Marci Antonii Maioragij, In Oratorem M.T. Ciceronis ad M. Brutum, commentarius nuper adeò in eloquentiae studiosorum gratiam conscriptus, nuncquam primum in lucem editus. ... Accessit locuples rerum & uerborum toto opere memorabilium index

발행: 1552년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 연설

231쪽

α quia tiom ina illorum non tam frequenter usurpantur, non eos persequemur.Eorum autem qui syllabarum quatuor sunt, quoniam di frequentissimi sunt in oratione cnam bene omnes sere sententiam claudunt oc nomina Passim inueniuntur, naturam uideamus. Sunt igitur hi sexdecim, ut dixi: quatuor Paeones,quatuor Epitriti, duo Ionici,Proceleusinaticus, di jam bus, dichoreus,dispondarus,choriambus, antispastus. Paeones omnes constante tribus breuibus 5c una longa. quod si longa prima fuerit, dicitur paeon primus , ut laeticia: si secunda longa, secundus paeon, ut potentia: si tertia longa,tertius paeon, ut alienus: si quarta longa,quartus paeon, ut celeritas. Epia triti uero contra,omnes e tribus longis es una breui constant. quod si breuis prima suerit, caeterae longae, primus epitritus dicitur, ut sacerdotes: si secunda breuis, secundus epitritus, ut conditores: si tertia breuis, tertius epitritus, ut concordiae: si quarta breuis, quartus epitritus, ut confirmatur. Ionici ambo ex duabus breuibus & duabus longis constant. sed si duae longae Praecesserint, Ionicus a maiore dicitur, ut prudentia : sin autem breues Priores fuerint, ionicus a minore uocatur, ut uigucrunt. Proceleusmaticus quatuor breues syllabas continet, ut resecuit. Di iambus ex duobus iambis fit, ut amoenitas. Dichoreus ex duobus choreis, ut comprobauit. Disponis clarus e duobus spondaeis, ut oratores . Choriambus, e choreo re iambo, Ut uirginitas. Antisipastus,ex iambo ec choreo,ut amatoris. Hi sunt pedesta numeri, qui obseruantur in oratione. Sed quomodo sit eis utendum, non ita multo post ostendetur. Pedes autem hi frequenter ita concurrunt in oratione, ut uersus efficiant, quod uehementer est uitiosum: quamuis etiam magni uiri aliquando uitare non possint, quia per imprudentiam excidunt.

Notat Quintilianus in principio statim orationis in Lucium Pisonem, a Cicerone senarium iambicum esse factum, quod certe non mirum est: quia sicut a it ipse Cicero, senarios effugere uix possumus. Illud ego longe ma gis admiror,quod in Verrem libro quinto,in hendecasyllabu seu Phalecium

integrum incidit Cicero. sic enim ait: Succes it tibi Lucius Metellus.

od omnino uitiosum est, & quatum fieri potest euitandum. Quin in L

caelo carmen integris la exametrii seci cum sic ait Latent ista omnia Luculle, Titus Liuius hexametri exordio coepit, ut ait inintilianus: racturus ne opera preci m m.

qui Platonem etiam reprehendit, quod in Timaeo statim initium hexametri Posuerit. Sed ista facilius reprehendi, quam uitari possunt.

Senarios uero,& Hippona 'eos emugere uix possumus. magna enim partem ex iambis nostra constat oratio: sed tamen eos uersus acile agnoscit auditor,siunt enim usitatissimi. Vix aliquis inquit tam diligens reperitur, ut iambicos senarios 5c hippona 'eos uitare possit. Cuius rei ratio est, quia sermo noster maiorem partem ex iambis conscitur. Ideo autem uitiosi putantur hi uersus in oratione, quia facile eos agnoscit auditor sunt enim usitatissimi in comoedijs,tragoediis, ocinalijs etiam poematibus. Senarii uero dicuntur, quoniam proprie sex iam his constant. quales sunt illi apud Catullum: Quis hoc potest uidere s quis potest pati Nisi impugicus, oe vorax, oe alio rSed aliquando locis imparibus ut primo, tertio, quinto, spondariam, aut da ritylum,aut anapsitum admittunt.pares autem loci semper iambum se antr

Salustius bellum Iugurthinum ab hexametro uersu incoepit Bellum scripturus sum quod populus Romanus.

232쪽

hoe est,secundus,quartus ec sextus : nisi quod aliquando, secundo & quatio

loco,iambi uice ponitur pes tribractus,ut apud Horatium: Unxere matres tuae addictum feris, Alitibus ais coribus homicidam Hectorem.

Comici uero senarii liberiores sunt. nam primis quilam sedibus sine ulla dis,

ferentia unum ex his quino pedibus admittunt, uel iambum, uel spondsum, uel tribrachum, uel dactylum, uel anapaestum: in sexta uero sede iambum semper uolunt. ut Terentius: Non dubium est quin uxorem nolit filius, Ita Dauum mias timere siens,ubi nuptias Futuras audivit Jed ipsie exit seras. In eiusmodi senarios comicos stequenter incidit Cicero. ut in Pisonem duos ibidem continuat: Oculi, supercilia,stons, uultus genis tui qui stermo quidam tacitus mentis . uos etiam Strebarus obseruauit. nam Melanchthonius parum recte, eum ait pro Marcello esse integrum senisu illum: Fortuna in istius se societatem gloriae. nam senarius non est,nisi priorem dictionem detralias. ec deinde non insistit ibi sed adiungit Cicero, dilon offert: aloe, ita uersum effugit. nam hac ratione media ex oratione detraelis prioribus, ec sequentibus aliquibus uera his, frequentissimi cuiusque generis uersus reperirentur. Sed,ut dixi, Ciceros equenter incurrit in senarios comicos. ut pro Deiotaro: Moveor etiam loci ipsius insolensia. ec non ita multo possim te simultatis reliquias senserit. Hipponactsi uersus dieii sunt ab Hipponacte. suit autem Hipponax ut Suidas ait Ephesius genere, sed patria expulsus ab Athenagora ec Coma tyrannis, Clazomenas habitauit. iambographus insignis habitus est. Plinius ait Hipponactem floruisse Olympiade sexagesima, quo tempore Bupalus re Anthermus statres, qui sculptores erant praestantissimi, claruerut.Hipponacti, inquit Plinius,notabilis sceditas vultus erat, quamobrem imaginem ius lasciuia locorum ij proposuere ridentium circulis: quod Hipponax indignatus, amaritudine carminum distrinxit, in tantu, ut credatur aliquibus, ad laqueum eos compulisse. quod talium est. De hoc sentit Horatius, cum ait

Calle cave,nans in malis esterrimus Poeta tollo cornua,

Quilis lac bae stretrus insta gener,

Aut acer hostis Bupalo. Dionysus Halicarnasseus tradit, hunc Hipponactem de industria trimetrii Archilochium in Scazontem ins egisse, quo mordacior esset, aloe acrius inimicos insectaretur. Vnde sectum est, ut Hipponacteum praeconium, pro infami nota sit ab auctoribus usurpatum . quo eua Cicero in Epistolis usus est:

E inquit addictum iam tu puto esse Calui Licinii Hipponacteo praeconio. Versus igitur Hipponactei nihil a senariis differunt, nisi quὀd senarii in sexta sede iambum semper habent, Hipponactei uero spodsum loco labit

Unde scazontes,id est,claudicantes appellati sunt. les sunt apud Catulluni in Suffenum quendam,malum Poetam: Silenus illa vare quem probe nosti, Homo est uenustus, π dicax, T Wb Asium ι longe plurimos facit versus. HOcgenere carminum Persius opus suum incipit: Nec fonte labra prolui caballino, Me in bicipiti somniisse Parnoo Memmi, ut repente sic poeta prodirem.

Est etiam Hipponacteus uersus ut Seruius existimat qui constat trimetrot a catalectico:

233쪽

ruo N ORATOREM catalectico: id est, quado una tantu syllaba deest ad perficiendu senari v. iit:

Dbms Thalia uatibus fauebat. di apud Horatium: Trahunt honestae purpuras clientes. Frequentes autem sunt apud Ciceronem Hipponacteiuersus. ut in Pisonem est integer Scazon ille: Ex agitioram impunitate concretum. Rursus ille: si hoc animali inuenire non possem. nisi quod hiat in tertia sede. Trimetri uero eatale 'ici, quibus una syllaba deest ad senarium periiciendum,plim sunt.utin eundem Pisonem: simile habes nihil praeter colorem. A me qgidem poenas etiam expetistis. Quorum primus hiat in prima sede, 5c in quarta spondarum habet: secumdus autem totus in Hipponacteus. nam Melanchthonius decipitur, qui putet pro Marcello esse eum Hipponacteum. Tuam disse totam π proprim fatetur. Qui uersus esse nullo modo pote is quis in tertia sede nullam collisioneni faciat, di in quarta ponat anapsinim, quod ex usu non procedit. Illud amtem notandum, quod ait Cicero, nostram orationem ex iambis magnam partem costare: quo sit,ut iambici uersus imprudelibus nobis frequeter excidat.

Inculcamus autem per imprudentiam saepe etiam minus usita. tos, sed tamen uersus, uitiosum genus, & longa animi prouisione sugiendum.

Saepe accidit, ut etiam minus usitatos uersus,quam senarii&hippona 'eisnt, per imprudentiam inculcemus: qui tamen eum sint uerius uitioli sunt in oratione,&diligenter euitandi. Sunt autem minus usitati, Trochaici, ut Archilochius, Nox amoris π qcietis conficia: ξc Bachilidius, floribus corona texitur. ec Anapestici minus in usu sunt, ut Choricus: Animus male sortis. θc Aristophanius, Bonus auctor amicitiae. Ionici etiam paruinusu sunt:ut Timocratius, Sapirii tes honor effert. Sunt alia plurima genera, quae traduntur a Grammae ticis. ita longa animi prouisione opus est, ut ea fugiamus.

Elegit ex multis Isocratis libris triginta sertasse uersus Hiero. nymus, Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam Anapaesticos: quo quid potest esse turpius celsi in eligendo

fecit maliciose. Prima enim syllaba dempta ex primo uerbo sententiae, postremum ad uerbum primam rursus syllabam adiunxit insoque litis: ita factus est anapaestus is, qui Aristophanius nomina tur. quod ne accidat, obseruari nec potest,nec debet.

Isocrates in iuuentute numeri oratorii maxime studiosus suit, ut antea ductum est. itaque non potuit euitare, quin in aliquos uersus incurrerit: quod omnino turpe est in oratione. Quare Hieronymus Peripateticus philosophus , uir egregius ec nobilis, triginta uersus in libris Isocratis notauit: quonihil in oratore uidetur esse turpius.quavis Hieronymus ille maliciose seges serit in eligendo, propterea quod non integras sententias, quae uersum efficerent,notiae potuit: sed demptis syllabis ex priore sententia,& additis ex insequenti, secit anapaestum uersum ex eo genere qui Aristophanius dicitur, eo

quod ab Aristophane poeta repertus fuerit, quod genus uitari nullo modo i Potest:

234쪽

co MMENTARIV s. potest itaque nemo diligens in ea re debet esse. Hieronymus Peripateti cus fuit ex Rhodo insula nobilis philosophus, qui summu bonsi esse dicebat, nihil dolere: quod secundo de Finibus ait Cic.itaque beatitudine πιαλγαλαν, hoc est indolentiam esse dicebat. Versus autem quos Hieronymus iste nota uit apud Issocratem,erant plerique senarii, de quibus iam diximus: sed erant etiam anapaestici aliqui. Sunt autem anapaestici uersius, qui principaliter anapaesto constant: sed tamen frequenter etiam spondaeum admittunt, raro pro celeusimaticum. apud comicos etiam dactylum habent. Huius generis apud Seruium tredecim species traduntur, quas non necesse est hoc loco recens re Satis enim est aptare,quinam sint illi uersus in hoc genere, qui Aristophanti dicantur,ut Ciceronis sententia explicetur. Est igitur Aristophanius an paesticus duplex. Primus appellatur Dimeter brachycatalecticus, qui tribus pedibus constat,uel anapsstis omnibus: ut, Bonus doctor amicitiae, Venit optima Calliope:

Vel primo spondaeo oc duobus anapaestis: ut,

lant regias resonant. Secundus appellatur tetrameter acatalecticus, eo quod octo pedes habeat, cuius hoc exemplum erit: Date vina mihi ate mihi serta,iuuat dare tempora tota Ioui.

Omnes anapaesti sunt, praeter tertium qui est tribrachiis, re quartum qui est spondaeus. nam uariantur interdum, ut initio diximus. Ex omnibus anaparastis fieret hoc modo: nare uina mihi, date sieris, at otharae dare tempora tota sono. Atiphic quidem facile uitati potestsuperior autem non ita facile.

Sed tamen hic corrector, in eo ipso loco quo reprehendit lib/cratem, ut a me an imaduersum est studiose inquirenti in eum, im mittit imprudens ipse senarium.

Hieronymum Rhodium irridet, qui cum Isocratem reprehendi siet, eo quod in oratione uersus efflidissset, ec nonnullos senarios adnotasset, in eo, dem ipse loco per imprudentiam in senarium incidit: ut eodem crimine me mlo condemnari possit, quo ipse Isocratem accusabat. Debet enim eo quisque uitio carere, cuius alterum accusat liam ait Cicero se studiose in eum Hieronymum inquisiuisse quo animaduertet an ipse praestaret, quod in alio reprehendebat:& inuenilia, nullo modo praestitisse.

Sit igitur hoc cognitum, in solutis etiam uerbis inesse numeros: eosdem* esse oratorios,qui sunt poetici.

Conclusio, qua comprehendit duas qinestiones propositas. Per haec in quit) quae dicta sunt, intelligi facisse potest, etiam in oratione soluta num rum este,nes ullam inter oratorios 5c poeticos numeros esse disserentiam. Sequitur ergo, ut qui maximὲ cadant in orationem aptam iam

meri uidendum sit. Et sunt qui iambicum putent,quod sit orationi simillimus: qua de causa fieri, ut is potissimum propter similitudianem ueritatis adhibeatur in sabulis, quod ille dat licus numerus

hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior. Iam illam quaestionem aggreditur, quibus potissimum numeris sit utendu:

quoniam constat omnes poeticos numeros in orationem cadere.ac primum

aliorum opiniones recitat, deinde etiam sira adiungit. Sunt enim qui putent,t 3 iambicum

235쪽

is, 'u'ORAτd Rum . - , , iambicum numerum orationi maxime conuenire, quoniam lit ei quam IL millimus: di hac de causa, dicunt, in comoediis ec tragoediis hunc numerum ideo frequentis,in um esse,quod quandam ueritatis similitudinem habere uideatur: ut ij qui fabulas agunt, quodammodo loqui naturaliter appareant. Numerum autem dactylicu non orationi conuenire dictit, sed potius hex metrorum magniloquentiae, eo quod longe sublimior sit, quam iambicus. Re quidem opinio partim uera est, partim seis a. iambicus enim numerus orationi tenui ac dentissae conuenit, quia numerus est minutus: sed grauioristylo di sublimiori non ita conuenit.ita plerunt sit,ut epistolarum,oc tenuisium orationum claustulae,sententiae* iambo terminenturiorationu uero subalimium, numeris etiam grandioribus.

Ephorus autem,lenis ipse orator, 8c pro se stus ex optima disci Plina, paeona sequitur, aut dactylum: fugit autem spondaeum S

trochaeum.

Ephorus Inocratis discipulus, qui lenis & suauis orator fuit, Fc ab optima

praeceptoris disciplina prose 'his,ex omni pedum numero duos potissimum eligit, paeonem oc dactylum, tanquam omnium opumos in oratione ec in clausulis: duos autem censet euitandos, spondaeum oc trochaeum. Paeonem autem ec dactylum frequenter etiam Cicero sequitur in clausulis. ut pro S stio: Haec est una uia, milai credite, di laudis ec dignitatis ec honoris . nam iusine clausulae paeon est tertius sicut in illatinsperata commutatione rerum eL se renouatam. ec pro Milone: Per uos ac uestram fidem,uirtutem sapientiamque recreemur. Et omnino tertius hic paron magnam habet in sine periodi uenusta tem itaque frequenter apud Ciceronem sunt huiusmodi uoces in fines, uideatur,fateatur. ut,Adhuc neminem poetam cognoui, o mihi fuit cum quinio familiaritas, qui non sibi optimus hine uideatur. 5 pro Milone: N gant intueri lucem fas esse ei qui a se hominem occisum estie sateatur. Da etylus esiam frequenter apud Ciceronem ec incipit sententiam,& claudit. o ratio pro Roscio Amerino a dactylo incipit: Credo ego uos Iudices mirari, quid sit. ec quartus accusationis liber: Multa mihi neces lario iudices. ec oratio in atinium: Si tua tantummodo Vatini quid indignitas postularet . di ter tia Philippica: Serius omnino P. C. quam tempus Rei p. postularet. Saepe e tia dactylus sententia es auditi ut pro Milone: Adeste animis Iudices, ec timorem si quem habetis deponite. Paulo post: Metu crudelissimoru exitiorum carere non possumus. Postea etiam: Ab inimicorum audacia telis* uitam ut impune liceat defendere. Spondaeum etiam ec choreum praecipue geminatum Cicero frequenter admittit, ut itina docebimus.

od enim paeon habeat tres breues, da stylus autem duas,breuitate Sc celeritate syllabarum labi putat uerba procliuius : contra que accidere in spondaeo & trochaeo, quod alter ex longis consta

ret, alter e breuibus fieret: alteram nimis incitatam, alteram ni

mis tardam orationem,neutram temperatam. Haec est ratio Ephori cur paeonem ec dactylum Iaudaret, spondatum 5 trochaeum uituperaret. Paron enim tres breues habet syllabas, ecunam lom gam: dactylus autem unam lonnam, ec duas breues. Vbi uero siunt plures breues suam longe, ibi maior est procliuitas: quoniam breues celeriores sunt quam longae, multoq; facilius fluunt. quae res uidetur multo iucundissimam orationem efficere, quonia non nimium tarda est propter syllabarum longitudinem, net tamen nimis incitata: cum tempora ues aequalia sint, ut

ιn dactylo: uel sexcupla tantum, ut in paeone, Verum spodaeus qui tantum elongis

236쪽

conMENTARI V s. iis longis constat, nimis tardam orationem eisM.trochaeus autem, quia fit e breuibus, nimis celeriter currit: unde etiam nomen habet a trocho. Sed quaeri potest,cur Cicero dicat trochaeum e breuibus fieti cum Grammatici dicant, hune pedem ex longa oc breui constare: u totus. Sed sciendum est, ab anti quis eundem appellatum fuisse trochaeum, qui tribrachiis dicitur, eo quod ex tribus breuibus constet: ut, dominus. quod ex inintiliano satis intelligi potest. is enim libro nono sic scribit: Tres breues trochaeum, que tribrachyn dici uolunt,qui choreo trochaei nomen imponunt. N postea sic asserit: Trois chara, quotis ultima sit longa, cduerti in anapaestum. quod certe fieri non posset, nili tres breues essent in trochaeo. Praetetea subiungit haec uerba: idem trochaeus praecedente longa fit paeon,quale est Si potero.&: Dixit hoc Cic ro, obstat inuidia. Paeon autem primus, e longa & tribus breuibus constat ergo sublata longa, restat trochaeus e tribus breuibus. Vult igitur Cicero,trochaeum tribus syllabis breuibus constare. quod etiam Ephorus sentiebat,quipedem hunc tanqua nimium celerem damnabat, eo quod e breuibus fieret. Quamuis autem Cicero trochaeum e tribus breuibus, choreum autem e longa Θc breui constituantamen quia duae breues unam longam efficiunt, idciraco idem pes trochaeus a Grammaticis, ta choreus,utrol nomine appellatur,

qui e longa di breui syllaba fit, & tribracto est aequalis . hunc pedem ait Ari

stoteles tertio Rhetoricorum,tripudiis aptiorem esse,quam orationi: unde eistiam choreus, a choreis fuit appellatus. Quintilianus ait non optimum hunc

esse pedem,sed tamen geminatus in clausula magnopere laudatur: ut, Ausus est confiteri.& pro lege Manilia: Frucium est amplissimum consecutus. Sed tunc habet nomen suum, di dichoreus appellatur.

Sed & illi priores errant, & Ephorus in culpa est. Nam & qui

paeona praetereunt ,non uident mollit simum a sese numerum,euia

demin amplissimum praeteriri.

Duas opiniones proposui unam eorum qui iambicum numerum omnia um maxime probarent: alteram Ephori, qui paeona & dactylum sequitur. spondaevmec trochaeum suetit. Nunc autem has opiniones ambas reprehendit.ac primo eorum qui iambum unum ample futiatur, quos in eo potissimilait errare, quia Paeona praetereunt, qui numerus est in oratione mollissimus, at idem amplissimus. Et sane Cicero ipse in clausulis hoc pede utitur frequetissime. ac praecipue in demonstrationibus, cum aliquem laudat&uituperat. nam secunda Philippica quinquies in eadem pagella paeone terminatam Melausiam sententiam notauimus. Oportet autem quatuor ultimas syllabis obseruare, e quibus si tres breues fuerint, ec una longa, paeon efficitur . sic igiatur ibi Cicero: Quae flagitia domus illa diutius ferre non potuit. Item: Patrio iure ac potestate prohiberet. Item: Ne nimis sero ad extrema ueniamus. Item: Qui sua erga me beneficia commemorat. item: rae aute erat domus f Sed hic pes, ut dixi, frequentissimus est apud Ciceronem. ita v non mirum est,

si hoc loco damnat eos qui paeona praetereunt, in quo pede sit 5c decor ecmaiestas.

Quod longe Aristoteli uidetur secus, qui iudicat heroum nu

merum grandiorem quam desideret soluta oratio. iambum autem nimis e vulgari esse sermone. ita neque humilem, nec abiectam orationem,nec nimis altam dc exaggeratam probat: plenam i men eam uult esse grauitatis,ut eos qui audient,ad maiorem admirationem possit traducere. Aristoteles tertio Rhetoricorum , ubi de numero tractat,heroum n meru ait esse σεμνὸν - λυψὶ rivi Q Aiu ληι v.hoc est, ampli sonorum,s 4 ec egentem

237쪽

224 I N ORAYOREM N egentem harmoniae. quoru uerborum sensum interpretans Cicero, numeru herou ait eise grandiore quam desideret soluta oratio. Ac de primo quide ephileto nemo dubitat. σψνορ enim latine sonat amplus, grauis, grandis. At de secundo dubitatur. nam λεκῖκόρ, a λύιρ deductum uocabulum, potius humile quiddam ec remissum, quam grande & sonorum significare uidetur. Itaque idem Aristoteles in Arte poetica, iambicum omnium carminum ma xime λέ- ικὸν esse scribit. quod Cicero paulo ante conuertisse uidetur hoc modo: Sunt qui iambicum putent, quod sit orationi simillimus. ut quod λε- ον vocat Aristoteles, Cicero dicat orationi simillimum. Gomodo ergo numerus herous potest esse λυῆ οt, cum sit amplus ec grandis r Hac ratione motus uir doetissimus,Petrus Victorius, putat apud Aristotelem deesse norationem ἡ: ut dicatur herous ἀλ- κὰ, quasi non aptus orationi. atque hoc auctoritate Demetrii probare contendit, qui numerum heroum ου λογικὸν esse dixerit: quod omnino significat, non aptum orationi. ut sit idem λ ικοε apud Aristotelem, quod λογικορ apud Demetrium. Ego autem non temere mutandam esse lectonem apud Aristotelem censeo, cum praesertim haec di ci o λω δικὀe duelicem habere significationem possit,& a duobus nominibus deduci. nam si a λεἱιρ fiat, tunc aptum orationi significabit, quo sane modo iambus λέκ*κοα dicetur: sicut etiam λεκpiae homo, disertus dicitur: oc λτα de apud Xenophontem, disertissimus, ut Iulius Pollux libro secundo capite περὶ φωνῆe adnotauit. Si uero deducatur a Mκ e, Mκbκe: elegantem re egregium signiticabit. nam λυcri idem est, quod apud nos 'electus: unde λ- dicimtur αριstae, hoc est optimates di principes in ciuitate sicut ait Phavorinus. Quin Hesychius ita scribit: λυ Og,ωρ σεμνὸν . quas pene sit idem quod secundo loco ponit Aristoteles, cum eo quod primo loco posuerat. Iulius etiam Pollux libro quarto capite περῶ ωιχου, inter personas puellarum ponit etiam λεκ*-ν, quam depingit bene comatam, nauis capillis, oc candis do colore. ut sensus sit Aristotelis:Heroum numerum esse grandem, ec et gantem,sed egere harmonia, quae poematis accommodati solet, non oratio ni. Heroum uero numerum appellat dactylum ec spondaeum, quoniam cammini heroico sunt ambo familiares. Quintilianus libro nono, heroum pro dactylo accipit. sic enim ait:Et herous, qui est idem daetylus, Aristo teli amplior. Demetrius etiam spondatum appellat heroum. Cicero tertio de Orat re,non tantum dactylum ec spondaeum,sed etiam anapaestum heroi nomine

contineri docet, quonia interuallis dactylo oc spondso par est . sic enim ait: mare primum ad herou nos,dactyli re anapssii Sc spondsi pede inuitat.loquitur aut de Aristotele, quem ait inuitare quidem nos ad herou numerum, sed tamen ex omnibus paeonem probare maxime . sic enim paulo post ait: probatur autem ab eodem illo maxime paeon,qui est duplex. nam aut a longa oritur,quem tres breues consequuntur, ut haec uerba: Desinite, incipite, comprimite. aut a breuibus deinceps tribus extrema producta atm longa, sicut illa sunt': domuerant, sonipedes. Atque illi philosopho ordiri placet a superiore paeone posteriore finire.haec ibi Cicero. Petrus aute Victorius, qui nuper in Aristotelis Rhetorica comentatus est, Cicerone sibi ipsum ad uersari putat eumm duabus de rebus accusat. Primo, quod contraria dicandeinde,quod Aristotelis sensum non intelligat. Qua in re mihi, quod pace eius dixerim,sine ratione caluntari Cicerone uidetur. Na primo qua in re sibi conarius est Cicero modi . de Orat. dicasinos ad herou numerii ab A mstotele inuitati: hic aut dicat herosi numera Aristoteli gradi ord uideri quam desideret soluta oratio. Certe hscprimo aspectu no accurate cosideranti uideri cotraria pollunt: sed si quis dissipeter aduertat nulla in eis repugnantia inueniet. nam 3. de Orat. Crassus ex Aristotelis uerbis hunc sensum elicit, ut nos quide ad herou numerum incitet, sed tame et psone loge prsponat. Hoc aci. loco

238쪽

e o H n g s T A RI V L asyloco Cicero sentit idem omnino.nam ostendit, quemadmodum Aristoteles

heroum numerum cum iambo comparet,& heroum grandiorem quidem iudicet,quam oratio soluta pollulen iambum autem nimis humilem,ec e uulgari esse sermone. quoniam oratio neq; abie sta esse debet,nem nimis alta: sed tamen eam uelit esse plenam grauitatis,ut eos qui audient, ad maiorem admirationem possit adducere. Qui deliquaeso, uelle plenam esse grauitatis oratio

nem, nili nos ad heroum numerum inuitare r Deinde quid sibi uult illa parti cula,Sed tamen r Nonne corrigit id quod ante dixerat hoc est, herou grandiorem quidem esse, quam uulgari ec solutae orationi conueniat: sed tamen admittendum, ut plena grauitatis fiat oratio ς Alioqui quomodo in admira tionem ducet audientes, nisi fuerit alta ec exaggerata r Quid prsterea r Nonne idem adiun it Cicero quod tertio de Oratore dixerat, Paeonem ab Aristotele maxime probari s Qua igitur in re sibi contrarius est Equidem non uideomisi quod Uietorio libuit pauli sipes argutari. Sed Aristotelem inquit non intellexit Cicero. lino uero praeclare intellexit.Tu uero Victori, neu CL ceronem neo Aristotelem intelligis. Quid ais bone uir c Cicero credidit he mos numeros omnibus locis ab Aristotele laudatos atq; alijs pedibus prspositos,non animaduertens accurate quid de illis statim Aristoteles prsciperet ubi hoc ait Cicero ubi tu hoc apud Ciceronem expiseatus es Nam tertio de Oratore no hoc certe dicit, neq; hoc in loco .cu Sc ibi ec hic aperte dicat, Paeonem non aut heroos pedes aliis omnibus ab Aristotele praeponi. Sed tu nimiru caluniandi ansam ab illo adverbio primum, nactus es: neq; aduertisti, non ad prsstantia numerorum, sed ad locu Aristotelis referri. nam Aristoteles primo loco de heroo mentionem facit, sed postea parone illi prsponit. Primum igitur, hoc est primo loco, nos ad heroum pedem Aristoteles inuitat, sed deinde paeonem maxime probat. Sed, inquit Viictorius, Aristoteles hos pedes heroos aperte fugiendos praecipiti lino uero hoc aperte falsum est: 5c miror

tantum uirum,ut Ciceroni malediceret,iam leuiter abducia fuisse ut Aristotelis sententiam non consideraret sic enim ait Aristoteles: NHfυ6 δεό

έκτασα. hoc est: Ex numeris herous grandis est,& elegans,ec egens harmoniae: iambus autem ipsa est imperitorum oratio. ideo ex omni genere carminum in iambica maxime loquentes incidunt. Oportet autem effici pranditatem, ec in admirationem inducere.haec Aristoteles. Ex quibus uidere licet quam bene Cicero sententiam eius intellexerit,ec quantopere fal latur Victorius. Nam heroum numerum Aristoteles magnopere commen dat, sed tarn en ait egere harmonia. quo significat grandiore illum esse, 6c uersibus aptiore,in quibus est harmonia. Iambu uero pene contenit, quod imperitorii sermoni simillimus sit: in oratione uero granditate esse oporteat. quod dicit, nos ad iambum fugiendii 5 heroa ample 'endu invitat, ut optimECrassus interpretatur: quod etiam indicant ipsa uerba.nam cum prius Aristoteles dixisset heroum esse. postea docet in oratione σεμνοκτα esse oportere: quod idem esse, ac si dixisset, heroum in orationem admitti oportere, quis non intelligit r. Admittit igitur ec Aristoteles ec Cicero numerum horoum in orationem: sed ita nes equentior sit quam oporteat.sic enim esset nimis alta ec exaggerata oratio. od si opportune adhibeatur, plenam grauia talis orationem efficiet. Hic aduertendum est,Ciceronem, id quod Aristoteles dixerat in irri,interpretatum esse, ad maiorem admirationem traduce

re di quod dixerat Aristoteles,4 ὰς ποVῶν,Ciceronem uertisse, euulgari esse sermone. atq; ita sententiam Aristotelis explicare pergit.

Trocheu aut no probat,uel minime, qui est eo de sipacio quo Aio

239쪽

ias . IN ORATOREM

reus. Cordacem appellat, quia contractio Sc breuitas dignitateni

non habeat.

Pergit Aristotelis sententiam de numeris orationis explicare. Trochsunt inquit non probat Aristoteles uel minime pedum omnium probat. est autem troclisus eodem spadio quo choreus, unde frequenter alter pro altero capitur.Trochsus enim, ut superius ostendimus, tres syllabas breues omnes coplectitur: choreus aut unam longam ec unam breue,ita ut longa prior sit, breuis insequatur. loga uero duarum breuium amplectitur sipacium: ita choreus est eodem spacio quo trochsus. Appellat autem Aristoteles ipsum troclisum cordacem, eo quod propter cotractionem 5c breuitatem syllabarum nullam dignitatem habere uideatur. Est enim cordax, saltationis cuiusda lasciuaere impudentis genus, quo ueteres in conuiuiis ridiculi gratia uti solebant.Vlpianus Demolthenis interpres Olyothiaca secunda, cordacisinu appellat, atq; ita describit, G 1e ovi ἀρ-απρουπῆρ: Cordacismus est species saltationis obscoenae alip indecorae. ide sere tradit Aristophanis interpres. Huius salta tionis meminit etiam Atheneus libro i . di Lucianus in Icaromenippo. Certe apud Graecos turpiter di indecore saltare significat. Theophrastus cum uecordem hominem significare uelit, ait eum etiam sobrium non dubitatum cordacem saltare. ex quo potest intelligi, non bi torum,sed eorum qui bene poti es leni,hanc saltationem fuisse. hac de causa dixit Aristoteles, troclisum este Γααδπιωκάτθου, hoc est nimis incitatum ac tenerum,qualis saltatio illa quae cordax uocabatur.

Ita Parona probat, eo ait uti ocs,sed ipsos no sentire cu utatur. esse aut tertiis ac mediu inter illos. sed ita fustos eos pedes et Ie,ut in eis singulis modus in si aut sesquiplus,aut d uplex,aut pari

Aristoteles ex omnibus pedibus Paeonem maxime probat, quod auersusit alienus: oc omnes ait oratores eo uti solere, neq; tamen aduertere cu ut an tur. certe uoluit Cicero tantum sententiam Aristotelis, no uerba exprimere: sic enim apud Aristotele legitur, λωτετῖ δε πω σω , ωι ν απο χασυμάλ' Ιαιδνοι,ουκ 'ονφλεγειν τις ta. q uae uerba sic conuerti pos Iunt: Restat pcan, que immittere in oratione cu coepisset Thrasymachus,antiqui quidem eu istequentabant: nec tamen quis hic numerus esset,dicere poterant. Nessi enim intelligebant antiqui, hunc numerum esse sesqui maiorem, & esse tanquam tria

ad duo, quae sesquialtera proportio dicitur . nam Victorius inique atq; indocte Cicerone lacerat, quod Aristotelis uerba non secutus lacrit, cui plenes Ciceronis neq; Aristotelis sententia percipiat. neq; enim unu tantia pede paeone probat Aristoteles, sed omnes paeoni pares: uel, ut apertius dicam, omnes qui eam interualloru proportione habent,qua tria ad duo. quod antiqui nesciebant. Quod autem dicatur tertius ac medius paean inter caeteros,hse est ratio,quod heroi numeri sunt omnes aequales ut spondaeus, dactylus, anapssius. Iambus autem,oc trochaeus sunt duplices. ital paeon, qui neque aequalis neque duplex est, ut sit tertius necesse est. Cum uero sequi maior sit, aequales stuperaq& a duplicibus superatur: quo fit,ut aliorum medius esse uideatur. Sunt enim ita facti pedes omnes, ut modus eorum aut sequi plus sit, ut in paeone πία γαρ πρὸe Aiactus, inquit Aristoteles . nam tria interualla ad duo conseruntur, nempe tres breues ad unam longam aut duplex, ὸ δε ορ- , inquit ille nam in iambo ec trochaeo duorum temporum ad unum ratio consideratur aut par ο μει ν e s V. dixit Arist. herous enim ad duo te sora,duo altera confert. atq; ita est Aristotelis de numero explicata sentesia. einceps igit Cicero, refutatis prius aliora opinionib.sententia sua exponit.

240쪽

conMENTARIus ii, hacis illi de quibus ante' dixi, tantummodo commoditatis habuerunt rationem,nullam dignitatis. Iambus enim&daebius in uersus cadunt maxim P. itaq; ut uersum fugimus in oratione sic hi sunt euitandi continuati pedes . Aliud enim quiddam est oratio, nec quicquam inimicius quam illa uersibus.

Alii qui de pedibus orationis traetauerunt, uidentur commoditatem tantum in dicendo quaesiuisse, non etia dignitatem: nos autem etiam dianitatis uel maximam rationem ducimus. Quare numeros quidem omnes admitti-

aut exum uariet a & aures oble stet, & in uersum non incidat. quod Iaci Ie fiet, si eorum pedum continuationem sumemus, qui maxime in uersus cadunt: quales sunt iambus & dactylus. hi enim pedes maxime metriisci Iurat, ex in continuatione uersum essciunt: ut quatuor iambi dimetrum sa-ciunt,sex uero trimetrum, qualis est Ode illa apud Horatium: Beatus ille qui nocκl nezociis,

vi priscagens mortalium, Paterna rura bobus exercet I is Solutus omnifaenore. .

Dactyli duo uersum Hirminachium iaciunt ut,

Tibiaperyonat. Tres, uersum Simonideum conficiunt: ut Indue passia sorica. inatuor Almanicum: ut, o uo .i e bacit noxa carmina: ii in cn dactyli continui, Simonideum uersum constituunt: Parthenopaeus erat puer Arcadiae decus. Ipliscus uersus sex da stylis continuatis vicit ut, didera pallida dijugiunt s.ce territa luminis.

Pugnatione dii ierant. Sed hoc raro faciendum est quoniam tres iambi metrum Anacreontium essiciunt. Initio totius orationis iambus non Ponitur quia numerus humilis,N dignitatem non habens. ergo Cicero suas oranes a quatuor pedibus potissimum incipere sole hoc est a tribus herois.cui sunt,spondaeus dactylus anapaestiis, & a cretico . Vel igitur a spondaeo inciapit. ut pro lege Manilia: Quanquam mihi frequens. pro Milone: Etsi uereor udices. pro Cn. Plancio: Cum propter egregiam Dro Donio sua: Cum multa diuinitus. pro Caelio: Si quis iudices sorte pro Cornelio Balbo Si audio,

R dὸς stylo , ut pro Roscio Amerino : Credo

ego uos Iudices. In Vatinium: Si tua tantummodo . Philippica tertia ' Serius arbitror

SEARCH

MENU NAVIGATION