장음표시 사용
401쪽
Solem esse , & ex consequenti ipsius orbem persectiorem omnium corporum caelestium , quae mo. uentur : nam globi caelestes ut testatur Aristoteles 12. Metaphysicae capit. 8 I. textu q8. propter sy-dera, quae suo motu secum deferunt , facta sunt,& tamen ex communi sententia , Sol,& caelum, cui affigitur, quartum tenet locum I ergo non potest uniuerse verum esse , quo idem sit ordo dignitatis , & situs. Ita sentit Richardus in 1. distinctione 31. quaestione I. circa secundum principale, non paucos Astrologos sequutus. Quorum senten-riam amplectuntur etiam Patres Con imbricenses, a. libro de caelo, capite s. quaest. 2. arsicul. 2. Ad dunt tamen aequa sorte probabilitate dici posse, in ter Omnes sphaeras eundem.esse ordinem dignitatis, ac persectionis, non includendo planetas,quia valde probabile est , Solem non esse continuum eidem ozbi , cum quo mouetur, sed contiguum duntaxat, necesse eiusdem speciei, sed diuersae ,& nobilioris lon- g. naturae , & propterea Sol, quamuis perfectior sit cunctis Orbibus mobilibus, atque etiam cunctis
planeris,quae in eis,& cum eis mouentur: orbis tamen
solaris eundem cum caeteris situs, & dignitatis seruat
Secunda sententia absolute docet,inter orbes cςlestus,& planetas eundem esse ordinem persectionis,ac situs. Hanc amp ecti videtur Diuus Thomas Ιχ.libro Metaphysicae ad tex. . & cum eo alij: quam in primis colligunt ex doctrina D. Dionysj 6.capite caelestis Hierarchiae,& ex Aristotele 4.lib. Physicorum, text. 9. ho Odo: Idem ordo , qui reperitur intecea, ex quibus constat superior mundus, nempe, A n- gelicus,& in f rior, nempe , elementaris, reperiridcbet inter ea, ex quibua constat mundus medius,
402쪽
nempe caelestis v sed inter ea, ex quibus componitur mundus Angelicus, & inter ea , ex quibus componitur elementaris, idem est ordo situs,& perfectionis:ergo idem etiam esse debet inter corpora caelestia : probatur minor, quia sepiama Hierarchia inoidi te est etiam persectione suprema, & eodeni modo media, de infima apud D. Dionysium, & apud Aristotelein idem kst ordo situs, & dignitatis inter elementa: nam ignis situ excellens est omnium perfectissimus, & sicut terra obtinet infimum locum , ric etiam est omnium impersectissima. Aristoteles ix. Metaphysicae capit.8. textu 44. docet ex- , presse ordinem intelligentiarum mouentium caelestes sphaeras, esse secundum ordinem motuum,&inobilium , ita ut pro cuiusque sphaerae natura suus respondeat motor, nempe inseriori ac imperfectiori inferior ac imperfectior , superiori vero , ac perfectiori superior ae persectior motor: seiatit igitur aperte eundem esse ordinem situs, & dignitatis in-χer binnes sphaeras caelestes: nam valde incongruum foret, & Angelorum dignitati dissonum , quod per fectior moueret impersectiorem, atque inferiorem sphaeram impersectior superiorem ; ae perfe
ProFatur ratione-: primo ex effectu e nam' eo
dignior est causa, quo digniores producit effectus, cum iri eius virtute contineri debeant : sed quo planetae eleuatiorem stum habent, eo nobiliores edunt effectus, de pariter sphaerie, quibus insident f istae habent distinctum influxum a planetis: in ergo idem protius est ordo dignitatis, δc scias inter eos. Probatur minor . quia astrologi tribuunt saturno vim conseruandi res fixas ,& permanentes ν& inclinandi ad altissimarum rerum contemplationem,
403쪽
Lib. II. Cap. V. Euaest. m. 37s
iuxta propriam capacitatem: Marti vero sortibus viris praesidere, quos nobilissimos effectus esse, per se
Secundo,corpus,quod continet aliud, comparatur ad illud, sicut forma ad materiam, & ex consequenti, tanquam dignius indigniori,ut testis est Aristoteles . lib.Physicorum,cap.3.textu 49. ex quo colligit, elementum , quo superius est, eo est nobilioris naturae, quia inferius continet: sed sphaera superior, atque etiam planeta continet, ac circundat inferiorem non secus atque elementum superius:ergo necesse est nobiliorem esse, dc proinde eundem esse ordinem situs,& nobilitatis inter omnes, Urgeo argumentum ex
firmamento seu stellata sphaera, variis stellis praedita, effectu, visuque insignibus atque etiam ex Zodiaco circulo duodecim signis spicndente, sub quo planetae omnes incedunt, & unde conseruatio omnium rerum corruptibilium,omnium temporum vicissitudines, totius terrae fractus, animantium omnium procreatio , ac denique totus hic mundus inferior dependet, quod proinde nobilius multo esse debet carinteris omnibus sphaeris inferioribus . atque etiam planetis omnibus in eis , & cum eis motis. Cuius etiam supremam dignitatem colligere licet ex dignitate suprema motus, per quem caeteras Omnes sphaeras, ac planetas secum rapit, & motum diurnum ex plere sicit. Eodemque argumento probatur de reliquis iuxta ordinem situs , qui idem proinde erit, ac dignitatis inter omnes, nulla sphaera,nulloque plane i
Nostra sententia asserit, eundem esse situs, ac dignitatis ordinem, inter omnes sphaeras caelestes, secus Vero inter astra: ita autem nobi sentiendum esse i dicamus , quia efficaciora nobis videntur argumen
404쪽
posterioris sententiae, quantum pertinet ad ordinem sphaerarum,quarum superiores continent,atque comprehendunt inferiores, quod non videtur stare posse, nisi nobiliores sint, cum naturalis comprehensio maiorem perfectionem importet,ut in elementis est manifestum. Excogitare vero, quod Deus secerit sphaeram Solis quantitate minorem, dignitate veto, aut persectione superiore,sundameto rationis caret,quia si maior capacitas superiorum postulat maiorem perfectionem , aut maior perfectio maiore capacitatem l& sphaera Solis perfectior est supcrioribus,ex propria
natura postulabat capacitatem maiorem: quare necesi se est fateri, non esse faciana a Deo cum ea quantitate, quam natura eius postulabat,qubd sine miraculo non potuit contingere; miracula vero in naturali rerum conditione ponere, alienum est a recta Philosophia. Caeteris quoque argumentis non bene potest satisfieri, quantum ad ordinem sphaerarum pertinet,ut ea percurrenti facile costabit.& psopterea iudicamus,
Iantum ad hanc partem, discedendum esse a prioriententia. A posteriori vero sententia discedendum duxi, quantum ad planetas: intςr quos non videtur nobis necessarium,eundem esse ordinem situs,&perinsectionis; nam de singulis stellis fixis certum mihi videtur.& a nemine in dubium reuocatum, nobilitate vinci a quocunque planeta, ut ostendunt nobiliores, atque euidentiores effectus, quos planetae edunt, de quos nemo concedit stellis singulis firmamenti, neque alios ranrae persectionis i& tamen istae situ excellunt omnes planetas. Et tandem cum Sole nemo audebit comparate quamlibet stellam firmamenti, quam tamen secundum ordinem situs eo superiorem nouit: non est ergo necessarium, eundem esse ordinem situs, & dignitatis inrer planetas. Cui addo, nee
405쪽
Lib. II. Cap. V. Aliis. IV. 377
Inter eos unuin continere ait rum , eumve comple-
hendere,vt propterea iudicandum sit,cum nubilitate vincere,sicut inter sphaeras contingit. Bene ergo potuit persectior planeta in loco inferiori collocari,abiaque pretiudicio suae nobilitatis; quia partes ex proprianarura ordinantur ad perfectionem, S: bonum totius,
cuius gratia fiunt, & fiunt quidem propter operationem propriam, iuxta proloquium Alistotelis, ut peremn totum ipsum perficiant. Talis ergo ilius debet ut cuique planetae in uniuerso,qualis congruit exerciti Opropriae operationis. & iste est conueniens propriae perfectioni,multitudo itaque,varietas, & excellentia operationum solarium, quasi medium locum postulat in uniuerso; mira si superiorem haberet,nec illuminare,neque suo calore fouere poli et sublunaria corpora, sed remisse quidem,propter nimiam distantiam;quam re frigescerent omnia,& caloris desectu perirent,ne que possent vitales operationes fieri,nec ideo species
Viventium corporum conseruari, neque homines lucis desectu proprias exercere operationes; ergo sicux iste naturalia est ei, quemadmodum naturale est sua virtute uniuersale bonum totius uniuersi respicere,&quantum potest iuuare, ac perficere , & ex conse. quenti bonum ungularum partium quibus constat. Et haec multitudo,varietas,atque excellentia ope. rationum,&effectuum plane conuincit nobilitatem naturae Solaris prae caeteris astris. S. sphaeris .Quod est enim coxpus caeleste3quod astrum quis planetatquem sta operatione atque essectu Sol non perficiat ξ nullum profecto:ca estes omnez sphaeras, planetas Om Hes,omniaque astra,suo lumine perfundit, atque collustrat,vsque adeo, ut non pauci arbitrentur . nec mi.
cam luminis a se habere sed quidquid habent , a Sole mendicare. Quod est etiam sublunare corpus, quod
406쪽
ab initio suae generationis non incipiat iuuari, ueri,& perfici a Sole: immo,quod Sole deficiente,produci possit in natura rerum Atque etiam iam productum conteruari nullum profecto. De homine ipso creaturarum omnium corporearum perfectissimo proruti e Aristoteles secundo libro Physicorum,non a solo parente , scd a Sole simul progigni, ita ut quasi alterum eius parentem eum vocare possimus. Audiamus sa eram Paginam Solis excellentiam his verbis egregie extollenrem. Ecclesiast. 43. Sol in astem annuntians in exitu, s admirabile,opus excessi, in meridiano exurit ter ram , Ο in conlectu ardoris eius quis poterit sustinere 'Scpaucis interpesitis : Agagnus Dominus , qui fecit illum. Audiamus etiam D. Dionysium , eximium Philosophum,atque praeclarum Theologum, .cap. de diuinis nominibus,non longe a principio , eiusdem Solis en-comia,sic prosequentem : Ita cir diuina bonitatis manifesta imago na ui iste,ct torvi hylendens, or sisper lucens Sol secundum multam resonantiam boni,st omnia quacunque participare ipsepositat,illuminat,st superextensimn habet lumen ad omnem extendens visibilem, ct sus in propriorum radiorum 'lendores de post pauca addit. Sed regenerationem visebilium corporum confieri,ad vitam mouet,s merit, or auget, perficis,ct mundat, or renouat. Quibus ad Solis naturam commendandam,& super astra omnia,caelestiaque corpora effereda,nihil elegantius,
nihil sapientius proferri potuit .Quos omnes effectus non sola fide sapientium hominum, sed euidenti experientia nouimus: de caeteris vero astris,planetis, at que corporibus caelestibus , nec tot, nec tam varios, neque tantie nobilitatis experti sumus ; neque tanto rum virotum testimonio comprobare possumus. Cum ergo ex effectuum nobilitate mensurari debeat
nobilitas causae,sequitur,astrum Solis, a quo emana Pri
407쪽
ptimum nobilitatis locu obtinere inter astra omnia,
Plenetas omnes,omniaque caelestia corpora. sed constat non habere supremum situm, ergo dicamus ne cesse est,non esse eundem ordinem nobilitatis.& situs inter planetas, nec inter planetas,stellas, & sphaeras caelestes , quamuis facta comparatione inter solas
Neque argumenta aliarum opinionum aliquid efficiunt: prioris quidem probant tantum de Sole, non eodem modo ordinari cum caeteris planetis,aut sphqris caelestibus secundum situm,ac secundum nobilita- 'tem:de sphaera tame eius comparatione aliarum non Irobant esse nobiliorem, quia neque est certum So-em esse partem eius, neque ei continuum, sed nec eiusdem speciei,quae probare oportebat, Vt probaretur , non esse eundem ordinem situs, & persectionis inter sphaeras caelestes. Quod intelligo, etiamsi quartum caelum tribus orbibus constet, vi asserit haec sententia , de quibus omnibus mox erit statuen
Argumenta etiam posterioris sententiae maiori ex parte solum probant facta comparatione intςr solas sphaeras. Quae vero de peculiaribus, atque excellentioribus effectibus aliorum planetarum assumunt astrologi ad probandum, nobiliores esse Sole, commentitia plane siluit, ut bene adnotarum Patres Co- nimbricenses secundo Iibro de caelo,capitulo F.qugit. secundo arr.3 dc licet vera forent,falsum tamen,quod nobiliores effectibus a Sole emanantibus: nam uniuersaliores sunt isti, cum non solum ad inferiorem mundum, sed ad superiorem quoque extendantur, &modo longe nobiliori eos producit Sol,quam firmanientum cum suis stellis producat alios.
Quod etiam de signis Zodiaci affertuc confirmat potius
408쪽
potius maiorem nobilitatem Solis supra firmamem tum , & stellas eius, cum effecta illa, quae ex eis sequuntur,Soli potius nobiliori modo adseribi debeat, quam firmamento,atque stellis eius.Ac tandem,quod de perfectione continentis, aut comprehedentis co pus supra contentum, vel comprehensum affertur, probat quidem,sed de solis sphaeris, inter quas continentia,ac circunscriptio locum habet,non tamen de planctis,quae neque se continent, nec circunscribunt ut fatis per se est manifestum sed nec est certum, sed valde dubium,quod continui sint cum sphqris,& ideo ranquam partes earum se habeant, ut propterea sequatur superiorem sphaeram eo ipso, quod inferiorem continet planetam ei continuom,ac eius partem contineat: sed probabilius forte est oppositum; quare neque ex hac parte probatur, eundem csse ordinem situs, & nobilitatis, facta comparatione planetarum cum sphaeris sed de his plenius,& planius mox loque mur.Et de distinctione specifica orbium, & astrorum dicemus paulo inferius.
An quodlibet caeleste corpm sub primo mobili con-
Communis est sententi3 Astrologorum, & Philosophorum. caelestes sphaeras praeter primam duplici agitari latione, altera, qua a primi mobili
rapiuntur ; altera , per imputum a propria inteuligentia impressiam. Manifesto enim experimento compertum est,Solem,Lunam,& caeteros planetas ab Oriente in Occidens motu diurno cieri: ad sensum enim constat,tam stellλs fixas, quam errantes ab ortu
409쪽
supra nostrum orizontem ascendere, pergere deinde in occasum,& iterum in Oriente nasci. Sed non minus exploratum est, dissimili quodam gradu retro- meare,& non semper ab eodem Orientis puncto ascendere per nostrum orizontem, sed modo ab uno postea tardius ab alio mutata inter se,& cu stellis di-itantia; quod quidem nequit contingere, nisi praeter motum raptus primi mobilis aliis propriis, & distinctis inaequaliter planetarum orbes pergant. Haec tamen communis sententia non eodem modo ab omnibus intelligitur. Quidam enim vulgari trutina rem expendentes existimarunt, inferiores orbes duplici
motu distincto , & quasi modo opposito simul in orbem cieri: ita ut proprio motu, a propria intelligentia in Orientem tendant, ac simul ab intelligentia primi
mobilis motrice in contrariam partem versus Occidentem rapiantur.Ita ex recentioribus multi, quos sequi videntur Patres Conimbricenses hic cap.3.quaestiq.art. I. qui omnes sibi habuerunt persuasum , hunc esse sensum communis sententiae Sancti Thomae, Doctorumque omnium mentem. Quorum fundamentum est,quia aliter non apparet, qua ratione stare pollent ea,quae in caelis perspicue deprehendi di
Alij tamen propius ad veritatem accedentes ita communem sententiam intelligunt, ut quilibet orbis inferior in rigore,& proprietate physica unico dumtaxat motu moveatur , qui tam a duplici virrute motrice opposita;seu aduplici intelligentia e contra rio impellente procedat, propria altera Orientem versus imprimente impetum, altera primi mobilis iucontrarium rapiente. Et prior pars statim probabitur. Secundam vero ita suadere conantur, quia nisi hoe detur,intelligi nequit communis sententia adstruens
410쪽
singulam inseriorum sphaeram duplici motu rotari, quam tradit expresse Aristoteles hoc , .libro capite a.
Diuus Thomas ibidem, lectionς II. & i 8. & omnes Philosophi,& Astrologi plane supponunt, quos citat Patres Conimbricenses supra, & Pater Clauius in capite I.sphaerae a pagina s i .immo nec alia via constare possunt diuersi stellarum aspectus,coitus,& distantiq.
Si enim motu tantum raptus ferrentur, aequabiliter semper,motuque, & distantia uniformi procederent. Cum tamen Astrologi certissime obseruauerint, planetas non semper in eodem puncto orizontis oriri, sed nuhc iuxta lineam aequinoctialem,nunc vltra, citraue,nec semper eodem temporis momento,sed tar
dius semper,ac denique inςquali inter se,& cum Stetilis fixis distantia id quod stare nequit, nisi praeter impetum primi mobilis alius a propriis intelligentiis versus ortum inaequabilitet inserioribus sphaeris im
Nostia in hae re sententia duplici assertione explicanda est.Prima sit,in seriores sphaerae proprie non mouentur simul duplici motu Physico.Hςc conclusio est. Doctorum secundae sententiae contra primamrρος hac ratione efficaciter probatur: lotus localis est acquisitio localis praesentiae,aut diuersi modi praesentiae . sed inferior orbis non adquirit plures praesentias simul, aut plures positiones partium in loco,sed unicam tantum versata Occidens, igitur non nisi unico motu movetur.Peta picua est consecutio:quia nequit simul ab eodem corpore eadem praesentia acquiri duplici motu opposito, aut quasi opposito,neque id imtelligi potest. Minoe probatur: ex comuni enim omni u sententia no potest id e corpus naturae viribus habere simul duas praesentias locales, aut duas diuersas - poti