinguendum est antecedensi nam licet perfectior sit materia, quia minus habet de potentia passiua, & persectiorem modum insormandi respicit seu formam meliori modo informantem , modo scilicet inamissibili, non ideo postulat perfectiorem formam . secundum speciem, cum constet non postulare , immo nec habere posse animam rationalem omnibus persectissimam. Quare solum probat argumentum ,quod forma caelestis sit perfectior non simpliciter , hoc est, non ex propria specie, sed solum ex modo informandi , & ideo non ni si secundum quid, & alias probaret argumentum, caelum esse persectius homine, quod

259쪽

Lib. II. CV.I. . . II. 23 1

nec contendunt, nec admittunt aduersarij. Sic respondet Diuus Thomas I. par. quaest. TO. arti c. . Cor

Pora ergo caelestia , perfectiori materia praedita sunt quibuscumque speciebus viventium , atque etiam persectiori forma, sub communi ratione insormandi materiam cum specialibus dispositionibus non haben; ibus contrarium : quare persectior species corporis ex eis constituitur, utpote incorruptibilis, cum tamen vivemia corpora sint spccies corporis corruptibilis longe imperfectioris. At genus corruptibi- i lis corporis, licet sub gradu corporis impei sectiussit, atque etiam omnes eius species, ut talem gradum Participant, ulterius tamen contrahitur per disterentias vitam attingentes, & per eas dcscendit ad species vitae v ite ad perfectissimam, & cum gradus vitae longe perfectior sit grado vitae cxperte: sequitur plane omnes species huius generis , utpote gradum Vitae participantes, perfectiores esse omnibus speciebus incorruptibilis corporis . quarum nulla attingit gradum vitae,sed intra gradum substantiae vitae experin

tis manent. ν

Neque illud quod additur , ad corroborandum idem argumentum, de causalitate caelorum respectu imperfectiorum animalium quidquam efficit , quia corpus caeleste,secundum se non producit ea,sed motum ab intelligentia, & adhuc ita surr ptum, non tan- quam praecipua causia, sed tanquam instrumentum Dei,ut superius ostendimus: non est ergo necessarium, quod secundum se sumptum dignitate praestet eisdem animalibus. Eodem modo soluitur secundum argumentum, nam etsi vera sint illa omnia, quae assumit, solum ex eis probatur,caelum praestantius esse corpus his sublunaribus intra latitudinem corporis,quo pacto ei con-

260쪽

ueniunt,exceditur tamen a vivente,ac sentiente quo cumque in gradu vitae, & naturae sensitiuae,cui dignitas Cognitionis conuenit,qua caret Caelum.

. . . Textus Aristotelis.

uoniam autem quidam sunt,qui dicunt, esse quidpiam ciui Λxtrum, orsinistrum,ocii Breuis expositio totus.

EXplicata natura totius caelestis corporis, prosequitur Aristoteles explicare diuersitatem partium eius, secundum situm & positionem, quam ha-- bent in ipso, quo pacto differentiae positionum vocari solent,nempe, sursum & deorsum,ante & retro, dextrum & sinistrum. Dividitui vero caput in duas partes, in quarum prima, expositis his differentiis, per principia , ex quibus accipiuntur, refert & reiicit sententiam Pytagoreorum : in postrema statuit propriam , quibusdam aduersus eam obiectis , ac solutis. γPytagorei igitur quidam ait Aristoteles in duas positionum differentias in caelo posuere; quorum sententiam,vt ostendat falsam, exponit,quidnam per has differentias intelligi debeat,&. unde sumantur. Sunt namque differentiae istae quasi diuersorum motuum principia,vel unde incipere solent. A dextro enim pede,vel manu incipit motus localis animali conuenies: motus vero alagmcntationis initium habet ab ea parte, per quam sumitur alimentum, ut a capite , vel Ore in animalibus: a radice vero in plantis: unde caput

Diuili se by C

SEARCH

MENU NAVIGATION