R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

formae rerum sublunarium ; completus ut caelestia Corpora , quae cum sint in tali genere persectissima,

non potest denegari eis ratio formae completae. Et vz

geri potest argumentum hoc modo: possibilis forma est completa in rebus corporeis, quia nulla poterit implicatio contradictionis designari, in eo quod detur, quandoquidem in genere spirituali detur; poterit ergo a Deo fieri, & eo ipso probatur efficaciter esse factam,alioqui careret tali gradu essendi satis perfecto in uniuersum : probatur, quia ex transmutatione. substantiali corporum inuestigarunt philosophi materiam , ergo solum in eis reperiri potest, quae sunt transmutabilia substantialiter: sed constat,caesum non . esse hoc modo transmutabile, nam transmutatio secundum substantiam est generatio, & corruptio, ,

quibus alienum est corpus caeleste ergo alienum quo que a materia erit:quia omnia,quae in caelo desiderari possunt,saluantur sine materia,ut motus, diuersaeque omnes influentiae,& modus omnis concurrendi cum

inferioribus causis, ad suos effectus: ergo non est in eo ponenda, quia non debent multiplicari res sine necessitate, praesertim in hac parte : cum pers istius

longe sit caelum sine materia quam cum illa. Probatur antecedens, quia virtutes influendi conueniunt caelo. Vt est in actu:cum conueniant ei, ut uniuersiali agenii, non ergo ratione materiae,quae ideo nec est necellaria ei,nec tribuenda. Ad hanc sententiam ex parte redu citur ea, quae distinguit caesos quantum ad mastriam pertinet, asseritque de solo empyreo non habere materiam propter maiorem perfectionem,& simplicit tem eius,reliquis vero eam tribuit. Secunda opinio omnes caelos ponit compositos ex materia,& forma quam uniuersaliter docuerunt Plato, de caeteri Philosophi Aristotele antiquiores, Vt temstatuc

62쪽

statur Diuus Thomas I part.quaest.66. artic. a. & d cent omnes illi, qui tenent, materiam sublunarem eiusdem rationis esse cum caelesti, vel diuersae rationis;cum inter omnes conueniat, caelos habere materiam, ut videbimus quaest. seq. Eandem sequuti sunt plures ex sanctis Patribus,ut Basilius, Chrysostomus, Augustinus,Ambrosius, & caeteri omnes, qui tenu Tune , pIi tempore creatam fuisse 1 Deo materiamin rmem, hoc est, sine forma. quam perficeretur per aliquam sermam, vel non prius tempore, sed simul fuisse creatam,& informatam:quos citat Diuus Thomas artic. I .eiusdem quaestionis,loquebantur enim de materia tam sublunarium eorporum, quam caelorum, tanquam certum praesupponentes, caelos habere materiam.In speciali Abem pace, quem citat Al-hereus Magnus r. lib. de caelo titulo I. cap. 3. Aben-cembron. iii libro fontis uitae. Alexander lib. primo naturalium ρος stionum capite io.Simplicius in libro de caelo. commento 3. & 3s. Diuus Thomas prima parte quaest. 66.fartic.r. & ibidem Caietanus, Diuus Bonaventura, AEgidias, Capreolus ,& caeteri scholastici in a.distinct. x L .Hervaeus,quodlibeto 4. quaest. 3. Soncinas m. metaphysicae, quaest. 7. Iauellus libro I. qtuest. 12. & omnes recemiores , ita ut opposita ab scholis prorsus sit relegata. Et in phmis haec sententia est expressa ab Aristotelς r. lib.de caelo,cap.'s. textus satis verbis: elum autem se quidem eorum qua singularia Antist earum,qua ex materia.Et lib.8ὼzap.2.ic Tl. 3. Sensibiles vero cunctae substantiae materiam habenti est autem instantia id ipsum, quod subiicitur , aliter quidem materia, aliter ratio: materiam autem dico,

quae eum non, quod quid actu sit,potentia est quod quid) Constat vero, & ab aduersarias praesupponitur anquam euidens, quod caelum sit substantia sensibi

alis, Di iti so by Cooste

63쪽

y lis ,& per visum sentiatur ab omnibus, ergo euidens

est apud Aristotelem , habere materiam. Et tandem lib. a.de generatione, docet expresse,eadem esse principia secundum numerum,ex quibus sunt generabilia& ingenerabilia, ac sempiterna, quae sunt caelestia corpora, quia principia utriusque duo sunt,unum tanquam materia,& alterum tanquam forma,hisce verbis: Sunt igitur.& numero aequalia, & genCre eadem, quae & in sempiternis,& in primis: illud enim, ut materia est, hoc autem,ut forma.

Ratione vero i mea quidem sententia in non soret probanda,sa vellent aduersata j his,quq naturale lumen intellectus ostendit, ex sola notitia terminorum ac quiescere. Nam cum per tu sit cui dens, & ab eis admissum, caelum csse corpus, eandem prorsus euidentiam habet per se , quod sit materiale, quia corpus idem prorsus significat, quod materialis substantia, Propterea apud me principiorum veritatem continet . quod chium habeat materiam, ita ut probatione non indigeat. Et haec fortassis est cauta,quod vix possit inueniri essicax ratio , ad eam probandam. Et a priori nulli,quia non possunt principia a priori de monitiati uniuersaliter loquendo quia quo principia euidentiora sunt, eo possunt minus efficaciter ostendi, aut probari: sed probatur a posteriori Primo,quia caelum habet duas alias compositiones, longe inferiores; atque impersectiores, quam compositio ex mate tia,&forma; haec igitur tanquam perscctior non potest ei denegari, euidens est consequentia, quia propter solam imperfectionem ei denegatur,sed ant: cedens admittunt aduersarii, concedendo caelo quantitatem , & ideo partes intcgrantcs substantiae eius, ex quibus componitur, atque etiam compositionem ex

subiecto,& accidentibus sensibilibus,ut ex substantia,

64쪽

& quantitate,luce,figura,raritate,ac densitate,/e quibus speciali ratione conuincitur, non esse nisi in materia , aut composito ex ea. Probatur randem, quia sensus, & operationes eorum, non solum corporei sunt, sed materiales: ergo repugnat sentire, nisi materialia : sed euidenti experientia constat, caelum esse

sens bile ab eis , & sentiri actu : ergo euidens est, quod fit materiale , & veram materiam sensibilem

habear.

Ad primum testimonium Aristotelis respondetur ipsum negare caelo potentiam substantialem , quae non sit semper coniuncta cum suo actu , sed indifferens . quia aeternum, & incorruptibile est, non vero potentiam , cum eodem actu substantiali semper coniunctam, quia haec non obstat aeternitati compositi, ut patet, ac proinde, cintentio Aristotelis. In alio vero testimonio colligit carentiam materiae, in

intelligentiis non ex sola aeternitate , sed quia sunt

puri actus sine principuo mouentes. l. Secundum testimonium, absque ulla expositione debet intelligi, quod habens materiam inliquam contrarietatem habete debeat ; sed minor negandx est, quod caelum careat omni contrarietate, nam liceractiva, & passiua careat, & omni ea,quae principium est corruptionis, sed aliquam habet ad corruptionem non disponentem ut rari,& densi, & secundum motum tardi,& velocis alias huius conditionis: de id lis igitur , quae ad corruptionem disponunt asseruit,&probauit Aristoteles in hoc libro , non reperiri

in caelo , non de omnibus: quare in n probatur ex his testimoniis quod ex mento eius contrarietate

Ad primum argumentum negandum est, possibilem elle substantiam corpoream completam, & sim- plicem,

65쪽

plirem, hoc est, quae sit sola forma, sicut angelus in ordine spirituali,& non sit composita ex materia, Mforma, primo,quia sicut probatum c st,impossibile dari corpus sine materia, ita probatur impossibile, dari

formam corpoream,& non marerialem ; quod si materiat is est,intelligi nequit, quin sit apta componere, corpus cum marcria. Secundo , quia si corporea Qrma est, SP capax quantitatis ,& accidentium sensibilium, ut concedunt aduersari, de corpore caelesti, neccile din alias. .valde inferiores , atque imperfecti res compositiones habere ex partibus integrantibus, atque ex subiccto, & accidenti, quae non possunt esse in eo,quod cq Ut composivone xx materia,& forma, neque in Arma ni si material i. Quod vero dicitur dari in genere spirituali completam , & incompic tamformam,adinittimus,sed negalmus quqd sub genere corporis dari 'debeant , nam cum si inferioris , & valde imperfectioris ordinis , AEorpus nequit esset compositum sine compositione, ex materia, & forma quo enim res inferioris ordium fistu' ἰω maiorem compositionem habere debent , de isimplicitatem mino

Ad secundum negandum est antecedens, quodex sola transmutatione substantiali cognouerunt Philo sephi materiam , quin potius nec eam cognouerunt primo, ex tali tris salutatione , ted ex accidentali; ac sensibili ut ex atreratione, do latione, ex qua stabstan tialem. hiansmqtationem iii rebus sublunaribus asse- qauri lanto per carentiam eius distinxerunt corpora caelestias sublunaribus, iudicantes intransmutabilia elle ilia,secundum substantiam, & .lum transmutari secundum accidentia sensibilia, ex quo satis emcaci

ter intulerunt, materiam habere, qoamuis alterius conditionis,a materia sublunatium .,

66쪽

8 . De Glo,cse Mundo. . . Ad tertium negandum est etiam antecedens,qsid sine materia saluentur omnia, quae sunt in caelo, inprimis enim, nec saluatur lux corporea, ac visibilis, nec saluatur raritas,& densitas, nec saluatur motus;&consequenter non saluantur influentiae in inferiora, quia plura influunt per lumen tanquam per virtutem agendi , plura per motum , tanquam per conditionem, immo & caeteras influentias constat e sie corporeas , & materiales, quarum subiectum non potest non esse compositum ex materiain forma, ut proba

An materia Gelorum fit eiusalem species eum materias lananum corporum, vel

IN praesenti eoorrquexsia tenet prior sententia materi m sublunarςm, &caelestem esse eiusdem speciei, quae communis fuit in schola Philosophorum, Aristotele antiquiorum, ut testantur Theodoret. in lib.de materia de mundo,& Plutarc. i. lib. de placitis Philosophorum, ita enim tenuisse aiunt Trimegi stum,Empedoclem, Heraclitum, d halem Milesium,lXenophanem, Anaximandrum, Xenocratem, Plato Dein,&i alios, de candem sequuti sunt postea Avicenai. lib. suae sufficientiae , cap. 3. & ex Theologis D. Mnauentura in a.distinct. xv quaest. I .Scotus dillinct 34 quaest. i.si secutian m Theologos, Algidius eadem distin.& opusculo de materia caeli, Olcam in 1. quaest. 1 Abulensis in caput i .Gen. l. 17.Titet manus libror.Philosophiae,capite a ι.Argentina tractatu de mate

. ' ria

67쪽

ria calli,noster Molina i . parte, tractatu de Operq lex

dierum, disputation calij. Probatur primo, quia actus est,qui distinguit species, ut docet ex prelle Aristoteles r. libro Metaphysicae , textu q9. Sed tam sublunaris, quam caelestis materia , est pura potentia, nullum actum includens:ergo non potest inter unam& alteram dari distinctio specifica,& certe si talis distinctio admittatur , verum esse non pote st commune illud proloquium , ab omnibus receptum d materiam esse infimum omnium cntium , summe distans Lino. Probatur ex alio principio Aristotelis 8. libro Metaphysicae tcxtu Io. quod specics muri ssunt inaequalis perfectionis , sicut numeri ergo si duae sunt species materiae sublunaris, atque etiam cς-lestis , inaequalis perfectionis crunt, & aliqua eorum perfectior altera ,& ex consequenti non crit ins mum ens, illa quae ponatur pcrfectior , nec sumnia distabitat Deo , neque denique erit prope nihil , MD. Augustii salseruit I a. libro conses. c. . & S. Secundo , quia si materia cadi debet poni distincta sip cie a sublunari , ideo erit, quia ex identitate specifica utriusque, statim sequitur cauum non dile incor' ruptibile. ut supponimus, sed hoc non sequitur : ergo non est nccestaria talis distinctio , dc conseque u rei non est admittenda. Probatur minor , quia ut casum sit incorruptibile, satis est, quod unio formae cum materia sit naturalis . ex quo fit ut in dissolubile sit compositum ex utraque, S: ideo ex propria natura incori uptibile, sed hoc potest stare absque diuersitate matelix, propter modum informationis formae, &carentia dispositionum contrariatum. Nam si forma talis sit,quod expleat capacitatem materia ',nec postuic t in ea pro sui informatione eo traiias dispositiones, nec materia appetat aliam formam, nec poterit reci-

68쪽

re ab ullo agenti dispositiones contrarias. Ex quis omnibus plane infertur, non repugnare, quδdeaelum sit incorruptibile ex propria natura, quamuis materia eius sit eiusdem speciei cum sublunari Posterior sententia distinguit specie materiam non solum caeli Empiret, sed omnium corporum caelestium a sublunari. Ita D. Thomas I. parte, quaest. 66. articulo a.dc ibidem Caietanus, Alexander Alensis a. parte . quaest. 44. membro 2. Albertus Mignus in A. distinct. 6. articulo 8. Richardus in a. distinctione 12. quaestione 8. Hispalensis &.Capreolus ibidem quaestione unica, articulo T. Henricus quodlibet o quaestione I 6. Ferrariensis 3. libro contra gentes capite xo. Libellus 8. libro Metaphysicae quaest. I 3. Sonetinas libro i 1. quaest 9. Alexander libro I. naturalium quaestionum , capite I s. Pater Fonseca 2. li- . bro Metaphysicae, capite s. Pater SuareZit m I. Metaphysicae, disputatione I 3. sectione I P. Patres Conimbricenses i . libro de caelo, capit. 2. quaestione 6. quamuis oppositam quoque partem vi probabilem defendant ) Et tandem hanc sententiam tenuit Diuus Dionysius .cap. de Diuinis nominibu S, quem citat pro ea Diuus Thomas in a.dist. I F.quaest. I. articulo h. affirmans in hac re, sicut in aliis fere omnibus

Philosophi eis doctrina Aristotelis sequutum suisse.

Et haec est iam fere communis sententia,quam ut longe probabiliorem sequimur, & imprimis expressa est apud Aristotelem I x. libro Metaphysicae,textu Io. his.

.ee verbis : Cunctavero clys cumque mutantur, materiam

habent ed diuersam. πά cr Usorum siem ternorum,quaecu-que non fiunt generabilia, sed latione mobiba attamen non generabilem ed unde quo.Idem docet 8.li. Metaphysicarrexi tria.Argumentum vero praecipuum huius sententiς est,quia ii materia cfloru,& sublunaris essent eiusdem

69쪽

Lib. I. Cap. II. Euaest. n. Fr

de speciei, sequeretur corpora caetellia incorruptibilia esse sicut sublunaria. Probatur consequentia,quia materia cςli eget capax aliarii sormarum, nempe elemctorum: ua ubi eadem est natura materia,eadem est capacitas recipiendi easdem formas, ut patet an materia quacumq; sublunai i,& cu careat aliis formis habebit priuationem earu quare quatum est ex se eas appeteret.Sed constat, hanc F riuationem & hunc appetitum aliarum formaru esse totam radice corruptionis elementorum:ergo pari ratione essent corruptibilia corpora caelestia. Cui argumento non fit satis variis solutionibus Non enim fatis fit dicere,appetitu illius materiς expleri per informationem formς adeo persectet

continentis alias eminenter; quia nec continet pers ctiones aliarum sormarum intensiue, nec extensiue,

cu anima rationalis,& quaelibet sensitiva persectior sit forma cetii, ac proinde perfectius actu & materia. Eeide est de aliquibus formis c loru coparatione alio iud& omnes absq; dubio perfecti' actuaretex te sive: ergo. Nec satisfacit, quod probabilius respondem alii, hanc incorruptibilitatem prouenire ex speciali modo informandi sermς cadorum, cum speciali, scilicet accomodatione,& ipecialibus dispositionibus no habe

Iibus contrarium , unde materia cςli non habet capacitatem proximam ad alias formas, sed solum remotam. Hoc,inqpam, non lusscit, quia vel materia caeli

respicit essentialiter formam inseparabili modo insor mantem cum talibus dispositionibus carentibus contrario, &ex hoc sequitur distinctjo si cifica materiς cum ex se respiciat actum specie distinctum in ratione fornaali actos vel materia ex se indifferes est,e accidentaliter de terminatur pcr tales dispositiones ad formam iri uisibiliter informatam: ergo potuit recipere alias dii pontiones,& aliam formam , & cum

70쪽

semper maneat eadem natura materiae, modo poterit

illas recipere naturaliter, cum cuilibet potentiae passiuae naturali respondere possit, & debeat potentia activa naturalis, quae illam ad actum reducat ; igitur caelain erit corruptibile e ob hanc enim rationem inis differentiae materia sublunarium est principium corruptionis.1 .Probatut secunda nostra sententia quia si materiae istae sunt eiusdem speciei , sequitur.corpora castellia esse generabilia,sent sublunar ia. Probatur consequenistia, quia si sunt eiusdem species, ergo habent poren tiam passivam essentialem eiusdem rationis. Ex quo caciter infero, ealdem formas contineri in poten-ria utriusqsse , ut forma solis continebitue in potentia materiae ignas , quia capax illius est , non mi nas quam propria materia, & cum eam non habeat. habebit priuationem, de appetitum eius: sed cuiliabet potentiae passiuae naturali debel correspondero activa naturalis aetii existi ris , vel saltem naturali

ter possibilis,a qua possit reduci in inum, vel frustra erit,possibile est ergo agens naturale, quo educa pose sit forma solis , quantum est ex se de potentia materiae ignis, & ita erit sol secundum se generabilis ex materia ignis , quod patet esse falsum./Et si materia

ignis habet capacitatem naturalem ad formam solis, habebit etiam ad dissipositiones illius, quod enim respicit finem, debet etiam eadem ratione respicere meis dia ad illum naturaliter ordinata, alias laustra erit capacitas proxima, vel remota perpetuo impedita natu

raliter.

Ad primum argumentum di eo. inum distinguere vel id, quod se habet ad modum aesus , & ideo licet materia non habelit in sua essentia aliquem actum physicum, cum sit pura potentia, nec avium mera

SEARCH

MENU NAVIGATION