Terentius, a M. Antonio Mureto locis prope innumerabilibus emendatus. Eiusdem Mureti argumenta in singulas comoedias, & annotationes, quibus tum correctionum, magna ex parte, ratio redditur, tum loci obscuriores explicantur

발행: 1563년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

eo referat , ut bonis potius , quam ut plurimis placeat, c.deest igitur particula,potius; ut in illo Plauti ex udente. - certum est moriri, quam hunc pati lenonem in me grassari: sic etiam saepe loquuntur Graeci. Homeres,

Alexander in epistola ad Aristotelem .' ἐ- ζουλοίμην άν τας ara se ἐμπειρίους, ἐτίς σι, διαφέρειν. contra, quae hic particula deest, ea saepe ali s insermone latino locis redundat. Cicero in Diuinatione: Tamen eos defendes,quise ab omnibus desertos potius, quim abs te defensos, esse malunt 'Tlautus Sticho: Si manere hic fest malint potius, quam alio nubere. Terentius Adelphis. Min, quidquidpossem,malem auferre potius in prae , sientia. Vlpianus: Si actor malit dominum potius conuenire. Palladius de insiti erMalo operam eius exspectarepotius, quam timere.

Existimauit esse , sic existimet J Ex glosemate

alicuius barbari, O inepti magistri irre erat in hunc uersum uox, sciat: hoc modo , Sic existimet, sciat. id collegi primum ex uetere libro Veneto, O quattuor manuscriptis, quibus usius sum . in quibus

-erat omnibus ,

Exinimauit esse, sic existimet, siciat, praesumat. ut oppareret, primum uerbum Terentij esse, reli-

412쪽

qua duo ex eodem fonte manasse.hoc tantum discriminis animaduert quod in vetere Veneto, pro , existimauit, perperam legitur, existimat.sed , in libro iari clarissimi, Petri Bembi, locus hic totus ita scriptus,

uti eum nos emendauimus , legitur. 28:Proin tu, dum est tempus, etiam atque etiam cogita Hered Continuatam esse hanc Parmenonis orasionem non dubito: ideoque interiecta personarum nomina sustulitabet uersu apponere,quibus hunc locum expresit Horatius. Torrigis irato puero cum poma, recusat. Sume catella. negat. si non des, optat. amator Exclusius qui distat ψ ait, ubi secum, eat, an non, Φθ rediturus erat non arcessitus, O haeret Invisis foribus: nec nunc, cum me uocet ultro , Accedam in an potius mediter finire dolores/ clusit, reuocat. redeam ἐnon, si obsiecret. ecce Seruus non paullo sapienior . O here, quae res Nec modum habet,neque consiliu, ratione modo . Tractari no uult in amore haec furit mala: bellam,

Pax, rursum . haec si quis, tempestatis prope ritu Mobilia,stcaeca fluitantia forte, laboret Reddere certa ; sibi nihilo plus explicet,ac sinsanire paret certa ratione, modoque.

sed, Persius:

uuidnam igitur faciam e ne n secum accersor,

ultro

Supplicet, accedam ἰ c. - Vtinam

413쪽

a Ha

-Vtinam esset mihi Pars aequa amoris tecum. J Simile es uotum illud

viden', ossum , & cibus quid faciat alienus λ

Hic quoque secutus sium auctoritate Petri Bembi,qua nemini doIIo,atque intelligenti aspernari fas puto. in libris tamen, quos uidi,omnibus erat, uel ocium,uel otium. uocem ossum, Charisus exponit. Sed Parmenonem ante ostium Thaidis tristem uideoJ Versium non constare,omnes,ut opinor, uident. ego uerebar,ne Terentius scripsisfia,Sed Parmenonem ante ostiiιm meretricis tristem uideo:posteaq.ad nome,

meretricis,apposita estglossa, Thaidis: quae deinde irrepsisset in uersum. Qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatusJ Hic quoque uersus non constat. constabit autem, si legas hoc modo: Qui mihi minc uno digitulo forem aperis fortunatus, Vae tu istam saxo calcibus saepe insultabis frustra .

idque ego uerum esse arbitror. eodemq. modo corrigendum esse versum ex Heautontimorumeno, qui cum i vulgo ita legatur, Mane, mane. quid est,quod tam a nobisgrauiter cre-pκere fores ita legendus uidetur: Manes

414쪽

M e , mane . quides, quod tam a nobis grauiter crepuit forisqOmnino tamen ueteres libri cum uulgatis consentiunt. 3 q.

Cum in cellulam ad te patris penum omnem JHanc lectionem oe libro qi m Io Tristianus agnoscit,

O consentiens libroru ueterum confirmat auctoritas.

P. iubesne C. iubeo, cogo, atque impero. P. Numquam defugiam auctoritatem . sequere. C.di uortant bene J Defugere auctoritatem, quid si, uideo etiam ab eruditis hominibus ignorari. ualet autem, cum ipse rei alicuius faciundae auctor fueris,eiusque euentum in te receperis id infitiaripostea, fateri nolle, eam auctore te factam. liquido consare hoc, propositis exemplis, potes. Plautus. Suspende, uinci, verbera : auctor sum, no . M. SI alicIoritatem postea defugeris;

Vbi dissolutus tu es ,ego pendeam. hoc enim significat: se tu po lea infitiari uolueris, te

harum mihi remum auctorem suspe. Cicero pro Sylla: Itaque attende iam Torquate, quam ego non defugia auectoritatem consulatus mei. idest, quam non recu-sim,quo minus ea,quae, me consule in opprimenda cόiuratione genasint, ea me auctore omnia gesa esse, dicantur . haec illius orationis cum si uis, puto, hoc quoque loco, illud, P liquam defugium auctoritatem, non a Parmenone,sed a Chaerea dici ,personarum Henomina ita disingui oportere.

415쪽

Iubes ne ρ caubeo, cogo, atque impero. Numquam defugiam auctoritatem. P. Sequere. di uortant bene. ut interroganti feruo, ita respondeat Chaerea: Ego uero iubeo, cogo, atque impero : neque unuIuam recusabo,quo minus tu, quidquid huius a II erit, auctore atque impulsiore me fa Iim esse dicas.tum seruus: sequere nquit,diuortant bene. nam haec quoque po trem uerba no tam Chaereae cupido ac confidenti conueniunt, quam feruo dubio animi inceptionis tam periculosae euentum extimescenti.

- Fac periculum in litteris , Fac in palaestra, in musicis : quae liberum Scire aequom est adolescentem sellertem dabo Jhininciripotest, quibus olim studjs liberi adolescentes

innitueretur. haec aute ipsa porrit Aristoteles additque praeterea pingendi artem. eius uerba sunt ex VIII

Omnia prius experiri uerbis, quam armis, sapientem decet J a libris impressis aberat uox,

uerbis. qua tamen detracta , claudicat uersus . in meo manu scripto, O in duobus Antonianis erat , Omnia prius experiri consilio, quam armis , sapientemdecet. at illud uersus ratio non patiebatur. Verbis , es tu uetere Veneto , oe in manu scripto , cuius mihi copiam fecit Mnesissimus, oe omni liberali doctrina

416쪽

doctrina politig tu adolescens, Bema dinus Laure-tustius. Si cui tamem illud, consilis,magis arridet , poterit ita legere, ut in quibusdam impre1 is, consilio Omnia prius experiri; qiam armis , apientem decet. 9.

Aufugis in'λ Ch. hera, iactum. Th. satin' id tibi placet Ch. Non. Th. credinete impune habiturumλJIn aliis,criam te impune abiturum ego cur hoc maluerim , in caussa est, quod infra quoque Terentium ita locutum uideo, Siquid istuc impuvie habueris.

Quae, cum amatore suo cu cenant, liguriunt δHic certe est creticus primo loco . sed eum ut sugeret Goueams, legit hoc modo, Cum amatore siuo quae cum cenant,ligur t.neque animaduertit,fe eodem recidere. uerbi enim, ligurio, fecundam syllabamproducit. Horatius: Semesos sices,tepidu e ligurierat ius. neque desunt eruditi homines, qui r littera minata scribendum censeant. Quae sutura exena plaJ notum est ex Platone , tria

esse poetarum genera , λασιν,τιυονήιαν, rde quibus est etiam aliquid apud Gellium. ex iis intelligi potis,quid hoc, G similibus locis exempli nomen ualeat: itemque, quam proprie inscriptast illa altera

417쪽

I77- nunc minatur porro sese, id quod moechis s let J Quid autem id est, quod depresensis moechis feri solebat ψ dixi equidem alibi: sed hic quoque non

omittendum uidetur. insterso cinere calido, nates eis depiliarant: immittebantq. in sedem rapbanos. Aristophanes νεφέλους. τὶ r

An in A stu uenit ἰ J Eadem uoce usus est OM . Tublius in secundo de legibus. Vestri Attici, prius quam eos Theseus demigrare ex agris, O in Assu, quod appellatur, a nesse conferre iuggit, es c. ε Satis credo. nihil est Thaide hac, frater, tua dignius J Hunc uersum quidam sine caussa mutare

uoluerunt: quod nescirent, uocem, nihil, etiam producta posteriore syllaba enunciari. Exemplum autem eri apud Ouidium. Morte nihil opus es, nihil Icariotide tela. F.

si in platea hac te offendero post umqua; quod B B dicas

418쪽

dicas mihi J Exglossemate aliquo in ording uerborum Terenitis defluxerant uoces duae, nihil est: quascum aliis de cauissis, tum quia uersum manifesto corrnmpebant , sustuli. en autem particula, quod, ita posita, ut in illo Plauti: i Quod ille gallinam,aut columbam fest Iari,aut simia Dicat; perissis, nisi usque ad morte multatis male. de quo, at sq. similibus commemoraui quodam to .co in Catullum. Sed ct Terentius ipse supra ita locutus est: Sane, quod tibi nunc uideatur esse, bic nebula magnus est. Cicero in Pisionem: Nam quod uobis ine , tantummodo improbus, crudelis, olim furunculus, nucvero etiam rapax, quod fordidus , quod contumax ,

quθdsuperbus, quod fallax, quod perfidiosius, quod impudens , quod audax esse uideatur: nihil scitote es*e luxuriositus, nibit libidinosius , nihil posterius .

nihil nequius. a

s . . .

Hunc comedendum & deridendum uobis pra

beo . Ch. placet J Quia facile susticor ,fore per

multos , qui mea peruulgata huius loci lectione recessisse mirentum: iccirco hanc emendationem meam diligenter mihi constituendam , ac constabiliendam puto. ante me igitur ita in impressis paene omnibu legebatur: Hunc comedeiau, O deridendum uobis propino. atque ego mirabar equidem , qua ratione dictum

419쪽

I 8 esset, propinare aliquem comedendum: cum in ipso propinandi uerbo, bibendi sit, non comedendi , gnificatio .. nam si solum illud alterum fuisset; poterat fori se ita dictum uideri, propinare aliquem deridendu, ut apud Demosthenem, v οπι---λαδα .

oe apud Euripidem in timeso.

erte quidem , comedendum propinare, satis lepide dici non posse opinabar.uiderat hoc nescio quis, qui liabros Sebastiani Gryphis, anno M D X L I V . impressos , correxerat: itaque in illis scriptum reperius: '

Hunc comedendum , O bibendum uobis propino. at eum oportet valde imperitum dimetiendorum uersuum fulse :prosiecto enim , se aliquid in hoc genere

ualuisset, poterat digitis , ut ille ait, cor aure deprὸbendere, multum, ea mutatione fasta, ad legitima . uersus mensuram desiderari. mouebat ipsa me quoque metri ratio: propino enim breuem habet primam Bllabam, lovam secundam. Martialis: v d nulli calicem tuum propinas , Humane facis Herme, non superbe . ergo si quis id uerbum retinear, erit iambus in tr chaico uersu: quod ita absurdum est, ualde ut mirer, quid adducere potuerit insigniter eruditum hominem Camerarium, ut asrmaret, id interdum fieri posse.

neque tamen quidquam hoc loco mouere ausus esem ne ueterum librorum tesimonio. quattuor, cu haec scriberem, ad manum habebam calamo exarato, lι-bros . in q; omnibus scriptum erat: BB 1 Hunc

420쪽

Hunc comedendum, O deridendum uobis praebeo . itaquesuninendam amplius sententiam non putaui et sed , omni dubitatione remota , reponendum id uese. bum, quod orationis concinnitas, O metri ratio, es, totum, librorum ueterum consentiens auctoritas

comprobaret . ac feri fortasse po sit, ut quispiam,

ne hane emendationem recipiat, Donati interpretatione moueatur; qui hoc uerbum explicans, Facete ,

inquit, dixit, ut parasitus , O quasi de conuiuio i queretur . ita enim legendum est . sed eam ipsam si quis accurate consideret, uidebit, ad praebendi nihilominus, quam ad propinandi, uerbum posse acco

modari . praebere enim apte admodum in epulis couι- vi sq. dicitur. Cicero ad Fratrem : Sponsilia

crat edipraebui. quin o eum quipraebet,pro uti domino, dixisse Horatium , homines eruditissimi Urmant, qui ita legunt illud e primo sermonum ,

E quibus unus auet quavis tergere cun tos , , Praeter eum qui praebet, aqua. ' , non, ut vulgo legitur, '

Praeter em, qui praebet aquam.

SEARCH

MENU NAVIGATION