장음표시 사용
511쪽
Lib. II. . Cap. XI. Textus expositio.
At, qui Auram' vmuscidi vique flesiarum
rotundam. c. Breuis expositio icXtu S.IN tendit Aristoteles hoc capite probare , singulorum syderum figuram esse rotundam , id quod ex dictis satis liquebar,cum eadem syderum, & sphaerarum sit natura, ac proinde eadem affectio,& figura.Id vero probatur duplici ratione. Prima, natura nihIl frustra facit; igitur cum stellae haud aptae sint moueri per se,eam illis siguram vibuit, quae minus apta sit admotum progressivum , haec autem est rotunda cum nulla organa admittat , in quo non committit circulum vitiosum Aristotelis , quia ut aduertit Diuus Thomas hic, antea non probauit Aristote es, stellas non moueri praecisse, ex eo , quod habeant rotundam figuram, sed aliis etiam rationibus. Secunda ratio : eadem est figurae rario in Luna , & in reliquis astris, atqui Luna est rotunda, quia cum crescit, & decrescit arcus similitudinem refert,&: cum Sol Lunae interpositione
512쪽
Textus Aristotclis. Cum autem duae sint dubitationes, de quibus
quiuis, or . Expositio teXtUS. IN praesenti capite duas proponit Aristoteles quaestiones discutiendas, quod in duas praecipuas partes diuiditur.In priori temeritatis, & arrogantiae deprecata suspicione proponit dubitationes, dissicile Dque reddit,in posteriori easdem dissoluit. Ad primam igitur accedendo partem , quaerit Aristoteles, quare
errantes stellae non eo pluribus motibus cientur,quo magis a primo orbe distant,cum hoc videatur ratio ni consionum, ut cum prima sphaera una tantum motione feratur, proxima in serior rapiatur duplici motu, & alia triplici,ac ita reliquae deinceps: & non potius aliqui inferiores orbes paucioribus agitentur motionibus, quam superiores nonnulli, ut Sol v. g. tribus tantum motibus fertur,& tamen alij stu superiores planetae quatuor cientur motibus. Deinde rursus quaeritat philosophus,cur supremo orbi tam insignis, & a nobis incomprehens bilis astrorum multitudo insideat, inferiorum vero singulis singula tantum,non seruata in hoc proportione debita n secanda parte capitis,quaestionibus iam satiue facit, & prius priori,cuius responsio ,multis obscure fatis presibatisse breuiter formari potest. Corpora caelesba, ut potev niuersales rerum omnium causae,in eum sinem agi in tantur, ut sublunaris mundi effectus in locem edant,
513쪽
Plures,pauciores V e motus sortiri es boni:ac proinde
loci dignitate non obstante unusquisque globus iis motibus cxigit circumagi, quos influendi cmagitat ratio,qui pro sing lis sphariis ab astronomis numerantur. Posterioris quae liti triplicem ratione : ssignat Aristoteles: prima dc sumitur ab cxcellcntia primi orbis proueniente a perfectiori intelligentia motrice,& a causalitate in inferiora uniuersaliori; secunda est, quia voluit natura stillarum multitudine compensare motuum multiplicitatem,quam inferioribus sph ris prae omnium prima contulit.Tertia denique, quia si in orbibus inferioribus essent plures stellae, non e set proportionata virtus, & impulsus primi motoris communi lege primo mobili impressus pro tam perfectis orbibus secum rapiendis.
uomodo astra moueantur. EX iis,quae Aristoteles , his quinque proximis capitibus tractat,aliqua adeo perspicua sunt, ut altiori discussione non indigeant:alia ex superius dictis liquido constat, non pauca ad Astronomos spcctant, ipso Aristotele testante. Reliqua autem unica hac quaestione quantum satis fuerit, perstringemus, prius
examinantes,an stellae moueantur,deinde de iis,quae motui astrorum accidunt, disseremus. Et circa priorem partem, non defuerunt, qui existimauerint, omnia astra in orbem peragi immoto caelo. Constat enim vel ipsis oculis astra moucri, si cus de orbe ipso, quod contingere potest, sicut immota aqua euenit motus piscium in mari. Dicendum tamen est primo,orbes caelestes lunul cum astris moueri
514쪽
ueri. Hic est communis sensus Doctorum utriusque scholae,Philosophicae,& Astronomicae , & ideo nullum in speciali referre oportet. Cuius asserti esticacissimum fundamentum est, quia si stellae immoto orbe illum perlationem peragrarent plane sequeretur,caelum est e corruptioni obnoxium aduersus supra dicta ex communi senta ergo non ita contingit. Illustratur sequela,quia stellae nequeunt Oibem permeare per penetrationem , cum utrumque sit corpus quantum, cuius naturalis affectio est impenetrabilitas:jgitur facta ipsius orbis diuisone, & desecatione, ut infert Aristoteles,cap. 8. quae plano incorruptibili
rati repugnat,cni non minus aduersatur, nunc orbem caelestem rarescere,nunc densari: utrumque enim in sola corpora corruptioni obnoxia conuen is,& quantumuis rarefiat,non potest astro aditus, seu transitus patere, sine penetratione,aut scissione partium, ut per 1 e constat. At confinget non nemo,in caelo quosdam quasi canales,quibus illabamur astra. Verum hoc figmentum facile falsitatis conuincitur, nam & sine ullo fundamento hanc caeli peregrinam constructionem mente architectaretur, cum altiori alia caelum constet,& contra rationem : nam vel canales illi cssent oppleti aliquo corpore, vel secus: si hoc detur,
dabitur & vacuum naturaliter contra nat tuae ordinem, ' communem sensum: si altu 3;aut illud corpus esset sublunaris naturae, aut caelestis, non primum, quia iam esset in caelo corruptibile aliquid,& violen-rum,quod proinde no posset ibi perpetuo conseruari, spatium relinqueret: non posterius, quia cum illud corpus esset ciusdem naturae caelestis , cum orbibus, qui solidi sunt,ut supra probauimus,solidae etiam na- Iurae erit, ac proinde inutile ad spatium per fluxum Ieplendum. Acccdit, quod cum astra non temper eadem
515쪽
Lib. II. Cap. XII. Asest. I. 48r
dem incedant via, sed diuersa valde, ut astrologi admonent,totum orbem infinitis pene rivulis intercidi necesse foret,quod soliditatem, ac per conseques incorruptibilitatem caeli de medio tollit.Ex quibus fundamentum partis oppositae solo manet aequatum. Dicendum est secundo,astra firmamenti non alio, quam motu proprij orbis moueri, & idem est de planetis , respectu orbium partialium , quibus insiden . Hoc assertum quoad primam partem probauit Ait stotcles ex instituto capite 8. praecedenti. Et confirmant Astronomi ex eo, quod stellae firmamenti eundem omnino inter se seruant situm, quod certe non contingeret , si propriis motibus agitarentur , &non ellent orbi innxae, ut nodi tabulae. Et certe huius rei argumentum efficacissimum est , quod nullum extet priuati motus fundamentum , siquidem nihil in stellis apparet, quod in motum propriae sphaerae reduci non posset, aut etiam in conditionem, seu diuersitatem med ij, per quod visuntur, quae etiam probant de motu errantium syderum, relato ad peculiares orbes ea differentes , qui ecentrici nuncupantur, ut consideranti patebit. Nec vllum est argumenium distinctionis motuum, cum eo praecisae hae sphaerulae ecentricae distinistae constituantur, ut diuersae , aspectus planetarum, S distantiae inter se ,&a terra, cum motu suorum olbium stare possint: loquor de motibus circularibus planetarum , an vero eorum aliqui ulterius cieantur cum
suo epicylo, Astronomis discutiendum rclinquimus)Hoc tamen discriminis versatur, inter astia firmamenti ,& errantia sydera , quod illa eo dona, quo roralis orbis circumaguntur motu . Planctae vero, licet latione partialis sphaerae circumserantur, diuersa tamen a latione orbis totalis : propter quam nunc nin
516쪽
gis,nunc minus a fixis stellis.& terra distant,& earan
Hic tamen animaduertendum est, cum Aristoteles capite 8. citato, etsi unquam alibi asseruit, stellas esse orbibus propriis continuas, non loqui de conistinuitate stricte sumpta , quae reperitur inter ea, quo rum ultima sunt unum, sed laxe pro coniunctione,&simultate inseparabilii, etiam sine unione. Colligit enim illam ex eo, quod non mouentur stellae motu distincto a suis orbibus, ad quod proculdubio sus-ficit inseparabilis coniunctio sine unione propria, nec alia inde inscrtur , & supra probauimus omnia astra a suis sphaeris distingui specie, ac proinde non
Ex dictis constat Pythagorae, de ipsius auditorum dogma,de sono, seu concentu astrorum, figmentum esse, & ut ait Basilius homilia r. Hexameton, imp sturam, veteratoriam , & ruinosa carie perflaccidam: nam praeterquam quod incredibile prorsus est, ramaelem astrorum senum a nobis non audiri, ut argumentatur Aristoteles, cap. 9.corpus,quod non per se, sed omnino infixum alteri mouetur, qualiter astra ueri probauimus , linplicat edere sonum, ut ipse prosequitur Aristoteles, cuius doctrina verissima est, non solum de motu astrorum, sed etiam ipsorum orbium, quae praeter primam rationem probatur a pri ri , quia ut ex Aristotele diximus, a. de anima in caput 8. quaestione a. productio soni exigit tria corpora realiter distincta, & si non semper discontinua, quorum duo se percutiant, resiliente altero, fit enim tantummodo sonus vel violenta percussione , Vel diuisione violenta. ut Omnes istentur, & inter caelestes sphaerata, non est tertium corpus, quod resiliari
Nec contingere potest diuisio, seu percussio violen-
517쪽
Lib. II. Cap. XII. Auaest. I. 48 3
ta, eum inter se sint omnino contiguae, leves, & b ne cohaerentes:igitur fictilius omnino est huiusmodi concentus caelestis, licet alium concentum caelo non inficiemur. De quo Iob capite 38. dixit : Concentum
S, quis dormire futet 'soc est, ut Hieronimus ibi
interpretatur, harmoniam ,& pulchritudinem caelo. rum, qua Angeli, hominesque inuitantur,& alliciuntur ad Dei factoris laudem, nemo obscurare,impedi-reve potest, qui concentus nuncupatur a Boetio,lib. I .musicae capite 3. mu sica mundana, quae scilicet, in . et exu,consensu,ordine,ac proportione rerum inter se sita est.
Circa posteriorem quaesti partem plura tradunt astrologi, quorum haec proueniat, nonnihil tamen, pro ut instituti nostri ratio postulat, quim maxima breuitate ex ipsis trademus. Et primo perspicue .st dunt, primum mobile suam explere circuitionem abortu ad occasum spatio viginti quatuor horarum,quσmotu incredibilis celeriratis secum rapit omnes inferiores globos,etsi non pari celeritate eum ipso,& inter se. Saturnus vero & quod de planetis dicimus,
de suis differentibus sphaeris dictum pura in proprium
perficit morum ab occasu in ortum retrocedendo et, modo, quo supra explicuimus,annis fere triginta. Iupiter item annis fere duodecim.Mars annis fere duobus , Sol diebus tercentis sexaginta quinque, horis quinque,minutis circiter quadraginta nouem, quod spatium annus solaris nuncupatur:Venus, & Mercurius eodem fere tempore, quo Sol suom circulum peragunr. Luna denique suum conficit motum diebus viginti septem, horis sere octo. Vbi animaduertendum duxi praedictum caelcstium orbium ordinem,& situm , manifestis Astrologorum obseruationibus ratum esse, ita ut in dubium vocari nequeat:quainuisHh a,
518쪽
Aristoteles, ut ex capite Ιχ. liquet, Solem & Lunam infimo planetarum loco collocauerit, sicuti alia etiam nonnnlla eodem capite allaruntur ab Aristotele, quae longa Astrologorum obseruatione aliter se habere reperta sunt. Praeterea,ex sententia Aristotelis, ut vidimus, capite io. quo propinquiores sunt orbes planetarum primo mobili, eo velocius diurno motu rapiuntur , propriam vero circuitionem tardiorem livbent,quod iuxta nuper dicta accipiendum est, vi ve rum habeat. Cuius ratione reddit D. Thomas hic lectione i s. quia scilicet motus ab Oriente in Occi- dentem est causa sempiternae durarionis rerum, &ideo perfectius competere debet caelestibus sphaeris, quo magis accedunt ad substantias spirituales compotes immortalitatis:aliu ero motus recessus ab oc- Casu in ortum generationis,& corruptionis parena est,
teste Aristote l. libr. a. de ortu, & interitu, cap. IO. rex. 36.& ideo naturae rerum consonat, ut velocior reperiatur in eis sphaeris,quae ad res corruptioni Obnoxias magis approximantur. Ex de inaequalitate motus rapti confirmari potest,quia cum inferiores sphς rae a prima diurno motu rapiantur, mirum non est, quinimmo valde congruum, ut minus magis distantes impellat: minus inquam, quo ad consummatione circulationis, spatio viginti quatuor horaru,non q0O- ad agitationem partium ; nam cum superiores Vastioris molis sint,longe maius spatium eodem tempore percurrunt. De inaequalitate etiam motus proprij ea potest esse congruens ratio, quia cum sphaerae, quo inferiores sunt si tu ,eo sunt minoris magnitudinis, facilius possunt aequali impetu velocius agitari , quam maiores infra primum mobile, de hoc enim alia est ratio, propter constantem , dcratam diurnam astrorum reuolutionem.
519쪽
Lib. II. Cap. XII. Aii l. I. ηs ,
De numero vero stillarum incurrentium non fuit
eadem sententia. Aiij enim plures, & pene innumerabiles, alii pauciores agnouerunt. Astrologi tamen nostri temporis pugnacissime tradunt,& se perspicue obseruasse testantur in firmamento duas de viginti supra mille dumtaxat stellas, quod verum ego existimo, si intelligatur,ut illorum aliqui intelligunt,de stellis,quae facile,& quouis anni tempore notari post sum: de aliis enim,quae haud facile designari queunt,
vere docet cum aliis Patres Conimbricenses a. de caelo cap. I a. quaest. I .art. I. muto plures inueniri. Dixit enim Aristo t. hoc capit. ΙΣ. esse pene innumerabiles,
quod de numero illo Italiarum ab astronomis assignato verificari non potest, & libro I. Meteororum cap. 8.asser ir, aliqua esse astra , quae certo situ deprehendi non possint. Et idem tradit Augustinus i6. de Ciuitate Dei,cap. 1 3. hisce Quanto quissue acu-riinfledas intuetur, tanto plures videt: Vnde Sr acerrime cernentibus aliquaι occultins esse merito aestimatur, exceptisus Oderibus , qua in alia parte orbis a nobis remotissima, oriri,ct occidere prohibentur. Deniq; urgentius ex sacris litteris inferri videtur innumerabilis stellaru multitudo. Genes. I s. dixit Deus Abrahamo: Sustice caelum, Er numerastellasse putes. Et capite a a. Benedieam tibi,st multiplicabo semen tuum,sicut stellas caeli ,σvelut arena, qua est in bitore maris,& Psalmo i 6. tanquam ingens Dei praeconium, δc specialis excellentia dicitur, qui numerat multitudinem stellarum: Quae quidem omnia
maiorem proculdubio astrorum numerum conuincunt. Et a ronomorum in hac re autoritatem exhibent contemnendam, ut testatur Augustinus statim post verba supra relata hac ratione: Pommmo quicumque uniuersum stellarum numerum comprehendis, ct con
stri se iactantur, sicut seraim, vel Eudoxus, misiqui
520쪽
Hi sunt,eos libri huius,id est Genesios,contemnit auctoritae. Quae August.verba refert,& approbat S.Tho. in cap. i 1.Genesis,si eius est illud opus.Astronomi aute stellas firmamenti i se perspectas diuidunt in quadraginta octo constellationes, seu imagines , ut sic facilius stellae per partes distinctae possint designari,in quibus praecipua sunt duodecim signa caelestia splendentia in Zodiaco:est vero constellatio certus stellarum numerus, effigiem animalis, alteriusve rei repraesentans,de quibus imaginibus qua plura Astronomi,& iudiciari, sicut de stellarum magnitudine plura plures pronunclauerunt:quas in sex ordines magnitudine discretos artificiosa notatione distinxere , quae omnia libenter omitto,ne Philosophiae cancellos transgrediamur.
Textus Aristotelis. Relat autem de terra dicere, ubinam iaceat, M. Breuis expositio textus.
Disputat Aristoteles in hoc capite, & sequenti de
elemento terrae varias Phi sophorum senten-Mas, de terrae situ, quiete, & figura in praesenti commemorans, & explodens, ut in alio propriam de hac re ferat sententiam,& corroboret.Praesens vero caput in tres diuiditur partes,in quarum prima poponit Varia auctorum placita circa situm terrae, & quid momenti habeant,expendit.lia secunda , quid alij senserint de figura terrae proponit,& discutit.In tertia denique circa motum, & quietem terrae id ipsium praestar,examinans praesertim pluses rationes,quae ab aliissseruntur ad quietem terrae stabiliendam. Ad pri