R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

471쪽

rit executione virtutis, unde oportet quodsiit quidam ladius

spiritualis ad corpus, quod mouet. Idem habet quodlibe-zo 9.arr. I O. ad 2. Dicendum, quod Angelus agit in hac corpora, mouendo ea localiter per imperium : sed imperium non dicitur hic sine virtute ritiva. . Probatur efficaciter nostra sententia ratione. Primo, quia nulla potentia valet naturaliter , immo neque lege absoluta Dei et vagari extra suum proprium obiectum,& modum proprium versandi,& attingendi illud: sed motus localis non continetur intra Obiectum intellectus, & voluntatis Angeli, nec intra modos operandi harum potentiarum : ergo nequitvlla ratione fieri ab his facultatibus, sed alia distincta necessario constituenda est. Maior syllogismi per se

est manifesta, & recepta ab omnibus; unica enim ratio constituendi, & distinguendi potentias emendicatur ex diuersio modo attingendi obiectum , seu

quod idem est, ex distincto obiecto formali: hoc siquidem dat speciem, & distinctionem, quamlibet vero rem perfectione propriae speciei circunscribi necesse est. Unde nec visus sonum, neque auditus colorem ullatenus percipere valent: Minor vero non minus perspicue demonstratur. Quia ratio motus in nobis constituit,& dat speciem potentiae motracis essentialiter, de genere diuersae ab intellectu, & voluntate.Et ideo non continetur, nec contineri potest intra limites obiecti intellectus nostri,& voluntatis ut omnes pleno ore fatemur. Ar intellectus,& volu Ω-tas intelligentiae sunt eiusdem rationis specificae, auit saltem genericae cum nostris,quandoquidem eanderi veritatem,& bonitatem eodem modo saltem generi eo respiciunt. igitur intelligi nequit, motum conti neri intra cancellos harum facultatum Angeli, ac proinde ab illis procedere.

472쪽

438 De Cato, er Mundo.

Neque eluditur vis argumenta, siquis dixerit, motum localem habere in se rarionem veli,& boni, sub quibus possit contineri sub obiectis intellectus,& voluntatisin ab his facultatibus attingi: quia si hoe sufficeret, idem intellectus pol ser elicere omnes operationes voluntatis sensuum, & aliarum omnium facultatum,si quidem omnes,& earum obiecta ab intellectu attingi possunt,sub ratione veri,& idem contingeret in voluntate, quod figmentum nullus unquam

excogitauit. Inutilis ergo est illa identitas realis, sed attendi debet specialis ratio obiecti, aut effectus, sub qua nullo modo localis motus ad obiectum intellectus,& voluntatis spectat. Secundo, diuersias actionum , & modi operandidistinctionem facultatum,a quibus proueniunt, constituunt, aut certe denotant perspicue , sed ea est diuersitas intellectionis,& volitionis a motu locali,quς sufficiat assignare principia omnino distincta: haec igitur in Angelo necessario admittenda sunt. Minor,

in qua est difficultas elucidatur facile, de in primis in

nobis eadem operationum diuersitas sat est,ad plures facultates distinctas constituendas : ergo & ubicumque. Cum iuxta tritum illud proloquium idem , inquantum idem est, semper sit natum sacere idem. Deinde.motio localis est actio transiens, constituens suum obiectum in rerum natura, volitio vero, & intellectio neutrum habent, & certe non minus distinctae actiones sunt mouere,& velle,quam velle, & in-

relligere. Immo illae maiorem inter se distinctionem vendicant propter duo nuper dicta. Si ergo diuersitas volitionis, & intellectionis requirit duas potentias diuersas , potiori iure id exiget illarum, & motionis dissentio. Et alias anima rationalis per suu velle sine

ulla facultate motiva proprium corpus sibi coniunctum

473쪽

ctam mouebit, quia licet minoris virtutis sit, quam Angelus, maius tamen habet dominium in illud &maiore cum illo proportionem, ac proinde sine sundamento id negaret, quod omnes communiter merito irificiantur. ut diximus 3. de anima in caput Io. quaest.2.

Tertio probatur, quia intelligentia nequit essicere motum orbis caelestis per suum velle, tanquam perachionem, quia nec ipsum velle potest esse motio ipsa localis , cum essentialiter distinguamur, sicut termini ipsi,praesentia Icilicet,& amor, & diuersi inhaereant sabiectis, nempe voluntati, & mobili: neque minus Potest esse productio motus localis,cum hic sit actio, Cuius non datur alia actio, & terminus essentialis volutionis sit amor. Et idem argumentum potest confici de intellectione intellectus.Sed neque potest Angelus causare motum localem , per ipsam potentiam voluntatis , de intellectus, quia hae nequaquam Valent elicere, nisi volitionem, & natellectionem permanentes , nec aliud intelligi potest, cum tota ensentia voluntatis, & intellectus, per quam ab aliis facultatibus distinguuntur, sita sit in eo praecise , quod possint velle,& intelligere; quae quidem magis distanta motione locali,quam inter se, cum illa sit transiens, factiva termini, tendens non in obiectum, sed in effectum,& per se non vitalis, secus volitio, & intellectio, quae etiam magis inter se connectuntur, & sub- ordinantur, qvim latio, & volitio: igitur si velle, &intelligere duo principia exigunt, potiori iure suum principium distinctum motus localis, seu impulsus' ad illum exiget. Et saltem non potest idem motus localis ab utraque ista potentia elici, ut censet opposita sententia, quia cum motus sit una, & eadem actio, quae est egressus effectus ab agente, nullatenus natu

474쪽

taliteEpotest a duplici causa totali pendere; dicere auiatem a qualibet istarum facultatum procedere potentialem actionem,& idem totalem coalescere, nullius est momenti,quia intelligibile non est, quomodo ab intellectu, & voluntate, essentialites diuersis, proueniant partiales actiones ciusdem prorsus naturae., Eerationis, constituentes entitatem aliquam totalem, homogeneam,qualis est motus localis caeli, aut alterius corporis mobilis.

Quarto denique nostra sententia stabilitur ab absurdo, quia si Angelus cςlucircumuolueret per interulectum,& voluntatem praecise,fieret inde,ut ex qualibet distantia illud mouere posset ; per has enim facultates aequaliter se habet intelligentia ad res distantes,& propinquas,ut per se patet. consequens vero nullus admittet, omnes enim requirunt determinatam, reproportionatam distantiam,vi posset Angelus orbem rotare , & ideo vocant intelligentiam formam assistentem,seu adhaerente, quod frustra confingeretur,

si ex qualibet distantia id posset exequi. Ex eo igitur

praecise,quod Angelus velit essicaciter mouere sphaeram, nisi addatur vis motrix distincta, nulla ratione mouebit, sicut ex eo quod efficaciter velit intelligere, id non consequitur, nisi per superadditam , & di, stinctam facultatem intellectricem. Et quod dixi. mus de virtute motrice Angeli comparatione caeli, aut alterius corporis,dicendum similiter videtur, resin pectu motus localis, ipsiusmet intelligentiae, ut pleraque ex supradictis manifeste conuincere videntur. Argumenta vero prioris sententiae parum negotij nobis facesssint. Ad primum respondeo, illud principium 'non esse in uniuei sum verum, alioquin intellectus,& voluntas,quae in hoc distinguuntur, subirent in Angelo unius potentiat rationem, quod nullus adi mittet.

475쪽

mittet.Collectio ergo illa,& vivo solum accidit frequentCr , & cum eam rerum natura patitur, quod in Praesenti non contingit,ut ex dictis constat. Ad confirmationem vero iam assignauimus, potentiam motivam ab intellectu,& voluntate ex obiecto,actu , &modo operandi distinctam, & eam esse necessariam, mani festis rationibus cpnuicimus: Aristotelcs autem tantum meminit intellectus, & voluntatis, cum potentias spirituales, seu intellectuales recensuit, quia hae tantum propriae sunt substantiae spiritualis , cumvamen vis motrix etiam corpori insideat, & non Q. luin spiritui. Ad secundum negamus antecedens, & ad illius confirmationem dicimus , Aristotelem vocare appe titum principium motus animalis imperans, & dirigens non psoximum,& exequens, ut ex verbis illius patet,id quod nos, ut verissimum amplectimur. Ad aliud etiam inficiamur, non posse intelligi subiectionem potentiae motiuae ad intellectum,& voluntatem in simplici substantia, quin potius optime intelligitur, sicut in eadem substantia agnoscitur subiectio, de subordinatio intellectus ad voluntatem. Ad ultimum posset aliquis respondere, concello antecedenti,negando consequentiam;est enim diuersa ratio in Deo, & creaturis propter summam Dei perfectionem, & simplicitatem ; etenim huiusmodi argumentandi genus S diuinis ad creata, parui momenti esse solet.Et ideo Caietanus primum concessit, explositque secundum. ut supra retulimus. Nos autem cum Durando,Patre Lua.& aliis, immo & cum sancto Thoma supra, non admittimus antecedens:&ea,quibus stabilitam relinquimus distinctionem reale Acultatis motricis Angeli ab intellectu & appetitu ipsius,suadent efficaci ter,distinctionem formalem

476쪽

per nostrum intellectum, inter omnipotentiam Dei,& intellectum, ac voluntatem eiusdem, ut consideranti constabit. Ad confirmationem autem negamus, ex nostra distinctione inferri, voluntatem diuinam non esse, aut non concipi omnino persectam: quinimmo persectissima est, & concipitur in ratione voluntatis, cum reali er,& identice claudat omnem perfectionem diuinam,& formaliter concipiatur;potens

attingere p'rfectissit no modo quamlibet rationem obieeti voluntatis, in quo summa eius persectio sita est, non in eo, quod ultra obiectum voluntatis diu getur, & per tuum mei conceptum intelligatur exequi quicquid officaciter vult. Alioquin perfectio voluntatis diuinae, ut per se ipsam formaliter intelligeret,cum intelligere efficaciter vult, & non per intellectum , quod plane est falsum: & tamen non minus distat obiectum actus, dc modus operandi potentiae executricis ab obiecto , actu, & modo operandi voluntatis,quam ab his differt obiectum adius, & modus operandi intellectus, ut ex dictis manifesto liquet.Non est ergo de perfectione formali voluntatis diuinae, posse se ipsa formaliter, & proxime res executioni mandare, cum hoc sit extra suum obiectum formalem,& proprium modum operandi. Ac proinde in Angelo hoc non pertinet ad eandem facultatem

voluntatis, sed ad aliam distinctam. Testimonia denique sancti Thomae non suffragantur priori sententiae, & in illa solutione ς nobis

fauet, ut fatetur Pater Vaetque E. In primis enim loquitur de Dco, de quo non est eadem omnino ratio ac de Angelo,ut ex Caietano. diximus;deinde primo loco, ut vidimus, nostram doctrinam disertis verbis tradit,tanquam vectorem scilicet,& postea aliam solutionem iuxta oppositam sententiam , probabilem addu

477쪽

-. Lib. II. Cup. V. Aus. X. qq3

adducit, ut saepe fieri solet. Dcnique illa verba intelligi poliunt, ita ut sensus sit intellectum, & voluntatem diuinam, habere rationem potentiae non formaliter, sed realiter,ideo enim dicis,eas facultates habere rationem potentiae, secundum quod sunt principium effectivum, id est,non ut tales potentiae sunt , ted sub alia ratione formati,quo tantummodo facultates , &attributa in Deo distinguutur, in doctrina Diui Thomae,vel potius intendit, eas facultates formaliter habere suum potentiae & causalitatis executricis modum,no proxime,& immediate exequendo, sed quasi mediate imperando, & dirigendo. Et hic videtur germanus se asses illorum verborum. Ad secundum respondetur, sensum esse de viribus animae tantum, Angelo competere intellectum,& voluntatem,id est, ea ratione,qua sunt in anima,in qua illae solum spiritales sunt, aliae autem ma viales, quae Angelo non Conueniunt,ac si diceret, Angelo solum conueniunt facultates spiritales ; at ex his duq tantum sunt in anima , ergo ex facultatibus animae duae solum Angelo

competunt.

Tertium minoris momenti est, solum enim con tendit D.Thomas non esse in Angelis vires sensiti uas& nutritiuas,sicut habet anima rationalis in corpore, sed tantum intellecti uas, hoc est, spiri rates inua propter Angelus appellari potest mens, & intellectus, secus quam anima. Duo postrema loca Diui Thomae magis urgere videmur, verum cum in aliis adductis pro nostra sententia, illi expresse subscripserit, conandum nobis est, ea in bonum sensum interpretari . ne admittamus , Doctorem Angelicum adhuc iuniorem contrarium sibi extitisse, & ideo aiuillud ex solutione ad 1 . respondemus , ibi solum negasse Diuum Thomam, Angelis iacultatem naturalems

478쪽

444 De Cato, se inundo.

ratena, quae scilicet non feratur ductu rationis, &imperio voluntatis, atque adeo omnis facultas, &operatio Angeli reducitur a D. Thoma, ad intellectum, & voluntatem elicitive, seu imperatiue , S: propterea in sequentibus verbis solum dicit, nullam vim esse in Angelo, quae non pertineat ad apprehensionem, & appetitum, hoc est, quae horum directionem fugiat: qua ratione dicitur Angelus , mouere solo suo imperio, quia scilicet , vult applicare potentiam executricem motus, sibi omnino subiectam.& hunc esse sensum huius loci ex eo mihi habeo persuasum, quod illum confirmat, quia anima humana solo intellectu, & voluntate mouet corpus sibi unitum , cum tamen ex communi omnium sententia anima moueat localiter corpus, per virtutem motricem superadditam. In ultimo autem loco tantum

docet Diuus Thomas probabiliter illud dici, quod

nos satemur, & eadem prorsus ratione, qua praecedens exponi potest : nam illud etiam confirmat ex eo , quod in nobis ad imperium voluntatis sequitur statim motus membrorum, quod sine motrice facultate, ab intellectu,& voluntate distincta non euenit.

. Q V AESTIO XI. Raomodo sphaerae caelestes ab intelligentiis .i

IN hac quaestione nonnulla venient diu utienda,

quae ad doctrinae traditae perfectionem desiderari videbantur,ne in aliquo studiosis nostris deficiamus, ex quibus unum, vel alterum verbum a Doctoribus obiterlprolatum reperies.Primum, & praecipuu exa minan

479쪽

minandum nobis erit ; quo impetu intelligentia caelum circumuoluat, deinde quo operandi modo naturali scilicet, an libero. Tertium denique qua applicatione,& praesentia id exequatur. Circ priorem quaestionis partem est prima opinio asserentium,intelligentiam cssicere motum loc lem,per impulsum mobili impressum.Ita docet Pater Ludovicus Molina t. pari. quaest.JΑ .artic. Obiter indicant Patres Conimbricenses 2.decano, capite s. quaest. s. articulo 4.in s. siequuntur aliqui recentiores. Quam sententi m probabilem iudicat Pater Suareet, tom. α. Metaphysicae disput. I. sessione 6. num. 26. Meam P.Moli.intelligit tam de motu i pilusmet Angeli, quam rei externae. Ali j sine distinctione loquuntur. Haec sententia probari potest ex Sancto Thoma de

spiritualibus creaturis,art.6.ad 12. ubi sic habet: Dicendum , quod corpus cesse, in quantum mouetur a substantia stirituali: est instrumentum eius sicut serra a tisi

At instrumenta artis mouentur per impulsum impressam ab artifice: ergo ex mente Diui Thomae caelu mouetur a sua intelligentia per impulsum, &idem potest colligi ex corpore articuli quatenus dicitur, Angelos uniri caesis per modum, quo motor unitur mobili,scilicet,in motoribus inserioribus, qui certe per impulsum corpora mouent. Ratione etiam confirmari potest,quia proprius modus mouendi localiter extrinseco,est impulsum,ut in nobis patet. Sed intelligentia est motor caeli extrinsecus, igitur per impulim caesum impellit, maxime cum caesum non minus si impulsus capax, quam aliud corpus infe- ius,& non appareat,qua alia ratione possit a motoruimpelli. Secunda sententia est, Angelum mobili assistentem non imprimere illi impulsum,sed motum ipsum immedia

480쪽

446 . De Gelo,o Mundo.

mediate. Hanc amplectitur Patet SuareZ loco citato numero videtur sententia Diui Thomae,supra, art. illo 6.ad 0.vbi hqc habet verba: Substati Pirituali quae mouet Glestia corpora unitur eis secundum mouerstantum. Si autem intelligentia impulsum sphaerarim inprimeret,non secundum moueri tantum ei uniretur, sed in actu primo etiam,& per modum potentiae,pecimpulsum diceretur unita contra D.Thomam .Funda-mcntum hu:us sententiae,est,quia impulsus solum adstruitur,ut instrumentum mouentis separatia mobili:at Angelus sphaerae mouendae adest, igitur necessarius non est impulsus, ac proinde inficiandus. Et hac ratione melius defenditur communis sententia scholasticorum cum Diuo Thoma assirmans,

corpora Angelis non subdi , nisi quoad motum

localem.

Nostra in hac re sententia media incedit via, iuxta quam duae extremae relatae 'erum habere , & in concordiam redigi possimi. Quae duplici asserintione explicanda est, quarum prima sit:.Intelligentia sussicienter coniuncta, & approximata mobili,

non imprimit illi necessario impulsum, sed proxime

motum,hoc alterium congruit secundae sententiae,&aliis fundamentis roboratur. Et confirmari potest, quia motrix facultas immediate, & per se est productiva motus,sed in Angelis est vis motiva secundum locum,ergo ab illa poterit immediate,& sine medici impulsu motus procedere. illustratur maior. Primo, quia in animalibus ex communi sensu a virtute motrice praecise tape prouenit motus , & in omnibus corporibus sublunaribus grauitas,& leuitas,quae sunt virtutes loco motiuae, lassiciunt vero corpora sine impulsu,et si illum per accidens producant, iuxta aliquorum sententiam. Deinde potentia motrix ex propria

SEARCH

MENU NAVIGATION