R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

391쪽

Lib. II. Cap. V. Eu 2 III. 363

a nobis videatur. Alij vero dicunt rationem c iis, quia solum ex parte interna diaphamam est, ex parte vero externa nos respiciente nimis densumr 3c hanc densi. tatem impedire,ne ad nos lucem effundat. Sed rario. Des istae ex parte miraculosae sunt, ex parte non convsonant naturae hujus coi poris,atque ex parte sunt insufficientes quare melius respondet D.Thomas I .par. te,quaest. 66. artic. 3. ad 4. his verbis r Potestaliter diei, quod habeat callem Emi reum lucem non condensiatam, mradios emittat,sicut corpus Solis ea magis pubtilem vel habet claritatem gloria, qua non est conformis am claritatu

Circa finem, in quem suetit a Deo conditum caelum Empyreum , coepimus iam ostendere , cuius rei gratia factum suetit ad supremum hoc caeleste corpus. videlicet, vi quasi Thcatrum sit ad recipienda beata corpora in suis distinctis sedibus& veluti beatorum curia, & hunc esse praecipuum finem . proprex quem creatum sit , Deo,certum est apud nos. Sed an simul, vel ex consequenti fuerit Oidinatum ad praestandum influxum aliquem circa reliqua corporactet nullum prorsus habeat, quaestionem habet, & prior sentcntia denegat omnem influxum , primo , quia ex fine,in quem condita est res a Deo,colligi debet ope 'ratio eius, sed caelum hoc non est conditum propter inferiora corpora,sed in gratiam rerum luperioris, supernaturalis ordinis nempe , Angelorum S hominum bearorum , ut quasi condigna sit sedes eorum: ergo nullam operationem , vel influxum habet circa inseriora corpora mam s aliquem haberet,ex hac par. te diceretur in eorum obsequium condirum , atque ut eis deseruiret, quod videtur dignitati eius derogare.

Secundo, quia sorpora caclestia nec mouenῖ , nec

ν omni

392쪽

omnino agunt,nisi ab alio mota, cum motus, Ut minimum,sit eis conditio agendi,ut superius a nobis sta-rutum est,& ex se principio motus activo caream: sed caelum Empyreum ex propria natura est immobile,ut omnes statuunt:ergo nullum potest influxum habere circa alia corpora. Nec potest excogitari, qualisnam . sit hic influxus, aut operatio, nisi prorsus diuinando. Et hanc sententiam tenuit D. Thomas in a. dist. q. R. ad tertium,Alexander secunda parte,quaest. 47.& plures alij ex recentioribus eam sequuntur. Et ipse etiam Diuus Thomas i. parte quaest. 66.arr.3 . ad 2. testaturi eam este satis probabilem. Posterior sententia, influxum aliquem circa alia eorpora ei concedit, quam probabiliorem censet D. Thomas loco proxime citato atque etiam quodlibeto 6.art.decimo nono,eaq; sequitur Magnus Albertu in tract.de quatuor coquis,q. .art. q. Macrouius,in 1. dist. I Durandus, dist. a. quaest.2 Et Richardus, quiest. 3.circa tertium principale:& quidam alij, quos refert I ipse:atque etiam Bonaventura,in 2. dist. 2. parte Σ .arr. 1.& quaest. t. numero 63 . a quibus diuerso modo e plicatur influxus iste; nam illi,quos Richardus retulit , empyreo tribuunt diuersitatem quorundam esse-ctuum , qui in diuersis terrae partibus aequaliter ab utroque polo distantibus cernuntur , quia non possunt tales effectus astris,uel caelis mobilibus adscribit nam si ex horum influxu procederent , necesse seret,

in toto illo clymate contingere. Illi, vero,quorum BO- nauentura meminit, voluerunt circa nobilissimum corpus sublunare, nempe humanum agere,quemad modum empyreum ipsum nobilissimum omnium superiorum est,ita ut materiam praeparet ad infusionem animae rationalis, scut alia corpora caelestia inferiora

eandem disponunt pro introductione animae vegeta. tibiaea

393쪽

Lib. II. Cap. V. A Q. III. 3 6 s

tivae,& sensitivae,& tandem D. Thomas hisce verbis explicat influxum caeli empyrei, I. parte, quaest. 66. artic. s. ad 1. Potest dici, quod insuit in primum calum, quod mouetur non aliquid transiens, Gr adtaeniens per motum d aliquid'um,2 stabile puta virtutem .continendi, ct causandi. I aliquid huiusinodi ad dignitatem pertinens. Probat D.Thomas primo, quia res qu libet facta est propter aliquam operationem , ut docet plane Aristoteles, lib. 2.de caelo,cap. . textu IT.& I. Ethicorum,cap. 7.& 9.atque etiam 9. Metaphysicae,c. 9. teXtu 91. quod aliis verbis docuit D. Damascenus a. lib. orth. fidei, cap. 23. incongruum csse a stirmans, aliquam dari in mundo substantiam penitus otiosam , hoc est , omni operatione vacantem,necesse est ergo,caelo empyreo aliquam operationem tribuere, & transeuntem quidem,cum immanentis non sit capax , circa alia igitur corpora operabitur,vel otiosum erit,quod non est admittendum.

Secundo, quia partes uniuersi habent inter sese eonnexionem,& inferiora per superiora reguntur, Scadministrantur: sed administratio non est intelligibilis,nisi media operatione,ile influxu, ergo cum empy- reum sit pars uniuers,& perfectissima quidem,neces.se est ab ea dependere,ac regi aliquo modo inferiora corpora, quod non bene intelligitur , nisi media ope

ratione,& influxu eius. Nostra in hac re sententia duabus assertionibus aperienda est. Prima, certum est hoc caelum aliquam operationem habere, & de operatione , quae si simplex emanatio,vel resultamia effectus a cause,certum est,non dari creaturam ea carentem. quia nulla datur substantia creata accidentium incapax,quia intrinseca

est imperfectio eius,esse per accidentia perfectibilem, qua solus Deus earet: sed intima accidentia substat

394쪽

3 66 De Caelo, se Mundo.

tiae; per quae perficitur media emanatione ab eius essentia sunt prop ietates eius, quae proxime oriuntur ab eadem essentia,tanquain ab cilicienti,ergo nequit creata substantia care re operatione,pro ut simplicomemanationem comprehendit,& pro er hanc salieni condita dicitur ,hoc est,ut se per eam perficiat. Cum ergo certum sit caelum hoc,quantumlibet persectissimum, habere essentiam specificam,certum esse debet, habere proprietates , quae sint accidentia ab ea emanantes, ac proinde necesse est, habere operationem, prout comprehendit simplicem emanationem, quae est quasi actio immanens. Aisertio secunda. Valde probabile nobis videtur, quod habeat veram ac propriam Opc Iationcm , circa aliquod corpus se inserius, ac proprium iussuxum. Probatur utrumque hoc modoromne S, qt,otquot caelum empyreum posuerunt,censente se omnium persectissimum , cui ideo supremum locum concedular:

deinde esse lucidissimum,non solum, quia longe maiorem lucem habet quam Sol, sed quia longe persectiorem,& quasi ordinis superioris,valde similem luci beatorum corporum ,ratione cuius congruum , ac

accommodatissim lim eorum domicilium est , ergo valde probabile est, quod primum canum, & sin te plures alios eximia luce persundat, quia cum sit corporea, non videtur negandum quod inseriores caeli talis illius actioni, sint capaces,camque recipiant intensiorem quidem, vel remissiorem, iuxta maiorem propinquitatem, vel elongationem;& cum illuminari o haec si vera,ac propria operatio,& lumen productum realis effectus in eis receptus,essectiveque productus, caeso empyreo proprie etiam dicitur influere in inseriora corpora. An vero, propter illuminationem, aliam habeat

395쪽

Lib. II. Cap. V. III. 3 6

operationem,quam ponunt aliae opiniones,lubricum est,& mihi valde incertum , ita ut diuinare videatur eas illi tribucre : nam specialis ille influxus, circa introductionem animς rationalis in corpore nullo sundamento innititur, quia ita posset quispiam dicere, quod ad conseruationem hominis specialem influxum praestet, vel ad conseruationem aliarum specierum,in fluxus etiam pro effectuum varietate in hac, vel illa torrae regione producendorum, potius quam in alia, virtutibus stellarum tribui potest . non Solis, sed modificatis per diuersam proprietatem, ant Virru tem, in his terrae partibus existent cm, & non in aliis, quare non crit pro his cffectibus necestilius influxus

empyrei. Quod vero D. Thomas docet , empyrcum influere in castum sibi proximum et liquid fixum , &stabile, ut virtutem continedi,& causiiudi, vel aliquid huiusmodi, ad illuminationem a nobis explicatam referri debet, perquam forte augetur virtus eiusdem caeli,ita ut influxum aliquem habeat in inferiora cor-I Ora,quem non haberet,vel non ita perfecto, nisi petu men ab empyreo receptum. Vnde fit,nostram seli- . tentiam, esse valde consentaneam Diuo Thomae, argumentis ab eo adductis eam plane confirmari, ut consideranti facile constabit. Argumentis vero alia rum opinionum negauimus essectuum illoruni varietarem Empyreo tribuendam. Restat nunc,argumenta primae opinionis denegatis Empyreo omnem influxum, luere,& antecedens

prious. quod Empyreum non sit factum propter inferiora corpora, distingvcndum est, nam propter illam,tanquam propter praecipuum finem, verum cst, quia finis praecipuus,cuius gratia Deus illud condidit potius fuit,ut congrua sedes, condignumque domicilium omnium beatoxum foret,& quas curia, aut ciuitas

396쪽

3 6 3 De Caelo,se Mundo.

uitas Regia;consequenter vero,quia pars uniuersi est, caeteris partibus aliquo modo uniri debuit, quod non nisi media aliqua operatione transeunti circa reliquas partes, vel aliquam illarum fieri potest, ex qua non potest dici,in obsequium earum factum, cum per illam potius ab eo perficiantur, quam ipsum ab eis. Si vero in obsequium totius uniuersi factum fuisse velit quis concedere,nihil ex eo imperfectionis contrahet: tum quia totum uniuersum Empyreo persectius iudicatur,sicut totum qualibet eius parte, ut pote eam cum caeteris olimibus includens;tam etiam,quia beati omnes,tam homines,quam Angeli ad uniuersum, tanquam partes eius pertinere est in aperto:cum ergo conditum fuerit Empyreum in obsequium eorum, mirum non est,immo necessarium in obsequium uniuersi conditum fuisse,neutrum namque dignitati eius clarogat. Maior vero posterioris argumenti, quod corpora caelestia nihil omnino agant,nisi mota ab alio, plane falsa est,cum certo teneamus, illuminaturum Solem omnino in motum localiter post diem iudici j,&superius ostenderimus, caelestia corpora non solum medio motu locali agere in inferiora corpora,sed cessante omnino motu eorum .Quod vero vulgo dici, solet

nullum corpus monere non motum , interpretantui Patres Conimbricenses adib.de caelo cap. 3. quaest. χοῦ art. a. asserentes,necessarium non esse, quod actu mo

ueatur, ut aliud moueat; sed quod moueri possit. Empyreum vero,licet non moueatur, potest t*men moueri,sed id sufficere, vi aliquo modo in inferiora influat; verum non est necessarium per locum ab intrinseco, ut unum corpuS moueat aliud, quod ipsummet mouens possit moueri: hoc est, ut aliquam habeat naturalem inclinationem activam , aut passiuam ad

397쪽

ad motum quia mouens, Ut mouens, vel agens, ut agens,non mouetur, Ut docet expresse Aristoteles, 3.

lib. Physicorum, inde probans, quod actio non sit in

agente,sed in passo,ex quo sequitur,non esse necessa rium, peplocum ab intrinseco mouens moueri posse, quia aliud mouere nihil ponit intrinsecum in mouente, hoc est, nullum actum, nec ullam potentiam;ergo nec dicit necessariam connexionem, cum motione passiua,neque potentia eius. Quod etiam conuincitur exemplo Dei, & Angelorum; nam Deus propriissime dicitur mouere omnia ; & in ea agere , & tamen nec mouetur ipse,nec moueri potest: Angeli etiam mouet corpora callestia, & nec mouentur ipsi , nec habent

vllam inclinationem ad motum huiusmodi. ex quibus infero, quod etiamsi per impossibile excogitemus, unum corpus nullo modo posse moueri a se, nec ab alio per se,nec per accidens, nihilominus posset aliud mouere: uniuersalis ergo illa propositio falsa probatur , & propterea non repugnat empyreum omnino immotum in inferiora agere. Praeterea assero , caesum empyreum nullam prorsus inclinationem habere ad motum localem, sed immobile esse locali ter,ex propria natura,& solum praeter naturam moueri posse : quia cum creatura sit, potentiam obedientialem habet respectu Dei, ut ab eo moueatur ; Angelum vero arbitror non posse eum mouere per virtutem naturalem , quia cum sit ex propria natura omnium beatorum sedes: non subdutur virtuti naturali Angelorum , quantum ad motum localem; nam uniuersale bonum totius cultae ca lestis , quale est immobilitas,& quietum omnium beatorum domicilium , superioris ordinis est , respectu naturalis virtutis Angelorum, valdcque eam excedit: sicut extrahere integrum elementum, aut caescste

398쪽

corpus a propria sede, naturales vires unius Angeli, immo, & omnium , superat, eo modo, quo libro A. Physicorum ostendimus, easdem superare, quod vacuum efficiat. Circa figuram caeli empyrei non conueniunt recentiores pauci, qui de ea loquuntur, sed quidam aia serunt , non esse rotundum , sicut caelestia corpora, quae mouentur, quod videntur colligere ex illo Apocalypsis M. Ciuitaς in quadro posita est. Nomine

enim ciuitatis caelum videtur intelligendum, cui additur magis esse accommodatam pro beatorum sede quadratam figuram, quam circularem maiorisque capacitatis ad continendum tam magnam corporum multitudinem. Et hanc partem sequuntur Patres Co- nimbricenses, a. libro de caelo, capite s. quaestione I .articulo 2. Alij vero non putant, argumenta haeci robare , diuersam figuram tribuendam esse huic caeo a circulari, qua praedita sunt alia, sed omnia esse debere eiusdem circularis figurae, cum sint quasi unus globus, & praeterea, quia supposito , quod empy-

reum aliquo modo influit in inferiora, quamuis non medio motu accommodatior est figura circularis, ad influendum, quia caetera, circa quae influit, aequaliter, aut saltem secundum proportionem , eius influ-Xum recipere poterunt ; constat vero non posse, si quadratam figuram habeat. Ego vero utramque partem valde incertam iudico,& argumenta earum valde infirma,quae ideo cuique facile soluenda relinquo,& liberam electionem utriusque partis.

st st

399쪽

Lib. II. cap. V. B IV. 3 7 rQVAESTIO IV.

quositu Aematiora sunt corpora caesessa, eo sint naturae perfectiora.

ΡRaesupponit praesens controuexsa ordinem caeia lorum ,secundum stum,quem licet varium,S: diuersum posuerunt antiquiores Philosophi, Astrologi ac Mathematici, inualuit iam in schola , & tanquam communis sententia in explicatione sphaerae recepta est ea, quae talem ordinem situs in eis statuit, ut infimum sit caelum Lunae, secundum Mercuri j, tertium Veneris, quartum Solis, quintum inrtis, sextum Iouis, septimum Saturni octauum firmametum, ita v catum , quia stellas firmiter inhaerentes, seu fixas, quς proprium motum non habent,contineat, & propterea a Graeci , A planes, id est, errans appellatur:

nonum vero, ac decimum, quae ab aliis adduntur, aqueum caelum , siue crystallinum communi nomine nuncupantur, eo quod transsucidi admodum , ac

perspicui sint, ut aquarum, aut crystalli quod quali congelata aqua censetur in similitudinem referatar,& vim refrigerandi habere censeantur, super quos Empyreum collocant, sicut apud nos supra firmamentum snam in quacunque opinione supremum locum ei concedi debet.ὰ Secundo praesopponit Averroes,hoc libr. commem. pari. 9. Iand. quaest. I 2.& Duran. in z. distinction. iq. orbes caelcstes inter se

esse specie diuersos , id quod docet Alberr. Magia.

dem specie multiplicari propter speciei conserua-

400쪽

3 2 ' De cibis Mundo.

tionem, at corporis caelestis species in uno indiuiduo conseruari potest, cum illud sit incorruptibile; ergo non sunt plures orbes coelestes eiusdem speciei ex mente Aristot. Ratione etiam probatur primo, quia sulunari mundo corpora, quae naturae ordine diuersa exigunt loca specie diuersa sunt, ut inductione constat in .elementis, sed singuli orbes caelestes ordine naturae exigunt diuersa loca ; ergo specie inter se differunt. Secundo, materiae caelestium sphaerarum inter se specie differunt, ut probauimus ad cap. a. libro I. quaest. 8. Ergo sormae a quibus illae speciem sumunt potiori iure dissidebunt specie inter se, ac proinde composta ex illis coalescentia,& alia caralestia corpora essent corruptioni obnoxia, ut ibi inferebamus. Tertio id ipsum roboratur , ex diuersitate accidentium ; maxime motuum singulorum o bium . quae quoties alicui corpori prae aliis, ex natura rei conueniunt perspicue denorant, distinctionem

saltem specificam principi, substantialis , & haec fuit unica via Philosophiae agnoscendi substantiaorum distinctionis, ortum, & interitum, quae Omnia aeque probant, specificam diuersitatem inter orbes minores, de quasi partiales, de quibus infra, ac inter maiorem, dc veluti torales sphaeras, ut expendenti constabit. His igitur praesuppositis, quaerimus, an quo eleuatiores sint eo sint nobiliores,seu an idem sit ordo situs inter caelestes orbes , dc ordo perfectionis,vel nobilitatis. Et prima sententia tenet, non esse uniuersaliter verum, quod idem sit ordo situs, & dignitatis. i ter sphaeras caelestes, quae mouentur ; sed in eis dun-caxat, praeter orbem Solis: nam constat ex multitudine, varietate, ac nobilitate effectuum ; quos producere videmus, nobiliorem planetarum omnium

Solem

SEARCH

MENU NAVIGATION