R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

421쪽

men omnino impossibilem probatur hoc primo naria positis duobus his orbiculis eccntricis , & inaequalis grossitiei , sequitur ex moru eoru penetratio,vel scissio utriusque, vel certe admittendum esIe vacuum; Probatur consequentia, quia cum Vtrumque mouea- ur, necesse est, partes grossiores aliquando coniungi, & aliquando etiam partes delicatiores,& aliquando etiam utrasque separari, sed non possunt coniungi nisi ex parte se penetrando um non detur spatium sussiciens in quo simul extendantur, sed eandem saltem partem idem spatium occupare, necessarium si,

quod est ex parte se penetrare: dum vero coniungan- Lur tenuiores partes,minus spatium, quam grossiores occupabunt,immo quam grossiores unius,& tenuiores alterius in alia parte motus coniunctae: ex quo

constat sequi, aliquam partem spatii occupatam in Concursu grossiorum utriusque , vel grossiorum

Vnius tenuiorum alterius i permanere vacuam inconcursu tenuiorum utriusqu . .

Secundo , ex eisdem orbibus ex parte saltim ecentrici sequitur, moueri caelestia corpora motu recto, qui vocatur ad medium . aduersus exprelsam sententiam Aristotelis a. libro de caelo capite 2. asserentis. motum ad medium, & a medio conuenire solis corporibus sublunaribus , motum vero circa medium soli corpori caelesti. Probatur consequentia, quia his ecentricis positis, necesse est planetam permotum aliquando esse terrae proximum, aliquando bit: proximum vero te prae planeta erit, dum in puncto inseriori opposito suerit, mouebitur ergo ii puncto distanti a centro ad punctum proximum,quod est moueri ab uno in alterum locum,seu spatium respectu

422쪽

392. De CEois Munda.

centes, & moueri ad medium,seu motu recto. Et potest urgeri argumentum, quia si Luna, gratia exempli, circunuoluitur in suo epicyclo motu sibi proprio sequitur, non semper nobis ostendere eandem partem, seu candem faciem , sed unam , dum est in parte superiori eius, & alteram , dum est in inferiori, aduersus experientiam manifestam : nam eandem partem maculatam eius videmus semper , & in hanc sententiam inclinare videtur Diuus Thomas I 2. Metaphysicae, lectione io. quamuis probabile videatur censere,dari ecentricos, & epicyclos ι .de libro de caelo. Lectione II. & parte I. quaestione 3 2.arriculo

Αlij vero illam compositionem orbrim hoc argumento probant, non esse necessariam: non enim alia de causa necessaria existimatur, nisi pro saluandis apparentiis planetarum, qui uno tempore proximi res apparent,& ideo maiores,abero vero remotiores,& ex consequenti minores , quod non posset saluari, si propriis orbibus insiderent, sicut stellae firmamenti , & ad motum eorum mouerentur, Cum constet. stellas has eandem semper distantiam a terra habere,& eiusdem semper magnitudinis apparere: Sed apparentiae istae etiamsi verae forent , sufficienter saluarentur, aut cum solis orbibus ecentricis, aut cum solis epicyclis, quia cum his, va illis solis, eo ipso, quod motu distincto a totali orbe mouentur,

necesse erit, ad partes eorum remotiores a terra aliquando peruenire, atque etiam aliquando ad pro-. ximiores Icum constet, remotiores esse partes e rum superiores, inferiores vero proximiores , Mnecessarium sit, planetam omnes percurrere per circulationem ; ergo saltem non erit necellarium orbes ecentricos pone simul, atque epicyclos, sed, iussi

423쪽

sumetent hi soli,vel soli orbes concentrici.

Probabilius tamen nobis vid otur,totam compositionem explicatam non esse tum possibilem,sed ne. cessario ponendam in Orbibus planetarum e nam utrumque in primis docent omnes Astronomi,& experientiis ita essicacibus probant,ut fidem facere meis reantur. Vnde non solum non recedit ab eis Aristoteles sed in multis eorum sententiam amplectendam esse a Philosophis arbitratur 1. libro de caelo capite 8. textu Go. desii. 8c uniuersaliter Ia. Metaph. monet, Astronomos in Astronomicis rebus esse consul edos,

di primum quidem,quod possibilis sit,ex eo solo conuincitur, quod nihil in eo repugnans naturae caelo-Tum,aut motui eorum reperiatur, ut singula a nobis exposita percurrenti facile constabit,de solutiones argumentorum in oppositum a nobis mox adhibendae ostendent.Quod vero necessario ponenda sit,non sumtum secundum orbes concentricos, sed etiam se n. dum epicyclos, probant Astronomi manifestis experientiis,nam Sol,& Luna,vi saepe obseruatum a se esse testantur,atque etiam caeteri planetae, nunc remotiores a terra,nunc vero propinquiores visuntur, &consequenter,nunc maiores, nunc minores, eorum que motus nunc velociores, nunc tardiores:cum cer'

eum sit eo maius apparere corpus, quoad minorem distantiam cernitur,& eo minus, quoad maiorem, eiusque motus tardior videtur ad maiorem distatiam.& ad minorem velocior, sed impossibile id solet, si

solo motu sui orbis mouerentur : nam tunc eodem semper modo distacent a terra, & semper sub eadem magnitudinis specie cernerentur, ut ostendunt stellae fixae, auarum nulla magis, aut minus distans a terra apparer, & ideo, nec uno tempore maior quam alimne illa est ergo proprio motu moveri planetas,&

424쪽

circa diuersum centrum a centro totius mundi, quod

nisi ponantur orbes e centrici, patet esse impossibile. Maior vero probatur, nam Sol existens in Capricor-nio,aut in aliis signis australibus maior apparet,quam cum in Cancro, vel in aliis signis Aquilonaribus existit: haec vero inaequalitas paulatim tollitur, pro ut a praedictis signis recedit, ergo magis distat a terra, dum in his signis versatur, dum vero in illis propinquior est. Sed respondent aduersari j, has apparentias non prouenire ex maiori,uci minori distantia planetarum a terrased quia vapores,qui inter Solem & visum nostrum interponuntur, disgregant radiis visuales, ut contingit diebus aestatis,cum Sol in ortu apparet maior,quam in meridie. Cotra hoc tamen est, quia apparentiae istae contingunt serenissimo caelo, ac medio rivaporibus emundato,ac tandem planeta eandem eleuationem habente supra orizantem, ac propterea

aestiuo tempore semper contingit caliginosum esse caelum, & medium magis turbatum, ac permixtum Vaporibus, quam hyemali;ergo maior deberet apparere Sol in Cancro,quam in Capricornio, quod constat esse falsum: Necessario ergo satedum cst,hanc inaequalitatem magnitudinis, sub qua apparet Sol,prouenire ex eo,quod dum minor apparet,existat in parte Orbis ecentrici, quae circumscribir partem grossiorem Orbis contenti inferioAs: quando vero maior in parte continente oppositam,& minus crassam partem eiusdem orbis. QSecunda experientia est, quia Sol plures dies insuismit,dum percurrit signa borealia ab aequinoctio verno usque ad autumnale , a die videlicet vigesimo Mariij, usque ad vigesimum quartum Septembris, quam dum percurrit Australia, tempore hyemali. Nam

425쪽

Nam in prioribus signis insumit centum octuaginta septem dies,in posterioribus vero centum siptuaginta octo,quod non potest etae, nisi moueatur in aliquo

orbe ecentrico circa terram , ita ut maior pars illius respodcat maiori parti terrae,quam opposits,ergo ne- Cesse est,orbes ecentricos admittere. Quod vero Soli orbes ecentrici non sussiciant ad saluandas omnes Ph nomenas,seu apparitiones varias planetarum,sed necellarium sit praeter illos,addere sphqrulas, seu epi- Cyclos,probatur tertio experientia,quia caeteri planetae praeter Solemin existentes in puncto auxis ecentrici,hoc est in puncto a terra remotissimo, non semper eodem modo se habent ad terram, sed modo sublimiores,modo vero humiliores visuntur,& ex consequenti,nunc diametri eorum maiores, nunc ve O minores,& pariter ipsi met planetae, ac praeterea motus Corum velociores,aut minoris velocitatis. Sed tanta haec varietas non potest ratione solius ecentrici faluari, quia cum aux ecentrici semper sit in eadem distantia a terra, planeta in eo existens semper eodem

modo appareret, quoad supradicta omnia, & planeta idem in auxe existens deberet esse a terra remotissimus,& auxis opposito propinquissimus: Cum ergo aliquando remotior, aliquando propinquior in auxeecentrici appareat,necesse est,sphaerulam , seu epicyclum ponere immersum intra profunditatem, seu crassitiem ecentrici, ad cuius motum planeta reuoluatur, & ita possit tam variis modis nobis apparere iuxta diuersitatem partium motus eiusdem epicycli

sibi proprij.

Tertia experientia pro confirmandis epicyclis su-' mitur ex duplici ecclypsi lunari,quem contigisse reserunt Astronomi,Sole,& Luna in eodem situ manentibus,ita ut in utraque Sol eandem distantiam habuerit

426쪽

3 9 6 De CEoi Mundo.

rh a terra, atque adeo eandem utrobique terra una bram protexerit. Obseruarunt autem unam eelypsim maiorem fuisse,& plusquam alteram durasse. Ex quibus hoc argumentum satis efficax deducitur: maior, vel minor duratio ecclypsis prouenit ab ingressu Lunae in maiore,vel minore umbra terrae; sed in utraque ecclypsi eade suit umbra terrae,cu ponatur Sol aequaliter a terra remotus,necesse ergo ruit,Lunam in una ecclypsi minus fuisse a terra remota,in altera verδ l6gius a terra distasse;cuius ea est perspicua ratio, quiacu umbra terrae fiat ad modu'pyramidis,necesse est,eo ampliore relinqui,quo propinquior terra fit,& eo angustiorem,quo remotior. quo fit, ut quo propinquior terret suerit Luna,eo maiore pertraseat umbra,mino

rem vero, qud logius a terra recedit:& hinc procedit inaequalitas ecclypsium,quoad magnitudinem,& durationem,sed constat Lunam sui in Theorica plane- rarum declaratur) ex Sola ratione sui ecentrici, non posse eiusmodi inaequalitates ecclypsim pati, quia rarione illius in omni ecclypsi eandem habet distantiam a terra, cum semper tam in coniunctione eius

cum Sole in qua fit ecclypsis Solisὶ quam in oppos-tione in qua fit ecclypsis Lunae in auxesui ecentrici

existat; necessarium est ergo, praeter ecentricum epi- cyclum ponere,ut ratione peculiaris motus, quem in eo habet planeta, luetur diuersa distantia eius a terra' etiam si in eodem ecentrici auxe permaneat,& ex hac diuersa distantia amplior , vel angustior umbra, ac tandem maior, atque prolixior ecclypsis, aut minor,& breuior.

Quod potest corroborari ex his, quae resert Clauius noster in sua sphaera,1 sol. 443.vsq. ad 449.se vidisse duas ecelypses:priorem in Ciuitate Conimbrica Anno millesimo quinsentesimo quinquapesimo nouo

427쪽

rio circa meridiem,in qua directo interponebatur Luna inter visum,& Solem,ita ut Solem integrum non per minimum tempus contegeret, fueruntque tenebrae quodammodo maiores, quam nocturnae, neque

ubi quis pedem poneret,videre poterat, & clarissimEapparebant stellae in caelo ; & quod mirabilius erat,

aues ex aere in terram prae horrore ex tanta terrae Obscuritate incusso decidebant. Alia fuit Romae anno 1 3 67aetiam circa meridiem,in qua etsi Luna inter Solem,& visum interponeretur,non tamen ita Vt totum

Solem obscuraret, sed squod nunquam fortasse alias euenit)relinquebatur in Sole circulus quidam , undique totam Lunam ambiens. Ex quibus colligitur ptimo,Lunam,& Solem in his ecclypsibus non habuisse eandem distantiam a terra,nec inter sese, alioqui eodem modo in utraque ecclypsi obscurarentur , ut a Perspectivis clare demonstratur. Secundo, colligitur nec moueri eisdem motibus suorum orbium tot lium,tanquam propriis, sed minores alios vi sic loquamurὶ habere,& circa diuersum cetrum a communitratius mundi,quod non est possibile,nis praeter tota. les orbes eis proprios, ponamus ecentricum simpliciter,& duos alios minores orbes,ex parie etiam,ac sericundum quid ecentricos iam a nobis expositos. Te tio tandem colligitur, praeter hos tres orbes ecentri-Cos , ponendam esse in medio orbe simpliciter ecentrico sphaerulam quandam in profunditate, seu gros- sitie eius immersam , quae proprio motu mouea tur ab Oriente in Occidentem,& in qua planeta insideat,& cum qua circumuoluatur.Quibus postis Ph

nomenae omnes, seu apparitiones variae planetarum

non solum in suis motibus ostensae, sed etiam ecclypses,& varij modi earum saluantur. Ex his autem partialibus orbibus componi quodammodo dicuntur ομ

428쪽

3 9 8 De Go, se Mundo.

bes totales planetarum, propter ordinem, quem cum eis seruant, & quia in profunditate, seu grossitie eorum uniuersi ponuntur, & a motu eius suo modo dependent. Quod quidem,ut a nobis explicatum,licet euidens non sit,est tamen valde probabile, & in continua obseruatione Astronomorum fundatu,quae circa effectus a nobis perceptibiles peet sensus versatur,&ideo fidem meretur efficere, id quod ex lutione argumentorum magis constabit. Ad primu igitur negandu est,ex ecentricoru motu sequi penetratione aut scissione eoru secundu aliquas

partes, aut etiam ex part dari vacuum:& huius ratio est,quia non ita mouentur,ut aliquando debeat coniungi in eadem parte spatij grossiores partes utriuiaque,aut grossiores unius eum delicatioribus alterius, sed proportionaliter ita .simul mouentur orbes isti, quasi partiales ad motum totalis, ut partes grossiores unius semper sub sint delicatioribus alterius,arque etiam e conuerso,cum regularissimus sit,& uniformis

earum motus,eisque iuxta propriam naturam conuenit.Ex tali autem motu facile quisque intelligat, nullum ex illatis incommodis in argumento sequi. Ad secundum neganda est consequentia , quod execentricis sequatur moueri caelestia corpora motu reincto, nam ad motum rectum non satis est, corpus mois

tum habere,vel acquirere diuersam distantiam a terra,vel ab alio corpore extrinseco,sed requiritur, quod

per lineam rectam eam consequatur, cum notum se ex eodem Aristotele', atque eodem loco in argumento citato,m Otum rectum esse, qui per lineam rectam fit. Orbes vero ecentrici non molientur per lineam rectam,sed per circularcm,non tamen circa centrum

mundi,sed circa proprium. Et praeterea habent partes quasdam grossiores, tenuiores vero alias, & ratione trius

429쪽

vri iusque acquirunt per motum circularcm diuertam distantiam, non quidem a proprio centro, circa quod mouentur,nam hoc pugnaret cum motu circulari. sed a terra,vel a centro eius quibus non commensura tui circularis eorum motus.Nogandum est igitur,moueri ab uno loco , seu spatio in aliud, scdmouentur ab eodem in idem , ut postulat motus circularis, sic autem moti acquirere possunt diuersam distantiam a

terra.

Ad aliud vero , quo idcm argumentum Vrgetur, respondeo , non possb Lunam in circulo motam in proprio epicyclo nunc unam, nunc vero alteram faciem nobis ostendere, sed semper, & necellario eandem : nam cum volvatur in circulo circa proprium centrum proprio motui proportionatum,necesse est, i instabili quodam libramento permanere semper , D. autem Thomas pro hac sententia relatus nihil asserendo docet, sed reserendo Astrologorum sententiam loquitur semper , & nunquam eam refutando, ut ex elidem locis in argumento citatis facile constare cuique poterit. Argumento tandem aliorum : respondetur, variis obseruationibus astronomis compertum esse, Lunam aliquando existentem in eodem pumsto a terra remotissimo,non eandem ab illo habuisse distantiam, nec eiusdem magnitudinis apparuiss*, S pariter in eodem puncto epicycli terrae propinquissimo , quae etiam in aliis planetis obseruata sunt, atque reperta, Immo C lauius noster in sua sphaera, lio 4 q. testatur se vidisse paucis annis elapsis Martem .sub tanta magnitudine, ut duplo maior tunc cado serenissimo appareret,quam alio tempore, ita ut multi mirarentur,existimantes,nouum in caeso sydus effulsisse, quae nec in solis ecentricis,nec in solis epicyclis referri potest,

430쪽

test, sed netesse est, in utrosque referri, ut probaui

mus.

Q V AESTIO VII.

n omnes caelites orbes sint interse contigui,

, nullo alio corpore interiacente. QVamuis controuersia haec ad interpretes sacrae Scripturet spectare videatur,quatenus ex diuersis scripturae locis ortum ducit: non tamen est a Phital sophis aliena, quorum partes sunt, naturam & situm caeli inuestigare. In qua controuersia duae sunt praeeipuae sentent tae extreme oppositae. Prima negat contiguitatem omnium orbium eae testium admittens veras ac elementares aquas inter omnes orbes mobiles , & caelum Empyreum', quas dieitui diuidere ab aquis permeantibus terram, totus globus ceti estis mobilis.Ita sentit Pater Molina, I. parte disput. io. de opere sex dierum:& videtur manifesta sententia multorum Patrum : sic Iustinus Martyr, in responsione ad quaestionem 93. Orthodoxorum, Basilius homilia 3. Hexameron aheodorerus, quae str. I i. in Genesim,Ambrosius, 2.libro Hexameron.cap. 3. Chrysostomus, homil. . in Genesim, Hilarius in illa verba Psalm .i 31. Qui fecit caelos in intellectu, Gennadius, & Si ueri a relati a Lypomane in illa verba, Genesis r. Fiat firmamentum in medio aquarum, orc. ac tandem Augustinus a. super Genesim ad literam, his verbis: uomodo autem, 2 quales aqua ibi sint, esse eas ibi minime dubitamus. maior est quine huiuι Scriptura autoritas,quam omnis humani ingeni' capacitas. Funda mentum huius sententiae sunt expressa sacrae Paginae testimonia,quae supra caelos aquas costituunt;& cum

supra

SEARCH

MENU NAVIGATION