R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

441쪽

toto praedicto spatio accipi firmamentum in histoi iacreationis. Sequitur Durandus in a.dist. 14.2ugub. in Cosmopoeia,Caietanus in I .caput Gencss, ex nostris Pater Peretra lib. I .in Genesim. Et Pater Suare Z I. tomo Metaphysicae disputatione I 3.sectione 22.& vox firmamentim in Hebraeo, ut apud peritos linguae conitar, significat extensionem.& quasi expasionem, explanationem,& explicationem eius. Iuod complicatum erat: id quod egregie explicuit Rogius Pialtes, Psalmo i 3.Extendens calumsicut pellem, hoc est, sicut tabernaculum, quam vocis significationem expresserunt septuaginta interpretes , quod toti illi quasi aggregatoin cuilibet parti competit. Quae eadem vox Hebraea , teste Lypomano , Catena in caput primum Genesis. Interdum etiam significat stabilitatem , seu firmamentum ; quo sensu Psalmo Ioue. dicitur: Terminum posivisti scilicet aquis maris j quem non transgredientur. Et ideo Septuaginta transtulerunt illud verbum Hebraeum per Graecum significans, dans firmitatem.& vulgatus vertirsimans.Vtrumque egregie complectitur Augustinus a. super Genesim ad literam capite IO.his verbis:Nec nomen firmamenti cogit, ut stare cabim putemio; firmamentum enim non propter stationem ed propter mitatem, aut propter intransgressibilem terminumsuperiorum , ct inferiorum aquarum intelligere licet e qua iuxta statim dicenda accipienda siunt. Ratio igitur firmamenti proprie conuenit secundum utramque significationem toti huic globo inter caelum Empyreum,& terram intercepto,ut illum consideranti per se constabit. Et proprie etiam conuenit infimae regioni aeris nebulosae dictae, ob ingentem vaporem,& exhalationum admixtionem in ea erran. rem .Est enim expansio, seu extentia, maxima, in qua auc ,homineb& bruta,quasi in quodam tentorio de-

442쪽

gunt. Est praeterea immobilis intercapedo , & situs, seu fixus idi stabilis terminus, non immobilitare partium sed quasi aequiualciuia,& positione totius sphς-rae partialis aeris,inter aquas tcrrestres,& aereas, hoc est inter aquas regentes terram,vel aliquam illius partem , & eas quae in media aeris regione ex coutinua vaporum eleuatione indesinenter generantur.De hac

ira tuu Ἀ gioa- aeris proprie dicitur firmamentum,&hoc est firmamentum secundo die factum, in medici aquarum, diuidens aquas ab aquis, immediate vita Dque attingendo, propriissime,& in ligorosa significatione. Idem firmamentum vocavit Deus caelum , ibi enim nequie intelligi de aliquo orbe caelcsti, cum secundum probabiliorcm sententiam,iam Gmnes prae- a supponerentur facti primo die. Dicitur vero caelumi cuius sunt aves in per accommodationem, signanterramen, ut egregie Diuus Thomas i. parte quaest. 68.

arti c. r. ad r. hisce verbis: Arsirmamentum verosecunda

die factum intelligitur patium aeris, in quo nubes condensanin quod etiam caelum aquivoce dicitur,ct tileo ad aquinocationem designandam, signanter dicitur, vocavit Deinfirmamentum caelum , cte. Nomine igitur firmamenti utitur sacer Textus pro diuersis eius pari ibus, ita ut ex antecedentibus, & consequentibus semper possit intelligi,pro qua parte accipiatur,& ita tollatur qqui. uocatio, ut dum dicitur, Deus stellas in firmamento posuisse, sumatur duntaxat pro callo stellato:dum dicitur Solem, & Lunam coIlocasse in firmamento, accipiarur pro primo,& quarto orbe: cum aurem asseritur, factum suilli firmamentum in medio aquarum, aut diuidere aquas ab aquis . intelligenda venit infima pars aeris;& idem dicendum est de caelo, ut sci-

Iscet nunc pro uno, nunc pro alio sumatur corpore. Qx determinatione antecedentium,&consequetium,

subla

De Caelo, o Mundo.

443쪽

sublata aequivocatione,vidum dicitur, De principio condidisse caesum, pro omnibus corporibus incorruptibili us simul,pro aliquo vero eorum speciatim,cum illius proprietas exprimitur; ut c qium Lun , Solis,stellarum,caeli caelorum pro Empyreo, aut Om nibu incorruptibilibus: cum aurem firmamentum secunda die factum,& dividens aquas ab actuis, nuncupatur caelum,& septa cados dicuntur esse aquae, &in caelo aues degere,manifestum est,non pro ettherea caelo, sed pro aereo usurpari, cum aethereum caelum aues non pertingant, & aquae non possint supra caelos locari .Ponitur aurem aliquando nomen cςlum in plurali,etiamsi unum tantum corpus significet, iuxta

Hebraicam Phrasim, quia hoc nomen in lingua Hebraea singulari caret. Diciturque hoc firmamentum.& caelum,eodem secundo die,quo factum est . aquas diuisisse, vel quia simul aquae . seu nubes in media regione aeris , Deo collocatae sunt,pro similibus generandis,uel quia statim eleuati sunt aliqui vapores , &in nubes condenseti, non enim sufficit, ad veritatem Scripturae afferentis,firmamentum diuidere aquas ab

aquis ut putauit Pater Peretra supra) futuras esse postea aquas in regione aerea, quas firmamentum diuideret a terrestribus.

Ex quibus iam constat ad argumen ra prioris sententiae,& in primis Patres ibi relati,iuxta ea, quae diximus,ciam pluribus Patribus, & Doctoribus, de acceptionibus firma inti,&caeli explicari optime pos sint,ut legenti constabit. Ex eisdem etiam perspicue constat, verus , & germanus sensus locorum sacraescripturae,in quibus caelum , & sirmamentum manifeste accipiuntur aliquando pro incorruptibili sphae-r ,Vna,vel pluribus, nonnumquam vero pro sphaera, ut rUione aeris , praesertim infima, ut in superiori.

444쪽

bus ostendimus. Fatemur ergo,in Scriptura aquarum nomine veras,& Mementares aquas intelligi: inficiamir tamen eas esse supra caelu aethereu, sed supra aerem tantum,supra infimam scilicet aeris regionem,ur

explicatum est. Quae vero addit doctissimus Pater Molina,& falsa sunt,& supra a nobis refutata.'

An caelestia corpora moueantur a propriasma substantiali,vel ab intelligentia.

PRae supponit quaestio moueri cailestia corpora

motu circulari, quod manifestum est, ex motu stellarum,quae eis insident,quas moueri videmus,seruata semper eadem distantia inter sese, quod constat, non posse fieri, nisi corpus ipsum coeleste, cui affixae sunt motu circulari,euolueretur. Quod enim immoto caeso non moueantur, ut quidam decepit crediderunt , hac ratione conuincitur, si stella mouetur immoto orbe,vel mouetur intra proprium orbem , aut superficiem eius,sed ex utroque sequitur, aperte dari Vacuum:ergo. Probatur minor,quia si intra proprium orbem mouetur,necesse est,unum locum relinquere,& ad alterum se transferre per motum. Costas vero, non dari corpus aliud, quo relictus locus repleatur, per mancbit igitur vacuus: Et pariter . si moueatur per superficiem proprii orbis: nam inter illam.& superficiem alterius orbis immediati permanebit vacuum spatium,per quod mouetur,cum nec delut corpus, liquo repleatur. Quo praesupposito,in dubium reuocat,an moueatur caelum virtute formae substantialis propriae , tanquam principi) efficientis intrinseci,vel solum ab in-t telli

445쪽

telligentia, tanquam a principio externo, & quod Priori modo moueantur, sicut viventia effictive a

Propria anima mouentur. Docuerunt nonnulli,quos Diuus Bona uentula in a. disti Dist. I A. arti . 3.quaest.2.

retulit,& sequutus est Albertus Saxoniae 8. lib. Physi-COrum, quaest. vltima cui principio intrinseco alij ex antiquioribus Philosophis a Con imbricensibus citati χ.lib.de caelo cap. IS. quaest. . artic. 2.atque etiam

Vallesius controuerlia I i. ad tyrones post medium, addiderunt intelligentiam, ita ut, vel motus idem, Partim ab interno principio effectivo, partim ab externo procederet, vel certe motus unus a dextra ad laruam ab intelligentia,alter vero a laeua ad dexteram a propria forma,ut asseruerunt alij. Probatur primo, quia si forma caelestis non praestat eUcientiam admotum;ergo nullum concursum praestare potest, &sic erit otiosa, &ex consequenti frustra eidem corpori concess : Probatur sequela prior , quia praeter activum concursum,solum potest praestare pasiiuum; nam ad motum,nec finalem,nec formalem, praestare manifestum est : Sed passuum concursum sola mat ria praestat, cum sit materialis causae proprius, ergo nullum praestabit forma. Probat vallesius secundo, quia corpora grauia, & leuia ignobiliora sunt cadestibus; sed valde probabile est, moueri a propriis sormis, tanquam a principiis essicientibus internis:ergo probabilius erit, boc idem orbibus casestibus este concedendum praesertim apud Aristotelem,qui intelligentias veras eorum formas esse videtur docui fle. Opposita sententia, quod caelestia corpora non moueantur a principio interno effectivo, sed ab externo,dumtaxat,quod est Angclus, seu intelligentiai communis est in utraque Schola,Theologica.ac Philosophica;quantum ad utramque partem, ut Optime

446쪽

adnotauit Peretra noster, lib. I. suae Philosophiae eap. i.&lib. 1.in Genesim,quaest. 6.asserens,quasi per manus traditam fuisse inter antiquos Philosophos, &postea a Theologis acceptam, quod certe magnum est veritatis argumentum, praestarim eius rei, quae non potest euidenti argumento conuinci. Eam enim tenuit in primis Diuus Thomas,quaest. 6.de potentia

quaesta. Scottis ibidem quaest. ι .Durandus, quast. 2..figidius quaeae s. Asbertus Magnus artic. 6.& I 2. Me taphysicae tractatu a .cap. Io. Capicolus in 1. disputatione'. quaest. I .artic. . Ferrariensis 3. contra Gentcs, cap. 6.Sotus 2.libro Phy sicorum quaest. ii. ibidem, Pater Toletus. , & patres Conimbricenses a. libro de caelo,cap. 1.quaest. s. Pater Suar.tomo I. Metaphysicae disputatione 18.Sectione 3. numero 36. Iuxta quam duo asserimus .Primum est, non esse possibilem naturaliter potentiam, aut formam intrinsecam, a qua caelum effective se moueat, quod probauit D. Thomas

3. contra Gentes cap. 23. ratione q. hoc argumento.

Motus localis non potest emanare , forma, tanquam a principio essciente,nis terminus,pet talem motum per se comparatus, sit debitus formae cius, vel certe eidem corpori ,ratione talis formae,ut euidenti inductione probari potest , per singulos motus locales elementorum. & aliorum corporum discurrente, &ratio id ostendit; quia inclinatio activa in motum, &speciem capit a termino naturaliter debito,tanquam a proprio actu,per quem perficitur,sed constat, nullam praesentiam,vel modum eius,quem potest cςlum acquirere permotum, esse ei debitum ratione suae formae satis perfecte per eam, quam habet supra omnia alia corpora , & ideo nullam aliam desiderantem, cum omnes sint eiusdem Omnino rationis, . ergo

447쪽

Lib. II. Cap. V. Eurist VIII. 41 s

ergo non poteticis motus cauo naturalis, ratione suae formet,tanqualia principio essiciente eius:sed non potest naturali rer dari potentia intrinseca ad morum, si is non sit nMuraliter debitus mobili, ergo non est possibilis naturaliter talis porcialia intrinseca caelo. Neque fit satis argumento si dicatur , non esse caelo

motum d c bitum ratios e termini,sed ut eo medio fiat proximum inferioribus corporibus, ut ita approximatum possit in fluxum habere circa illa, & ea persi Cere,atque etiam sic ipsum , in quantum vii tures eius per c xercitium suorum actitum perficiun rur Hoc in. quam,non satis fac It . quia potentia motiua localis solum potest respicere per se praesentiam in loco , vel spatio loci,& solum per eam pcifici,quemadmodum Potentia calefactiva solum calorem, de ideo solum

ordinatur per se ad calefactionem : caeteri vero mΟ-tus , vel actiones , & earum termini extra rationem

eius sunt,& per accidens ad illam se habent: ergo cum non possit e sse debita caelo alia praesentia localis, erit impossibile dari potentia ad illam caelo intrinsecam; cum haec nihil praeter pr sentiam localem secundum se respiciat. Nam quod corpus localiter motum fiat praesens his, aut illis temporibus , & quod praesens

Eossit alterare,corrumpc re,vel generare, per accidens omnino est, respectu eiusdem localis motus, aut motiuae potentiae, quae ex hoc nihil prorsos variatur, &per se solum ordinatur ad perficiendum proprium

corpus,chii concessa,& dcbita est. Est enim motus ex Aristotele 3.libro P hysicorum textu II. actus mobilis,prout mobile existit, id est, qui solum per se ordinatur ad perficiendum corpus,in ordine ad proprium terminu. Ergo idem est,non esse ratem terminu per se potetiae debitu ,aut corpori,& n5 esse pollibile talem morum , aut potentiam motitiam ad eu ad ciuircndu . ' Pru

448쪽

Probatur tandem idem assertum, quia impossibile est, corpus esse violenter in loco sibi naturaliter debito,cum sit naturit eius consentaneus:sed id sequitur in caelo , si ei concedatur virtus a qua effecti uc mo. ueatui:ergis contradictionem implicat dari, vel ab ea moueri. Probatur minor,quia cum talis initus,& motus,ab ea eliciendus sit naturalis;eo ipso, quod ab ea celsauerit, permanebit in eodem loco violenter, cum permaneat contra impetum propri inclinationis: erit ergo in statu violento,quamdiu in eodem loco , aut in eadem praesentia sibi debita, aut modo illius permanserit: siquidem qualiber praesentia, aut modo illius dato ab interno impetu, aliam praesentiam, vel modum adipisci conatur: ideo contra internum impetum ea carer,ac proinde cum violentia. Et urgeo argumentum hoc modo : Repugnat dari naturalem inclinationem adactum,vel motum,nisi respectu alicuius iarmae determinatae, vel termini per eum comparandi:cum motus ex propria essentia sit fieri alicuius termini; sed motus citcularis caeli non tendit in aliquem determinatum terminum , vel presentiam, quia caesum in nullam 'eterminatam inclinatur, nec in vita quiescit sed solum postulat supremam, resipectu omnium corporum,quam constat habere,etiamsi non moueatur,& quam habuit in primo instanti. in

quo conditum est a Deo,in quo non mouebatur:e rgo repugnat dari naturalem inclinationem effectivam in caelo ad motum. Secundum assertum I orbes caelestes , forma extrinseca mouentur, nempe ab intclligentiis: sic via animiter omnes citati supra ex quibus Diuus Thomas opusculo Io. artic. 3.&Opusculo II .arti c. 2. docet esse omnino certam sentetiam,& Physicis rationibus de monstratain;& de potentia , quaestione 6.articulo 3.

inquit:

449쪽

inquit: fidei sententiam esse, quod substantiae separatae, siue Angeli, moueant corpora caelestia. Bonauem- tura supra vocat sententiam fidei cosentaneam, illam statuit Aristoteles 8.Physicorum,capite 6. t tu Sa.&libro I 2.Metaphysicae capite 8.text. 43. Plato t. de legibus,cum reliquis ferme omnibus utriusque Schol ;qui eam confirmarunt, ex ordine inter res creatas costituto, qui in eo maxime positus est, quod inseriora per superiora in propriis fuctionibus regatur, & corporalis creatura coniungatur cum spiritali,atq; adeo, sicut in paruo mundo, homine videlicet, corpus per spiritu gubernatur, simili modo in maiori in udo coistingat. Quae ratio probata est sacris etia Doctoribus ex quibus ea utuntur D. Dionysius cap. 3.cςlestis Hierarchiae, & de Diuinis nominibus capite octavo, D. Gregorius quarto Dialogorum, capite 4. D. Augustinus tertio de Trinitate capite quarto cum aliis. Idem

etiam Philosophi sibi habuerunt persuasum. Quia

cum caelestium orbium motus, mira aequabilitate, de constantia,perfici obseruarent,non nisi ab intelligentiis, materiae concretione semotis,circvuolui corpora caelestia, consulto iudicarui:immo hinc illi aditum ad intelligentiarum notitiam inuenere,qui fere omni ex parre praeclusus illis esset, solis principiis Philosophicis ducti, si nullam haberent esscientiam , circa

motus caelestium Orbium, cum nec ex causa, vel aliis effectibus;in Angelorum notitiam possent rite peruenire, nec alias constaret connexio rerutra sensibilium, seu intelligibilium, seu mundi corporei, & incorporet,quam fateri necesse est. Quod etiam confirmatur ex illo Iob '. capite: Sub quo in mantur, qui ponant orbem. Iuxta quorundam inserpretationem , qui id de Angelis inrelligunt suommu coelestem mundum continuo circumhol uenti-

450쪽

418 De Caelo, se Mundo.

bus. Et de eisdem non incongrue intelligi potest

illud eiusdem Iob capite 26. Cobvnna crii contremiscunt, ct pavent ad nutum eliti .Et aliud ex capite 3 8.Cum me laudarent aina matutina, Πιλlarent omnes fir Dei. Hi denique videntur esse virtutes caesorum , quae in dieiudith monebuntur iuxta Matth. χέ. subiungo vitimam,& essicacem rationem hoc modo: Corpora caelestia motu circulari perpetuo euoluuntur,ut tu principio quaestionis ex communi consensu, & manifesta experientia stabilitum reliquimus, sed non mouentur 1 principio sibi intrinseco , ut etiam in primo aia serto efficacibus rationibus probatum manet. Igitur euidens est, moueri a principio extrinseco , seu asit stente forma; siquidem nullum est medium inter principium intrinsecum , & extrinsecum. At hoc principium extrinsecum motus caedi nullum aliud Congruenter potest esse, nisi Angelus. Ergo ipse est principium efficiens coelestis motus. Haec ultima

minor, in qua est difficultas , probatur ; quia hoc

principium nequit esse corporeum,cum nullum eiusmodi naturaliter sit supra caelum, neque in ipso caelo esse queat, sine penetratione viribus naturae impossibili, squidem tam ipsum , quam caelum propriis

quantitatis dimensionibus praeditum foret. A corpore vero aliquo sublunari caelum localiter moueri,& merum figmentum , nullo unquam excogitatum,& plane absurdum es Ie , quis non videat ὶ Superest ergo , ut a substantia aliqua persecta a materia, & corpore immuni coelum circumagatur. Haec

autem non est Deus ipse se solo , quandoquidem hoc per Angelos praestare optime potest , sicut in.

numera alia munia, & officia per suas creaturas, ipso cum illis concurrente . administrat. Quod na- uris rerum ,'rdini, & connexioni uniuersi valde

SEARCH

MENU NAVIGATION