Marci Antonii Maioragij, In Oratorem M.T. Ciceronis ad M. Brutum, commentarius nuper adeò in eloquentiae studiosorum gratiam conscriptus, nuncquam primum in lucem editus. ... Accessit locuples rerum & uerborum toto opere memorabilium index

발행: 1552년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 연설

71쪽

εo IN ORATOR ΕΜ uel parum firma reiiciamus.Ingenia uero feracia uocat Cicero, quae muIta Docile solent excogitare. quale fuit ingenium Archiae poetae, de quo ita idem Cia

cero: Quoties ego hunc uidi cum lueram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum uersuum, de ijs ipsis rebus quae tum agerentur, dicere ex tempores quoties reuocatum,eandem rem dicere commutatis uerbis ait sententi jsr Talem fuisse T. Liuium historicum accepimus, ut subita dicendi faculta te omnium animos in sui admirationem conuerteret. de quo Plinius secundo

Epistolarum se ait: Nunquam, e legisti Gaditanum quendam, Titi Liuij nomine glorial commotum,ad uisendum eum ab ultimo terrarum orbe uenis se, statinis ut uiderat abiisse r Quin idem Plinius Isaeum rhetorem uehemen ter admiratur, quod subita 8c eleganti dieiione uteretur: Magna, inquit, lilaeum fama praeceiserat,maior inuentus est: summa est facultas, copia, uberias: dicit semper ex tempore,sed tanquam diu scripserit. Sed quid hos commemoror cum Ciceronis nostri tacunditatem liceat admirari: qui cum prudentia, di acumine,& uenustate, oc subtilitate, tum uod eloquentia,uarietate, copia, quam secunq; in partem dedisset,omnium fuit facile princeps.

Sed ut segetes foecundae& uberes, non selum fiuges,uerum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus: sic interdum ex illis Io cis aut leuia quaeda,aut cau sis aliena, aut non utilia gignunturi quorum ab oratoris iudicio delectus magnus adhibebituri alioqui quo nam modo uir ille bonus, in bonis haerebit Sc habitabit suis ut molliet dura aut occultabit,quae dilui non poterunt, atq; omnino opinprimet si licebit aut abducet animos aut aliud afferret, quod opγ

Positum probabilius sit, quam illud quod obstabit

Similitudine probat,interdum ex locis argumenta non utilia nasci solere. Quemadmodum, inquit,agri cundi & uberes,non tantum fruges effundere solent, sed etiam herbas quae maxime frugibus noceant: ita fit ut saepe ex Io cis non tantum firma argumenta, sed etiam leuia, a causis aliena 8c inutilia ducantur. Quae sint autem herbae frugibus inimicissimae, declarat Virgilius priamo Georgicorum his uerbis: Nox oestumentis labor additus,ut mala culmos

D mbigo segniss horreret in suis Luscintereunt egetes/ubitastera θυή,

L παDmbulis interi: nitentia culta Infelix lolium ρο steriles dominantur avenae. Segetes hoc loco posuit Cicero pro aruis aratis εc subactis, quemadmodum etiam secundo Tuscul. cum ait Ets in segetem sunt deteriore dats fiuges, illae tamen strapte natura enitent. Argumenta quae improbantur,aut leuia sunt,aut a causis aliena, aut inutilia. Leuia dicuntur, quae probandi uim non habent. ut pro Rosc. Am. Cicero leue argumentum Eruch esse ostendit,quod dixerat patri Roscium inuisum esti, quoniam eum rei rusticς praefecerati tale est illud Servii Sulpitii contra Murenam qui dixerat eum ideo luxuriosium existimari debere quoniam in Asia diu fuerat: quod ostendit Citero leuissimum esse. A causis aliena dicuntur argumenta,quae non modo causam non adiuuant, sed etia illi nocent. quale erat illud quo utebatur Q. Caecilius, qui dicebat ideo sibi dari debere accusationem contra Verrem, quoniam in stor eius fuerat,itam respondet Cicero: Si summam iniuriam ab illo accepisti, tame quoniam Quaestor eius fuisti,non potes eum sine ulla uituperatione accusare. Tale est illud Erucij qui dicebat a Roscio patrem intersectum, quoniam eiusmodi tem Pus erat, ut homines uulgo impune occiderenturi quod argumentum contra ipsum Erucium esse ostendit Cicero,qui a se storibus ad accusandu adductus fuisset.

72쪽

co MMENTARIV s. si

fuisset. Inutilia dicuntur illa, quae nihil causam adiuuant. ut ab Hortensius dicebat ignoscendum esse Uerri, etiam si Siciliam spoliasset, quoniam uectigalia oc decimas populi Rom. magno precio locauerat. Huius igitur generis argumenta bonus orator euitabit, ut in suis bonis haereat, atq; l labitet. Debet e tiam ea quae dura fiunt arsumenta,mollire, ne iudicum ec auditorum animos

offendat. ut pro Caelio Cicero summa quadam arte probat, aliquid adolescentiae concedendum, etiamsi peccet, ut Caeli j crimina molliat. Aut occulta bit. Si qua simi quae diluere non possit orator ea debet occultare, atq; obscurare dicendo. ita Cicero gloriatur in causa Quentii, se tenebras iudicibus onfudisse. pro Caelio, crimen aeris alieni simpliciter obscurat: Fabulas, inquit, qui in patris potestate est, nullas facit: uersuram nunquam omnino secit ut iam. Aut abducet. Hoc iacile fiet, si uel ad risum iudices abducemus: ut pro Murena Cicero, dum Iurisconsultos oc Stoicos irridet. uel rem aliquam tristem in medium proferemus: ut pro Caelio, cum di issent aduersari j, uene

num a Caelio probatum in seruo quodam, statim Q Metelli interitum deplorare incipit, ut digressione crimen illud Caelii obruat. Aut aliud aiseret. ut pro Rosci Am.cum dixisset Erucius Roscium odio patri fuisse, quod eum pater ruri esse uellet Iino uero inquit Cicero ruri eum ideo esse uolebat, quoniam eum uehementer amabat, ut oc ruris amoenitate frueretur, oc fruetus couligeret.

Iam uero ea quae inuenerit, qua diligentia collocabit: quoniam id secundum erat de tribus. uestibula nimirum honesta, aditus pad causam faciet illustres: cum in animos prima aggressione occupauerit, infirmabit,excludet cp contraria: de firmissimis alia prima ponet,alia postrema,inculcabiici' leuiora.

Haetenus de inuentione locutus est,ut sciat orator quid dicat. nunc ad collocationem, siue dispositionem transit ut sciat quid quo ι loco sit dicendum. Est enim hoc maximi momenti in causis, quo genere dispositionis utatur ora tor: quemadmodum in praeliis permagni interest, quo pacto acies imperator instruat. qua laude maxime claruit Pyrrhus Epirotarii rex, quo nemine meliaus unquam aciem instruxit coram Scipione Africano te latus est Annibal. In oratione uero dispositionis Iaudem praecipuam apud Romanos consecutias est Hortensius. ut prima in Verrem actione docet etiam Cicero. Verum in hac parte sicut etiam in aliis admirabilis mihi Cicero uidetur: qui suis morationibus pro causa, pro re, pro loco pro tempore, re partium orationis 5c argumentorum ordinem mutat, nec semper eadem collocatione utitur. unde potius ab oratoris prudentia, quam a praeceptis dispositio pendet. Quaedam tamen breuia praecepta traduntur hoc loco, quae multum prodeste possimi. Primo, ut uestibula sint honesti: hoc est, ut exordia dignitatem habeantiquod set si ne* uulgaria sint,nev communia,neq; commutabilia,neq; longa, necpseparata, nem translata, ne conua praecepta: quae uitia exordiorum primo de inuentione numerantur. Ideo Cicero prima actione in Verrem a Caecilia una irridet,quod uitiosis exordiis uteretur, cum ait Siquid ex uetere aliqua oratione, Ioue ego Opt. Max. aut: Vellem,si seri potuisset, Iudices. aut aliquid eiusmodi ediscere potueris,praeclare te paratum in iudicium uenturum arbutraris. At hic noster orator aditus ad causam faciet illustres, sicuti Cicero pro Milone.quo timorem adimat iudicibus,& Pompeii beneuolentiam sibi comciliet,ita inquit:Quamobrem illa arma,centuriones cohortes,non periculum

nobis,sed praesidium denunciant. neq; solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus,hortanturinem auxilium modo des soni meae, uerum etiam

silentium pollicetur, dici Quid hoc aditu dici potest illustrius itaq; paulatims hae

73쪽

ci 1N ORATOREM hac aggressione animos occupat. deinde statim incipit infirmare a in excla

dere contraria, quando ait: Negant intueri lucem fas esse ei, qui a se hominem occisum ei te fateatur. in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant r& quae sequuntur. Cum autem ad causae probationem uenit, confestim argu menta firmissima primo loco ponit, cum ait: Quo nam igitur pacto probari

potest,insidias Miloni secisse Clodium c Satis est quidem in illatam audaci,

tam nefaria bellua docere,magnam ei causam,magnam spem in Milonis morte pi opositam, magnas utilitates fuisse, & caetera. Sic quae leniora sunt inculucat,at* in medio poniti postremo reuertitur ad ea quae firmiora sunt. Hoc nim dispositionis genus optimum est,ut cum ad consi mationem accedimus, primo loco ualidi sima argumenta constituamus, quoniam ea iudex magis meminisse solet, quae prima dicuntur. sicuti etiam postrema. Ital seruanda sunt etiam aliqua firma, ad extremam confirmationis partem. Quoniam initio mouendus est iudex, in fine impellendus. Qiae uero sunt imbecilliora in confirmationis medio ponenda sunt, & quidem coaceruata: ut cum singula parum firma sint,saltem multitudine di copia ualeant. Hoc est quod ait Cicero,bonum oratorem solere, quae leuiora sunt, inculcare: hoc est, cumulata atoconglobata confirmationi adhibere.

Atm in primis duabus dicendi partibus, qualis esset, summatim

breuiterci' descripsimus: sed, ut ante dictum est, in his partibus etsi graues a tw magnae sunt,minus Sc artis est,& laboris.

Duas partes absoluit hoc est inuentione 5c dispositione 5 docuit qualis meis perfectus orator esse debeat:ucrum id summatim breuiterque sedit, quoniariae paries oratoris non sunt propris,licet graues sitiat atq; magnae. nam etia re liqui omnes artifices di inueniunt oc disponunt ea quoru indigent: quo fit, ut hene inuenire aio disponere non magis sit oratoris quam alterius artificis,ut Dialectici, Mathematici,Philosophi.Hoc est quod ait Cicero, minus artis ociaboris in inueniendo ali disponendo esse, quam in eloquendo: quoniam hoc tertium longe maximum est, ec oratoris proprium: illa uero duo prima potius a naturali quadam prudentia, quam ab arte proficisci uidentur.

Cum autem quid,& quo loco dicat,inuenerit: illud est longὲ ma

ximum uidere,quonam modo. scitum est enim, quod Carneades noster dicere solebat Clitoniachum eadem dicere, Carneadem au

tem eodem etiam modo eadem dicere. Tertiu aggreditur, quod est omni u difficilliniti, nempe uidere quo nam modo quidl dicaturi quae pars elocutio dicitur, in qua praecipua est eloquentiae laus ideo de hac multo plura uerba facit, Φ de aliis partibus ini od aut pluri mi reserat, quomodo aliquid dicat,auctoritate Caineadis philosophi sui temporis N utriusq; familiaris probat, qui duos antiquos philosophos Clitomachum 8c Camode inter se conserens, dicebat, Clitomachum eadem dicere, hoc est semper ieiune atq; exiliter: Carneade aut eadem quide dicere, sed etiaeode modo, hoc est copiose grauite et omate. Fuit enim in Cam de uis qusdam incredibilis dicendi qui nulla unqua in illis suis disputationibus rem de

fendit, qua non probauerit: nulla oppugnauit, qua no euerterit, ut in 1. de Orat. tradit Antonius. Diogenes Laertius lib. scribit Carneadem Cyrenaeum

filist qui Chrysippi libris adeo delectabat,ut diceret: Nisi Chrysippus esset,

non estierit ego. Magis asit morali philosophiae quina naturali intabebat, qua de causa oratores quo p ad eu audiendu conueniebant. Vox eius tam magna, tam* sonora erat,ut gymnasiarchus saepe eum admoneret, ne tantopere es maret. Cum autem is aliquando gymnasiarcho dixisset, Da uocis modum

respondit

74쪽

COMMENTARIV s. M respondit ille, Modum habeas ipses auditores. In quaestionibus erat insuperabilis. qua de causa, conuiuia uitabat, ne parum comis uideretur. Vixit Mi nos octoginta quini, ut idem Laertius est auctor. Huius discipulus Clito machus fuit,patria Carthaginiensis, qui prius Asdrubal uociabatur: qui cum annos quadraginta natus esset, Athenas uenit, Carneadisj auditor esse uoluit. cuius cum ingenium Carneades agnouisset, eum sitidiose docuit suciscet renis sibi dei tinauit. at Clitomachus magistri memor, quae ab eo acceperat,editis quadraginta uoluminibus ingenue testatus est.

Quod si in philosophia tantum interest, quemadmodum dicas.

ubi res spectatur, non uerba penduntur quid tandem in causis exi stimandum est,quibus totis moderatur oratio Argumentum a comparatione minorum: Si philosephi, inquit,qui magis

res quam uerba spectare lent, tamen magni interesse exiitimant, quemas modum quid dicatur: quanto magis id oratores facere debent, quorum causis & actionibus omnibus oratio cola moderatur in philosophia. Nam philosophi res ipsas considerare solent. de uerbis autem non admodum sol liciti sunt. Hoc est quod apud Platone Socrates Theaeteto iuueni praecipit, si septiens euadere uelit, res potius quam uerba consideret. Nam uerba notae' tantum quaedam rerum sunt, ideo reperta, ut per ea res explicarentur eci telligerentur. Si enim per se res intelligi possent, uerbis nihil opus estet. io- circa philosophi, qui rerum interpretes sunt, non ipsa uerba pendunt, sed res Potius specitantaec tamen etiam ii philosophi laudantur, qui polite loquuntur, aut scribunt: ut Plato, Xenophon, Theophrastus, Carneades. Orato rum uero facultas tota ab oratione pendet. itaque non tantum res , quantum uerba locutioncmi considerant. ideo fit, ut omnium maxime studere eloci tioni debeant quoniam quanto grauius 5c ornatius uerba fecerint tanto facilius persuadere finem in suum assequi solent.Haec autem ideo dicit Cicero, ut ostendat, cur de elocutione plura quam de alijs disserat.

Quod quidem ego Brute ex tuis literis sentiebam, non te id scitari,qualem ego in inueniendo Scin collocando summum esse oratorem uellem sed id mihi quaerere uidebare, quod genus ipsius o

rationis optimum iudicarem. Ex Bruti litetis confirma sibi non de inueniendo aut collocando, sed de eloquendo tractandu esse. Cognovi inquit,ex tuis literis Brute, te non a me postulare, quosna esset meum de perfecto oratore iudiciti, quod ad inuentione aut dispositione attinet, sed quod ad elocutionis genus. Ex tuis literis. quas ex Gallia cisalpina nuper ad me dedisti. ioniam ad eum scripserat Brutus, ut sibi perfecti oratoris formam exprimereti inod genus. Quoniam uaria sunt o rasionis genera,ut inferius dicet.

Rem difficilem, in immortales .atq; omnium difficillimam. Nam cum est oratio mollis,& tenera,& ita flexibilis ut sequatur quocunque torqueas, tum Sc naturae uariae,& uoluntates multum inter se distantia est ecerunt genera dicendi. Duabus de causis probat, dissicillimum esse Bruto praestire id quod petium

rat. primo ab ipsius orationis natura, quae facile torqueri potest quocun* uolueris: deinde etia ab ipsis oratoribus, quorum ec naturae ec uoluntates uariae sunt. Rem dissicile. )Epiphonema quo etiam superius usus est. Sicut autem inter homines nihil est oratione praestantius: ita nihil est, quam benedicere, difficilius. Nam cum est oratio. Prima ratio, ab ipsins orationis natura di

i , cta,

75쪽

ε IN ORATOR Eneia,quam tribus epithetis explicatiquod sit mollis, quὀd tenera, quod flexibilis. quae quide epitheta translata sunt uel a cera,vel ab argilla, quae in quamlibet ligura facile transformari potest. iam uero flexibilis sit uox, declarant Musici eccantores, qui singuli plerun* uel acuta,uel grauem,uel inflexa, uel cuius cunet generis sit,exprimunt. ud circui oranei quorum aliqui tam si ite cuiuslibet animantis uocem imitantur ac repraesentat, ut naturale oc ueratries. putes. hinc etiam illa prouerbio celebrata,Parmenonis siis. Iam uero id in nostra potestate situ est, ut quoties loquimur, uel iucunda atq; hilari utamur oratione, uel seuera at p tristi,uel laeta, uel lugubri. Hoc est quod ait Cicero, sequi orationem quocunq; torqueas. Tum ec naturae. Secunda ratio, dii ela ab ipsis oratoribus, quinein eiusdem naturae, necp eiusdem uoluntatis esse solent. uix enim emulus millibus duos reperies,qui eadem probciat, aut qiueisdem delectentur. quod elegater Horatius duobus illis carminibus indicat:

Tres mihi conmiuae prope dissentire videntur, ficentes uano multum diuersa palato.

Variae naturae. oniam in alijs sanguis,in alijs pituita, in aliis flaua bili

in aliis atra dominatur. Sed ij in quibus sanguis dominatur, oratione iucuda, faceta ridicula delectantur. in quibus pituita, ij pacifica oratione capiuntur, quae ad quietem oc otium adhortetur. in quibus flaua bilis, ii contentiones a

mansi ocium oderunt: ideo Placet eis oratio uehemens, concitata, uolubilis.

quos atra bilis occupat, ij dura quadam re seuera, di incesta oratione ducuntur. ita fit, ut uariae naturae uariam etiam orationem desiderent. Huc accedit uoluntas, quae in eodem non semper est eadem. nam saepe fit, ut quod semel placuit,idem alias non placeat.Hae sunt causae,cur tam multa, tam, inter se distantia facta sint dicendi genera.

Flumen aliis uerborum uolubilitas* cordi est,qui ponunt in o

rationis celeritate eloquentiam. Distincta alios,& interpuncta ii terualla, morae,respirationesin delectant. quid potest esse tam di uersum tamen est in utroq; aliquid excellens.

Hic ostendit, quomodo uariae sint hominum uoluntates: quonia alij mmii ne orationis delectantur,ec uolubilitate uerboru, quod apud Graecos in Demosthene oc Carneade notatu est,apud Latinos in Cicerone et Livio. Sunt e

tiam qui caesim membratims dicere gaudeant,sicuti Tliucydides oc Sali usti us. Flumen alijs. Magna dicendi copia, per translationem flume uocatur. de Iuuenalis etiam dixit, Et torrens dicendi copia. 5c de Marcello Cicero, Nullius est tantum flumen ingeni j. Homerus Vlyssis eloquentiam nivibus Iarbernis comparat,ostendens eam fuisse quod ait Plinius ) crebram, assiaduam 5c largam, postremo diuinam. Qui ponunt.) Videtur in hac sententia ipse Cicero fulisse, ut putaret, in orationis numine & copia esse eloquentia am. idcirco dixit alibi: Nulla laus eloquentiae cst in breuitate. ec quidam eum tanquam nimis redundante insectati sunt. In hoc genere ponendus est T. Liauius, supra quam narrari potest eloques,ut ait Quintilianus: cuius lactea ubertatem Diuus etiam Hieronymus mirifice comendati Distincta alios. Sunt alijs cordi membra, 5c incisa, potius quam uerboru ambitus. hoc genere uti detur Varro delectatus, Zc Seneca, cuius tamen dictio non satis probatur ardoctis. Plinius etia in hoc dicendi genere distincto 5c conciso freques est. In amplificatione uelo,atq; contentione, frequentissima solent esse interualla, morae,res irationes. ut pro Rosci Am. de supplicio parricidam: Etenim quid tam est commune, quam spiritus uiuis terra mortuis mare fluctuantibus littus eiectis ita uiuunt dum possunt, ut ducere animam dec o no queant: ita moriuntur,ut eoru olla terra non tangat ita iactatur suctibus, ut nunqua abluat a

76쪽

co MMENTARI Us. tur ita postremo eiiciuntur, ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant. Haec sunt distincta intei punetis, interuallis, moris, respirationibus, magnaque uim habent amplificandi: non tamen eiusmodi tota debet esse oratio. Qvid potest est e. Haec duo dicendi genera sunt illa quidem, inquit, inter se maxime diuersa,veruntamen in utros potest aliquid excellens inueniri, quod a nobis inuestigandum est.

Elaborant alii lenitate,& aequabilitate,& puro quasi quodam Sc candido genere dicendi.

Genus hoe dicendi lene N aequabile secutus est in libris de philosophia Cicero, de quo in prooemio de Officiis ita inquit: sed hoc quom colendum est

aequabile oc temperatum orationis genus. Sed nemo in hac parte Caesare seli cior est,nemo purior,nemo candidior.

Ecce alid duritatem seueritatem quandam uerbis, & orationis quasi moestitiam sequuntur.

Hoc genus a superiore longe diuersum est, quo genere Cato Censorius deIeetatus fuisse uidetur,& alicubi Sallustius: postea uero plurimi philosophi,ec nostri sere omnes Theologi. Sed haec duo genera nostro tempore, duo suinini uiri mirabiliter expresserunt,Erasmus di Budaeus. Nam Erasmus lenis, inquabilis, di candidus: Budaeus contra durus, seuerus,ec quasi moestus:& t men non minorem, ais haud scio an etiam maiorem in suo genere laudem, quam Erasmus, assecutus est.

Quod* paulo ante divisimus, ut alii graues,alij tenues, alii temperati uellent uideri,quot orationum genera esse diximus,totidem

oratorum reperiuntur. Ab oratione cognoscitur orator. quare quot orationum genera sunt, toti dem etiam oratorum esse necesse est. Quamuis igitur paulo ante dixerit tria esse oratorum genera,quorum alii graues, alii tenues, alij temperati sint: tamen in unoquoque eorum generum uaria possimi orationum esse genera. quo fit, ut etiam diuersi sint oratores . Non enim illi qui uersantur in lublimi dicendi genere, sunt omnes aequaliter graues: neq; qui in tenui, tenues omisnes aequaliter sunt, sed in eis etiam est aliqua differentia. quocirca necesse est, ut oratorum genera multiplicentur: di tot sint, quot orationum etiam gene

rareperiuntur.'

Et quoniam coepi iam cumulatius hoc munus augere, quam a te postulatum est: tibi enim tantum de orationis genere quaerenti, re spondi etiam breuiter de inueniendo, Sc collocando ne nunc quio dem solum de orationis modo dicam, sed etiam de actionis.

Plura quam Brutus ab eo petiuerat, se praestare decreuisse ostendit. nam postulauerat Brutus,ut de orationis genere quod persectu existimaret, sibi scriberet: at uero ipse etiam de inueniendo oc collocando nonulla disseruit. nunc etiam de actione,siue pronunciatione qumam adiungit. Cumulatius augere. Haec quibus utitur fiequentistime Cicero,cumulate satisfacere, cumulus meritorum, inulare officiis,cumulum ad iugere, di huius generis caetera, putat Erasmus prouerbii speciem habere: quoniam etiam Cneci prouerbio diacunt σχρὸν μαθὼν,-ρὸν κώκών,&multa huiusmodi. Ne nune quidem. Eum quaeritur quo modo dicat orator,n5 intelligitur tantum quo genere orationis utatur, sed etiam qua a mone,quibus gestibus,qua pronunciatione: quoniam elocutionis comes est actio. Nel minus refert quomodo Pronunciet rator,quam quomodo eloquatur.Hac de causa lebant antiqui

77쪽

I N ORATOREM pueros ingenuos ad histriones ec ludios mittere,quo ab eis, qui in agendis comoediis S tragoedijs exercitati erant, a stionem ediscerent,& scirent quo uo cas genere,quo' ue gestu in quat orationis parte utendum esset.

Ita praetermissa pars nulla erit: quandoquidem de memoria iis hil est hoc loco dicendum,quae communis est multarum artium.

Si adiunxero inquit de actione ec elocutione, nulla rhetoricae pars erit praetermissa. Et quoniam poterat aliquis obi jcere, memoriam eisse praetermisissam : subiungit, de illa nihil esse dicendum , quoniam non est rhetoricae prois pria, sed ad multas artes pertinet. Memoriam uolunt ei Ie duplicem: alteram naturalem, alteram artificiosam. naturalem usu, exercitatione* confirmari, quod primo de Oratore Crassus ita praecipit: Exercenda est memoria, ediscendis ad uerbum quam plurimis, di nostris scriptis .ct alienis. Pythagores olebant exercendae memoriae gratia, uesperi repetere quid tota die egissensi quod apud Ciceronem de Senectute Cato testatur. quam consuetudinem e tiam Virgilius bono uiro attribuit illis uersibus: Nec prius in dulcem declinat lumiria somnum,

Omnia quam longi reputaκent acta diei.

Artificiosa memoria fuit inuenta a Simonide poeta, quemadmodum Anto,nius secundo de Oratore latetur. ubi etiam historiam recitat egregiam, qua docet, quomodo eam artem Simonides inuenerit. postea illa arte sunt usi plurimi: qua tantum profecerunt,ut ad miraculum usi memoria pollerent. ut pud exteros Charmides, Cyneas, Theodectes: apud Romanos Lucullus, Hortensus, Seneca,Portius Latro, Adrianus.

Quomodo autem dicatur,id est in duobus: in agendo, & in Io,

quendo. Est autem actio,quasi corporis quaedam eloquentia, cum

constet e uoce atq; motu. Tertium quod uidere debet orator,id est,quomodo dicat. id autem e duo-hus constat: hoc est,exactione,& locutione. Prius de actione tractat, deinde longe eopiosius de locutione. Primo igitur actionem similitudine quadam

describit cum ait esse quasi corporis quandam eloquentiam. postea illam diastribuit in duas partes, hoc est,in uocem ais motum. Vocat autem actionem, eloquentiam corporis: quoniam reliquae partes rhetorica potius ad animum referuntur. nam inuenire, disponere, eloqui, non corporis, sed animi officia sunt: pronunciare uero, quod a uoce ec a motu pendet, non ad animum, sed ad corpus resertur. Duos autem sensius afficere debet orator: hoc est, audiatum ec uisum. Auditus assi itur uoce clara ξc suaui, uisus autem apto toti corporis motu . Atque hoc est quod ait Cicero, actionem e uoce atque motu constare. Motum autem intelligimus, omnem tacitam fgnificationem, quae aliqua corporis parte fiat: ut uultu, qui modo in dicendo tristis, modo laetus, modo seuerus, modo comis, modo terribilis, modo mansuetus csse debet. nam in nulla corporis parte magis exprimitur animus, quam in uultu. uno

de Horatius rect er

stum uerba decem ratum plera minamm, .

Vocis mutationes totidem sunt, quot animorum, qui maximi voce commouentur. Ita* ille perseetiis, quem iamdudum nostra indicat oratio utcun* se astedium uideri,& animum audientis mo Deri uolet,ita certum uocis admouebit sonum . de quo plura dice rem,si hoc praecipiendi tempus esset,aut si tu hoc quaereres. Dicere etiam

78쪽

etiam de gesta, cum quo iunctus est uultus: quibus omnibus, dici

uix pote it quantum intersit,quemadmodum utatur orator.

Vox uarie commutatur,ut animi affecstiones ostendat, uel co moueat. Ideo quot modis animi mutantur, tot etiam uox mutari potest. Mouentur autem

animi quatuor potissimum perturbationibus, quemadmoda quarto Tuscul. libro docet Cicero: hoc est, aegritudine, laetic ia, metu, cupiditate. quibus efficitur, ut uel ament, uel oderint, uel indignentur, uel misereantur. Petitus igitur artifex eum uocis sonum adhibebit, qui possit auditoris animum mouere, atq; impellere quocunse uoluerit. inantum autem uox animum moue

re possit, ars Musica declarat, quae miram quandam habet in se vim, uel ad uoluptatem, uel ad tristiciam. Se assiectum uideri. Hoc dicit, quoniam orator pro re atq; tempore debet ostendere se commotum uel ira, uel ni isericordia. nes enim auditores mouere poterit, nisi prius seipsum moueat. Hoc est quod etiam Horatius ait: -Si uis me flere, dolendum est Primum ipsi tibi,tunc tua me infortunia udent. Vox initur causae debet accommodari,ut uel laeta uel tristis, uel iracunda, uesmiserabilis,ueI aspera, uel lenis.prout ipsa res postulat emciae. De quo plura. ideo pauca de uoce se dicere ostendit: primo, quia non instituit hoc loco Praecepta dare, deinde quod hoc a se Brutus non petiuerat. Dicere etiam. Motus, quae est altera pars a filonis, in uultum atq; gestum diuiditur. Vultus

in homine tantum est, non autem in csteris animalibus. Disteri a facie,quoniafacies semper est eadem,uultus frequenter mutatur. unde dicimus alique bono uultu exc ipere,aut tristem uultum habere. Ouidius: uper omnia uultus

Accesserebani Et prouerbio dicitur uultu saepe t aeditur pietas. quoniam uultus est tacita quaedam animi signiscatio: adeo ut aliquando non possit antomus occultari, quin in ipso uultu eluceat. Unde recite clamat Ouidius, Heu quam di scile est crimen non prodere uultu. Quanquam Aeneas Vergilianus,

Spem uultusimulat, premit altum corde dolorem.

Cestus autem tantam in se uim habet, ut plerunque sine uoce declaret quid 'in animo sit. quod ex mutis hominibus intelligi potest, qui nutu ac renuta declarant omnia quae in animo habent. Hinc apud ueteres ars illa Pantomia morum, qui gestibus ec saltatione omnia representabant. Qtiocirca Demotrius Cynicus Neronis tempore, cum spectaret mimum Veneris ec Martis adulterium saltantem, admiratus exclamarit, αὐωε ἄ-ῶρ,αὸρδ μόγναμ .vἀμοι δοκῶe mce H σψ α rue 5c rex quidam Ponti petiuit a Nerone, ut sibi mimum donaret, quo apud exteros uteretur interprete: quoniaam ita uestibus omnia exprimebat, ut nihil esset, quod non plane intelligeretur. Lesbonax Mitylensus huius generis homines λώεισπουρ appellabar,

quasi manu sapientes. Εκ his intelligi potest, quanta uisiit ingestu: quam esse inagnam,ait hoc loco Cicero.

Nam 8c infantes, actionis dignitate eloquentiae cope fructum tulerunt:&diserti, deformitate agendi multi infantes putati sunt: ut

iam non sine causa Dei nosthenes tribuerit & primas, & secundas.& tertias, actioni.

Ab essectis probat,magnam a stionis uim esse. nam saepe sit,ut etiam imporiti, minime eloquentes , propterea quod egregie pronuncient,multum inrloquentia praestare existimentur: quod Cn. Lentulo accidisse, testis est CLcero, 5 Quintilianus. Contra uer6. multi diserti uiri,quoniam in agendo de sermes csse uiderentur.insantes habiti sunt. quod primis temporibus, quibus

in sero uersari coepit, Demostheni contigi ite Iegimus: qui propter agendis 4 detormise

79쪽

desormitatem ab auditoribus spernebatur. 5c uoce, strepitu, atque sibilis exisplodebatur. itaque desperatione quadam ductus, in Piraeum secessit,& a se ro coepit abstinere.sed ab Eunomo Thrasio reprehensus, quod cum eius ratio similis esset Periclis orationi, suam ipsius gloriam per ignauiam prodoret: iterum in forum reuersus, nihilominus contemnebatur. donec Satyrus histrio sicut ait Plutarchus, uel Andronicus ut eum appellat Quintilianus fieeum exercuit in agendo, ut deinde alter Demosthenes uideretur. atque ita diligenter in actione se exercuit, ut nemo esset eo postea praestantior. Hae de causa,cum aliquando quida ab eo petisset, quid in tota eloquentia praecipua esset respondi mixtaret,id est actio. ec cu idem pergeret interrogare, quid secunda item respondit, actio quid tertiit actio. adeo,ut nihil actione praestantius esse iudicarit.Hoc est igitur quod ait hoc loco Cicero: Demosthene actioni ec primas ec secundas ec tertias tribuisse. Quantum aut studii tribuetit litae parti Demosthenes,declarat Antonius primo de Oratore, ad extremum.

Si enim eloquentia nulla sine hac, haec autem sine eloquentia tanta est,cert plurimum in dicendo potest.

Argumentum ab adiunctis,quo probat,actione in dicendo plurimu posse. Sine actione, inquit,eloquentia nulla habet vim, atq; extare nullo modo potest. ipsa uero per se actio sine eloquentia multum habet dignitatis: ergo sequitur,ut in tota eloquentia nihil sit actione melius. est enim actio quasi sorma et perfectio quaedam eloquentiae. Et quemadmodum nulla res est, quae amissa forma sua possit esse diutius: siquidem forma rebus omnibus nomen atm apis pellationem adfert: ita eloquentia,si desit actio, ne nomen quidem eloquemtiae retinebit. Hac de causa Quintilianus ait, actionem quasi uitam orationis esse. Nam rerum inuensio, ossium instar est: ordo neruos imitatur: elocutio carnem, tem,colorem in memoria spiritus uice singitur. quibus postrem3 accedit actio,ianquam uitalis quidam motus.Nam nullum uitae certius est argumentum,quam motus. Hinc illa uiua uox apud auctores tantopere cel bratur, quam in se magnam γ' ω, hoc est essicacitatem habere dicunt.

Volet igitur ille,qui eloquentiae principatum petet,& contenta uoce atrociter dicere,& summissa leniter,& inclinata uideri grauis,& inflexa miserabilis.

Quatuor quasi sipecies uocis hoc loco tangst, quibus orator, quoties res spissa postulat, uti debet: hoc est, contentam, summissam, inclinatam, inflexam. Contenta uox est, qua aliquid atrociter insectamur.ut in Pisonem: Tu ne eliam immanissimum ac scedissimum monstrum, ausus es meum disicessum illi testem sceleris ec crudelitatis tuae, maledicti ec contumeliae loco ponere crursus ea: Ego te non uecordem,non furiosum,non mente captum, non tragico illo Oreste aut Athamante dementiorem putem ' Huc pertinent etiam exclamationes. ut pro Cluentio: mulieris scelus incredibile, d libidinem esse natam ec inauditam. & illud Virgith: Quid non mortalis pectora cogis A sacra α

Submisia uox est, qua leniter aIiquid, & quadam cum iucunditate pronti,ciare studemus. Haec superiori penitus contraria est, ec saepe ridiculi gratia adhibetur. ut pro Caelio: Quid tumultuaris soror quid insanis quid clamore

exorsa uerbis paruam rem magnam facis uicinum adolescente aspexisti, mdor huius te ec proceritas, uultus oculit perpulerunt, &e. Talis est illa pars orationis pro Murena in qua ius ciuile reniter irridet: Et quoniam, inquit nihi uideris istam scientiam iuris tanquam filiol am osculari tua,& quae sequum turinotistimus est locus. Sic pronunciandum illud Virgilst:

Egregiam

80쪽

co MMENTARIVS. Egregium simi laudem c stolia ampla resertis, puerit: tuus. Inclinata uox est, qua aliquid grauiter ec sententiose pronunciamus. quo gonere uocis utimur potissimum in exordiis, oc alibi,quoties occurrunt graues aliquae sententiae .ut pro Milone: Populi grati est, praemiis afficere benemeti tos de Rep.ciues:uiri sortis,ne supplici js quide moueri, ut sortiter fecisse poeniteat. sic illa pronunciada sunt pro Murena,de Catone. finxit enim te ipsa natura ad honestatem, grauitatem, temperantia, magnitudine animi, iusticiam, ad omnes deniq; uirtutes magnum hominem re excelsum. Virgilius in i Sta cius dies breue o irreparabile tempus omnibus est uitae. Inflexa uox est,qua conamur auditorum animos ad misericordia commoue

re: quaesis in perorationibus frequenter esse solet. ut pro Milone:O' me memiserum,o infelicem,reuocare tu me in patriam Milo potuisiti per hos, ego te is Patria per eosdem retinere no potero quid respondebo liberis meis, qui te parentem alterum putant occ. Huius generis exempla est pulcherrimum apud Virgilium s. Aeneid. ubi mater Euryali filium intersectum luget: Hanc ego te tar de asti ἀο tu ne illa senectae sera meae requies potuisti lime resolum Crudelis nec te μι tanta pericula miJum bari extremum milierae data copia matri s m.

Mira est enim quaedam natura uocis, cuius quidem e tribus oni nino sonis,inflexo,acuto,graui,tanta sit,et tam suauis uarietas, per sedia in cantibus.

Quoniam dixera oratore debere uoce maxime uariare, prout causa posta laznunc ostendit, hoc non difficile lare, quoniam mira queda natura uocis sit, quae in qualibet parte facile flecti potest. Hoc autem probat a cantionis uarietate, qui uocis ei lectus est: quonia uniuersa Musica tribus tantu sonis constat, acuto, graui,inflexo. qua uis tam uaria canendi genera reperiantur. Mira natura. Miru est profecto,quantopere uox & sonus ualeat,ad effectus mouen dos. Empedocles Agrigentinus iuuene quendam furente contra inimicuis Um,etiam in illu animo gladiatorio inuadente, cantu flexit, et quietu reddidit. Pythagoras Onoctu stellas conleptaretur,&iuuene quendam ebriu aduertisset amicae suae foribus igne admouente,ut eius domu in qua erat etia riualis accederet, spondeoru cantione reuocauit eu a furore,at ebrietate.Timoth

iis Musicus ut Dion testat solebat Alexandru Magnu Dorio cantu ad bella

incendere.Ferunt, aliquando cainmensa esset Alexander Timotheuccepisse Dotiu concinere: quo audito,rex tanqua furibundus, relictis epulis, ad armacouolauit. uerum cuTimotheus cantu mutasset,iteruquieto animo ad epulas reuersus est. E' tribus ibitis. Vocat Cicero sena uocis, quem Grammatici dicunt accentum,& Graeci σαρ ι . Quamuis quidam uelint accentus esse decem,atu ita distinguant,ut tres dicantur tenores,acutiis, grauis, inflexus: duo tempor longum,breue: tres perpessiones,aggregans, disgregans auersa: duo spiritus, tenuis ec densius. quam distinctionem Grammatici Graeci sequuntur,&ex Latinis nonnulli.Nos Ciceronem 5c intilianu sequimur,

qui tres tantum sonos uocis ponunt,acutum, graue, inflexa. Est asst accentus in unaquai dictione tanquam formae atque animi instar in corpore. Vt enim eorpus anima spoliatu nihil agere,nihil sentire potest: ita quaelibet uox si proprio ait suo accentu priuetur, uim omnem atq; potestate amittit. Verum non tanta dictiones,sed etia syllabae omnes suu accentu habentii omnes syllabe, in quibus nem acutus, nec inflexus est, graue suscipi uti Acutus sonus est αρ ,

hoc est, elatio uocis: grauis cotta est iniet, hoc est submissio inflexus, ex acuto

SEARCH

MENU NAVIGATION