Marci Antonii Maioragij, In Oratorem M.T. Ciceronis ad M. Brutum, commentarius nuper adeò in eloquentiae studiosorum gratiam conscriptus, nuncquam primum in lucem editus. ... Accessit locuples rerum & uerborum toto opere memorabilium index

발행: 1552년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 연설

121쪽

tto IN ORATOREM irrepit.interdu essicit,ut ea credamus quae nunqua opinati fueramus: ec cotra, sal a nobis ea uideri sicisiquae uera eise putabamus. in summa, mira est uis huiuς eloquentiae. Pisistratus tanta dicendi facultate praestitisse dicitur, ut eius o ratione capti Athenienses,regium dominatum illi permitterent, quamuis uir sipientissimus Solon contra niteretur. Pericles etiam arbitrio suo populum Atheniensem tractabat. nam quavis contra uoluntate eius loqueretur, tamen om nibus mire grata erat eius oratio. M. Antonius in se ruentes Marin milites xl ad is districtis,ut eum interficerent,ita eloquentia sua repressit, ut obstuposacti quiescerent. atq; illum intuerentur: donec superueniens P. Antonius, qui non audiuera crudeliter eu uita spoliarit. Hegesias Cyrenaicus philosophus, tam acri S uehementi oratione utebatur in enumerandis huius uitae miserijsta calamitatibus,ut illo audito plurimi sibi mortem conscisceret: donec a Ptolemaeo rege de iis rebus disputare prohibitus est.

Sed multum interest inter hoc dicendi genus,& superiora. qui

in illo subtili & acuto elaborauit, ut callide argute diceret, nec quicquam altius cogitaret, hoc uno profecto magnus orator est, si non maximus. minimeq; in lubrico uersabitur: & si semel consti

terit,nunquam cadet.

Multu hoc summ u Renus a reliquis differt loges dissicilius & periculosus

eli, quod alta tantu secietur, di quae pene sincinaccella. itaq; quod ait Horatisi paulum 1μmmo disce Iit, uenit ad imum. Nam subtilis Sc acutus orator in eo tantum elaborat,ut argute callide* dicat, nec aluora cogitat. ideo fit,ut in genere suo magnus habeatur, quamuis maximus dici non possit. Illud etiam habet commodi, quod in loco plano, di tato, non autem in arduo dc l ubrico uersatur. Hac de causa cum semel constia terit &pedem firmarit,non ita iacile deiicietur. Est autem sumpta metapho ra a uiatoribus, qui si per uiam patentem ac planam, minimeque salebroiam iter ficiunt, longe melius consistunt, quam si per angustam & lubricam limgrediantur.

Medius ille autem quem modicum S temperatu uoco, si modo suum illud satis instruxerit,non extimescet ancipites dicendi,ince tosq; casus. etiam si quando minus succedet,ut scpe fit, magnum tamen periculum non adibit alte Wylan cadere non potest.

Mediocris etiam orator longe securior erit quam ille sublimis,modo sivum dicendi genus omnibus uerborum oc sententiarum ornamentis satis instruxerit, ut magna suauitate demulcere aures astantium possit. hoc cnim efficiet, ne uarios & inopinatos casus, qui nonnunqua in dicendo confingere colent, pertimescat: ut scilicet explodatur,aut exibiletur,aut omniuirrisione ludas. quod illis accidit aliquando, qui sublime genus coplexi, nescisit illud commode tra ctare. Qua in re Cicero pro Cluent. Cepastos fratres facetissime ludit. 6c Horatius in Arte poetica poetam Antimachum ridet, qui ita proposuerat: F oram Priami cantabo, oenobile bellum.

Magnanimum Aeacidem formitaramis: Tonanti Progeniem, Cypatrio vetitam; ιcceMe cato,

Haec non timet hic orator noster mediocris,quia neq; alium ingreditur mare, neq; littus nimium premit: sed medio quodam,atin eo iucundo ec suaui cursia fertur: adeo ut etiam si quando res ex sententia non ei succedat, quod saepe

fieri Qiud inquit dignMerito etiam Statiusi tanto fieret hiepromissor hiatus doctis irridetur, qui suam Achilleidem ita exotius est:

122쪽

fieri solet, non tamen in magno periculo uersetur . neque enim ex alto cadere potest, qui locum altum non ascendit. Perstat in metaphora sua de uiatore. facit enim tres uias: unam, patentem 5c planam, in qua nullum est peric luna, quoniam qui semel in ea constiterit, nunquam cadet: alteram paulo e minentiorem, quae quasi tumulis quibusdam di amoenis collibus insiurgat,in qua periculum quidem aliquod est, si quis cadat, sed non tamen magnum: tertiam, quae maxime sit ardua, oc ascensu difficilis, S alias infra se politas despiciat, in qua magnum sit periculum nisi quis cautissime sciat ambulare. Primae igitur uiae tenuem oratorem, secundae mediocrem, tertiae sublimem assimilat.

At uero hic noster, quem principem ponimus, grauis, acer, ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit, aut huic generi studet uni, nec suam copia cum illis duobus generibus temperauit,maxime est contemnendus.

Difficillimum esse ostendit hoc sublime genus, quoniam per se probari nullo modo potest: uerum opus est, ut copiam suam cum acuto Ac temperato genere commisceat. Sensus est: Hic orator, quem alijs praestare dicimus, si tanta grauitatem, acrimoniam,& uehementiam in dicendo quaerat, ne* unquam se demittat,erit contemnendus. . Gravis, acer, ardens. ) Tria haec epitheta ad unum hoc sublime genus referuntur,in quo qui uersetur orator, primo diacitur grauis,propter sententiarum pondus deinde acer, propter colentiones re clamores in dicendo: tum ardens, propter affectus illos uehementiores, quos in animis excitare quaerit. Si ad hoc. Tria tangit, quae in omni remaximam uim Sc potestatein habent: hoc est naturam, exercitationem, studium: quae omnia ut concurrant necelle est. si quis in aliqua re cupit excellere. neo enim exercitatio sine natura multum proderit, neque studium sine exercitatio ne. Ergo inquit orator si ad hoc unum natus est, noc est, si eam naturam habet ut unum hoc genus exprimere possiti qualis Sulpitius suille dicitur,quem in Bruto Tragicum oratorem appellat atri si in hoc solo se exercuit,hoc est, si relictis aliis generibus, ad hoc unum exercitationem accommodarit: quae si frequens ec quotidiana fuerit, pene in naturam conuertitur: aut denii, si huic uni generi studet oc tantum grauis este uult, nci unquam aut squabilem,aut tenuem stylum admittat, maxime contemni debet. Huius autem rei rationem

subiungit.

Ille enim summissus, qudd acute & ueteratorie dicit sapiens iam: medius, suauis: hic autem copiosissimus, si nihil est aliud, uix satis sanus uideri potest

Prima duo genera per se probari possint quonia singula aliquid habent,

auditorii animos tenere possit: ut summi ilus orator acumine & calliditate tantum essest, ut aliquid sapere uideaturi mediocris aut, ornatu ac sipiendore suo

mirifice delectat: hic amplisiimus, si semper clamet & contendat, insanus ec riosius esse uidebitur. Ita p necesse est, ut aliquando se remittat, di modo tonuiter aliquid. modo temperate dicit. Veteratorie. Veterator dicitur hos ino, qui sit in omni re callidus &amitus, sed in malam plerunta partem capi tur: de semis olim dicebatur, qui maliciis ec dolis assueti essent, ut Budarus censet. postea etiam de alijs dici coeptum est. Cicero uocare solet hoc nomine oratores illos qui in priuatis causis callide uersantur.ut in Bruto de P. Cethe go loquens in priuatis inquit causis fatis ueterator uidebatur.& alibi: Tum ipse L. Cotta ueterator habitus,sed C. Lelius & P. Atticanus in primis eloquetes. Hinc ueteratoriu dicitur,quod astutu ec captiosium cshut in Bruto, de Cs sare loques ait: Splendidam quandam, minimes ueteratoria ratione dicendi

a tenet.

123쪽

ii 2 IN ORATOREM tenet. In Verrem actione tertia, ueteratoria perspicuo opposuit. sic enim ait: Nihil ab isto tectum,nihil ueteratorium expectaueritis, omnia aperta, omnia perspicua reperientur.Solent autem hi qui callidi sunt,ec ueteratores, in dicendo Lapientiores etiam saepissime uideri.

Qui nihil potest tranquill , nihil leniter, nihil partite,definite,di

stincte,facete dicere, praesertim cum cauta partim totae sint eo mo do partim aliqua ex parte tractandae si is non praeparatis auribus,

inflammare rem coepit, furere apud sanos, δί quasi inter sobrios

bacchari uinolentus uidetur. Pergit ostendere, quare grauis orator per se no probetur,nisi sua copia cum duobus primis generibus teperet. necesse est enim in causis omnibus aliqua tranquille Sc quiete dicere, aliqua leniter. praetcrea opus est partiri, definire,distinguere. facetiis uti: opus est aures praeparare, antequam rem inflammare incipiamus. quae cum ad summissum ec ad temperatum dicendi genus peritineant, necesse es ut utrunm genus magnus ille orator amplectatur. alioquin si sita illa grauitate utatur,& clamore oc contentione, priuiquam auditorum animos praeparet, surere uidebitur,ec quast vinoletus bacchari. Tranquille. Hoc ad summii sum genus pertinet,in quo nihil est turbulentum 5c uehemes, sed omnia sedata oc quieta. quale est illud pro Roscio Comoedo: Hoc ego loco soluto ec quieto sum animo,& quorsum recidat responsum tuu, no magnopere laboro. Nihil leniter. )Hoc ad temperatu genus spectat,in quo licci alia quando res graues tractentur, tame id leniter fit, oc sine cotentione, ut pro Caelio tota illa Catilinae descriptio leniter pronucianda est: Habuit enim ille,sicuti meministe uos arbitror, permulta maximarii non expressta signa sed adubrata uirtutu utebatur hominibus improbis multis, ec quide optimis se uiris dedita esse simulaban&qus sequutur. Partite. Partitiones definitiones distinctiones, ec summis Io ec mediocri generi comunes sunt: graui autem non conueni unt. quonia cum partimur, desinimus,distinguimus oportet uoce demittere, ec quiete ac leniter agere.Graue aut3enus per se clamore tantii oc contentio nem desiderat. quo sit,ut nihil partite,nihil desinite 1ihil distincte possit dice re nisi se demittat. partitio in causis frequenter est necessaria, propterea quos illustriorem efficit oratione: sedcu contentione estici non potest. Fit asit in mediocri genere,ut pro lege Manilia: Ego enim sic existimo,in summo imperatore quatuor has res inesse oportere: scientiam rei militaris, uirnite, auctoritate, felicitatem. Fit etia in summistb,ut pro P. tintio: Ostendam primit, causam non filisse cur a Praetore postulares, ut bona P. Quint ij possideres deinde, in edicto te possidere non potuisse: postrem ὀ,nd potuisse. Desinite. Definitio etiam di summisso ec mediocri generi comunis est. Frequenter autem in causis definitio est de eodem ec altero,ut pro Roscio Com. Aliud est iudicium,aliud est arbitriae iudicium est pecuniae certae,arbitrium incertat . ad iudiciu hoc modo uenimus,ut tota litem aut obtineamus aut amittamus: ad arbitriit hoc animo adimus, ut ne* nihil,nessi tantu quantu postulauimus, consequamur. Distincte. Multae sunt acutae distinctiones pro Roscio Comoedo, ut illa: Quaero enim, potuerit ne Roscius ex societate sua parte petere,nec ne si nora potuit, quemadmodu abstulit si potuit, quemadmodii no sibi exegit Rursus illa: Uenerat ut opinor,haec res in iudicius Certe. Quis erat petitor Fannius. Quis reus Flauius. Quis iudexr Cluuius. ec alibi: Roscio cur tanti fuerit, causam requiro. Egebat limo locuples erat. Debebat imo in suis numis uersaba Avarus erat imo etia antequa locuples, semper liberalissimus muniscentissi musq; fuit. Haec distincte dicuntur ab acuto,atcp etia a mediocri oratore, quo sublimis ita no diceret. Facete. Hoc propriu est summissi oratoris, ut sales aspergat.

124쪽

co MMENTARIV s. N aspergat, & secaris utatur. ad qua rem descendit etia ille temperatus : subitimis aut iocos repudiat. Ludit facete Cicero Chaeream pro Roscio Comoedo, cum ait: Qui idcirco capite oc supercilijs semper est rasis, ne ullum pilum boni uiri habere dicatur, cuius personam praeclare Roscius in scena tractare consueuit, nem tamen pro beneficio ei par gratia refertur . nam Ballionem illum improbissimum oc periurissimum lenonem cum agit,agit Chaeream. conium git haec omnia Cicero pro Caelio, quodam in loco, ubi primo tranquille ec fa cete sic ait: Nam quod obiectum est de pudicitia, quod* omnium accusato rumno criminibus, sed uocibus maledii iiss celebratum est, id nunqua tam acerbe seret M. Caelius,ut eum poeniteat non deformem ei se natum. Deinde leniter adiungit: Sunt etenim ista maledici a peruulgata in omnes, quom in adolescentia forma ec species fuit liberalis. tum partite procedit: Sed aliud est maledicere, aliud accusare. deniq; definite rem explicati Accusatio crime de siderat, rem ut definiat homine ut notet, argumento probet, teste confirmet. maledictio aute nihil habet propositi praeter contumeliae postrem ὀ distine edo cet,quae contumeliae nomina sint: iae si petulantius iactatur, conuiciu: sincetius urbanitas nominatur. Haec qui ita tradiare nescit certe perseeius o rator esse non potest: cum praesertim aliquae causae totae sint tenuiter oc acute tractandae, aliquae ex maiori parte: quin nulla sere iudicialis causa est in qua

Praeparare prius animos no oportea quam rem inflammare. At uero animorum praeparatio per tenue dicendi genus, ec frequentius per temperatu fieri solet. alioquin in iudicio, qui statim contendere oc clamare inciperet, uel insanus,uel uinolentus esse uideretur. illud tamen aduertendu est, interdu fieri, ut etiam sine animorum praeparatione rem inflammare orator incipiat, cum res atrocissima est, acerbe in aliquem inuehitur.Sid enim Cicero contra Catili

nam statim erumpit: iousi tande abutere Catilina patientia nostras quamdiu nos etiam furor iste tuus eludet quem ad finem sese effrenata iactabit auis dacias 5c caetera. quod idem etiam in secunda facit. Verum in aliis orationi'hus cum hoc grandi genere,semper eu malia duo,summissum inquam, ec diquabile, quoties ipsa causa postulat permiscere oportet: quod qui commode

facit illi iam nihil deest,quin iure perseeius dici possit.

Tenemus igitur Brute,quem quςrimus ted animo: nam si manu comprehendis Iem,ne ipse quidem sua tanta eloquetia mihi persu sisset ut se dimitterem. sed inuentus profecto est ille eloquens,que

nunquam uidit Antonius. Concludit hanc partem, ut intelligamus quid sit illud, quod ipse summu 5c

persectissimu in eloquentia iudicet. primo enim sese retulerat ad illa Platonis idaeam,qua oculis cernere non possumus,sed mente tantu oc animo comprohendimus. deinde ut facilius eam intelligeremus, uarias orationis figuras aesormas explicuit. postremo singuloru generu notas, re quasi sermulas declarauit: atl ostendit summis tum oratore per se magnum quide esse, sed non maximum: mediocre autem magis desediare, quam permovere: sublime deniq;

per se probari non posse, nisi assumat temperatum oc acutum dicendi genus Qui ergo tria genera haec amplectitur, di in eis laudabiliter uersatur, i ille iam

perseeius est orator. itaque clamat Cicero, se tenere eum quem quaerit oratorem, scd animo tantum, non autem manu. Iocatur cum Bruto familiariter, ut ostendat se summae eloquentiae desiderio uehementer inflammatum esse. Si manu, inquit, comprehendere summum oratorem potuissem, tam arete eum tenerem, ut ne sua quidem admirabili dicendi facultate mihi persuaderet, ut se dimitterem. uellem enim ab eo doceri, ec informari. Verum, inquit, nos eum inuenimus, quem Antonius quaerebat, cum diceret, Disertos se uidisse

multos,eloquentem uero neminem.

E , Quis

125쪽

Quis est igitur is complectar breui: disseram pluribus. is enim est eloquens qui S humilia subtiliter,& magna grauiter,& medio

cria tem perate potest dicere.

Haec est definitio persecte eloquentis, que paucis quide uerbis primo comis plectitur sed deinde pluribus de eo disserit.Talis enim debet cile desinitio, ut breuiter uim ac potestate rei quae definitur,explicet. Vt aut hic definitio melius intelligatur, sciendu est primo,c loquentem non alia re potius quam elocutione censeri, quod stupra dictum est. deinde, omne oratione ut ait Quintili

nus constare ex iis quae significantur,di ex ijs quae significanti iis significantur, sunt res quas tracitat,& in quibus uersatur orator. Qiae significant, sunt Uerba quibus elocutio constat. EIocutio igitur bmnis rebus accommodari debet, alioquin eas recte significare non poterit. Porro rerum tria genera sunt. aliquae enim sunt humiles, aliquae magnae,aliquae mediocres . itaq; totidem Otiam elocutionis genera esse debent. Si quis autem unum tantu aut duo genera elocutionis tractare nouerit, ideo non dicetur eloquens, quia non omnia rerum genera fgnificare poterit. persectum enim id dicitur, cui nihil deest. Omnia igitur rerum genera tractabit eloquens, sed non omnia eodem mmdo. Neq; enim res orationi, sed oratio rebus debet respondere. quo fit, ut res humiles tenuiter & subtiliter tra sari debeant,magnae uero sublimiter oc grauiter mediocres deniss leniter temperate. i haec ita potest dicere, is morito nomen eloquentis obtinebit.

Nemo is, inquies,unquam fuit: nec suerit. ego enim quid desidorem,non quid uiderim disputo. rede p ad illam Platonis, de qua dixeram,rei formam dc speciem: quam &si non cernimus, tamcnanimo tenere possumus. Fatetur nullum unqua persectum oratorem suisse, qui posset omnia genera

comodetractare. Verum sede illa eloquentia uerba facere ait, quam deside ret,licet eam in nullo unqua uiderit'. at itersi ad Platonis idaeam reuertitur, de qua operis initio dixerat: quae profecto aliquid est, si non re ipsa at* aetia quod aiunt at saltem intelligetia a tu potestate. ne enim dubitandum est, quin reria species potestate sint aeternae,atq; in sese persects,licet in nullo india uiduo petie 's reperiantur: ut hominusipecies perpetuo costiuatur,quamuis singuli homines intereat. Nes sane quisquam est qui naturam humanam uideat, cum tamen eam esse pene omnes intelligant. Idem etiam de natura elo quentiae dicendum. nemo est enim qui eam cernat, aut auribus percipiat: ec tamen cam animo tenere possumus.

Non enim eloquentem quaero, ne* quicquam mortale & cadu/cum: sed illud ipstim, cuius qui sit compos, sit eloquens. quod nihil est aliud, nisi eloquentia ipsi quam nullis nisi mentis oculis uidere possumus. Ad huius loci intelligentia plurimum prodest eam distin 'ione nosse, qua

dialectici faciunt, cum dicunt,ex nominibus alia esse quae concreta dicuntur, alia quar abstracta. Concreta uocant ea nomina.quor ab aliqua re denominationem at 7 appellationem habenti ut a iusticia dicitur aliquis iustus, a sortitu dine sortis, a candore candidus a scientia sciens. haec igitur nomina,iustus, rtis,candidus,sticias,concreta dicuntur, quia re rem ipsam declarant, & subiectum in quo res est ut iustus significat hominem in quo sit iusticia, candia diis in quo sit candor. Res autem ipsae,unde sumunt appella tionem haec concreta nomina,dicunt abstractae non quod per se esse reipsa possint, sed quod per se coissiderantur: ut iusticia,sortitudo, candoriscientia. Quid ergo Dies

126쪽

eo MMRNTAR iv e. risimus concreta omni mortalia esse ec caduca, neque unquam diu consistere posse.quicquid enim concretum occoagmentatum est,ut aliquando dis Ioluatur necesse est. Abstracta uero sunt aeterna re immortalia, per se perfecta, quae concretis quidem appellationem donent, sed nunquam persectionem: quo niam ipsa res in uno indiuiduo nunquam tota est. Quoties igitur de aliqua re disputamus,eam per se intelliginitis,quatenus est persecta: non autem quatenus est in aliquo subiecto, cui det appellationem. Hoc est quod ait hoc loco Cicero: quoniam eloquentia nomen est abstraetiam, eloquens uero concre tum, non se quaerere eloquentem,nem quicquam mortale ec caducum: sed illud ipsum unde eloquens appellationem habet, quod nihil aliud est nisi eloquentia ipsa. quam certe, nemo est qui oculis corporis uidere possit: quoniisam res θc sermae abstractae nullo sentiu corporis percipiuntur,sed tantum antimo comprehenduntur: S caeteris omnibus continenter fluentibus, ipsae solae manen atq; immortales sunt.

poterit parua

Iterum eloquentis definitione repetit ut ostendat se in orationibus suis, pro uirili parte conatu fuisse,sorma exprimere perfectae eloquentiae. monia accidit illi ut omnia causaru genera tractarenideo quae parua uidebantur, ea subinmisse: quae mediocria, temperate: quae magna,grauiter tractare contendebat, ut 5c causaru decorum seruaret,& eloquentis nomen asseclueretur. A se ipso igitur primo cuiuscn genetis exempla sumit: deinde promiscue se multa ctiam scripsit se tradit.

Tota mihi causa pro incinna de uerbis interdicti fuit: res inuolutas definiendo explicauimus, ius ciuile laudauimus, uerba ambigua distinximus.

Primo summissae orationis exemptu ponit,qua habuit pro A. Cecinna. is Gnim, cuintandis,que possidebat, ingredi uellesia Sexto Ebutio multitudine armata prohibitus suit. cu aut Cecinna re ad Pr ore detulisset, Praetor inter dixit,ut Ebutius eὁ Cecinna restitueret, unde deiecisset. Ebutius aut non a se deiecit u fuisse Cecinna sed eiectu atm prohibitu dicebat: ideo iam se restitui Lse,que non desecis Iet. Cicero sumpto Cecinns patrocinio deverbis interdicti plurima disputat. Est aute interdi Mim ,Praetoris sententia, qua aliquid ues iahet,ues prohibet, donecdeli te pronuncietur: quasi interim aictu, ut Alciatus interpretat. Multa igitur in ea oratione Cicero definite multa leniter 8c tranquille, multa distincte protulit.Hoc est quod ait,res inuolutas definiendo e plicauimus.ut quid sit uim facere, quid sit dethcere,quae sit actio interdicti, deui di ui armata, re nonnulla alia. ubi autem ius csuile laudat, ibi leniter octran lifille loquitur Nihil enim inquit in cillitate tam diligenter, quam ius Ofile,resinendurn. etenim hoc sublato, nihil est quare exploratum cuiquam possit esse,quid suum atri quid alienum sit: 5c quae sequuntur. Quin etia multa uerba ambigua distinxit: ut quid uocabulo familiae intelligatur, qui procuratores dicantur, qui in iure armati uocentur: oc eiusdem generis reliqua. Et certe nullam acutiorem inueniri orationem existimo.

Fuit ornandus in Manilia lege Pompeius, temperata oratione ornandi copiam persecuti sumus. Cu approbaret apud populsi Rom. Manilii Tribuni plebis lege Cicero, demittendo ad bellu cotra Mithridate Pompeio,necesse habuit ipsum Pompotum tanqj summu imperatore laudare, quod oratione temperata consecutus est: nes enim causa tanta summissum dicedi genus requirebat, ne* clamore

Is erit igitur eloquens ut illud idem iterentus qui

summisse, modica temperate, magna grauiter dicere.

127쪽

6 IN ORATOREM5c contentione forensi opus erat.ita necesse fuit, uti modico dicessi generes Sed in eo tamen omnes lepores 5c uenustates, quae uel in rebus ues in uerbis este pollunt, illigauit crebrae enim amplificationes, concinnae sententia ornamentorum cuiusq; generis lumina, tota eam orationem suavem ec illustrem efficiunt. Huc accedunt numeri quidam in clausulis diligentissime collocati, qui dulcem quandam modulationem efficere uideantur.

Ius omne retinende maiestatis Rabiria causa continebatur,ergo in omni genere amplificationis exarsimus.

Cum L. Apuleius Saturninus leges quasdam agrarias tulisset contra sena tus uoluntate,et in Remp.multa factiose moliretur, senatus Cato Mario Consuli mandauit, ut uideret nequid Resp. detrimenti pateretur . Itam C. Marius Saturninum 5c Glauciam Praetorem persecutus,qui in Capitolium fugerant, eos obsediti 5c incisis fistulis, ne aquam habere possent, in deditione accepit. nec deditis fides seruata est, Glauciae fracta cervix. Apuleius cum in curiam fugisset, lapidibus 8c tegulis desuper intersectus est. caput eius C. Rabirius senator per conuiuia in ludibriu circumlit. post annos quadraginta Titus Labienus eques Romanus,cuius patruus in illa factione Saturnini fuerat inter sectus,Cct abirium impulsu tame C. Caesaris perduellionis reii fecit, di in ii dicium uocauit,quod Satuminu Tribunu plebis, qui secrosanctus erat magi stratus, interfecisset, ec idcirco maiestate populi Romani uiolasset. C. Caesar sorte ductus iudex in Rabiriis, eum tam cupide condemnauit, ut postea Rabirio ad populum prouocanti,nihil tam profuerit quam acerbitas iudicis, ut ait Suetonius. Cum igitur a Duumviris condemnatus fuisset Rabirius, ad populum prouocauit: ec a Cicerone desensus,infelicem arborem dc crucem, quam eius accusator Labienus in campo Martio fixerat, aufugit. Extat oratio tota uehemens, acris,lc ardens. quoniam agebatur de maiestate, uoluit Cicero omni genere amplificationis exardescere.Erit igitur hoc exemplum grandis alius ec sublimis genetis.

At haec interdum temperanda & uarianda sunt. Quod igitur in accusationis septem libris, non reperitur genus quod in Habiti quod in Cornelii: quod in plurimis nostris defensionibus quae exempla selegissem, nisi ea uel nota esse arbitrarer, uel posse eligere

qui quaererent. Accidit interdum,inquit ut in eadem oratione uarianda sint genera atque permiscenda,ut modo subtiliter dicamus, modo temperate,modo grauiter: quod in actionibus contra Verrem uidere licet in quibus omnia sunt expressa dicendi genera, dum modo Verris interdicta facete ludit, Θc acute taxat, modo res ab eodem gestas aequabiliter explicat,modo scelera grauiora atro citer insectatur. hoc idem fecit in oratione qua habuit pro Habito Cluentio, di in ea quam pro Cornelio Balbo, ais in alijs multis, in quibus omnia dicendi genera permiscuit. Certe Cluentii causam tanto artificio tractauit, ut ipse postea mulsis audientibus gloriatus sit, se in illa oratione iudicibus tenebras offudisse. in Corneliana uero de iure laederum acute multa disputat. Cn. Pompeium temperata oratione mirifice laudat: qua in parte ad amplissimum

etiam genus insurgit,cum mutas regiones, Ac sola terrarum ultima,maria, portus,insulas,litoral alloquatur. Sed ex ipsis orationib. intellecto gener se ite quiuis exempla seligere potest,ec considerare quid subulite quid temperate, quid grauiter dictum sit. Nulla est enim ullo in genere laus oratoris, cuius in nostris orationibus non sit aliqua, si non persectio, at conatus tamen ,atque adumbratio.

128쪽

i umbratio.

c o M Μ E N T A R I v s. ri acium nratio. non assequimur, at quid deceat videmus . nec enim nunc de nobis sed de re dicimus.

Postquam exempla cuiusin generis ex orationibus suis sumpsit nunc generatim ait se conatum semper fuisse,ut in suis orationibus omnes oratoriae lau des apparerent: re quamuis id perficere non potuerit, quonia nullus unquam praestitit, tamen adumbratione quadam declarasse. Metaphora sumpta a pidioribus, qui licet uiua non possint animalia repraesentare, tamen si illa recte lineis di coloribus adumbrent magnopere laudantur. ut Alcamenes Vulcanis pinxit,in quo apparebat claudicatio non deformis. Zeusis uuas tam naturaliter expressit, ut ad eas aves deuolarent. Pamiasius lintheum in tabula qua dam tam egregie pinxit,ut cum eam tabula protulisset,Zeusis remoto lintheo iusserit sibi picturam ostendi: sed cum errorem suu intellexisset, Parrhasio palmam concessit. Eadem ratione oratores, quanto propius ad ueram eloquen tiam accedui,tanto laudabiliores sunt.quod cum effecerit Cicero,merito gloriatur. Non astequimur inquit) omnem in omni genere laudem oratoris, sed tamen intelligimus, ct videmus quid ubis deceat, di imperfectionem nostram notacti pucognoscimus. Verum non de nobis haec instituta est ora tio, nes de ullo alio oratore . sed de ipsa re: hoc est, de perfecta eloquentia,

quam nemo haet enus assecutus est.

In quo tantu abest ut nostra miremur ut usin eo difficiles ac mo- rosi fimus, ut nobis no satisfaciat ipse Demosthenes qui quaquam unus eminet inter omnes in omni genere dicendi, tamen non semper implet aures meas: ita sunt avidae & capaces, S semper aliquia immensun , infinitumq; desiderant.

Sic est humanus animus,cum aeternus si et immortalis, no potest iis rebus en contentus, quae in mortalem hominem cadunt . itam licet aliquem excet lentissimum esse intelligat, tamen semper aliquid amplius desiderat. hoc est quodpit Cicero: Sentio mihi multa deesse ad eloquentiae persectionem,quont, ut mea scripta minime mirer. quin etiam cum ad Demostlienem me refero, qui in omni dicendi genere caeteris omnibus lonete praestitit, tam difficilis ecmorosus esticior, ut mihi plane non satisfaciat. Hoc autem accidit,quia non semper plena uerborum N rerum comprehensione complet aures meas. Neque enim quisquam est, qui plene exprimere dicendo sense animi possit. ita sit, ut ne* aures impleat: quae maxime sunt auidae, atque ita capaces, ut imis mensam quandam ait infinitam eloquentiam, hoc est illam persectam 5c immortale desideret. Nullus est igitur, qui ex omni parte placere possit: quonia ut ait alibi Cicero)nihil simplici in senere ex omni parte pereectum natu ra expolivit. Hinc etiam animi nostri diuinitatem aenoscere facile possumus, qui nulla unquam re mortali plene contentus est. Sed aures hoc loco Cicero, pro animo seu mente posuit: non enim aures desiderant, sed mens uidet oc audit.

Sed tamen, quoniam 8c hunc tu oratorem cum eius studiosissi mo Pammene,cum esset Athenis,totum diligentissime cognouisti, ne eum dimittis e manibus, & tamen nostra etiam teistitas: uides prosecto illum multa perficere, nos multa conari: ill*m posse, nos uelle,quocun modo causa postulet,dicere.

ronia de suis oratiotb. de Demosthene mentione secerat,nuecu Demosthene ipso se coparat,et Brutu iudice iacit. et quia de iis qus quisl nouit.uere iudicati

129쪽

, g IN ORA eo REM . , iudicat, & eorum aequus est aestimator, ut primo Ethicorum ait Aristoteles: ideo Brutum pol te uere iudicare docet,quippe qui totum Demosthene, cum

esset Athenis, oluera qua in re Pammene,uiro doctissimo, Demosthenis istudiosissimo, praeceptore usus fuerat: deinde etiam, quia eius oratoris nun Quam e manibus orationes demittebat, cum interim tamen Ciceronis scripta lectitaret.de hoc Pammene Bruti magistro, meminit etiam in extrema parte libri de Claris otatoribus, ec eum eloquentissimum Graeciae uocat. Vides orofecto. Cicero longe sibi Demosthenem praeponit,uel modestiae gratia, uel quod ita iudicaret. Quintilianus, cum Ciceronem cum Demosthene comoarasset ita tandem concludit: Cedendum uero in hoc quide,quod ec ille prior fui ex magna parte Cicerone,quantus est,secit.hoc loco inquit Cicero, Demosthene multa perficere,hoc est perfecte dicere,non omnia, quonia non semper implet aures: se uero conari quide,quamuis non assequatur. praeterea Demosthene habere eam facultate,ut quocunm modo causia postulet, dicere possit se uero uoluntate tantu,non lacultate habere.at . ita Demostheni multa tribuit,sibi uero nihil praeter conatum ec uoluntatem.

Sed ille magnus: nam Sc successit ipse magnis,& maximos oratores habuit aequales. nos magia in fecissemus, siquide potuissemus, quo contendimus, peruenire di in ea urbe, in qua cut ait Antonius

auditus eloquens nemo erat. Ratione adfert,cur Demosthenes superior sit,&magnus orator. non enim inuenio aut industria Demostheni cedit,uerum etate es tempore. plurimu nim resert quo tempore quis natus. Vnde Plato gratias d is agebat,quod sibi Socratis tempore nasci contigisset: oc Philippus rex Macedonii dixit, no tam se laetari quod sibi filius Alexander natus esset quam quod Aristotelis tempore natus esset Demosthenes ait Cicero magnis oratoribus succelsit,ut Pericli Lustae,Callistrato Uaeo: quos imitari,&quodamodo praeceptores habere poterat. Et maximos Oratores aequales habuit,ut Demadem, Hyperidem, Aeschinem: quorum aemulatione ad eloquentiam accendi posset. Hierut aut Demosthenis tempore decem insignes oratores,ut Plutarchus scribit. Nos magnum.) Non tibi defuisse industriam ostendit Ad tamen id assequi non potuit te quod cupiebat: quod in ea urbe ei let,in qua nunquam antea quisquam eloquens auditus suisset, ... cAtqui si Antonio Crassiis eloquens ullus non est, aut libi apte, nunquam Cotta uisus esset,nunquam Sulpitius,nunquam Hortensius. nihil enim amplὲ Cotta,nihil leniter Sulpitius, non multa se

uiter Hortensius. rHaec eo perii net comemoratio, ut ostendat se nessi magnis oratoribus luciscessisse,necp magnos squales habui quod Demostheni accidit. Ante Cicerone praestatissimi omniu fuere L. Crassus,& M. Antonius. Sed neq; Crassus Antonio nem Antonius ipse sibi uisus est eloquens. deinde Crassus erat qui dem facetus Sc elegans addo etia suauis in dicedo: sed non ita tame eruditus, ut omnia dicessi genera comode tractare posset. Antonius aut potius subtilista acutus erat,ae aut dulcis,aut uehemes. inraues igitur Cicero duos tuos maxime preter caeteros Latinos admiret,non tame summos oratores esse cemer,nem ulla ex parte cum Grecis illis coparandos. His duobus successerui tres alii hoc est Cotta Sulpitius,Hortensius:qui quamuis insivo genere linguli laudabiles extiterint,tamen nem cum Crasso N Antonio comparandi,neq3 inter summos oratores numerandi fuerunt. nam Cotta immissum tantum oratio nis cenus sequebatur, nihil grauiter aut ample dicebat: Sulpitius grauiter αuapce omnia, nihil tranquille, nihil leniter. Hortensiius temperatum genus

130쪽

tautus est, sed nimis redundans N Asianum, in quo nulla sere grauitas esse uideretur. Itaque si Antonius de his tribus iudicium ferre potuisset, nunquaeos cloquentes appellasset, cum neque se,neque Crallum, qui longe tribus illa lis praestabat, eloquentem existimaret.

Superiores magis ad omne genus apti. Duo illi superiores, Antonius 8c Crassus, ingenium quidem habcbant

promptum di volubile, ec aptum ad omne dicendi genus: sed tame non in omnes genere praestiterunt.

Ieiunas igitur huius multiplicis, & aequabiliter in omnia genera sita orationis, aures ciuitatis accepimus: eas o nos primi,quicula eramus,& quantulumcun* dicebamus, ad huius generis dicendi, audiendi incredibilia studia conuertimus.

Gloriatur se primum fuisse,qui Romae coeperit omnia dicendi genera squabiliter tractare: cum antea tantum in singulis singuli laborarent. Ante me inquit) ciuitas nostra ieiunas habebat aures, huius multiplicis orationis . hoe est, nunquam audiuerat orationem hanc multiplicem dc uariam, quae in o milia dicendi genera sanderetur, amplecteretur Θc summissum orationis genus, temperatum, ec sublime. Das P nos primi. Primum se ait aures audientium ad hanc uarietatem ita conuertisse ut incredibili audiendi studio flagrarent. quoties enim erat dicturus Cicero, magnus undique concurasus ad cum audiendum fiebat: magnaeque eo dicente Oiσθμα παι, hoc cit apis probantium signiscationes fiebant, ut aliquando totum sorum clamore compleretur. Quicunque eramus. Hoc modestiae gratia dictum est, ne arrogans uideatur. Nam cum omnis arrogantia odiosa est, tum illa ingenii atque eloquentiae multo molestissima.

Quantis illa clamoribus adolescentuli diximus, te supplicio parricidarumetquae nequaquam fatis deserbuisse,pδst aliquanto senti

re coepimus: Quid enim tam commune, quam spiritus uiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus littus eicetis ita uiuiit dum possunt,

ut ducere animam de coelo nequeant: ita moriuntur, ut eorum ossa terram non tangant ita iactantur fluctibus,ut nunquam alluantur:

ita postremo e aciuntur, ut ne ad saxa quidem mortui conquiescat. Sc quae sequuntur.

Probat exemplis a se petitis,incredibilia se audiendi studia cocitas te. Ac primo locum citat ex oratione quam habuit pro Roscio Amerino parricidii reo: quem locum magnis se populi clamoribus dixisse ait. Sed mirum est, cur se a dolescentulum fuisse dicat, quo tempore illa orationem habuit: cum constei ex Quintiliano, ec Fenestella, Ciceronem sex re uiginti annos natum illam orationem habuiste quin A. Gellius, septem 5c uiginti annos ait tunc egi isse Ciceronem, cum Roscium defendit: qua aetate certe non dicuntur homines adolescentuli, cum adolescentia dicatur aetas illa, qua homines in longitu dinem crescunt,&quae pueritiam sequitur: eam autem plerit ad vigesimviri

Primum annum usque terminant a quarto decimo, quo tempore dicuntur esse in ephebis. cum autem vigesimum primum annum transierint, timc ex e

Phebis dicuntur excessisse. ut Terentius: Na is postst: cxcessit ex ephebis. Sed nimirum Cicero gradus elatis aliter distribuisse uidetur, quam posteriores se cerint: & sortasse Varronis illa distributione sequebatur. is enim quino statis gradus faciebat, ac uitiiquens prsici extremit quindecim annis terminabata ut prima stas que ad quindecim annos extendit, pueros habeati. secunda us

SEARCH

MENU NAVIGATION