Marci Antonii Maioragij, In Oratorem M.T. Ciceronis ad M. Brutum, commentarius nuper adeò in eloquentiae studiosorum gratiam conscriptus, nuncquam primum in lucem editus. ... Accessit locuples rerum & uerborum toto opere memorabilium index

발행: 1552년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 연설

251쪽

ass IN ORATOREM

quia pertinet ad usum, quae pars quarta & extrema nobis in diui, dendo fuit: si ad quam rem adhibeatur,ad delectatione: si quando,

semper: si quo loco,in tota continuatione uerborii. si quae res emisciat uoluptatem, eadem quae in uersibus: quorum modum notat ars,sed aures ipsae tacito eum sensu sine arte definiunt.

totium esse posse,quamuis alius alio melior atq; aptior sit: ut Paeon,quom Aristoteles caeteris omnibus anteponit.Deinde querebas,qui locus esset numeri proprius. et c5cludit,in omni parte uerboru ei te numeris,quoniam e longis ec breuibus syllabis omnia uerba componuntur. Tum, unde sit ortus num

rus 5 ait, ex aurium uoluptate. quoniam delectate aures ex obseriratione naturae numerum inuenerunt. Quarto quan ebatur,quae sit ratio componendirum numerorum s quam quaestionem nondum soluit, quia pertinet ad usum numerorum, de quo postremo loco sibi dicendu proposuerat, cum hanc u diationem quadripertito distribuerat. Quinto,ad quam rem numerus adhibeatur Wconcludit,ad delectatione tantum,non autem ad necessitatem uestitilitatem: quamuis etiam saepe sit utile,delectare. Sexto,quando si adhibendus & ait, semper. nam omne genus orationis, siue tenue sit,sive mediocre, siue sublime, suos numeros habere debet. quin etiam epistolae,sermoq; quocidianus, numerum situm requirit,ut docet inintilianus. Septimo quaerebatur, quo in loco 5c concludit, in tota uerborum continuatione: quamuis magis in extrema parte seruetur. Postremo, quid sit illud quod uoluptatem es.ficit oc ait idem esse quod in uersibus, quod ex arte praecipue constat: sed i men etiam sine arte solent aures iudicare. Atque ita de numeri natura satis diactum est.

Satis multa de natura sequitur usus, de quo est accuratius disputandum . in quo quaesitum est, in toto ne circuitu illo orationis, quem Graeci id Ap, nos tum ambitum,tum circuitum,tum com Prehensionem, aut continuationem, aut circunscriptionem dicimus: an in principi js solum, an in extremis,an in utraque parte numerus tenendus sit. γ Tres iam partes institutae disputationis ab luit: hoc est, de origine de causa de natura numeri oratori l. Superest quarta, de qua nunc tractare instituit: hoc est, de usu. de quo ideo uult accuratius disputare, quoniam in omnibus prop e rebus dissicilius est usium,quam aut artem aut prscepta intelligere. At que in hac parte multas ponit quaestiones, sicut etiam superius, cum esset de numeri natura uerba fac iurus: quas deinde sollatim explicabit. Ac prima quidem illa est quaestio, an in toto circuitu uerborum numerus tenendus sit ran in principiis solum c an in extremis r an in utraque parte: hoc est, & in principijs, S in extremis r Quem autem uocet uerborum circuitum, decla rat nempe quam Graeci πε θοδον appellant. Est autem periodus apud Graecos, proprie uiarum circuitus. Vnde uerbum, quod circumeo si gnificat. Sed desiide generaliter ad omnem circuitum transfertur. Hinc periodo uictores sicuti Festus ait,dicebantur olim Hieroni cs,qui Olympia, Pyllaia,Nemea, Isthmia uicissent: quae res maximam apud Graecos dignitate habebat,sicuti libro nono Uitruvius testatur. Hinc etiam periodicae febres dicutur a Medicis,qus flatis diebus quodam quasi circuitu reuertuntur: qualis est

tertiana di quartana. Quin etiam Theologi nostri sic t Erasmus notacit in

prouerbio Octo quaestiones propositas paucis uerbis concludit. quaerebatur enim prito. Qui esset numerus oratorius. 5 concludit,omnem poeticum nummi ora

252쪽

prouerbio, ultra pensum uiuit metam uitae fatalem periodii appellant, quam nulli pretercurrere fas sit. A' Cicerone periodus multis nominibus appellat , quod ex hoc loco potest intelligi, ec Quintilianus annotauit . Ergo quinque

modis dicituri ambitus,circuitus, comprehensio,continuatio,circunscriptio. Quintilianus etiam alia duo nomina adiungit,ut dicat circvductio, et conclassio. Aristoteles libro tertio Rhetoricoru hoc modo periodum definit λάγ, δῖπερ λεψιν ἔχουσαν τελωψ,αωτῶν istas M. De es συνοάλι hoc est: Periodus est oratio, quaestincipium habet ec finem ex sese, magnitudinems quae uno aspectu facile percipiatur. Ex qua definitione satis intelligiatur, Aristotelem damnare longas periodos: quippe qui uelit, periodi partes mentis oculis facile omnes simul perlustrari posse: que si talis fuerit erit etiam mysα υ es: tile, hoc est,iucunda, di ad intelligendu facilis. Sed ut Ciceronis

quaestionem absoluamus, dicimus in extrema periodi parte numeris elle diligentissime obseruandu ut duos saltem aut tres in fine pedes metiamur, quod etiam supra docuimus. In principio uero non tanta requirit diligentia satis Gnim erit, cauere ne a uersi, aut a uersus parte notabili incipiamus. In medio sic oportet numeros temperare, ut non insistant, sed ad extremit bene fluant.

Deinde cum aliud uideatur esse numerus, aliud numerosum,

quid intersit

Haec est disterentia inter numerii et numerosum quὁd numerus pedes tantum poeticos coplectitur, ec in oratione nullus est numerus extra poeticos, Ut supra dietum est: numerosum autem id dicitur, non tantu quod in sic numerum habet, sed etiam quod concinnitate uerborum,di cdstructionem num

eo similem: quo fit, ut numerosum plura contineat,quam numerus. In Oratio ne uero non tantum numerus,sed etiam numerosum esse debet.

Tum autem, in omnibus' ne numeris aequaliter particulas de

ceat incidere, an sacere alias breuiores, alias longiores: idq; quando,aut cur, quibusq; partibus, pluribus ne an singulis, imparibus an aequalibus: Sc quando aut istis, aut illis sit utendum: quae* inter se aptissime collocentur, S quomodo an omnino nulla sit in eo penere distinctio: quodq; ad rem maxime pertinet, qua ratione numerosa fiat oratio.

Ambitus uerborum suas habet partes, quae membra dicuntur N incisa: Cicero uocat hoc loco particulas. aerit igitur,an in omnibus numeris deceat particulas aequales efficere an melius sit, alias esse breuiores, alias longio res. ec dicimus haec esse uarianda, ut aliquando particulae sint aequales. quo niam tunc ea concinnitas fi quae sua siponte numerosa est, cum paria paribus redduntur: hoc est,cum membra parem habent numerum syllabarum,uel in terualloris,ut unum alio ne* breuius ne* longius sit.ut initio orationis pro-

A. Cecinna duo membra sunt prorsus paria,& syllabarum numero di sipacio temporu si quantuin agro locis desertis audacia potest,tantum foro atque in iudiciis impudelia ualeret. Illa uero pro P.Sestio, parem habet numerii stilabarum: Senatu obsideret, bona diriperet, aedes incederet te sta disturbaret. Sed no decet has particulas aequaliter semper incidere,verum interdit breuiores,interdu logiores factedae sunt. ut pro lege Man. Plura bella gessit,cb caelori legeriit: plures prouincias cosecit, qj alij concupiueriit. Sed quaeri potest, quando,aut cur ita faciendu sit f 5 dicimus, quando res ipsa postulauerit, Nut orationis uarietate delectent aures,neq; tame artificia agnoscant. Sed his

partibus utemur ne singulis separatim an pluribus simul r Interdu singulis separatim ut, Sicilia adihi, Micam explorauit,inde Sardinia cinn classe uenit. interdum

253쪽

4o IN' ORATOREM interdum pluribus ut . ut: Quis enim toto mari locus per hos ann8s, aut tam firmum habuit praesidiu ut tutus esset aut tam fuit abditus ut lateret Oratoris uero prudentia iudicabit, utrum imparibus, an aequalibus utatur, e quando aut istis aut illis sit utendum. nam in laudationibus licebit aequalibus ludere,ati omnem concinnitate exquirere: atm etiam interdit in sententia dicenda,in qua frequenter & laudes & uitupetationes incurrunt. in iudiciis a tem paulo te mores esse decet, & minus exultare numeris,neiudicibus suspecti fiamus. Debet orator uidere,quae particuis inter se aptissime collocentur,ec quomodo: ne uel incitatiores sint breuium syllabarum numero, uel tardiores, ob longarum multitudinem. Deinde uidendum est, an aliqua distinimo sit in hoc genere, quoniam numeri omnino sunt dicendi generibus ec causis accommodandi. In hac etiam parte quaeritur,qua de causa numerosa fiat or tio, di ad quem finem c nam orationem numerosam ideo facit orator, ut res quas tractat,magis illustres ecomatas esticiat,ut postea dicetur.

Explicandum etiam est, unde orta sit forma uerborum: dicen dumΦ, quantos circuitus facere deceat: deq; eorum particulis,&tanquam incisionibus disserendum est: quaerendum Φ utrum una

species Sc longitudo sit earum,an ne plures & si plures,quo loco,

aut quando,quo genere uti oporteat.

Proponit etiam alias quaestiones, quas deinceps explicabit: ut unde so ma uenustasq; uerborum sit orta,quae laneo collocatione nascitur: ec quam magnos ambitus facere oporteat, nempe quatum commode spiritus cape repotest, ut ex duobus aut tribus, aut quatuor membris . nam maiores periodi raro inueniuntur,ut postea docebimus. Vult etiam disputare de partibus periodorum, quae sunt membra ec incisia: utrum una sit earum longitudo,an plures.Nam interdum paria sunt,interdu imparia. quo fit ut plures habeant longitudines. Videndum est igitur,cum plures sint,de loco, de tempore,et de genere earum,ut sciamus ubi, ec quando, & quo modo sit eis utendum.

Postremo totius generis utilitas explicanda est,quae quide patet latius. no ad unam enim rem aliquam,sed ad plures accomodatur.

Dicendu est etiam,quae sit utilitas Oratorii numeri,quae quidem ampla est, et late patetmeo in una tantu re,sed in Pluribus perspicitur. Licet enim iucunditatem potisiimu numerus efficiat,tamen etiam grauitate, ec uim ec proba hilitatem, amplitudine adfert orationi. Hoc est quod ait Cicero, ad res plires numerum accommadari.

Ac licet non ad singulas res respodentem de uniuerso genere sic dicere,ut etiam singulis satis responsum esse uideatur.

Quamuis mulis sint quaestiones de numero propositae, tame potest aliquis eas omnes soluere,etiam si no ad singulas resp5deat: modo de ipso genere numerorum uniuerso bene dicat. Nam quod in genere probatu fuerit, id etiam in parte probatu intelligit. ut si,exempli gratia,probatu fuerit,uirtute esse animi habitu,rations,modos naturae consentaneii: id etiam de temperatia prohatum intelliget,quonia uirtutis pars est temperantia. Eodem modo,de prudentia,iustitia,fortitudine: atm item de earum partibus, ut de continentia,patientia, clementia, liberalitate et caeteris. Eadem ratione si quis de numero generatim tractauerat, uidebitur etiam partibus satisfecisse, di propositis q*Ostionibus respondissse.

Remotis igitur reliquis generibus, unum selegimus, hocquidem quod in causis seroi uersatur,de quo diceremus.

Quoniam

254쪽

co MMENTARI Us. α ainioniam multa sunt scriptionum genera, ut orationum in Demonstratiuo, Deliberativo, iudiciali genere: ut historiarum,dialogorum, disputationis, re multa alia: seiunctione utitur trocloco Cicero, ut ostendat, quo de genere potissimum praecepta tradat. Praetermissis inquit alijs generibus omnibus, de illo tantum praecepta dare uolumus, quod ad causas forenses attinet. Breis uitet igitur alia quaedam genera percurrit. deinde ad silas causas reuertitur

E rgo in at as,id est, in historia , & in eo quod appellamus larιδεικ

κὼ ορ,placet omnia dici Isocrateo,Theopdpeocp more,illa circumscriptione ambituΦ, ut laquam in orbe inclusa currat oratio, quo ad insiliat in singulis per sectis, absolutis in sententris.

id ergo spoiset aliquis dicere. cum tu Cicero de serensibus tantum causis agas,si mihi uel historiam uel encomtum scribere contigerit, quid erit faciendum c Resipondet Cicero, duos egregios esse magistros, quos sequamur: I crate in Encomijsec Panegyricis, Theopopum aute Isocratis discipulum in historia. na hi duo periodos amplas & uenustas,quibus nihil sere absolutius fieri potest secuti sunt. Sed cur dicit Cicero quod appellamus ἐπι κλιόν:eu sint Grsci qui ita appellet, n5 Latini Ad artem suam respexit, hoc est ad Rhetorica. na Rhetores ita appellat, in quora numero est Cicero. Sed quod

ait, Isocrate ira circuscriptione uti, ut tanquam in orbe inclusa currat oratio, quoad insistat in persectis sentent ijs: sciendu est,ante Isocrate solitos fuisse sophistas cocinnas quasda sententias delectationis quidem gratia sequi, sed tamen breues 5c concisis. Is cratem uero periodos ampliasse, ut maiorem habere dignitatem uiderentur: net tamen illa concinnitatem aut numeru pro termisit te sed utrunq; studiose secutum. Quod ut facilius intelligatur, duas tantum periodos ex Helenes encomto,seruatis iisdem figuris 5c numeris, interpretabor : ec ex eo loco potissimum, ubi Helena cum HercuIe comparat. sic enim ait: Eὁ usti; magis Helenam quam Hercule honorauit, ut illi quiadem fortitudinem im pertiuerit,quae reliquis omnibus dominari potest: huic autem pulchritudinem tradiderit, quae naturam ea sortita est, ut ipsam etiam fortitudinem exuperet Haec certe absoluta periodus est, e quatuor membris. sequitur eiusdem sere' generis altera, de eisdem Iouis filijs: Cum intelligoret Iupiter,splendorem ec claritatem non ex quiete, sed ex prclijs oc certamunibus ena sci solere, uelleti non eorum tantum corpora in deorum coetu re ducere,sed etiam immortalem eis gloriam relinquere: illius quidem laborio sim N periculosam uitam constituit, huius autem illustrem naturam Sc con tentione dignam ait admiratione proetenuit. Hic est Isocratis mos, ut semper aliqua concinnitate,uel numero,uel utroq; suas periodos exornet. quod eua eius discipulus Theopopus faciebat: cuius quia non extant opera,nobis unus erit Isocrates imitandus, quoties aliquid in demonstrativo genere comscribere uoluetimus.

Itaque posteaquam est nata haec uel circumscriptio, uel comprehensio,vel continuatio uel ambitus, si ita licet dicere: nemo qui ali, quo esset in numero,scripsit orationem peneris eius, quod esset ad delectationem comparatum, remotumq; a' iudicris, serensici' certamine, quin redigeret omnes sere in quadrum numerum que

sententias. Ex quo coepit Isocrates inquit hac uti uerborum continuatione, nullus postea suit orator, qui cum aliquam orationem delectationis gratia scribere uestet,non diligenter elaborarit, ut sententias sere omnes in quadrum 8c numerum redigeret. hoc autem fit in orationibus, quae sunt a iudiciis forensim certamine remotae,non aute in forensibus:nisi aliquando, ut postea dicetur.

255쪽

vide caelium

241 1N ORATOR nn Sed quaestione dignum uidetur, quid sit, quod cum superius iam saepius CL

cero dixerit,sententias orbem suum conficere debere,ut tanquam in orbe inmclusa currat oratio: nunc dicar, in quadrum numerumq; sententias redigere quasi sit idem,orbem consacere,&in quadrum redigere. Certe nemo est tam

imperitus, quin intelligat, inter orbem re quadrum magnam esse differenti, an . Sed laaec utraq; per translationem dicta sunt propterea quod hae duae Qgurae, hoc Hr,orbiculata,ec quadrata,apud Geometras omnium praestiniissimae sunt. nam ol biculata figura quemadmodum secundo de Natura deoruapud Ciceronem Lucilius Balbus docet) omnes alias siguras complexa co tinet nihil asperitatis habere, nihil offensionis potest: nihil incisum anstulis, nihil ansi actibus,nihil eminens, nihil lacunosum: omnes partes simillimae omnium. quin huius figurae omnis extremitas paribus a medio radijs attingitur. Vnde persuadent nobis philosiophi, coelum, stellas, elementa, mundum dent' totum rotuda aloe globosa esse figura sormatum a Deo sempiternum: ec animum nostrum orbem este quendam Plato docuit, qui summo etiam Deo quandam huius figurae imaginem assignat. Hinc igitur factu est,ut cum aliquid egregium, ec plane persectum significare uolumus,illud rotundu apo

Pellemus. ut Horatius in Arte poetica: Graiis ingenium,Gntiis dedit ore rotundo

Musa loqui. - ec Cicero in Bruto: Veiborum apta ec quas rotunda constra ictio. 8c superius dixit in Thucydide orbem oratione desidero. radrata

uero figura perseeia ideo putatur, quoniam ex nulla parte est neque breuior neq; longior. Vnde etiam apud Latinos quadrare idem est quod conuenire. nam quadratum solidum in quamcunm partem cadat, semper sui simile est. Hinc quadratus homo dicitur sapiens α constans, ut Aristoteles Ethicorum primo docet: ec in tertio Rhetoricorum inter Metaphoras ponit, cum quis ανήρ τε γνω- , hoc est uir quadratus appellatur. Quadratum autem ec innumero,&in sigura, di in corpore dicitur. Numerus enim quilibet in se LPsum multiplica tus, dicitur quadratus. Figura uero quae lineas quatuor equales, ec totidem angulos rectos continet, quadrata est: corpus denis solidum

quadratu, qui cubus etia dicitur, duodecim habet lineas omnes squales,octo rectos angulos, sex aequales extremitates: adeo formatum, ut in quamcunq;

partem ceciderit semper rectum sit. Ex quo facile potest intelligi,cur quadrupro re pectecta ec absoluta ponatur. Huc accedit, quod antiqui Mercurin statuas quadratas efficiebant, ut ostenderent orationem constante ec stabilem. non autem fluxam 8c mutabilem esse oportere. Si quidem Mercurius eloquetiae pater existim atur. Iam igitur declaratum est, cur oratio θc rotunda 5c quadrata dicitur ea, quae persecta at* ab luta est.

Nam cum is est auditor, qui non uereatur ne compositae ora tionis insidqs sua fides attentetur: gratiam quoque habet oratori,

uoluptati aurium servienti. In Panegyricis, in laudationibus cuiusq; generis, ec in uituperationibus,

omnem uerborum concinnitatem, ec omnem oratorium numerum admitte

te sine ulla dubitatione possumus: propterea quod auditor in orationibus Oiusmodi nullas timet insidias, quia nullu est sinuru iudicia. itaq; tantum uo luptate quaerit,5c magna habet oratori gratiam, quod orationem ita modi

letur,ut magnam auribus oblectationem adserat. Vocat autem Cicero com positam orationem,eam in qua omnes sere sententiae in quadrum at* numerum redactae fuerint, ut iam antea docuimus: quam iudices suspectam his

re solent,ne fortassis ea delini iriminus fideliter oc iuste iudicent. Quo fit, ut ea iudiciis apta non sit.

Genus autem hoc orationis neque assumendum est ad causas

256쪽

c o MMENTARIVS. 243

forenses,neo omnino repudiandii. Si enim semper utare, cum fatietatem adsert,tu quale sit etia ab imperitis agnoscitur. detrahit, prς terea actionis dolorem, aufert humanum sensum aetoris tollit sunditus ueritatem & fidem.

Quaestio est, utrum oratio composita & numerosa conueniat serensibus causis,nec nec Et resipondet Cicero, non semper esse aissumendam, neu tamen omnino repudiandam.Quod non semper sit assumenda, probat quin rationibus. Primo, quia si semper orator composite & concinne more sophistarum dicere uoluerit,iudicibus magnam satietatem adseret, qui rebus magis quam uerbis animum solent aduertere. Deinde, quia facile cognoscetur ars illa uel ab imperitis, qui cum iudicium expectent,non delevitationem,aut offendentur,aut oratorem negligent. Tertio, quia concinnitas & compositio dolorem actionis detrahit. Nihil enim tam contrarium est dolori, quam uoluptas. Cum autem oratio composita & concinna uoluptatem adserat, ut

dolorem detrahat necesse est.Vnde Persius salse Pedium quendam irridet, qui cum furti estet accusiatus, di pro se diceret, in eo laborabat, ut paria paribus, di contraria contrariis reserret: quae res cum maxime iucunda sit, tum a iudici js maxime est aliena. Sic igitur Persius: Fur es, it Pedio. Pedius quid scrimina rassis

Librat in antithetin doctas pos*ife hauris

Laudatur bellum hoc. tarto,iudiciis non conuenit concinna oratio, quo/niam aetoris sensum humanum tollit: hoc est, non patitur ut orator indignetur, conqueratur,supplicet, doleat, illachrymet: quae res ab humano sensu proueniunt. Dum enim in numeris di concinnitate occupatus est, affectus illi grauiores evanesicut: ita neq; ipse actor mouetur, ne* alios mouet. Oportet autem,ut ipse orator primo commoueatur, si alios commouere studet,ut M.

Antonius secundo de Oratore testatur, ec Horatius: Si uis me fere, dolendum est primum ipsi tibi.- Postremo, quia ueritate: ec fide penitus tolliti quod omnia

um pessimum est. Cum enim iudex oratorem aduertit in oratione quasi ludentem compositione at in numeris, statim eum finetere di falsa dicere suspiacat unitam nulla ei fidem habet. His de causis non est in iudiciis compositio semper adhibenda,neq; in omni orationis parte seruanda. Quid ergo cremouetus ne penitus a forensibus causis compositio r Minime. nam multae sunt partes in oratione iudiciali, quae numerose dici possunt, quas Cicero statim

edocet.

Sed quoniam adhibenda nonnunquam est, primum uidendum est, quo loco: deinde, quim diu retinenda sit: tum, quot modis

commutanda. In omni scriptionis genere licet nobis oratione concinna ait numerosa semper uti, praeterquam in iudicio, propter causas iam supra commemora ras. Verum aliquando eum in iudicio licet hoc exornationis genus usurpare. Que apropter hoc loco Cicero diuisione tripartita se docere uelle ostendit, re quo loco,ec quam diu, 5c quot modis liceat in iudiciis hoc orationis genus admittere. Ac primo de loco uerba facit,deinde sigillatim de reliquis.

Adhibenda est igitur numerosa oratio, si aut laudandum est albquid ornatius: ut nos in accusationis secundo, de Siciliae laudibus

diximus,aut in senatu de consulatu meo. . Locus est inserensibus causis orationi numerose, quoties aliquid omate laudandum est.tunc enim nulla est in ea suspicio, neq; iudex quicquam id ad iudicium suum pertinere arbitratur: itas facile Patitur oratorem concinni

x a dicere,

257쪽

244 IN ORATOREM dicere,& quodammodo expaciati,quin ex ea re magnam uoluptatem capst. Huius autem rei exemplum est in accusationis secundo libro,inquit,ubi qus rendum est,qui nam sit ille secundus Accusationis liber quem hic citat. nam in secunda Actione contra Verrem, non est oratio ulla de laudibus Siciliae. Et bene mihi Strebaeus sentire uidetur, qui de quarta in Verrem actione in terpretatur. quia prima uocatur Diuinatio, ec nihil ad Vertis causam perti,net, sed cum Caecilio contendit,uter melior esset Verris accusator, ipse ne an Caecilius. secunda praeparatio quaedam est ad iudicium, ec testium interrogationem. in tertia demum Verrem incipit accusare, qui primus accusationis ibher est. in quarta Siciliam laudat,qui secundus est liber accusationis. Ait uotu ibi se numerosam orationem adhibuisse: ec uere quide . Nam pedes sunt

amplissimi sententiae plenae ac rotundae,mira uerborum concinnitas. primuenim membrum paeone primo claudit: princeps Sicilia se ad amicitia fidem pop.Romani applicuit. Secundum, epitrito tertio: Prouincia est appellata. Tertium dichoreo: ram praeclarum esset erit eris gentibus imperare. Quartum, choriambo: Nunquam postea deficerent. Quintum,hacchio: In amici

tia perpetuo manerent. at ita deinceps amplissimis semper numeris utitur. Neq; enim ita hunc locum accipere debemus, ut quidam ineptissime interpretatur, qui putat numerosam ideo dici orationem illam,quod in ea sint uersus iambici 5c Aristophanei: quo quid absurdius dici potin Imo uero numerosa est,cum propter pedes seu numeros amplissimos,ut docui, tum propter concinnas sentenuas,in quibus ec patia paribus respondent, ec quae casus habent in exitu similes. qualis est illa: Sed it reliquit ornata, ut estet idem

monimentum uictoriae mansuetudinis,continentiae. cum homines uiderentre quid expugnasset, ec quibus pepercisset, ec quae reliquisset. Quinetiam

contraria opponuntur,ut ibi: Nihil caeterorum simile Graecorum, nulla desidia,nulla luxuria: contra summus labor in publicis priuatisin rebus, summa parsimonia,summa diligentia. Hec ec eiusmodi multa quae ibi sunt,numero sam efiiciunt orationem, ut superius docuit Cieero: non autem iambici, aut Aristophanei uersus, ut inepti quidam existimant. Quod autem adiungit Cicero,se in senatu de consulatu suo numerose dixisse: quamuis multis in i cis de suo consulatu meminetit,tamen arbitror eum de loco illo sentire,qui est in oratione contra Pisonem,ubi consulatum suum magnopere commendat, re contra Pisonis consulatum per contemptionem deprimit: qui locus est mamime numerosus ec concinnus, ut facile quiuis aduertere potest ex eo loco: Ego Calendis Ianuar senatum ec honos omnes, ec quae sequuntur, usis ad eum locum: Exposui freuiter consulatum meum.

Aut exponenda narratio, quae plus dignitatis desiderat, quam doloris: ut in quarto accusationis,de Ennensi Cerere,de Segestana Diana de Syracusarum situ diximus.

Non tantum in laudationibus quae in iudicio adhibentur,sed etiam in narrationibus quae dignitatem desiderant,ec dolorem non habent. Nam cum

dolor est excitandus,concinnitas abesse debet. cum autem non dolor, sed dignitas in narratione quaeritur,tunc numerus est adhibendus. Probat autem hoc Cicero tribus exemplis, ex quarto libro accusationis suae sumptis, quam nos Acmonem sexta in Verrem vocamus. Primum est exemplum de Ennes Cerere,cuius templum C. Verres expoliauerat. narrat aute Cicero ubi temptu illud positu sit,unde orta religio, quam magnus fuerit ibi Cereris cultumati haec omnia summa cu dignitate, numeris amplissimis at* mollissimis. sic enim incipit: Vctus est haec opinio iudices, quae constat ex antiquissimis Graecorum literis at* monimentis, insulam Siciliam totam esse Cereri 5c Laherae consecratam: ec multa deinceps Igitur primam petiodum ab Anaristo incipit,

258쪽

seesset . dichorso terminat. Secundam incipit a spondaeo , 5c parone tertio

claudit. sic enim ait: Hoc cum caeterae gentes sic arbitrantur, tum ipsis Siculis tam persiIasiim est, ut animis eorum insitum atq; innatum esse uideatur. sed, ut dixi numeri omnes sunt amplissimi. Secundum exemplum est de Segestana Diana cuius simulachrum Verres abstulerat,ubi sic incipit: Segesta est oppidum peruetus in Sicilia Iudices, quod ab Aenea fugiente a Troia, almiti haec loca ueniente,conditum esse demonstrant. In hac igitur narratione diligentissime numeros obseruauit,quod illa descriptio declarat: Erat admo dum amplum Θc excelsum signum cum stola: ueruntamen inerat in ea ma gnitudine aetas atq; habitus uirginalis,sagittae pendebant ab humero, sinistra manu retinebat arcum, dextra ardentem facem praeserebat. Hic enim quin

que membra sunt,quorum primum incipit ab anapaesto, ec desinit in creti cur secundu ab ionico maiore incipit, & clauditur dichorsorieritu a bachio nascitur,ec in paeone desinit: quartu incipit a bacchio, di in bacchiusinit: quintuma spondaeo incipit, oc desinit in dichoreum: qui numeri omnes maxime lauis dantur. Tertium exemplum est de Syracusarum situ. nam summa cum di illitate ciuitatem eam describit eo in loco: Vrbem Syracusas maximam esse raecarum urbium, pulcherrimam omnium,saepe audistis: oc reliqua.

Saepe etiam in amplificandare, concessu omnium landiturnii meros E&uolubiliter oratio. id nos fortasse non perfecimus,cona

ti quidem saepissime sumus: quod plurimis locis perorationes no/

Rrs uoluissenos, atq; animo contendisse declarant.

Q toties opus suerit amplificatione licebit etiam numeriam adhibere. Proprius autem locus amplificationis est in peroratione: sed tamen nonnui qua etiam alibi solet adhiberi, ut post narrationem,aut post firmam argumentati onem . Nonnunquam ctiam in exordio, quando res cst notissima: ut a filo nes in Catilinam omnes ab amplificatione incipiunt, ec numerosissim e sunduntur. Sed mirum non est, quoniam non illae iudiciales sunt orationes,sed potius demonstrativae, quo in genere numeris exultare concessum est: usq; eo, ut etiam in iudiciis, cum laudamus aut uituperamus, numeris uti liceat: maxime uero,cum rem amplificare uolumus. quod se Cicero conatum suisse tradit, ut ex eius perorationibus multis intelligi potest: sed ex ea praecipue, quam habuit pro Milone, quae tota maxime numerosa est, cum in ea sit comis positio diligentissima, concinnitas mira,numerus amplus ec sublimis. quod

uel illae tres periodi declarare facile possunt: Quid me reduce esse uoluistis 'an ut in ectante me, expellerentur ij per quos essem restitutus Nolite obsecro vos pati, mihi acerbiorem reditum esse,quam fuerit ille ipse discessus. Nam qui pollum putare,nae restitutum esse, si distrahor ab iis per quos restia tutus sum rEodem modo pro Sestio,pro Flacco, pro Sylla concludit.

Id autem tum ualet, cum is qui audit, ab oratore iam obsessus est,ac tenetur : non enim id agit, ut insidietur Sc obseruet: sed iam sauet,processum que vult: dicendis que uim admirans, non inquirit quod reprehendat.

Numerosa oratio tunc magnalia uim habere sole cum iam auditor ab oratore persuasus est,&iam quare obsidione captus . quia tunc non amplius ob seruat ea quae dicit orator, ut illi insidietur: Sed fui ere incipit, at Q oratione delediatur: N admiratione quadam ductus, credit eis quae dicuntur,nec reprehendere cogitat. Iam obses lus. Metaphora est a re militari sumpta. Vnde X 3 etiam

259쪽

x 6 IN ORATOREM etiam expugnare dicimus, pro persuadere,& dicendo superam ut expugna re mentem expugnare sentetiam. Sed obses Ius hoc loco significat occupat ut prima Philippica:Dictatura quae lauim regiae potestatis obsederat. Nam antequam mcs auditoris occupetur, oratori solet insidiari, at m aliquid quod reprehendat, inquirere: cum uero fuerit obsessa,statim fauere incipit.

Haec autem forma retinenda non diu est: nec dico in peroratio ne,quam ipse includit,sed in orationis reliquis partibus.

Nunquam perpetuo tenore debet oratio diu fluere sed persepe varianda. Vetustissima est illa periodi serina, quae suum orbem plene conficit: sed non

tamen diu retinenda est. Quod praeceptum ad perorationem non pertinet, quoniam orator eam arbitrio suo claudit, di terminat,ut longior esse non de heat: uerum ad reliquas orationis partes, quae magna exposcunt uarietate.

Itaq; non periodo semper,sed membris ec incisis etia saepius utendum.

Nam cum sis iis locis usus, quibus ostendi licere, transferenda tota dicitio est ad illa, quae nescio cur, cum Graeci κομ elae & κῶλα

nominent, nos non recte incisa & membra dicamus. Omnis oratio diuiditur a Grecis in periodos, cola S commata. Periodus est ab tuta Θc perfecta in oratione sententia, de qua iam diximus. Colon,ut inquit Aristoteles, periodi pars est, latine putat Cicero bene membrum dici poste. Comma denil membri pars est,& sectio quaedam: quod incisum Cicero nominat. Ergo si Latinis uerbis uti uoluerimus,dicemus,omncm Orati nem ex comprehensionibus, membris, Θc incisis constate. Comprehensio est continuatio uerborum, donec sententia perficiatur: ut,Etsi uereor Iudices ne turpe sit, pro sortissimo uiro dicere incipientem timere: minimeo doceat cum T. Annius Milo ipse magis de Reip. salute quam de sua perturbe tur me ad eurs causam parem animi magnitudinem afferre non posse: tamen haec noui iudicii noua forma terret oculos,qui quocunt inciderint,veterem consuetudinem sori lc pristinum morem nidiciorum minime uident. M hrum est pars comprehensionis: ut,Etsi uereor Iudices, ne turpe sit, pro somtissimo uiro dicereincipientem timere. Incisum est pars naembre ut, Esiue reor ludices ne turpe sit. Quemadmodum autem in tres has partes omnis oratio diuiditur, ita tria sunt etiam signa, quibus distinguantur. Nam comprehensio uno tantum punctio signatur, hoc modo . membrum uero in ipsa comprehensione duobus signatur punctis,hoc modo: sed extra comprehensionem uno latum notatur. Incisum semicirculo in sinistra partem vergen te signatur, hac ratione, . Praeceptum est igitur Ciceronis hoc loco, ut ne semper utamur comprehensione, sed saepe totam orationem ad membra re ino sa transferamus. nam haec maiorem quandam uim habere uidentur. Et sicuti

comprehensio ad delectationem ec uoluptatem adhibetur, ita membra re incise ad commouendum ec fleetendum. ut pro Milone membratim dicit

ibi: Quid iam restat quid habeo r quid dicam quid faciam pro tuis in

me meritis r θc paulo post utitur incisis,cum ait: Haec tanta uirtus ex hac ur he expelletur, exterminabitur, ei j cietur interdum maximam uim habent, regrauitatem incisa frequentata ec conglobata.ut pro P. Sestio: Euersa domus est,sortunae uexatae,dissipati liberi,raptata coniunx, fiater optimus incrediabili pietate, amore inaudito, maximo in squalore uolutatus est ad pedes inumicissimorum. Valent autem incisa plurimum ad amplificationem eam qus per congeriem fit. ut: Abiit, excessit, euasit, erupit ..5c in Pisonem : Seipsium,

260쪽

co MMENTARI V s.fasces suos, exercitum populi Romani numen interdicctum deoru immore talium resiponsa sacerdotum,auctoritatem senatus,iusia populi,nomen ac dignitatem imper l,regi Aegyptio uendidit.

Neque enisti esse pollunt rebus ignotis nota nomina. sed cuniuerba aut suavitatis,aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus ut cum id appellandum sit, quod propter re rum ignorationem ipsarum nullum habuerit antὸ nomen, necessi tas cogat aut nouum facere uerbum,aut a simili mutuari.

Vtitur excusiatione, quare non uocabulis notis apud latinos exprimat ea quae Graeci κ.Me ec κο dixere: quoniam uerba reperta sunt, ut per ea res exprimamus. quod si res penitus ignotae fuerint, necesse est ut etiam earum nomina sint ignota. are uel translatione uel nominatione utendum est. Fit enim translatio uel suauitatis,uel inopiae causa. Suavitatis, ut cum florem aetatis dicimus,ec laborum fructum: inopiae,ut cum agros sitire dicimus, segeiates luxuriare. Nominatio uero dicitur, cum nouum nomen Nantea inuli a tum proferimus. ut obsequium primus dixit Terentius, Messala reatu. Cum igitur aliquid tractandum est, quod antea nullum nomen habuerit, propter ignorationem rerum, oportet aut nouum fingere nomen, aut a simili transferre: quod in omnibus artibus fit. Vt Grammatici pene infinita uocabula, quae antiquis erant inaudita,qualia sunt,adiecit tuum, substativum, aetiuum, passivum, di innumerabilia caetera finxerunt. Sic Rhetores habent ariis suae uocabula,quibus caeteri artifices non utuntur: ut demonstrativum genus, de liberativum iudiciale: status inficialis,definitivus,iuridicialis. Iam uero dialecticorum uerba nulla sunt communia, is utuntur. hoc idem fit apud Mathematicos,Philosophos,Medicos Iuriscosultos , ec omnes deniq; artifices, ut propria ato sua uocabula si nguli habeant: in quibus plurima etiam transciata sunt, ut locus pro argumentorum sede, prooemium pro orationis initio, atq; hoc loco membrum pro parte periodi, Nincisum pro membri parte, quae sunt a silmili mutuata.

Quo autem pactio deceat incise membratim ue dici, iam uidebi

mus. Nunc quot modis mutentur comprehensiones, conclusionesq*,dicendum est. Fluit omnino numerus a primo tum incitatius breuitate pedum, tum proceritate tardius. Cursum contentiones magis requirunt,expositiones rerum tarditatem. De incisis di membris se postea dictum pollicetur, cum explicuerit quot

modis comprehensiones oc conclusiones uerborum mutentur at* uarietur. nem enim eode modo semper fluere debet oratio, sed modo incitatius, quod pedum breuitate contingit: modo tardius, quot a proceritate pedum sit. Quoties igitur contendimus, ut in confirmationibus ec reprehensionibus, tunc orationis cursus di celeritas conuenit: quoties autem narramus,sc rem

exponimus, tunc stabilitas ec tarditas est utilis. Quintilianus ita ait: Narra tio sere tardiores atque ut sic dixerim ) modestiores desiderat pedes, ct nominibus maxime mixtos. Celeritas autem non tantum in pedum breuitate,

sed etiam periodorum spe fiatur. Vt pro Milone, nihil illa contentione ce Ierius uidetur : Video adhuc constare omnia, ludices, Miloni etiam utile fuisse Clodium uiuere, illi ad ea quae concupierat, optatissimum interiis tum Milonis fuisse: odium illius in hunc acerbissimum, in illum huiux nuIlum: Θc cetera. contra uero,quid illa expositione sedatius,in qua de industria

periodi in longum protrahuntur: P. Clodius cum statuisset omni scelere in x 4 Praetura

SEARCH

MENU NAVIGATION