장음표시 사용
61쪽
PETRI BvRMA Mtulit Regius; quia Gellius liac voce neminem eorum, qui integre loquerentur, ante Augusti tempora usurn esse tradit lib. Xu I, cap. 6 , et nullum Latinorum aut Graecorum, qui lacundi haberentur, harbarismum, aut soloecismum , seil barbarum et soloecum dixisse, adfirmat lib. V , cap. Io. Sed hallucinatum esse Gel lium recte censuit Becichemus, quum apud Dionys. Halicarnassensem, aliosque antiquiores utraque vox Oecurrat ; quemadmodum e Graecis soloecismi voce Aristotelem, Theophrastum , et Chrysippum usos esse do cet P. Faber ad Cicer. Acad. lib. Η, pag. 32o ed. Da vies. et iam e Latinis Lucilium , patebit ex Fr. DOusae ad illum notis pag. ios, quamquam Menagius ad Diog. Laert. pag. 289 et 29o, de barbarismo adsentiri Gellio, sed de soloecismo aliter censere videatur. Mihi cum aliqua distinctione videtur soloecum et barbarum dicendum, quando pravum aliquod orationis tortuosae genus damnamus, quae imparilitas Asinio Capitoni, stri-hligo Latinis vetustioribus, teste Gellio, dicebatur: sed
quum in Eloquentiae praeceptis vitia sermonis enumeramus , biarbarismo , soloecismo , idiotismo , et sim. veterum exemplo recte uti licere existimamus. Similiter errasse etiam Gellium ostendit Becichemus, cui UOV novissimus eiusdem monetae esse videtur lib. X, Da P. 2I, quum tamen saepiSsime Cicero, Varro, hic ipso nuctor , aliique eam adhibuerint. Sed dum Raph. Regium acerrime castigat Becichemus, quia negaverit quemquam fuisse Herennium Ciceroni familiarem , aut usquam memoratum, contenditque eumdem esse, Cuius meminit Cicero pro Caelio cap. ii, qui tamen illic L. Herennitis, non vero C. Herennius vocatur, ipse ridendum se propinavit, dum nonnullos ex antiquitate IIerennios recensens quibus plures enumerat Fabricius
lib. I Bibl. Lat. cap. 8, pag. 97. inter illos, qui tern-
62쪽
pore Ciceronis fuerunt, memorat etiam Herennium quemdam, cuius mentionem faciat Propertius. Insigne exemplum hic praebet nobis Becicliemus, in quam pudendos et ioculares errores incidere possint viri docti, qui vel inemendatis editionibus primis vel corruptis veterum auctorum codicibus nimis supine utantur, quum nullius Herennii usquam meminisse Propertium ce tus adfiirmare possim. Sed vitiosis, ut dixi, codicibus
deceptus fuit, in animo habens illud Propertii lib. II, El. 18 , init.
Scis, here mi, multas Pariter Placuisse puellas , Scis mihi, Demoρhoon , musta Denire mala. Quo in loco heremi iunctim, quasi Heremi, in mullis codd. MSS. exararunt rudes librariorum manus , quomodo et in primis editionibus excusum fuit, unde et in primo Leidensi meoque codice inepta Elegiae inscriptio est, AD HEREMUM DEMOPIlONTEM, vel HEREMIVM, ut dosuo libro an liquo testatur Dorvili. in Misceli. Observ. Vol. V, T. II, pag. 297 ; in secundo Leidensi AD ERE-ΜvM: in aliis, AD HERENNIUM DEMOPHONTEM, quod nOmen versus tamen non admittit, nisi Hereni pro Herenni licentia insolita adripuerit Becichemus. Sed ignoscenda sunt viris eruditis , etiam Becichemo longe maioribus, similia errata, qui saepe ex duabus vocibus in vitiosa, quam adhibebant, editione veteri male coniunctis, in pares impegerunt lapsus, quemadmodum Ciceroniano illi P. Bembo , ut notavit Voss. II de Ana Iog. cap. imposuit vetusta Tullii editio Ascensiana, in qua multisnetris dolorigus quum una voce excusum esset, inde multissimus sormavit, eoque superlativo ipse in Epistolis suis usus est: et magnus Casaiabonus eorrupta Valerii Flacci editione elusus cespitavit, dum in olus Argonauticon initio Phoe nonoe legendum coniecit, quia illic Phoebemone editum repererat, iunctis male
63쪽
vocibus, pro Phoebe mone, si Cumaeae mihi conscia Datis Stat casta cortina domo ; et quae similia alibi viris doctis imprudenter exciderunt. Inter illos etiam , qui Ciceroni libros hos ad Herennium abrogarunt, est Angelus Decembrius, unus exprimis illis litterarum renascentium Sospitatoribus, iudice Broukhusio ad Tibull. lib. I, El. 4, 77. His enim
Potissimum argumentis Ostendit non esse hoc Ciceronis opus, lib. I, Polit. Liter. cap. io, ob stili nempe diversitatem, et quod sub finem sine scopo absoluto quaedam aliena sint adiuncta: ut et nonnullas illic periodos in quibus totius operis , quod Cornificio tribuit, quasi recapitulatio est, spurias notat Gruterus : tum quod in codd. MSS. Ciceroni non semper adnectantur, sed a librariis indoctis adsutae, et propter argumenti vicinitatem aliis Tullii operibus Rhetoricis suerint adiectae. Fatendum quidem esse , nonnullis in locis quamdam dictionis Ciceronianae similitudinem deprehendi, sed quod ex imitatione ortum eSse, reCte CO tendit, ut infinita in his loca sunt, quae iisdem fere verbis auctor imitatus est vel descripsit ex libris de Inventione. Deinde librum de Partitionibus oratoriis etiam Ciceroni adimit, quia si iam ad Herennium scripsisset, frustra secundum laborem suscepisset, quum roganti Herennio familiari et cognato suo, ut colligunt ex lib. IV, cap. 56, respondere potuiSset, Seiam eo satisfecisse in prioribus libris, ut in dialogis do Oratore, et similibus; ex prooemio enim adparere, eum iii Herennii gratiam istos libros scripsisse, unde fraudis occasionem cepit impostor. Sed hoc quidem argumentum praeposterum est, si in iuventute hoc opusculum ipsi exciderit, adeoque ante libros de Oratore scripserit. Partitiones vero oratorias levibus nimis conlacturis adductum Decembrium Ciceroni abiudicasse,
64쪽
PRAEPATIO merito nolat Vossius de Nat. Rhet. cap. 13 : earum enim Tullium auctorem agnoscit Quinctilian. lib. IlI, cap. 3. Neque etiam adparere causam adfirmat Decembrius, cur in libris ad Herennium nullam de instituto suo rationem reddiderit, ut solet in aliis, quod tamen nescio cur adfirmet, quia in prooemiis ante singulos quatuor libros instituti sui rationem satis reddidisse videtur. Meliori denique et omnium optimo argumento rem agit Decembrius, mirum videri, Victorinum in haec Rhetorica ad Herennium , si Ciceronis esSent, non aeque Commentatum suisse, ae
in libros de Inventione , qui iactantur vulgo eSSe P steriores et persectiores, nisi sorte, ut hoc addam, illa ad Herennium , tanquam iuvenilia et minoris pretii, labore hoc suo indigna censuerit, aut, quod potius mihi videtur, ipse ea Ciceronis non esse iudicaverit. Cur enim in toto illo Commentario ad Rhetorica de Inventione nusquam ad partes vocat aut producit exempla ex libris ad Herennium' quae saepissime illic Iocum habere potuissent, si eos Tullium auctorem habere credidisset; quin et duos hos de Inventione seu artis Rhetoricae libros simul cum Victorini Commentis
recensens Cassiodorus, nullam tamen Ciceronis Rhetoricorum ad Herennium mentionem facit in Compend.
Rhetoric. pag. 339, inter Rhetor. Pithoei: Haec licet
Cicero Latinae eloquentiae lamen eximium Per Maris Do-
lumina copiose nimis et diligenter effuderit, et in Arte
Rhetorica duobus libris Dideatur ar lexus, quorum commota a Mario Victorino compositia in bibliotheca mea Dobis reliquisse cognoscor. Quae verba quum in
ΜS. Palatino legerentur ante Victorini Commentarios, quos Q. Fabio Laurentio codex ille et MS. Coloniensis tribuunt, descriptoris alicuius esse, qui artis Rhetoricae epitomen collegit, perperam credidit P. Pithoeus, cu-
65쪽
itis nolam ad init. lib. I de In v. exhibuit Graevius: hoc enim ipsum Cassiodori de Victorino testimonium glossator aliquis initio codicis istius praefixerat. Illo autem in loco per ostia columina a Cassiodoro intelligi non dubito oratoriae artis opera, a quibus distinguit Ciceronis artem Rhetoricam, cuius duos quum tantum memoret libros, eos certe indicat, qui de Inventione vulgo inscribuntur, neque quatuor illos ad Herennium Ciceronis esse agnoscit, et sic ibidem paullo post subiungit: Libros autem duos Ciceronis de Arie Rhetorica, et Quin-Hiliani duodecim Institutionum iudicias imus esse iurι-gendos : aliter enim post varia illa oratoriae artis v lumina sex artis Rhetoricae libros, et ex iis duos a Victorino Commentariis illustratos laudasset, quemadmodum in codice quodam MS. quem nuper Oculis lustrabam, sub finem horum Rhetoricorum legebatur, Ciceronis Rhetoricorum lib. VI explicit: et sic in duo-hus codicibus Bernensibus dividi hoc opus in VI libros, monet Sinnerus in egregio illius Bibliothecae Catalogo nuper edito , pag. 336. Istius Marii Victorini Εκ- positionem in Rhetorica Ciceronis, seu in duos hos nobis superstites libros de Inventione, editam inter eosdem Bh plores antiquos Pithoei pag. 79 et seqq. et in
maiori Aldina Ciceronis editione contextui subiectam, quam Graevius etiam addere constituerat, libenter huic, editioni cum Marini Beci chemi castigationibus, quae leguntur inter eius Quaestiones Epistolicas Cap. XVII XXIX , adiunxissem, nisi me deterruisset voluminis nimium densandi moles, qua editionum novarum Pretia
incendi non facile, ut scis , patiuntur bibliopolae. Decembrio succedat Franc. Floridus Sabinus, qui ilib. t Leci. Succesiv. cap. 4, posthabita Prisciani et Hieronymi inter veteres, et Vallae ac Politiani inter
recentiores, quos errasse Censet, auctoritate, eX VR-
66쪽
riis horum Rhetoricorum locis, praesertim ex initio set fine operis, ostendit stylum minime Ciceronianum esse; ipsum Tullium, qui omnia sua artis Oratoriae
Opera saepe memorat, horum tamen nusquam meminisse ; Quinctilianum in recensione Rhetorum, qui aetatem suam antecesserunt, saeta Ciceronis mentione,
solos indicare Libros de Inventione, in adolescentia ab eo scriptos; Victorinum denique non interpretaturum fuisse impersectum opus de Inventione, si integros ad Herennium libros Tullio adscribendos sibi persuasisset. His aliisque argumentis adfirmat Sabinus, Rhetorica haec Herenniana Ciceroni non magis convenire, quam generoso, ut ait, equo macilenti asini clitellas; nut illum , qui cum aliis eiusdem argumenti operibus Tullianis haec conserat, asinos certe anseres dixisse mallem ab oloribus distinguere non posse. Huic adiungendus est Iohannes Marius Matius, vel Mattius, Brixianus, qui Adnotationum in varios Auctores cap. 2 , ex aliquot
Quinctiliani locis id praecipue egit, ut ostenderet libros
Rhetoricorum ad Ilerennium nec Ciceronis, nec Corni ficii esse: cul quum se opposuisset Antonius ni cobonus,
et pro L. Cornificio pugnasset, defensionem istius adnotationis suae uberiorem inseruit Mattius Libris Opi nionum, quae illic legitur pag. 457-ή7I ed. noviss. Dic bonus autem comparatis Quinctiliani, et huius
Auctoris locis, ostendere conatus est, ea, quae ex COrnificio adfert Fabius, reperiri in his ad Herennium Rhetoricis; quae tamen singula Ioca diligenter et accurate excussit Mattius, ut probaret, vel non integre verba Quinctiliani a Riccobono producta suisse, vel licet Comnificius etiam Rhetorica scripserit, quod in aperto est, negat tamen haec eadem illa Cornificii Rhetorica esse, quoniam plurima a Cornificio tradita scribit Fabius , quae in his libris nusquam exstent. Ponderatis utriusque
67쪽
nrgumentis, nullus dubito, quin Mario Mallio album
calculum mecum adiecturus sis , neque Ciceroni, neque Cornificio tribuendum hoc Rhetoricorum opusculum ad Herennium esse; quemadmodum Tullio id etiam abrogat, et Cornificio dubitanter adiudicat Dem-sterus ad Rosin. lib. II, cap. 16, pag. 363: Auctor Rh toricorum ad Herennium , seu quilibet alius, certe Cia ronis non est iliud opus. Sic Lambinus ad lib. II ad Nerenn. cap. I 6, haesitat, an Cornisicio sive alii cuiquam id dandum sit. Cornificio tamen id quoque adtribuerunt Petrus Victorius, Paullus et Aldus Manutii, Maioragius, Muretus, Sigonius, Barthius in Adversariis, et Glandorpius in Onomastico: aliorum iudicia breviter etiam collegit Heumannus in Schediasin. de libris
Ar Onym. et Pseudonym. p. Iέ9 et 15o, ubi inter alia meminit Conr. Sam. Schurfleischii Dissertationis De --ctoritate Rhetoricorum ad Herennium, editae Witi
hem. i 7o3, qui nicco ni pro Cornificio certantis sen- lentiam amplectitur, quia dictio et vocabula Rhetoris Herenniani multum a Ciceronis eloquentia distant, licet imitandi industria ei similis esse studuerit, plurimaque ex libris de Inventione descripseriti Ciceroni vel Cornificio dubius adscribit Iac. Gronovius ad Iib. IV, cap 8,
et iure olim Diros doctissimos Ciceroni aliudicasse, as Mero similiter eos adsignasse Cornificio censet Graevius initio notar. ad lib. I, qui Cornificium etiam auctorem facit ad lib. I, cap. Iή. sn.: nam manum eius aberrasse puto, quum Herennium vocat auctorem ad lib. II, cap. 4, pag. 56. Sed virorum doctorum auctoritates non adnumerandae sunt, prae quibus apud me praevalent argumenta Mattii, qui ostendit ea, quae ex Cornificio adsert Quinctilianus, et in hoc libro nusquam leguntur, desumta esse ex alio, quod periit, Cornificii opere rhetorico: nam Iicet pauca producat Fabius, tanquam
68쪽
Cornificii, quae sorte etiam in his occurrant, id certe non probat, illum huius quoque Metus parentem eSse, quum saepissime eadem praecepta et exempla apud diversos Grammaticias , et Rhetores tradantur, ut vel ex eiusdem Quinctiliani loco patet lib. IX , cap. 3, p. 8o8 de
Carthaginiensibus Romanorum hostibus, si conseratur eum lib. IV ad Herenn. cap. I. , unde tamen minime colligendum sit, eosdem et horum , et illorum operum auctores esse; quae argumentandi ratio si reciperetur, nihil certius adfirmari posset, quam Ciceronem utriusque huius rhetorici operis auctorem esse, quia passim et ubique similia iisdem sere verbis exposita, iisdemque exemplis illustrata inculcantur praecepta, totis saepe Paginis ne mutatis quidem: sed unde mihi saniori argumento videtur constare, Ciceronis nou esse Rhetorica ad Herennium, quorum auctor illa, quae eadem occurrunt in opusculo de Inventione, potius imitatus est vel descripsit ex illis Ciceronis libris, quum non verosimile sit, Tullium de eadem Arte gemianum opus scripsisse, quorum alterum ab altero vix differat, neque ulterius progrediatur, sed similia fore, ut dixi, praecepta et exempla Proponat, adeo ut in utroque opere passim eadem Plane docuerit, ne verbis quidem variatis, aut ordine immutato. Ex innumeris locis sufficiat unus speciminis causa ex lib. I
ad Herenn. cap. a: isortes igitur esse in Oratore inuentionem , dispositionem, elocutionem, memoriam, et Pro nuntiationem. Inuentio est excogitatio rerum perarum
aut perisimilium , quae musam probabilem re tant; et seqq. quae iisdem verbis etiam occurrunt lib. I de Invent. Cap. 7: et haec quoque sua secit Alcvinus Dialog.
de Arti Rhet. pag. 36ο, quibus infinita ex aliis Rhetoribus addi possent, in quibus alter alterum Presso Pede Sequitur , vel totidem verbis describit. Sic conserenda
69쪽
sunt, ut Plurima alia praeteream, loca ex lib. II ad Herent . CnP. 22, 23, 25 et 26, cum lib. I de inu.
cap. 45, 48 , 49 et 5o, in quibus eadem poetarum veterum testimonia ita afferuntur, ut pateat unum allerius Opus ante oculos habuisse: quemadmodum auctor ad Herenn. lib. II. cap. 27: Mi apud Pacu Dium Zethus cum Amphione, quorum coni Persia quum de Musica inducta sit, divulatio in svientiae rationem et virtutis titilitatem consumitur: haec enim mutuatus est ex illis, quae breviora Occurrunt apud Ciceronem lib. I de inu. 5i: Item vud Pacuuium , qui oliverata Musica sapientiam laudiat. Sed et nonnunquam in utroque opere contraria nut dissimilia inveniuntur, quae eumdem Scriptorem abnuant: ut auctori ad Herenn. lib. I, cap. 3 :Genera cαusarum sunt quatuor, honestum, tu e , --bium, humile. Sed apud Cic. lib. I de Inu. cap. i5: Genera Marum sunt quinque, honestum, admiratile, humile, C s, Obscurum: quae descripsit idem Alcuinus Dialog. de Art. Rhet. pag. 368: Quot sunt causarum genera' quinque, honestum, admirabile, humile, ariCγs, obscurum. Sic lib. I ad Herenn. cap. 9 Sub finem, nu-ctor ille testatur, quae in praecedentibus dicta erant, sibi constare cum reliquis Artis scriptoribus, sed de insinuationibus se nova excogitasse, quas Solus Praeter caeteros in tria tempora divisit, ut certam viam et perspicuam rationem exordiorum traderet: ista vero divisio insinuationum in tria tempora ibidem cap. 6 amplius describitur, quae conserenda cum lib. I de
Inu. cap. I7, ubi tres causas Cicero vocat, quae auctor Herennianus tria te Nora, in quae Se primum insinuationes distinxisse scribit; unde etiam colligi potest , diversos utriusque opusculi auctores esse. Quae ero auctor ad Herenn. lib. II, cap. 3o , praecipit de indignatione per decem locos communes artificii rhe-
70쪽
lorici commovenda , ita defloravit ox illi. I de Inu. cap. 53 et 54, ut in decem istis locis communibus tractandis Ciceroni quidem adhaereat, sed nonnulla lamen amplioribus verbis extendat, vel in breviora contrahat , reliquos vero quinque locos a Tullio additos omittat, ut dissimilis adpareat: sed in cap. 3i , de misericordia Commovenda ageta', eadem sere habet . quae lib. I do Inv. cap. ult. occurrunt, dictumque illud velus, nihil
Dcrima cilius arescere, sine auctore adfert, quod Apollonio Rhetori adscribit Cicero, a quo desumsisse Cornifieium notat Cresollius Vacat. Autum. lib. t II, p. 687,
quum praecipit: Commiserationem breuem esse OPortet; nihil enim lacrima cilius arescae sunt autem haec ipsa verba auctoris ad Herennium d. I., quae Cornificio tribuit Cresollius, quem supine descripsit Pareus ad Quinctil. lib. Vt, cap. I, p. 5o7 , ubi dictum illud sine auctoris indicio Fabius profert. Ilis plura similia passim deprehendent illi, qui accurata lectione singula artis
Rhetoricae praecepta scriptoris utriusque Component,
quae vel plane eadem sunt, ubi praeceptor Herennianus Tullium sequitur ac d cribit, vel dissimilia, quando ab eo dissentit ipse, aut aliorum vestigiis insistit. Sed
praecipue ex diligenti utriusque auctoris comparatione, singulorumque capitum collatione, in quibus eadem traduntur praecepta, plurima ex scripturae varietate indagari possunt a Criticis ad lectiones veras in alterutro scriptore stabiliendas, vel salsas reiiciendas, quod frequentius a viris doctis lacti talum vellem , quemadmodum d. l. lib. I ad IIerenn. cap. 8, legendum esse rIllud genus narrationis, quod in Personis Positum cra, debet hahere 'sermonis festionalem, animorum dissimilis