Rhetorica ad Herennium ex recensione Petri Burmanni

발행: 1823년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

nere narrationis multa in se debet festDilas , confecta ex rerum uarietate, animorum dissimilisurine, gra Diale , lenitate , Ve, metu, suu sene, desiderio , di simultitione, errore, misericordia etc. Vnde patet, male

viros doctos primo in loco leuitalem praetuliSse, et errorem expunxisse, nisi leoitare altero in loco reponi praestet , ut grauitati opponatur. Istius generis plurima a me observata addi possent, si huius, quod nunc agi-rnus, instituti essent.

Ab his vero, qui Lucio Cornificio Seniori, eidem, qui in bello civili Iul. Caesaris Quaestor, et pro Praetore missus suit in Illyricum, hos ad uerennium libros adiudicant, in diversa abit Ger. Ioh. Vossius de Nat. et

Const. Bhetor. cap. 13 : cui varias virorum doctorum

hac in re opiniones breviter recensenti magis credibilest, esse L. Cornificium prioris Cornificii filium, qui Caesaris octaviani partes secutus Brutum Iulii Caesaris Percussorem pro tribunali accusavit, et Octaviani Triumviri favore Consul fuit A. V. C. DccxIx. Sed docendum fuisse Vossio existimamus, Cornificium hunc filium inter Rhetores vel artis Rhetoricae praeceptores ab aliquo veterum, Quinctiliano aut Suetonio, laudari; quo eodem argumento resutat Nascimhenium, qui in Comment. ad lib. II de Inveni. hoc opus Iargiendum coniecerat Laureae Tullio, Ciceronis liberto, qui et ipse Ciceronis nomine audit, et cuius exstat nobis Epigramma in Academiam, Ciceronis villam, quod edidi lib. II Antholog. Lat. Ep. 156. Et hinc in aliam potius coni cturam deflectit Vossius. esse Τullium Tironem, Ciceronis etiam libertum, quia hunc inter Rhetores illius aevi nomen habuisse, ex Plinio constet, qui lib. I l Hist.

Nat. eius meminit, quemque inter Rhetores claros retulerat Suetonius , ut ex Indice Achillis Statii patet,

72쪽

titii post M. Fabium Quinctilianum ultimus illorum, quor tam vitae a Suetonio descriptae perierunt, vulgo re- Censetur IV L. TITO, Sed pro quo TUL. TIRO legendum censent. Sub huius nomine circumseruntur hodie Notae scribendi compendiariae in sine Gruteriana ruin Inscriptionum: illius saltem quasi auctoris titulum iis praefixerunt , quia notas has primum commentum esSe M.

Tullium Tironem scribit Hieronymus in Chronic. Euseb. pag. i56 ed. Scalig. Nonnulla quoque eius scripta de Usu et oratione Linguae Latinae, Epistolae , Pandectae de variis Quaestionibus, a Gollio , alia a Plutarin Cho memorantur: vide notas ad Gellium lib. IV, cap. I o. Id certe probabilius mihi adpareret, si quid in his divinando assequi fas sit, quam quod nonnulli de Ciceronis filio somniarunt. Sed quem Tullii filium intelligarit, in ambiguo relinquunt. An illum, quem se um cleratione dicendi disserentem introduxit, et instruit in Dialogo Partitionum oratoriarum 8 hinc sorte haec opinio nata fuit; eumdem opinor, quem Trebonius Ciceroni scribit lih. XII ad Fam. Εp. i6, se Athenis vidisse deditum optimis studiis , summiaque modestiae famae quae ad filium M. Tullium reserenda, cui libros de Omeiis inscripsit. Sed hunc Athenis a Gorgia Rhetore

voluptatibus et comissationibus corruptum a patre degenerasse constat, ideoque id vel solo Senecae restita tur testimonio, qui Marcum Tullium nihil ex paterno

ingenio habuisse Praeter urbanisalem, cuique nium mc- moriam demserat, et ebrielias, si qua ex ea SVererat,

subduxeras, scribit Suasor. VII circa finem: vide de eo Corradi Quaestur. p. 275 et seq. Neque lacile quemquam opinor amplexurum esse sententiam illorum , quibus reserenda haec Rhetorica Herenniana videntur ad II. Gallionem, quia hunc inter Rhetores reponit Seneca , itidem Rhetor , et auctor Dialogi de claris orat.

73쪽

cap. 26, qui tamen dum calamistros Maecenatis , et tinnisus Gallionis rpprehendit, illum inter tumidos et Asiaticos Rhelti res reponit. Sic Iul. Caes. Scaliger lib. Iil de Re Posit. cap. 3i et 34, quae ex libris ad Herennium aiseri, Gallioni tanquam certo auctori adscribit; et Aldus Manutius in Praelatione ad Naugerium aliorum fide narrat, in codice quodam MS. antiquissimo , qui Romae in Bibliotheca Palatina exstare dicebatur, litulum hunc suisse, M. GALLIONIS RIIETORICORUM AD C. HERENNIUM LIBER PRIMVS : sed deletum Gallionis nomen , ita tamen ut legi posset, et pro eo, ut salso aesupposititio, T. CICERONIS superscriptum fuisse, licet ipse de rei veritate dubitet. Gallionem hunc eumdem censet

Aldus, ad quem exstat ovidit Epistola in Ponticis lib. IV, Ep. ii, sed in qua Elegia nihil occurrit unde a Rhetorices studio commendetur Gallio, quum ceteroquin ovidius non ornittat illas studiorum partes , quibus amici praecipue excelluerunt, ut Observat Patruus ad Quinctilianum p. 218: quem vero M. Gallionem innuant. Scaliger, aliique, haereo. Gallio enim ille, qui frater Senecae Philosophi, et Lucani patruus suit, antea M. Annaeus Novatus, non M. Gallio, sed Iunius Annaeus Gallio dictus fuit, postquam a Iunio Gallione adoptatus esset: de quo plura notavi ad lib. III Anthol. Lat. Ep. i55. Sed neque ad illius aetatem hoc opus demittendum esse arbitror, neque ad illum Gallionem, quem sub Patris Gallionis nomine, ut ab alio distinguat, inter celebres,

qui tempora sua antecesserunt, Rhetores enumerat

Quinctilianus lib. III, cap. I, circa sinem: Scripsis se

eadem materia non Pauca cornifosus, aliquia Stertinius, nonnihil Pater Gallio : accuratius Dero Priores Gallione Celsus et ianas, et aetruis nostrae Virginius, Plinius,

Rutilius. Vides Quinctilianum adfirmare, patrem Galli a-nem tantum nonnihil de arte Rhetorica scripsisse, cuius

74쪽

operam huic arti impensam valde tenuem fuisse oportet, quia post non pauca corniscit, et aliqua Stertinii, turiquam minoris adhuc et levioris curae laborem sub iungit, nonnihil Pater Gessio e sed eo priores Celsum, et Lenam accuratius hanc materiam tractasse; unde iustam coniecturam capio, neque illi Gallioni Patri, qui Perfunctoria adeo cura nonnihil de hac arte commeu- latus est, tribui posse operosiores hos quatuor libros Rhetoricorum ad Herennium, quem illius Galliouis aevo vixisse etiam probandum esset; neque alii eiusdem nominis Gallioni adiudicandos, quem Senecae Philosophi fratrem, Rhetoris vero silium faciunt nonnulli, qui illius cum laude meminit in prooemio lib. III et VControvers, et alibi. De eo vide A. Schotti Catalog.

Rhetor. apud Senec. in Mario Gallisne pag. 16, ubi inter alia addit: mitis Gallionis esse critici quidam ex stimant Rhetoricorum ad Herennium libros, quos Gr-nscio Quinctilianus , M. Tullio Hieronymus adiribuunt. Schoitum vero cum Deirio mire fluctuasse in

distinguendis Gallionibus, ad illum Fabii locum Patruus

metas notavit.

Ceterum haec omnia hactenus enumerata quum ad modum controversa sint et incerta , mihi persuasissimum est, ultro Te. SWEERSI politissime, Concessurum, verum horum Rhetoricorum ad Herennium auctorem

ignotum nobis latere , quem Ciceronem ipsum esse qui negant, iis me accedere profiteor. Becichemo enim et Sinibaldo Antonino nequaquam adsentiri possum, qui, ut Ciceroni hos libros adversus Raph. Regium vindicent, Pro sententia sua praecipue asserunt, et in prima acie collocant illa , quae occurrunt lib. I, cap. 12: Tullius

heres meus Terentiae uxori meae XXX Pondo Masorum timenteorum dato gurae polet: in quibus verbis a solym exemplum ducere videatur Cicero, illius igitur id

75쪽

opus esse, contendunt. Regius vero inde νοθησίας argumentum deducit, quod si in adolescentia hos libros sibi excidisse lateatur ipse, pateat inde falsitas tituli, quia

tunc nondum uxorem Terentiam duxerat, aut silium Tullium procreaverat. Certe probandum fuisset Beci-chemo , et Sinibaldo Antonino eius vestigia prementi, Ciceronem valde iuvenem ante hos artis Rhetoricae libros a se conscriptos Terentiam in matrimonio iam habuisse, ac Tullii patrem suisse, qui demum ei natus sui quum annum aetatis quadragesimum tertium ageret; vel si praecepta haec Rhetorica adoles ens quidem in Commenlarios coniecerit . ea tamen maturiori aetate edidisse, hac uxore iam ducta. Tullium enim haec in adolescentia scripsisse aut edidisse, resutat ipsum operis initium, ubi se negotiis familiaribus ita impeditum dicit , ut vix salis Otii studio eloquentiae sibi superesset, quod in philosophia libentius Consumere consueverat, cui non nisi senior operam dedit: quae ostendunt virum natu grandiorem, non vero adolescentem loqui,

ideoque haec Ciceroni non convenire, qui Rhetoricos libros rudes et inchoatos sibi adolescentulo excidissoqueritur: et hoc praecipue inter illa, quibus Ciceroni abrogat hoc opus, urget Iacobus Proustius initio notarum in usum Delphini editarum , qui partim ex voca-hulis durioribus, et nonnullis, ut ait, absurdis, pueri libus, et a libris de Oratore discrepantihus, in illorum partes etiam transit, qui Cornificio tribuunt, cuius nomen titulo inscripsit. quod propter Quinctiliani nuctoritatem non firmo admodum talo inniti, iam supra satis dictum est. Quumque in Iibris ad Herennium, et de Inventione plurima persimili fractentur modo, existimat Cornificium hortulos suos ex Ciceronis sontibus irrigasse, vel utrumque Rhetoris alicuius antiquioris Hermetis, Hermagorae rivulos fuisse consectatum. Sed

76쪽

m decurrere vix necesse videtur, quia de Hermele isto Rhetore, et auctoris huius praeceptore, res valde incerta est. Mihi tamen, ut ad Terentiam Ciceronis uxorem, filiumque eius Tullium revertar, alio argumento,

quam quo fecit Regius, hic utendum videtur, ut illa, quae a Becichemo, et Sinibaldo Antonino ei obiecta

sunt, amoveamus; nimirum aut mentionem uxoris T

rentiae et filii Tullii parum probare, Ciceronem ipsum

operis huius auctorem esSe, quia more Grammaticorum vel Iurisconsultorum nam loquitur illic do filio, quem paterfamilias heredem secit generalia haec lantum et vaga nomina sint, quibus uti liceat cuicumque Grammatico aut Rhetori, adhibito lautum nomine pro prio uxoris et filii inter antiquos notioris, quemadmodum saepe apud Iurisconsultos : Titius fissis meus heres esto: si moriatur, antequam pubes factus sit, tunc Seius heres esto. Titius heres esto , si hereditatem non cre oeria, meois heres esto; et similia tritissimas vel,

quod milii verosimilius apparet, iis in verbis Tullii, ac Terentiae nomina intrusa fuisse ab imposioribus, ut eo magis operi huic Rhetorico ea arte quasi et fuco illustre Ciceronis nomen inscriberent. Idemque dicendum coniicio de Tusculani mentione, quam pro Sua opinione non adduxisse necichemum, equidem miror, lib. IV, cap. 5o fin. Tametsi in Tusculano quidem coe i insanire, et in iisdem iundamentis aedificarer vel adfirmari etiam potest Tusculanum in genere sumi pro quavis villa elegantiori in agro Tusculano sita, qui praediis superbissimis erat quasi consitus, unde et Tusculanum pro villa quacumque magnifica dicitur: vid. Hotoinan.

ad Cic. IV Verr. 57 p. 278. Vel denique locus hie nonnihil lavere posset sententiae Vossit, Tullium Tironem divinantis , ut hic Ciceronis libertus loqui videatur, dicatque se aedificare in iisdem landa mentis villae Ad IIER. Rhia. E

77쪽

incensae , quibus antea Cicero ipse inaedificaverat: Iicet prius malim, quia non Constat, Tironem post obitum Ciceronis possessorem eius villae suisse, sed Antiastium Veterem, ut patet ex Epigrammate supra indicato. Ne autem temere coniecisse videar, quae de Terentia coniuge, ac filio Tullio ab auctore operis ad Ilerennium memoratis, modo di ham, erunt, ni salior, manifestiora , si conserantur cum alio loco ex libris de Ii ventione, ubi eodem exemplo utitur Cicero, sed omisso utroque nomine proprio. Ipsa verba lib. I ad Herenti. Cap. la sic occurrunt: Paterfamilias quiam flium heredem faceret, testamento uasa argentea uxori legaraia hoc modo: TvLLIVS HERES 1IEVS TERENTIAE UXORI ΜΞAExxx PONDO VASORvM ARGENTEORUM DATO, QUAE VOLET. Post mortem eius Dasa Pretiosa et caelata magnifice Petit mulier. Tullius se, quae *se polet, in xxx pondo ei debere dicit Ilaec, inquam, verba comparanda sunt cum similibus, quae leguntur lib. II de Iuvent. cap. 4o: Paterfamilias quum filium heredem ficeret, sorum ar

maler : ille se, quae ψα pellet, debere dicit. Hic nimirum rogatos velim illos , qui ex verbis istis prioris loci ad Herennium t Tullius heres meus Terentiae uxori meae etc. defendere Conantur, Ciceronem ipsum operis auctorem loqui, cur igitur non scripserit: Plemi inmus, qu m filiam heredem fucerem, Dasa uxori legaDi hoc modo etc. Et quomodo haec scribens, dum viveret , potuerit addere, quae se deiuncto inter uxorein siliumque acta suerint: Post mortem Masa Pelia mulier, Inllius ei se dine dicit. Quae certe ridicula et absurda sunt, nisi quis argutari velit, verbis istis Post

78쪽

x xl l

mortem etc. poni tantum a Scriptore vivente casum, qui post mortem suam Iocum posset habere. Sed Cur, quaeso, in opere de inventione, quod Ciceroni ut genuinum adscribitur, nomina propria absunt, Heres meus uxori meae dato etc., et in altero ad Herennium, quod vel iuvenem scripsisse volunt, antequam maritus aut pater esset, vel penitus ei abiudicatur, inserta adduntur coniugis ac silii nomina, Tullius heres Terentiae uxori meae etc.ῖ Vnde clarissime liquere arbitror, vel interpolata a mala manu esse haec nomina, vel alium ac diversum a Cicerone, et quidem eiusdem aevi aut paullo post illius obitum viventem scriptorem loqui, sed ex

consuetudine veterum artis rhetoricae et Oratoriae magistrorum iri eiusmodi argumentorum exemplis frequentata uti tantum his uxoris, filii, et alibi villae Tusculanae nominibus propriis , a celebri et illustri Oratore Cicerone desumtis, tanquam loqueretur ipso. Illius

igitur aevo proximum esse Grammaticum vel Rhetorem, allirmare ausim , sive cum Vossio Tullium Tironem , Ciceronis libertum, sive, quod tutius videtur, incertum esse scriptorem, de quo nihil aut parum nobis constet, quia plura eius opera hodie non supersunt, sed Cicer nianae tamen, ut dixi, aetatis statuamus: quod vel hinc, ut alia omittam, colligi posse opinor, quia omnia virorum in Rep. Rom. illustrium, quorum mentionem facit, exempla, et poetarum Veterum, quae adfert, loca, ad Augusti aetatem non extendantur; neuter enim ullius Caesariani vel Augustet aevi poetae usquam meminit, aut . exemplum historicum istius temporis adfert : cui sententiae ne quis obiiciat illa, quae leguntur lib. 1V , cap. 1: Etenim quum Possimus ab Ennio sum-

ronantio, illa relinquere, et ad sua deuenire. Neque enim

ultima loci huius verba indicant auctorem mulliis Se-

79쪽

culis ita distantem a Gracchi et Ennii exemplis, ut ad inferiora deiiciendus sit tempora, quum sic Cicero ipse potuisset loqui, adeoque et alius aetate ipsi compar;

unde patet, ea referri posse ad aevi a Ciceroniana aetate non remoti exempla , a quibus abstinuisse videtur, ut Quinctilianus lib. IlI, cap. i, etiam testatur, Se Pepercisse nominibus et exemplis viventium, quia venturum erat laudi eorum tempus, quum ad posteros virtus duret, neque invidia perveniat: quam causam etiam

esse existimo , Cur auctoritate et exemplis Ciceronis, cuius recens nimis erat memoria , non utatur hic auctor, vel eodem tempore, vel paullo post eius mortem scribens, quod ceteroquin posterioris aevi Rhetoribus et Grammaticis frequentiori in usu est, ut Quinctilianus aliique passim secerunt; nisi dicamus, Ciceronis mentionem dissimulasse hunc scriptorem, quia illius de Iuventione libros passim descripsit. Et his quidem argumentis alios hactenus usos ignoro, quemadmodum viris doetis inter illa, quibus Ciceroni recte hos libros adimunt, Observatum dubito, auctorem hunc aliud opus suum Amtis Grammaticae memorare lib. IV, cap. II: Haec, quia ratione visare Possimus, in Arte Grammassica dilucide dicemus: ut pro discemus ex ΜSS. praeserunt Gruterus et Graevius, qui recte notat dilucide discere locutionem Latinis ignoratam, sed dilucide dicere, vel docere, usi- latissimam esse : sic enim et lib. I, cap. 17 : Sedulo dedimus Uerum, ut breuiter et dilucide , quibus de rebustidhuc dicendum fuit, diceremus: ita rem dilucide narrare lib. I, cap. 9 , et dilucide loqui lib. II, cap. I. In primo libro loquuti sumus de exordio etc. nec pluribus o bis, quam necesse fuit, nec minus dilucide, quam Ictoelie existimabamus. lib. I de Inv. c. 33 e Sed quia nouantis alicui Pidebitur dilacide demonstratum; et alibi.

Ait igitur hi ad Herennium libri auctorem habent Ci-

80쪽

ceronem, Cuius opus Artis Grammaricae ignotum penitus est ' neque enim ita deperditum illud facile existimandum est, ut nulla scripti huius Grammatici Ciceroniani superessent vestigia inter Fragmenta illorum , quae

amisimus, aut nusquam eius apud aliquem Grammaticorum veterum exstaret mentio.

Sed iam diutius sorte, quam fas erat, de Auctore horum ad Herennium Rhetoricorum tua tempora memoratum fuisse vereor , Amplissime SWEERSI , quae Ciceroni perperam adscripta esse, te mihi assensurum non dubito, meque satis ex volo resutasSe argumenta illorum , qui vel Tullio, vel Cornificio, vel alii cuicumque scriptori, levibus nimium coniecturis innixi, ea adsignarunt. Reliquum igitur tibi videbitur esse, ut verum ac genuinum Rhetorici huius metus parentem indagatum a me, caeterisque notis et indiciis probatum exhibeam, quod iure tuo exigere posses. Id qui praestare valebit, magnum mihi Apollinem fore agnoscam, partim quia nulla Rhetorum , vel Grammaticorum veterum nobis supersunt monumenta , quae eumdem vel similem auctorem prodant aut demonstrent, partim quia non alia huius scriptoris ad post ritatem perveneriant opera, e quibus res ad liquidum deduci possit. Ciceronem sane ipsum non esse, sed Ciceroniano tamen aevo vixisse, vel paullo post eius obitum haec litoris mandasse, ac proinde ad inferiora tempora minime detrudendum esse, non infirmis rationibus me ostendisse opinor; sed nomine suo auctorem ignotum e situ excitare, atque ex tenebris hisce in lucem protrahere, quum a quoquam seri posse desperem, sanius et modestius videri, ut ignorantiam candide prosteamur, quam vagis vel temerariis coniecturis et hariolationibus orbi erudito illudamus, mecum iudicaturum Te Vaguror. IIac igitur

parte desicere et claudicare malo hanc qualemcumque

SEARCH

MENU NAVIGATION