R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

491쪽

Lib. II. Cap. VII. I. 6I7

distinctionem constitutam praemittunt, quia in diuersis partibus homogeneis aquae, v.g.Coni ingere solet,eadem accidentium dissensio,cum possit una rares rei, illuminari, aut localiter cieri, & per has qualitates diuersos edere effectus , altera existente densa, tenebrosa,immota,& similes effectus non producente. Igitur,haec omnia in astris, & eorum orbibus, cum specifica unitate stare possunt. Secunda sententia aiserit, Planetas Sole excepto)siue discontinuentur a suo epicylo,ut Luna, siue non. vi reliqui, specie nequaquam distingui ab illo , nec 1 differente,bene tamen a caeteris orbibus; stellas vero fixas ab octaua sphaera non differre Ita docent Patres Conimbricenses a. de caelo cap.7.quaest. I.ast.2.de Sole vero dixerant cap. s. quaest.2. aeque probabile esse a suo orbe discerni. δ: specie distingui. Primum probant, quia caeli, sicuti elementa,specie distinguuntur pro ratione situum,& locorum. At planetae . epicycli, ac sphaerae differentes,eundem situm inter se habent. idemque percurrunt spatium,secus inferiores, aut superiores orbes,igitur illa inter se eandem habent speciem,ab his vero diuersiam. Secundum ,& eadem ratione,& argumentis primae sententiae fulcitur ; quod tamen fatentur hi Doctores ellia contra Diuum

Thomam. Verior tamen nobis semper visa est sententia Diui Thomae, a.de caelo. lectione Io.dubio 2 Soncinatis r. Metaphysicae,quaest. Io. Fonsecς,tom. 2. Metaphysicq, quaest. I. ad 3 .Patris Molinae, r. parte, tractatu de operibus dierum,disputatione I s.& aliorum , adstruens

specificam distinctionem inter quodlibet astrum, seu planetam , & suum orbem totalem ; aut partialem. Quae sententia infertur,& probatur essicaciter ex his, quae diximus eum pluribus Doctoribus, lib. I. cap. 2.

492쪽

quaest. 8. videlicet, materias caelorum inter se specie differre ex diuersa ratione formali respiciendi proprias formas, & alias caelos fore corruptioni obnoxios , quod eodem prorsus modo sequitur, si aliquae sph aedisconti mi ,seu astra eius de specici constituerentur,ur legenti ibi dicta constabit:estet enim materia huius sphaerae capax formae alterius incompassibilis cum priori in eadem materia, ac proinde ex na- rura sua haec sphaera esset corruptibilis. Quod si materiae quorumlibet orbium caelestium & astrorum

specie differunt, potiori iure dissidebunt formae, &composta,quae a formis speciem desumunt. Hic etiam im hab nt,quae quaest. 4. praecedentis tractatus

adduximus , ad probandum sphaeras caelestes specie inter se differre.Et confirmatur primo, de sphaerulis,& planctis discontinuis, quia ideo haec corpora inter se,& a si is orbibus realiter discernuntur,quia diuersis

motibu s cientur.quibus diuersias exhibent apparitiones : scd inde etiam infertur , diuersitas specifica corporum mobilium:ergo haec adstruenda est inter illa. Minor probatur, quia eidem corpori simplici secun dum speciem solum potest naturaliter conuenire una acquisitio termini,& unus modus acquirendi, & existendi in illo,ut constat in clementis,& eorum partibus , quarum quaelibet separata, sicut, de coniunct , ad idem ubi,& per eandem lineam, ac eodem modo semper nata est tendere. At sphaerae caelestes, Orbiculi , 3c planetae, per diuersam lineam ex natura sua agitari exigunt , de diuersam termini acqui sitio item , seu diuersum acquirendi modum perpetuo haboni , ac alia corpora caelestia . a quibus

realiter distingtiuntur: igitur ab eisdem diverunt specie . siue enim motus ipsi specie inter se dissideant, ut fatemur Patres Con imbricenses , siue secus,

sussicien

493쪽

Lib. II. Cap. VII. mast. L

LEeienter indicant specificam mobilium corporum maxime simplicium, distinctionem. Et certe potiovdistinctionis ratio petitur a diuersitate motus quam alituum, & locorum discrimine unde eam inter Orbes decerpunt Conimbricenses ipsi. Secundo in uniuersum confirmatur, quia unicum principium discernendi a posteriori diuersas rerum naturas, & essentias semper extitit propriorum accidentium.& effectuum diuersitas, quod maxime vim

habet in corporibus simplicibus; sed quilibet planeta.& astrum habet accidentia propria , & inseparabilia densitatis,& luminis,ac orbis,cui in sidet, & diuersus effectus, & proprius illi attribuitur, necessario ergo insertur astra qu libet , propriis orbibus essentialiter differre &consequenter realiter discotinuari.&idem insertur de astris ipsis inter se, maxime de planetis. quibus diuersi effectus. & stus conueniunt: & idem dicendum est de stellis fixis , ob priores praesertim

rationes, licet Pater Molina supcr hoc non iudicauerit in uniuersum necessariam , quod amplius constabit ex solutione argumentorum aliarum opi

nionum.

Ad testimonium Aristotelis in fauorem prioris sententiae adductum respondetur, ipsum plane loqui de identitate generica stellarum cum suis orbibus,

tum enim contendit, eas non esse sublunaris naturm

sed alterius quintae submintiae,sicut caelum ipsum,cui

sent assixae. Ad rationem pro eadem sententia negamus antecedes primi enthymematis,& minorem syllogismi in antecedentis confirmationem adducti. Ad illius vero minoris elucidationem non defuerunt aliequi relati a D.Thoma,quaest. 67.artic. 3. qui futilibus quibusdam argumentis ducti existimarunt,tuccm es'

se formam substantialem Abstantiale ve coepit iapud

, ,ra quos

494쪽

quos facile distinguerentur astra ab sphaeris caelestiis

bus per lucem,verum hac via non est soluendum argumentum, verissime enim Peripatetica schola cum Aristotele a. de anima cap. 7. contra Academicam tenet,lucem esse accidentariam formam,& qualitatem, cum sub aspectum cadat, remissionem, & intensionem patiatur, & cum alia forma substantiali aeris, v. g.in eadem materia existat, quorum nullum substantiali formae conuenire potest lux praeterea transmeat

perspicua corpora, & in instanti per totum spatium porrigitur, quae corpori plane repugnant. Alij vero fatentur argumento ex diuersitate luminis non posseeolligi distinctionem astrorum Sole excepto pro priis orbibus: existimant enim,quidquid luminis singulae stellae habent,id tetium a Sole haurire,quod alii

ad Lunam restringunt. Horum tamen sententia falsa est. Quamuis enim contra Avicenam,& Macrobium verum iudicemus,omnes stellas tam fixas,quam planetas lumen ei Sole mutuari, id quod de Luna fatentur omnes,& luce clarius est,cum pro vario ad Solem aspectu varie illustretur , diuersasque induat figuras, Vnde idem infertur de reliquis astris.Et confirmatur, quia planetat,quo magis soli propinquiores sunt, eo carieris paribus magis lucent, ut in Marte, 6c Venere compertum est. Quapropter in medio planetarum sol videtur collocatus, vi inde tam illis, quam fixis astris lumen commode diffundant.Quamuis,inquam

hoc verum sit, non minus verum puto,cum D. Thoma hic sectione io. post medium , tam stellas fixas, quam planetas aliquid ex se lucis possidere. Si enim

alicui astro ignoto lux esset deneganda, maxime Lunae, & ideo illi praesertim eam detraxerunt auctores citati, Anaximander, Antipho,& Cleomedes t Lurri nequit denegari, ergo multo minua reliquis astris.. ' Minoe

495쪽

Lib. II. Cap. VII. Auaest. I. ηε

Minor ex eo liquet,quod dum Ecclypsim Luna patitur,non nihil in ea lucis depreheditur, cum tunc etiaTubeat,& tamen a Sole tunc temporis non illuminatur. interdum vero pars Lunae a Sole non illuminata

nobis non apparet,quia licet aliquid habeat lucis,nimio Solis splendore obscuratur, sicuti interdiu obscurantur reliquae stellae, in quibus non deprehenditur defectus lucis, quia illustrationi Solis nec terra, nec aliquid aliud impedimento esse potest, & ideo omnino semper ab ipso irradiantur:& si in Venere,&Mercurio aliquis discessiis lucis Solis contingit, non deprehenditur,& quia valde exiguus, & quia eorum natura lux uberior est, quam Lunae in qua etia,maxi me in plenilunio, secudu partes aliquas lucis desectus seu macula deprehenditur, quia stilicet illius putea inaequalis sunt des tatis, &densiores plus luminis r

sectunt, minus autem rariores, cum faciliorem traiectum radiis solariis praebeant. Nos igitur ad praedictam minorem fatemur,denis statem, & propriam astrorum lucem accidentia esse, ac proinde non constituere diuersitatem specificam illorum inter se,& a propriis orbibus, nec illam effectuum dissimilitudo causat,contendimus tamen eam distinctionem supponi.& ex his a po steriori deduci. non quia lux, & densitas unius astri non sit eiusdem speciei cum densitate,& luce alterius,aut ipsius orbis, immo,& cum sublunaribus, ut bene D. Tho m. cum aliis,in 4. distinct. 4. quaest. 2. artie. q. nullum enim extat specifici discriminis fundametum,cum eiusdem prorsus rationis in se formaliter omnia lumina appareant. Immo contrarium conuincitur ex eo, quod tu men reliquorum astrorum, & inseriorum etiam cor porum intenditur a lumine Solis,quae vero se intendunx , in eandem coeunt entitatem,& rationem , Ut

Per se

496쪽

462 . De Caelo, ct Mundo.

per se patet.Illam ergo distinctionem astrorum inter se , & cum orbibus colligimus ex eo , quod astra singula ex natura sua specialia xxigunt accidentia, seu specialem accidentium inrensionem, & modum, dc speciales effectus diuellae etiam speciei , quae illorum Orbibus non conueniunt ex natura sua, quod iussicientissimum signum distinctionis est et si alia supradicta non extarent in pri sertim in corporibus simplicibus quale est caelum. Hoc enim solo fundamento diuersitatis accidentium, aut intensionis illorum naturalis, ab omnibus distinguuntur specie elementa , licet aliter sorte contingat, in partibus corporis mixti.Quod vero additur de diuersis accidentibus,&effectibus aquae,friuolum est, quia illa diuersitas non prouenit aquae a natura,& propria forma , sed ab extrinseco, secus quam in praesenti. Ex quibus constat: ad secundam partein secundae opinionis. Ad seMamentum primae respondetur, diuersitatem illam si- tuum esse signum distinctionis,praecipuam tamen esse a nobis assignatam,desumptam ex accidentibus,&effectibus propriis. : .

Vtrum calor a luce, vel motu ortum ducat. AD enodandam mentem Aristotelis in hoc capite hane difficultatem versant illius interpretes hoc loco. Ex cuius solutionς constabit ad argumentum pro priori sententia factum quaest. . prioris tra-

..ctatus in caput 3.libri secundi.Et clica priorem quaestionis 'irtem,Durandus in χ.distin. a 4 quaest. I. singulariter existimauit,lucem sua vi non posse calorem

1 producere.Cuius placitum hoc modo urinari potest,

. . quia

497쪽

Lib. II. Cap. VII. Eus. V. 46 3

quia calor est prima qualitas, igitur ortum non ducit

ab alia qualitate maxime cum non apparcat,quom do in virtute lucis contineatur;& alias omnia corpora lucida calefacerent, ius oppositum constat in aliquibus astris quibus virtus in frigidandi tribuitur. &in aliquibus corporibus sublunaribus, ut Geminis,&similibu S. Opposita tamen sententia in schola recepta communi calculo Doctorum cum Arist. I. Meteoror utricap. 3.& saepe alibi,&. D. Thoma hic,& aliis locis . de quotidianis experimentis euidenter suadetur. Nullus enim non in expc rtus, inferiora corpora Solis luce caelefieri,& ideo illius accessu,& recessu,aestatem , &hyemem cotingere. Reflexione item radiorum Solarium magis incalescit haec infima aeris regio, & alia

corpora opaca . quae ut impcdiunt radiorum transiectionem, sic eos supra seipsos retorqvcndo, Occasionem intensio cis caloι is praebent, usque adeo , ut aliquando ex radiorum coitu ignis euadat, quod tunc Praesertim euenit, cum per lineas magis rectas radij retorquentur, magisque uniuntur. Et eadem caloris

productio in aliis luminosis experimento constat, ut videre est in lumine iaculato a Luna. . Propter quod Aristoteles 4.de partibus animalium, cap. F. asseruit. noct es pleniluni j tepidiores esIe,eo quod Luna tunc uberiorem ex se lucem refundit. Et de generatione cap. a. dixit, sicut Sol per annum accessit, & discestu, aestatem, hyememque facit,ita Luna per mensem incremento.& decremento luminis,inde scilicet intensiori,& minus intesto calore producto. Quod equidenaturae valde consentaneum fuit ut praeli uatissima

qualitas primi corporis . hoc est caeli, vim haberet producendi qualitatem nobilissimam inter sensibiles corporibus alterabilibus propriam.Nullum enim est

incon

498쪽

64 Iu Caelo,ct Mundo.

in conueniens, quod prima qualitas corruptibilium corporum,a qua aliae secundae oriuntur, ab alia qualitate propria corporis perfectissimi, & incorruptibilis ortum ducat , & in eius virtute eminenter contineatur,& per hoc constat ad argumentum pro Durando factum. Ad illud vero, quod tanquam absurdum insertur,satemur ingenue,omnia, quae luce obtinent, habere,quantum ex se est, vim aliquid caloris imprimendi mea corpora, ad quae lumen transmittunt : verum id siepe non deprehenditur, aut prae sua tenuitate,quia lumen etiam perexiguum est, aut quia simul per alias virtutes frigus, seu humorem in eisdem corporibus producunt, ut de corporibus caelestibus asserit perspicue D.Thom.hic lectio. I .versus finem ,his verbi Dicendum est ergo, quod omnιa corpora caelestia secundum rem tinem virtutem luminis habent emisfacere ed secundum aliaι proprias virtutes singulis corporibus attributas,habent non solum calefacere, ct instigidare sed etiam omnes alios essebius corporales escere in istu inferioribuι. Maior difficultas est in secunda quaestionis parte definied quamuis enim constitutum sit,& sensu e ploratum,corpora motu locali incalescere, huius tamen nodum enodare, & rationem reddere adeo est dissicile, ut in duodecim sententias Philosophorum agmen distraxerit.Itaque rem ipsam tradit Academica schola cum Platone,in theaeteto, peripatetica cum

Aristotele hoc cap. 7. rextu 42. l. Metereorum,cap. .

Sectiones .problematum quaest .i 3.& Diuo Thoma, lectione Io. cum communi scholasticorum assensu, id quod quotidianis experimentis notum est. videmus enim tritu duorum lapidum, de ferri, ac sticis confluctu, ignem elici. Item globos plumbeos e tormentis explosos per aerem incalescere, & interdum

lique

499쪽

Lib. II. Cap. IVI. . . II. 46 s

liquefieri , sagittas , mous farinarIas, curruum axes, equorum soleas, & aerem celeri raptu perculium, calefieri , splendere & igniri. Denique ipsa aqua maris suapte natura frigida crebro ventorum flatu agitata intepescit,& animalium membra latione mota, calorem concipiunt. Si quando vero per motum localem frigus conciliamus. Id ex accidenti eueniet, aut quia calidi extrinseci praesentiam , seu reflexionem radiorum hac via vitamus, aut quia ac r ambies a nobis calefactus discutitur,alio frigidiori succedenti, ut in rc spiratio no v .g. aut d. nique, quia motione vapor calidus exhalatur & dissipatur, & natiua frigiditas, aut ambientis corporis inualescit. Semper igitur cx semotus localis est aliquo modo causa caloris, licci sor- maliter non sit calefactio cum formaliter tendat ad praesentiam, & inde speciem sumat;ac proinde specie distinguuntur , sicut termini ipsi calor, & praesciatia. Quod constat ex Aristotele in Antepraedicamontis,& s. Physicorum capite I. Sta. & ex omnibus aliis ibidem,qui omnes statuunt, Iationem non esse per se causain caloris, quia utpote entitas imperfectissima, nequit continere illum formaliter , aut civin cnter in se, neque in proprio termino, qui ctiam cst entitas modalis imperfecta, & nullius rei essicienter

activa. si 'Circa rationem vero assignandam huius manifesti experimenti, misiis pluribus sententiis, quae longe

ab scopo veritatis aberrant, & ea S percurrere Ο pCIosum nimis, EM inutile clici, prima c arum, quae magis ad veritatem accedunt,askrit, calorem motu editum oriri a calore virtuali, inhaerente corporibus, quae fricantur.Ita philosophatur Durandus in 1. distinctione IJ. quaestione 3. cum aliis quibusdam maxime ere ccntioribus. .Verum laaec sentcntianori cst 3 ni ucr -

500쪽

466 De Caelo, se inundo.

sim vera. Quamuis enim aliqua sublunaria corpora huiusmodi calorem virtualem contineant, quae motu quasi excitata calefiant, intomnibus tamen corporibus sub Lunae orbe contentis, illum calo temconitituere , fundamento rationis caret,immo rationi aduersatur,cum aliqua sint corpora solida, aquea, vel terrea , ac proinde eximie frigida, ex quorum attritu calor oritur. Oportebat etiam ostendere, quomodo calor ille latens, & virtualis pcr lationem excitetur, vel augeatur , quod Durandus non explicat, & ideo quaesiti rationem non assequutus. Quam ut inueniat Thomas Garbius 2 .libro suae summae,tractatu 2. quaest. 6. in quolibet mixto partes dissimiles agnoscit alias qui de subtiliores, & calidiores, igneas scilicet, & aereas , & alias vero magis densas, ac frigidas, plus terrae, & aquae retinente S. Hoc autem posito existimat, mutua corporum collisione partes illas igneas, & aereas. a centro ad circunserentia corporis euocari,& per distraction:m, eu rarefactionem quasi diuelli a partibus stigidis, & sic ipsas calidiores apparere, & ad alia corpora contigua calorem fundere. Sed nec haec positio placere omnino potest, quia insufficienter rem explicat, & falsa quaedam a C sumit. Nam in primis nequit cum fundamento a Lsignari in quibus ibet mixtis. ut in crystallo, & similibus , ea partium dissimilitudo, quae ad hoc sussiciat. Libere enim omnino, & contra rationem sup- onitur , omnia mixta plus caloris habere in partius abditioribus, quam in extimis. Et quidem Gar-bius videtur sentire, sormas elementorum actu latere in mixto contra Aristotelem , Ela communem sent etiam a nobis corroboratam in libris de generatione.Denique licet admitteremus in qualibet re mixta

partes illas dissimii tes ab hac sentetia excogitatas,A

SEARCH

MENU NAVIGATION