장음표시 사용
221쪽
oratione,rationem cur sint, nequeant reddere. In plerisq; rebus inquit duplex est considerandi uia:Altera diligentior re
eruditior, tuae longior etiam esse solet, propterea quod omnes diligenter iussitones excutere solet. qua uia suis in operibus usus est Aristoteles, qui nihil inexcussum relinquit: oc in libris de Oratore Cicero, quamuis non ita sublestiter. Altera uero breuior & planior, quae relictis quaestionibus, praecepta tan tum tradit, ut in libris de Inuentione facit Cicero , 5c in ossiciis. Cum autem hoc loco de numeri natura sit uerba facturus, longiorem illam uiam aggreditur, re omnes diligenter excutit quaestiones, ut huius rei plenam artem tua dat. Sed in omni re prima est Quaestio, An sit quia nisi rem con stet esse, frustra de ea suscipitur omnis disputatio . Quaeri uir ergo primo,
sit ne aliqua numerosa oratio. ' Sunt enim qui existiment,nullam esse: atque id quidem duabus de causis. primo,quia nihil in oratione eerti est sicut in uersibus. habet enim uersus omnes suos certos ac desinitos pedes atq; numeros. ut hexameter sex constat pedibus pentameter quinque, atque ita dereliquis. habente iam pedum nomina distincta: ut hexameter ex daetylis respon daeis tantum componitur, Phalecius ex iambo uel spondso,daetylo et tribus trochaeis: Asclepiadaeus ex spondaeo,duobus coriambis et pyrrhichio. simili ter ali j uersus omnes suis pedibus distinctii sunt: sed in oratione non ita fit,ne que est ullus in ea certus pedum numerus: nulla est igitur numerosa oratio. Deinde,qui affirmant in oratione numeros esse, nulla id ratione probare ponsiunt ne causam afferre cur esse debeant: cuius autem rei neq; ulla ratio,neq; causa efferri potest,ea esle confirmarin5 potest: ita psit, non esse numerosam orationem. Haec igitur est prima quaestio. Sequitur altera.
Deinde si sit numerus in oratione,qualis sit,aut quales: ex me licisne numeris, an ex alio genere quodam c & si . poeticis, quis eorum sit, aut qui nan aliis unus modo, ali js plures, alijs omnes ijdem uidentur.
Secunda quaestio debuerat esse, quid sit numerus. Quoniam in omni re sunt tres quaestiones, An sit, quid sit, quale sit sedeam praetermisi Cicero, quia no simpliciter denum ero tra fiat, sed copulate de numero oratorio. mi autem bene intellexerit, qualis sit oratorius numerus,is etia facile quid si in telliget. Itaque merito cicero quaestionem illam, Quid sit c quae in copulatis Midetur esse superuacanea,praetermisit. Ergo si constiterit esse in oratione nim erum, quaeri potest qualis sit ille numerus: aut quales, si plures sint. Numerus enim uaria sortitur nomina, prout rebus accommodatur. alius est enim
numerus quo utuntur Geometrae, alius quo Astrologi, alius quo Musci, Glius quo Poetae: at sue ita in aliis. Sed quoniam oratori finitimus est poeta,ut primo de Oratore Crassus ait, qu itur,utium numerus quo uti debet orator, si poeticus,an ex alio genere quodam Atque hinc nascitur tertia quaestio si constiterit esse poeticum, qui nam sit e poeticis,aut quot c quoniam alii tam tum unum esse putant,alii plures, alij uero omnes: ut quotcunm humeros lia
het poeta,totidem etiam orator habeat.
Deinde quicunque sunt, siue unus, siue plures, comunes ne sint, omnis generis orationi: quoniam aliud genus est narrandi, aliud persuadendi, aliud docendi: an dispares numeri, cuique orationis
generi accommodarentur Quarta quaestio est, utrum numeri, quos adhiberi in oratione uolunt, λue sit
222쪽
cv MENTAR IV s. ue si unus, siue plures, sint ijdem in omni orationis geriere- auoni alii ora
tionum uaria genera sunt. aliud enim genus in narrando quaeritur, aliud in persuadendo, aliud in docendo.. quaeritur ergo, communes ne sint cuique orationis generi, an dispares numeri r Videtur enim non satis conuenire, ut ijdem numeri diuersis orationum generibus adhibeantur. Itaque uolunt di spares esse numeros,oc pro genere orationis saepissime uariati.
Si omnes, qui sint: si dispares, quid intersit & cur non aeque in
oratione atque in uersu numerus appareat cQuaestio haec superiori coniungitur,&eius pars quaedam est. Nam si quis dicat, numeros omnes cuilibet orationis generi conuenire: potest deinde quaeri, qui nam sint ij numeri, hoc est, quo nomine appellentur,oc quot habeantur ut si quis dicat, esse iambos, spondaeos, daculos. anapaesios, oc qui obseruantur usque ad quatuor syllabas, octo oc uiginti esse. At si quis dicat, esse dispares, quaeri potest in quo differant inter se Ut si quis respondeat, a lios esse celeriores, ut pyrrhichil sunt, oc iambi, oc trochi, oc tribrachi: alios
uero tardiores, quales spondaei, cretici, molossi. Rursus quaeritur, cur non eodem modo numerus in oratione, sicut in uersu, appareat Habet enim uersus cuius Q generis suos certos ac proprios pedes,ex quibus fiat ut ijdem perpetuo sint re nunquam mutari possint: quod nequaqua in oratione fieri potest,aut debet.
Deinde quod dicitur in oratione numerosum, id utrum num ro solum efficiatur, an etiam uel compositione quadam, uel gene/re uerborum: an est suum cuiusque, ut numerus interuallis, com/Positio uocibus, genus ipsum uerborum quasi quaedam forma Sclumen orationis appareat. Tria sunt, quae plurimum illustrant orationem: numerus,compositio, gonus uerborum. Potest ergo quaeri, an id quod appellatur numerosum in ora tione constet ex omnibus his tribus coii estis, an ex numero solum ut unu- quodq; eorum suam habeat proprietatem. Nam numerus ex interuallis conficitur, hoc est, ex longis N breuibus syllabis, quae suis temporibus distinctae sunt. breues enim syllabae tempus imum, longae uero duo habere dicuntur. Compositio fit ex uocibus simul compactis quadam iunctura suaui,sicut an tea diximus. In genere uerborum lumina spectantur orationis, quae dicuntur etiam figura: ec ornamenta: de quibus supra.
Sitq; omnium sons compositio, ex ea , 5c numerus essiciatur,& ea quae dicuntur orationis quasi sormae Sc lumina, quae cui dixi
Graeci uocant σχηματα. Compositio certe sons est omnis concinnitatis 5 elegantiaemam ex ea numerus lotitur atq; et scituri quod extare non posset, nisi apte uerba componorentur oc clauderentur. Quin etiam figurae luminat orationis, quae v graece uocantur,ab ipsa compositione proficiscuntur.Itaque concludi potest, compositionem esse omnis elegantiae sontem.
An non est unum, nec idem quod uoce iucundum est, & quod moderatione absolutum, & quod illuminatu genere uerborum quanquam id quidem finitimum est numero, quia per se plerun*Perfecitum est. compositio autem ab utroq; differt, quae tota sexuic grauitati vocum,aut suavitati. a s Compositio
223쪽
sio IN ORATOR TRCompositio generaliter capitur aliquando pro omni apta uerborum col iocatione,& pro omni elocutionis genere: ec tunc dicitur esse solis omnis e
Iegantiae et suavitatis. Aliquando uero tantum pro iunctiara uerborum captitur, quae facit ut net crebra uocalium cocursione fiat hiulca oratio, nes comsonantibus exasperetur: quae deniq; grauitatem et suavitatem vocum dilia
genter inuestigat. atque hoc modo a numero,ati a figuris distinguitur. Hoc est quod ait Cicero: An non est unum quod uoce iucundum est hoc est comis positione bene iunctu, ec ita collocatum ut tu dum sonum efficiat:&quod moderatione absolutum, id est numeris conclusum ec persee unxoc quod illuminatum genere uerborum id est, figuris oc ornamentis illustratum. Hae autem idem ualen ac si dixisset: Annon est idem, compositio, numerus,&figuras Concludit tamen,sguratam orationem numeros s finitimam esse,quia pleruns perseeta est: compositionem uero ditiore ab utroir, quae grauitatitantum & suauitati uerborum seruiat.
Haec igitur sere sunt,in quibus rei natura quaerenda sit.
Cum de natura numeri Quaestionem, inquit, proposuerimus, ea nullo modo recite potest explicari,nm haec quae diximus, Omnia diligeter excutiantur.
Itaq; statim incipit ostendere,id quod primo loco proposuerat, esse aliquam
Esse igitur in oratione numerum quendam, non est dissicile cognoscere. indicat enim sensus, in quo iniquum est quod accidit, no
agnoscere si cur id accidat, reperire nequeamus. Primam quaestionem soluere incipit, quae erat,an sit aliqua numerosa oratio r ec affirmat esse quandam, quod sensius iudicio probatur. Argumentum est huiusmodi: Quod nobis sensus indicat, id agnoscere debemus: sed esse
numerum quendam in oratione, sensus indicat: debemus igitur in oratione numerum agnoscere. Maior propositio dubia est, quoniam multi fuere Philosophi, qui nullum esse ueti iudicium in sensibus dicerem, ut Academici. in ante illos Anaxagoras, dicebat niuem esse nigram: oculos enim deci- . de Anima pi. Sed hanc quaestionem Aristoteles, 5c Peripatetici sic breuiter absoluunt: iod sentitur, triplex est: aut proprium sensus unius, aut commune plurium, aut ad uenusium,ec non per se sensisse. od proprium unius sensius est, id ab eo sensu cuius proprium est, percipitur, nem unquam in eo sensus decipitur, cum scilicet sensus receptaculum bene conuitutum tueriti ut uisus non decipitur in colore,auditus in sono, olfaetiis in odore,gustus in sapore, tactus in caiore aut frigore. Quod commune plurium sensuum est, id saepenumero fallit sensum, atque ita contingit in eo decipi. Sunt autem haec plurium sensuum communia numero quinque, ut uult Aristoteles: motus, quies, numerus, si pura, magnitudo. Sed qui prospiciendi artem tradidere,multo plura ponsiti diuersorum sensuum communia. od autem aduentitium est,ec non per se sentitur, id etiam frequenter sensum decipit. ut si quempiam loquentem audiero, quamuis eam esse uocem hominis agnoscam, tamen decipiar si eant Platonis esse putauero, cum sit alterius hominis: quae deceptio Dequenter accidit,quoniam nec Plato nec quisqua alius per se auditur, sed tantum peruscem suam. Quid ergo debemus ne auribus credere, quae nobis indicant essenuinci ii quendam in orationer Certe si de numero simpliciter loqueremur, non esset credendit,quoniam ut ait Aristoteles numerus pluriu sensuit communis est: sed quia de numero oratorio loquimur, i sonus est semper adiunctus, ut supra docuimus, ideo debemus auribus credere de sono iudicatibus,
quonia sonus ab auribus proprie ac per se percipit Hoc est quod ait Cicero, Periniquu esse, quod accidit insensu ton agnoscere. Loquitur autem dea
224쪽
e o M M si s τ A R I V s. a iarium sen non dealijs est enim sensus generale uocabulss, quod pro omni cognitionis instrumento ponit adeo ut aliquando etiam pro mente at' intellectu capiat. Nam in Partit. Cicero ait,mentem etiam esse sensum. Uerum pro prie ditiinguis ab intelle 'bi: ut in bestijs sensus quide est, sed intellectus non est. At dicet aliquis,Licet in oratione sontis sentiat, tame causa no apparet: ergo numerus non est eius soni causa. Cui resp5det Cicero, n5 esse hoc consequens, propterea quod multatu rerum effectu videmus, quarii causam penitus unoramus. ut ecce videmus a magnete ferrum trahi, cuius rei causam nemo tortassis explicuerit:& tame esset impudens, si quis in magnete uim eam trahendi ad se sciri ineste negauerit cum id aspectu percipiatur. Ita cum auditu percipiamus, in oratione polita quendam ordinatum oc numerosium sonii inesse, etiamsi cur id accidat reperire nequeamus, tamen in ea numerum esse fateri debemus.
Neque enim ipse uersus ratione est cognitus,sed la tura atq; sensu, quem dimensa ratio docuit, quid acciderit: ita notatio naturs Scanimaduersio,peperit artem. Similitudine probat,amis causam reddi no posse: quoniam artes naturale; non sunt, sed hominu inventa, ex obseruatione naturae.Nam ars poetica,uersus , non propter rationem aliquam cognitus est sed quia naturaliter aliqui poetice loquebant, ec uersius fundebant, quasi diuino quodam amati surore, homines audientes, ec eos uersus sensu percipientes, ratione dimetiri coeperunt,oc notare quid siet in eis quod aures tantopere delectaret. itaq; factum
est, ut ea notatio natur , atm animaduersio poeticam artem pareret. Quod inalqs etiam artibus omnibus accidit,ut originem a natura traxerint,& ratione deinde persectae fuerint. Non igitur aliam artium essedulce causam ait primcipalem, quam ipsam naturam,existimare debemus.
Sed in uersibus res est apertior . quanquam etiam a modis quia busdam cantu remoto, soluta esse uideatur atio: maximeq; id in optimo quo eorum poetarum, qui λυρικοὶ a Graecis nominant,
quos cum cantu spoliaueris, nuda pene remanet oratio. In uersibus apertior est numerus quam in oratione, quia cerus pedibus constant: ut Heroici,Elegi, Hendecasyllabi. Iramuis etiam aliqui uersus reperiatur,quibus si quis cantum remoueat,oratio soluta & numerosa similis esse ii deatur. Hoc autem accidit in eo potissimu genere poetaru, qui Lyrici dicunca Graecis, eo quod ad lyram carmina sua cocinerent. Certe si quis Pindarum, Lyricorum omni u praestantissimis, legat, uidebit eius uersiis parum admodua soluta oratione discrepare. quod etiam in aliquibus Odis Horati j nostri uia derelicet, ut in ea: Tu ne quaesims cire nefas, quem mibi, quem tibi, em Dii dederint Leucothea. 5c in illa: Nliberarum est,nes mori dare ludum, Neri: dulci mala uino la ere.
Si quis igitur, inquit,Lyricis poetis cantum ademetit,hoe est modos lyrae, ecuocem Musicorum,oratio pene nuda remanebit.
Quorum similia sunt quaedam etiam apud nost os uelut illa in
Quem nam te esse dicam,qui tarda in senectute:& quae sequuntur. quae nisi cum tibicen accessit, orationi sunt solumiae simillima.
225쪽
, IN ORAT ORrra Apud Latinos etiam poetas eiusmodi uersus inueniunt qui stnt oratio ni solutae ualde similes: ut apud Ennium, in tragoedia quae Thyestes erat in scripta, carmen est illud quod a Cicerone citatur: Quem' nam te esse dica, qui tarda in senectute. Locus erat eo tem pore notissimus,ltacp subiungit: N quae sequuntur.ii ragoediis autem, ec Comoediis, cum agerentur aderant tibicines,qui modos agebant tibiis, aut paribus aut imparibus,ut Horatius:
Tibia non ut nunc orichalco tantia, tubaes
Aemula sed tenuis, implexi: foramine patico pirare,oe ad e choris erat utilis. Quare cum ec Tragoedorum uoce, & tibicinum cantu uersus illi pronunci
rentur,facile numerus apparebat: cum autem cantus omnis remoueret, tunc erant orationi solutae simillimi.
At comicorum senarin propter similitudinem sermonis, sic saepe sunt abiecit, ut nonunquam uix in his numerus & uersus intelligi possit: tuo est ad inueniendum difficilior in oratione numerus, si in uersibus.
Iam uero, inquit, in senariis Comicorum uix numerus apparet,quoniam quotidiani sermonis magnam habent similitudine, et humiles sunt atq; abi cti.Vnde etiam nonulli dubitariit, utrum comoedia debeat appellari poema, nec nec propterea quod non magnos cocipiat spiritus, ec res tantii humiles admittat. quod Horatius primo Sermonum Satyra quarta sic ostendit:
Idcirco quidam,comaedia nec ne poema
hlet,quaeligeret quod acerstimus,ac uis
tali locus etiam hunc Ciceronis illustrat. nam Horatius ait, in comoedia sera monem esse meris,oc nihil a sermone differre, nisi quod certos pedes habeat: Cicero uero, propter similitudine sermonis, ait in comicorii uersibus uix ni merum intelligi. Vndes argumentu a comparatis: Si difficile est in uersibus numerum intelligere, ubi certi pedes sunt: multo difficilius erit in oratione, quae non certos ac definitos pedes recipit.
Omnino duo sunt quae condiant orationem, uerborii numero rum in iucuditas. in uerbis inest quasi materia quaedam n numero
autem expolitio. Primae quaestioni satisfecit, cum ostederit esse aliqua numerosam oratione. Nunc pergit ostedere, in quo positus sit oratorius numerus,& ex quo natus, ec ad quid adhibeat. Ac primo diuisone utitur, qua docet, duabus in rebus omnem orationis iucunditate consistere hoc est, in uerbis 5c numeris. in ue his autem esse quasi materia,in numeris expolitione. Sed quaestio potest extistere,cur orationis materia in uerbis dicat esse Cicero, cum potius in rebus ecse uideatur. cum enim res omnes ut uult Aristoteles) constent ex materia 5c forma, & oratio ex rebus re uerbis conficiatur, necessari5 sequitur ut res sint Orationis materia, uerba autem sorina. quod etiam Cicero primo de inuetione ostendit, Ac de Oratore multis in locis. Si igitur in uerbis est sorma orationis, quomodo in eis potest esse materiar quod ait hoc loco Cicero ea dem res potest esse di forma oc materia r Certe ita, si diuersis modis cons*d retur.ut animus humanus. si ad corpus reseratur,erit forma. constat enim homo ex corpore tanquam e materia, ec animo tanquam forma. Sed si animus ad uirtutes ec scientias 5c artes reseratur, erit quasi materia, quoniam eis quo dammodo subiacet,ec ab eis insormatur atque perficitur. ita uerba in ora tione si ad res reserantur, sunt quasi forma, quoniam ex rebus ec uerbis constat
226쪽
eonstat oratio. si uero ad numerum reserantur,sunt quasi inateria quoniam in collocatione uerborum numerus est positus. Re Re igitur dixit Cicero uerba quasi materiam esse numeri,quatenus ad orationis iucuditatem 5 expolitio
Sed ut caeteris in rebus necessitatis inueta antiquiora sunt,qua muoluptatis: ita & in hac re accidit, ut multis seculis ante oratio nuda ac rudis, ad solos animorum sensus exprimendos fuerit reperta,quam ratio numeroru, causa delectationis aurium excogitata Idem accidit orationi, quod etiam reliquis rebus: ut primo necessitatis gratia fuerit reperta, deinde etiam uoluptatis. Quod autem necessitatis inuenta sint antiquiora quam uoluptatis, potest exemplis multis declarari: sed nos paucis contenti erimus. Primi homines nudi fuisse dicuntur, itaque necessi laus gratia pelliceas sibi primo uestes contexuerunt, ut in sacris literis legi mus. postea uero Minerua lanificium apud Athenienses excogitauit, ut ue nustiores uestes haberemus: quibus non contenti Lydi,cceperunt uestes primi Sardibus inficere. Iam necessitati satisfa Rum erat, cum Arachne Lydia lineas uestes excogitauit: et bombycinas in Co insula, Pampla ita, platis F. texuit. postremo deliciarum omne genus uestes occupauit. Eodem modo
primi homines pomis tantum & glandibus uescebantur: at postquam Ceres frumenta reperit, clamare coeperunt, αλιρ δρυο : id est, satis quercus. atque ita paulatim eo uentum est, ut abdominis se gulae uoluptati nihil sufficere uideatur. Eadem est domorum ratio. nam primo depellendi frigoris re arcendi caloris gratia speluncas ingrediebantur: donec Dorius quidam, Coeli filius hirundinum nidos imitatus,ex luto oc uirgultis condere casas coepit, quae subirent homines. Deinde Euryalus oc Hyperbius fratres, domos ex lateribus aedificare coeperunt ita paulatim aedificiorum magnificentia creuit. Idem inquit Cicero contigit in oratione, quae primo nuda ac rudis, ad solos animorum sensus exprimendos reperta suit: deinde ad aurium de
ieetationem, etiam numerus ec ornamenta fuerunt adiuncta. Sed si uelitatem inquirere uolumus,oratio cum ipso homine nata est, non autem reperta fuit : 8c initio una lingua omnes loquebantur, postea in aedificatione tur ris illius Babylonicae, cuius auctor Nembrotus fuit, facta est linguarum v rietas. itaque postea populi ac nationes suo arbitrio sibi nomina fecerut quia hus animi sensa exprimerent. Quod autem oratio Ac scriptura nece: sariast, probat Diuus Thomas in libro de Interpretatione, hoc modo: Tria sunt quibus res ipsae significantur,scriptura,oratio, notiones animor v. quod si homo animal esset solitariti, nec ullo commercio delectaretur,ei sufficerent aniami notiones, ad consequendam rerum intelligentiam .siunt enim notiones, animi similitudines quaedam,' uasi imagines rerum. Sed cum homo naturaliter ciuile sit animal, dc consuetudine societates delectetur, necessaria
est illi oratio, per quam sensus animi sibi possit alijs significare, ec de rebus comunibus conlultare ex quo fit, ut illi qui diuersam habent linguam non possint inter se bene conuenire, nisi postquam uerborum significatione perceperint. Praeterea si sola cognitione bensus uteretur homo, idi tantum spectaret quod adest, quodq; praesens est,satis es Iet illi uti oratione, ut cui alijs uersaret:
quemadmodu euain caeterae animantes quibusda uocibus sensus suos inter se declarant: adeo ut quidam existimauerint, etiam bestias suum habere sermonem, quo inter se utantur. Sed quoniam intelligentia habet homo, ratio nem*, Per quam cosequentia cernat,causas rem uideat rebusque praesentibus adiungat ali annecitat suturas: sit,ut non solum praesentia curet, sed etiam ea
quae locoru interuallo disiu sta sunt,ec quae sunt tutura. Quare scriptura est ei
227쪽
IN ORATOREM necessaria,qua possit ξc absentes sacere certiores, si quid est quod aut sita aut
illorum intersi 5 qua posteritati res gestas,artes, scientias Ninuenta caetera commendare possit. Haec quidem necessitas postillauit: sed ut essent iucundiora ec gratiora uenustatem etiam illis, et cocinnitatem et numerum, homi num solertia uoluit adiungere: quemadmodum ait hoc loco Cicero.
Itaq; Sc Herodotus, & eadem, superiorcp aetas numero caruit: nisi quando temere ac sortuito: Sc scriptores perueteres de num
ro nihil omnino de oratione praecepta multa nobis reliquerunt. Sero ostendit numerum suisse repertum, causa delectationis aurium. nam ueteres auetores artem eius non habuerat,ut Herodotus, ec qui de arte Rhetorica scripserunt. Quintilianus libro nono, contra Ciceronis sententiam patat, Herodotum N Thucydidem numeri oratori j studiosos. Sed potius Ciceroni credendum est. Si quid enim numerosum habuit Herodotus, id non ex arte profectu est, sed temere et sortuito accidit. Veteres autem scriptores artis nihil de numero praeceperunt: ex quo intelligitur, eos nonda numerum a-
mouisse. Primus autem qui scripsit aliquid de arte Rhetorica, suisse dicitur Empedocles Agrigentinus. deinde secuti sunt Corax ec Tisias,Siculi: qui de
oratione multa praecept de numero nulla tradiderunt.
Nam quod& Acilius est,& magis necessariis,id semper antec gnoscit. itaq; translata,aut fusi Maut i uncia uerba,sacile sunt cogniata: quia sumebantur e consuetudine quotidiano F sermone.
Ratio,cur ante praecepta rhetorica reperta sint, quam numerus orationis: quoniam in omnibus accidere solet,ut quod facilius est, ec magis necessaria, ante cognoscas. id autem facilius est,quod sensuum cognitioni propinquius est. Quanto uero aliquid a sensu magis remotum est, tanto dissicilius cognoscitur. Vt res humanis usibus aptas facile omnes intelligui, quia sensibus peracipiunti res autem diuinas,et ab ipsa natura inuolutas, pauci; percipiunt,quo niam a sensibus disiunctae sunt. ita in oratione accidit, ut uerba translata,ec facta,& iuncta,facile sint a Rhetoribus cognita, quoniam in uulgati consuetudine at* in quotidiano sermone posita sunt: comuniter enim omnes tranclationibus utuntur, ut ardere ira, inflammari cupiditate: oc uerba faciunt, hoc est a natiuis deducunt, ut urbanus ab urbe, rusticus a rure: ec iungunt a t* c5- ponunt, ut uideo prouideo, peritus imperitus. haec quia facilia sunt,& magis necessaria,ideo prius cognita fuerunt, renotata.
Numerus autem non modo depromebatur neque habebat ali quam necessitudinem aut cognationem cum oratione. itaq; serius
aliquanto notatus & cognitus, quasi quandam palaestram & extre
ma lineamenta orationi attulit. Numerus antea uidebatur ab oratione separatus, et nullam cum ea cogna tionem habere: quo laeta est,ut tarde suerit cognitus, ec orationi adhibitus. Ar 'φt kt L laleetici numerum ec oratione duas quantitatis species esse uolunt,inter se ', quide diuersas, sed tam e in eo couenientes, ut ambae sint de iunctae quantita res,non autem cotinuatae: qualis est linea,ec supersi cies. quatenus ergo numerus species est quantitatis, ab oratione separata, nullam habet cum oratione cognationem: quatenus autem est deiunita quantitas,omnino cum oratione coirenit. Cum igitur ex arte numerus orationi copulat,tunc necessitas costit, ut eadem sint ea, ius prius deiunetii fuerunt. Affert autem numerus palaestria quandam, hoc est elegante exercitatione, & quasi uenusta motum orationi, eis quasi manu extremam addit.nam lineamenta sunt extremitates, ec quasi
228쪽
e ontigur 1 strvs. xisti diear quaedam, per quas corporis forma repraesentat una lineari pictura, quae
ab umbra hominis lineis circunducta reperta putatur, cuius inuentor Philo- Lib.is. eis. Hes teste Plinio) suit. Cicero 3. de Finibus, etiam ad animum transtillii: Ani, i. mi, inquit, lineamenta sunt pulchriora quam corporis. quo in loco pro orna
mentis capitur, sicuti etiam hic intelligi potest.
Quod si & angusta quaedam atq; concisa, & alia est collatata &
distus a oratio, necesse est id non literarii accidere natura, sed in te uallorum longorum & breuium uarietate, quibus implicata atque Permista oratio, quonia tum stabilis est, tum uolubilis, necesse est
eiusmodi naturam numeris contineri. Esse numerum in oratione, probatur hoc argumento: Quod non eiusdem generis est omnis oratio. nam alia est angusta ec concisa alia collatata di distula. hoc autem propter literarum naturam accidere non potest, sed necesse est Ut accidat propter uarietatem interuallorsi,ec syllabarum, quarum aliae longssunt,aliae breues: quibus oratio colligata atq; permista, modo stabilis sit modo uolubilis.Haec igitur natura numeris cotinetur. nam illa oratio qiis est angusta θc cocisa, minutos habet numeros, ec remissos quales fiunt iambi re trochaei. ut pro Milon e: Milo autem cum in Senatu fidisset eo die quoad Senatus dimissi is est, domum uenit,calceos ec uestimeta mutauit: paulisper dum seu No ut fit, comparat comoratus est. Quem locum uehementer admirat in L p.
tilianus,quod in eo sit callida quaedam simplicitatis imitatio. Quin addit,ar-
tem occulta in eo esse, quam tame non explicat. Ea certe minutoru est numerorum colligatio. nam omnes sere iambi sunt, di chorei.quin a iambo incipit, ecduobus iambis desinit. Nullus autem numerus aut pes iambo demissior et angustior est. Illa uero quae collatata ec diffusa est oratio, grandiores oc subi miores numeros habet quales sunt spondaei,Cretici,lonici, Paeones,Epittiti. Ut pro Milone: inias ille praeceps ametia cssis prostratis*sanctissimis lucis, substruetionibus,insanis molibus oppresserat. Incipit enim a spondso, et desinit in Ionicum a maiori. Postea subiugii: Vestrae tum arae uestres religiones uiguerunt. ubi etiam initio spondaeus est, in fine Ionicus a minori. Sequis: Vestra uis ualuit, quam ille omni scelere polluerat. Vbi primo loco creticus est, postremὁ Paeon primus. Natura igitur syllabarum ec pedum efficit oratio nem aliam angustam,aliam collatatam. Sed quid est quod ait Cicero:Oratio tum stabilis est tum uolubilis inintilianus hunc locum aperit. cum enim Lib.s.eq. pedes orationis enumerasset,ita subiugii: Horum pedum nullus non in ora tionem uenit,sed quo quiv sunt temporibus pleniores,longisq; syllabis m cis stabiles,hoc grauiore faciunt oratione:breues,celerem ac mobilem. Est Luitur stabilis oratio propter longas syllabas,uolubilis autem propter breues. quo fit ut huiusmodi natura necessario numeris contineatur.
Nam circuitus ille quem tape iam diximus, incitatior numero ipso fertur, et labis,quoad perueniat ad finem, et insistat. Perspicuu
estigitur numeris astricta orationem esse debere,carere uersibus.
Periodus omnis, quae uerborum ambitu seu circuitu perscitur, suos numeros habere debet,quo feratur incitata sine ulla interruptione aut impedimen to, donec ad finem suum perueniat,& quiescaLEx quibus iam per icuti esse potest,in oratione numeru quidem esse debere,sed uersum minime. Atq; ita sit absoluta prima quaestio: cum probatu multis iam rationibus sit, aliqua es se numerosam oratione. Incitatior fertur. Metaphora a fluuio sumpta,qui nullis obicibus impediat, sed libere cutium suu persciat,donec ad fine perueniat. hoc eniin efficit in oratione numerus: tollit omnes obices,atq; omnia impedimenta,
229쪽
pedimenta, ne claudicet aut insistat oratio,priusquam orbem suum effece in
Sed hi numeri poetici ne sint, an ex alio genere quo da, deinceps est uiden d u. Nullus est igitur numerus extra Poeticos, propterea quod definita sunt genera numeroru . nam omnis talis est, ut unus sit e tribus. pes enim qui adhibetur ad numeros,partitur in tria: ut necesse sit partem pedis aut aequalem esse alteri parti,aut altero tanto aut sesqui esse maiorem.
Transit ad aliam quaestionem. Iam constat,in oratione esse numerum adhibendum.sed is numerus,erit 'ne poeticus,an ex alio genere Sunt enim numeri Geometrici, quibus utunt in rationibus ec proportionibus suis Geometus Sunt Arithmetici, quibus utunt gistae,seu ratiocinatores.Sunt Astrologi-ci,quibus utunt in ascensionibus di descensionibus,& in caeteris motibus Astrologi . Sunt Musici, quibus cantores in suis cantibus tempora dimetiune. Sunt Poetici,quibus carmina sua poete modulant. Quid ergo est,quod ait Cicero, nullum et senum ou extra poeticos, cum uaria numerorii generii costetestes Certe ita capere debemus,ut n5 absolute,sed de oratione tantu Cicero loquat. nam si absolute loqueret falsia esset propositio. Numerus enim Geom trarum,aut Logistaru, certe poeticus no est. Sed nullus est ait Cicero in oratione numerus, extra poeticos. Qiuod hac ratione probatur. Poeticorum n merorum genera certa 5c definita sunt,quae omnia cadunt in oratione,et eam perficiunt, ita ut nullis alijs numeris egeat: ergo nullus in oratione numerus extra poeticos est. Vtitur autem hoc loco Cicero argumentatione rhetoriaca, cuius conclusionem primo loco ponit deinde propositionem, tum rationem uel probationem propositionis, postremὀ assumptionem. Conclusio est illa: Nullus est igitur numerus extra poeticos . Propositio illa: Definita sunt genera numerorum. quam probat hac ratione: Omnis poeticus numerus ne cesse est ut sit unus e tribus,aut par alteri,aut duplus,aut sesquiplus. pares nimeri sunt,ut unus ec unus,duo ec duo: dupli sunt, ut unus ec duo, duo oc qua tuor: sesquipli sunt, ut duo di tres, quatuor di sex. praeter hos autem nullus est poeticus numerus. Ergo definita sunt genera numerorum, nempe tria. Pes enim poeticus, qui ad numeros adhiberi solet, in tria genera diuiditur. nam aut una pars pedis est, aequalis alteri parti: ut pyrrhichius, qui duas bre ues cotinet:&sipondaeus, qui duas longas: N hoc est primum genus.aut una pars est altero tanto maior,hoc est dupla: ut iambus, qui breuem primam longam alteram habet:&choraeus,qui longam primam, alteram brevem:&hoc est secundum genus. aut una pars,altera sesqui maior est, hoc est,alterum tantum 5c medium continet: ut Bacchius, qui unam breuem, & duas Iongas hahet syllabas:&huic oppositus Palimbacchius,qui duas longas ta unam brevem:&hoc est tertium genus, nem praeter haec ullum est. Tria siunt igiturn merorum genera simplicia. nam si qua alia reperiunt,ex his componunt ut Ionicho pyrrhichio oc spondaeo: Epitriti, ex spodaeo Oc Iambo, uel Choreo. atq; ita de reliquis. Vt absurde faciant,qui Ciceronem arguant, quὀd non omnia numeroru genera sit complexus,quia composita praetermisit. quasi uero composita non ex simplicibus fiant, oc simplicia compositis non sint priora.
Ita fit aequalis Dactylus,duplex Iambus,sesqui Paron, qui pedes in orationem 1ad cadere qui possunt quibus ordine locatis, quod
efficitur,numerosum sit necesse est. . Hunc locum fere interpretatus est Quintilianus Iibro nono, cum sic ait: Rhythmus aut par est, ut Dactylus: unam enim syllabam parem breuibus habet. est quidem uis eadem ec alijs pedibus,sed nome illud tenet. longam esse
230쪽
duora temporum,breue unius, etiam pueri sciui. aut se cuplex, ut Paeon, cimius uis est ex toga oc tribus breuibus: quici; ei cdtrarius, ex tribus breuibus 5cloga: uel alio quoquo modo tepora tria ad duo relata, sex ptu faciunt. aut duplex,ut Iambus: na est ex breui oc toga, qui* est ei cotrarius. hsc Quinulianus. ex quibus intelligitur, cur da stylus cqualis dicat: nepe quia unam i onga ec duas breues habet: toga uero duabus breuibus squalis est. ec cur iam bus duplex, qui breui oc toga constat longa enim duas breues Gunet. occur Paeon sesqui maior: costat enim ex una loga di tribus breuibus. tres autehreues,unam longam cum dimidia esiciunt. Budaeus primo libro de Aile sic explicare contendit hunc locum,quasi non antea suisset a Quintiliano declaratus: Sesqui,inquit, appellauit Cicero Paeona, quia pes omnis Paeon longa una syllaba 5c breuibus tribus constat: at longa syllaba in temporum me
uicorum ratione duas breues aequare dicitur. ita sit,ut tres breues longam mnam dimidio superet. nam ternarius ad binarium relatus, sesqui alteram proportionem habet. His rationibus probatum est, tria tantum esse poetico rum numerorum genera simplicia. quamuis multa sint composita. A1Iumit ergo Cicero,genera haec tria cadere omnia in orationem: quae cum ordine locata fuerint, tunc quod ex eis efficitur, necesse est ut apte numerosecp cadat.
quibus ita p ositis re probatis, uera sit ea conclusio: Nullum in oratione nil
Sed quam tu quo numero, aut quibus potissimum sit utendinincidere vero' Omnes in orationem, etiam ex hoc intelligi potest, quod uersus saepe in oratione per imprudeliam dicimus,quod uehementer est uitiosum : sed non attendimus, neque exaudimus nosmetipsos.
Proponit quaestionem, quo numero, aut quibus in oratione sit utendum. Cui non respodet, prius It ostenderit, omnes poeticos numeros in orationem incidere. quod ea ratione probatur, quia sspe accidit, ut per imprudentia in uersus incidamus in soluta oratione: quod quide uehemeter uitiosum est, sed tame uix effugere possumus. quonia in dicendo Dequeter non attedimus,neque exaudiuimias nosmetipsos .hoc aut accidere nullo modo pollet, nisi oes poetici numeri in oratione caderent. Sunt aut numeri simplices, qui tribus his generibus que tradunt a Cicerone,cotinentur, ξc obseruatur in oratione
simul oes duodecim: quatuor squales, quatuor duplices, di quatuor sesqui maiores. Aequales sunt: Pyrrhichius, e duabus breuibus, ut Deus: Spondae Us,e duabus longis,ut prudens: Dae lus elonga 5c duabus breuibus ut carmina: Anapsstus,e duabus breuibus 8c longa, ut paties. Duplices uero sunt: Iambus, ex breuioc longa,ut dies: Choreus, ex longa ec breui, ut solus: Tria brachiis, e tribus breuib.ut dominus: Molossus, e tribus longis, ut Pretores. Sesqui maiores sunt: Creticus, longa breui oc longa ut maximos: Scolius uel Amphibrachiis, e breui longa ec breui, ut benignus. quamuis hic meo iudicio potius inter aequales est numerandus: totidem enim habet tempora, quot Da stylus oc Anapssius ita erunt quinque aequales , 5c tres tantum sesquimaiores: ut aequales sint, Pyrrhichius, spondaeus,d a stylus,anapestus. scolius: sesquimaiores uero, Creticus, bacchius, ecpalimbachius. Bacchius autem fit ex breui ec duabus longis ut amantes: Palimbachius con tra, e duabus longis oc breui, ut aedilis. Hi duodecim pedes, quorum quatuor dua
rum syllabarum sunt octo trium, numeri simplices dicuntur, quoniam a nullo componuntur,oc omnes in orationem cadunt. Sunt at a sexdecim podes, qui numeri compositi dicuntur, quoniam ex his simplicibus componuntur, re quatuor syllabas continent. nam quamuis etiam quinque 5c sex
syllabarupedes tradantur, tamen quia facile pollunt ex simplicibus intelligi,