Iacobi Gothofredi ... Nouus in titulum Pandectarum de diuersis regulis iuris antiqui, commentarius. Quo id potissimum variis modis agitur, quomodo deinceps, in Foro seu Praxi, ... minimè possit

발행: 1653년

분량: 945페이지

출처: archive.org

분류:

251쪽

168 II. COLL. EDICTA L. REGG. PARS VII. ,

34. ηπ. de iureiurando, quae proinde huic coassandae veniunt. Et

hac primum specie appotita. Nempe ita jus est,ut in defectuna probationis actor reo jusjurandum deferre coleat, reus vero nisi solvere malit) iurare necesse habeat: quod quidem edicto. Praetoris nominatim comprehc'sum fuit : cujus verba referri mox etiam cxplicat Vlpianus in g. 6 Ait Praetor, Eum a quo iusiurandam petetursolvere aut iurare cogam. Mox subjicit,dari de aliam facultatem reo, ut ii malit, jussiurandum reserat factori scilicet : manifestae alioquin turpitudinis SI confessionis est, nec iurare , nec jusiurandum referre, l.38. ηπ.de iureiur. dc si is qui petit i. e. actor conditione iurisjurandi non utatur , iudicium ei Praetor non dabit, addita ratione, ε quis me enim hoc facit Praetor) cum non debeat displicere conditio iuri jurandi et garistulit. Ex his iam patct quod haec rogula habet, actori non licere quod reo non permittitur: Non, inquam, licet actori iusiurandi conditionem defugere, quam reo non licuit reculare, lnisi solvere mallet aut referre. I lImo subjicit ibidem Vlpianus , in quo diuersa iam potiorq; lrei ratio est, iusjurandum de calumnia quod is qui iusjurandum defert factor scit. prius iurare debet si hoc exigatur, ut docet quoque ae lex ue . g. . Tlex Π7.es tit. l. delata 2. C. de iurej.&Paulus lib. 2.θπIent. Iit. l. iusjurandum referenti treol deferre non possit: addita ratione, quia non ferendus est actor, si de conditionis iuris jurandi scit.) quam ipse detulit, calumnia velit sibi iurari. Actor scit . qui iusjurandum detulit, de calumnia iurare tenetur: at non & reus qui retulit: de calumnia quippe actoris,qui ad agendum ultro processit, pensoq; consitio,& certa animi destinatione de quo ad d l. 4ιὰ pronior sis spicio est, quam de reo, cui defcndendi sui necessitas incumbit. Atque haec quidem huic regulae species commodissime aptanda vide

Unica tantum exceptio huius regulae notanda est, sed quo

per varias species decurrit, unica ratione subnixa : Euenit, timiquam,aliquando,ut actori liceat quod reo non licet: non equidem actoris ipsius fauore, qui utiq; minus fauorabilis est quam reus, verum iudicij ipsius necessitate, eiusq; explicandi gratia, ubi alioquin iustus cludendi vel distrahendi iudici j metus est a parte rei: denique in constituendo ordinandoq; iudici

252쪽

ingressu, Sine deterior actoris conditio reddatur,incommodove aliquo adficiatur, actori magis fauetur , eiq; licent quae reo non permittuntur,ut in spe c. l. i. g.7.-. iudicatum solvi legis cum cleritas 2 sin prisc.C.de Episcopis o clericis Nouesta Π.c. I .c, Nouessae 69 Item in sp. legu de die 8. N.qui satisdare.,V t & in interpretatione intentionis,i. e. actionis seu formulae,l.lTata hoc tit. o l.si quis intentione 66. .de iudicis. Eodemq; spectat tractatuslegsolemus 6 i. .de iudiciis quae de ipsa ex eodem Vlpiani libro 26. ad Edictum cum hac conjungenda est) circa illud vulgare dictum, Id venire in iudicium,de quo actum est inter litigantes e ubi Vlpianus ex Celso refert, periculosum esse id expersona rei metiri, qui semper ne condemnetur, hoc dicet, non conuenisse..Cui concinit S lex inter sipulantem 83. g. l . de U. O. ubi par ratio redditur : Actora,imimilotim credendam es,atioquissemper rem negasιι se com

REPETITIONIS seuor prae lucro.

g. I ii re obscura legis Al.

In re obscura melius est fauere repetitioni ', quam adventitio lucro.

i. e. eondictioni indebiti.

DE REPETIT lo NI S,seu Co NDICTIONI s,fauore est haec Regula, S quidem in OBSCURO de quo sunt sedeci in praeterea hoc tis. regula:) Quod N ipsa satis arguit. Ad Pram tuum, inquam, seu 3πribiti soluti repetitionem, seu condictionem,

pertinet hic β: sic ut ea pariter, ut superiore,fauor quidam contineatur, fauor,inquam realis, puta ut repetitioni in re obscura melius sit fauere, quam adventitio lucro. Et sane species huic regulae aptanda venit in condictione indebitιr de qua Vlpianus egit hoc libro 26. ad Edictum , ut liquci ex prolixa ejus l.s non sortem 26. - . e condoct.indebiti, quae ex eodem v lpiani libro desuinpta huic conjungenda est. Et figurari potest in hoc argumento condictionis indebiti ad hanc regulam casus: oc in obsicuro seu incerto voluntaIsse & iruincerto euentus. In ip certo seu obscuro voluntatis, ut species ponatur, praesupponcnda est ia-

253쪽

debitum ab ignorante per errorem facti solutum repeti seu condici posse ; a sciente contra se non debere, cessare repetNrionem : Haec ,inquam obtinent,cum exploratum videlicet est,

sciuisse aliquem vel nestiuisse : sed quid fi haec res in obscura Min inceno sit id est, neque liqueat,virum is qui indebitum soluit, sciuerit indebitum, Se sic donandi animo soluerit, an verbcrediderit debitum Hic iam regula nostra aptanda veniet; In re obsta a melius esse fauere repetitiona, quam a ramiis lucro: M sic praesumi quem potius nescientem indebitum solvisse , quam

scientem.

Secundo, species ad hanc regulam poni potest in obscuro

seu in Certo euentara r cuiusmodi casum expressum in condi-

Aione indebiti suppedicat Papiniani lex suscit 6. Q. δε coaedi t.

Meiari. Finge,cum debetes mihi pecuniam,pacti sumus, ne ea. me peteretur, donec Tisis ut fleret ' Ex hac pactionc quaeritur, tibi exceptio, si antequam Titius Co s. factus fuerit, pecuniam a te petam: & quidem, si Titius mortuus fuerit, exceptio perpetua : exceptio verbetemporaria, fi ante consulatum Titij pe tiero : & sic si Titius consulatum incat, inuenictur exceptio fuisse temporaria : Quid si ante consulatum Titij solvam Sane regulariter temporaria exceptio non inducit condictionem, sed perpetua tantum: Verum in hoc casu,sufficit ad causam Mcondictionem indebiti, iNCERTUM osse, temporaria ne sit an perpetua exceptionis defensio, seu sufficit defensio iuris, quar Causam incertam habet : atque adeo quod hoc casu te dum Tes in incerto est,interim solvitur, repeti potest. Et addit Papinianus, Sumna numne, quod haec defensio iuris, i. e. exceptio quae causam incertam habet,conditionis instar obtinet: Cuius scit. conditionis euentus in incerto est. Ergo hoc casu Ceu in. oh oleuentus scit melius est faueri repetitioni quam adve titio lucro.

Sanc Iustinianus quoque quod ad priorcm casum magis a cedit, decisione sua, puta l.vit. C.de eandi Iι indeb. unde Glossa primum casum hie ponebat eandem presumptionem de regulam aptauit in illa veterum controuersia Alfi diuersa, Vtrumst. qui mente titubante seu ancipiti animo indebitum soluisser, viderotur sciens aut nestiens solvisse, & sic repetere posset necue Qui repetitionem denegabant,duplici argumento ni

254쪽

tebantur. Primum, quod dubitans & in aliis casibus quibuDdam pro sciente habeatur , nempe ubi dubitatio non rcipi cit substantiam negotij, ut in spe c. legis 6. g. . -. de ad inhaeris. ι. a. h. g. liberali causa. Secundo quod is qui dubitans solvit, videatur transactionis causa, animoq; ut a lite discederet, soluisse. Veriam contrariam praetulit Iustinianus sententiam, δίhic in re obscura repetitioni potius fauendum esse: lioc etiam argumento, quod etsi dubius mediam sortem inter scientem& ignorantem teneas, ignoranti tamen vicinior sit, ubi videt. substantiam negotij respicit dubitatio;quod videre licet etiam

in specie leg. l. in princ. π. de legat. I. l. II. π.qui tesainfaclog. l. 2. in princ. ιπ.quu oraernpossess. t.vit. Isin autem,C.defurtis. Sic ut dubitans & errans pro iisdem habeantur El. IS. Ait autem lex,Melius , id est aequius, ut caeteroquin omnis condictio indebiti ex bono & aequo introducta est: & reuocare conuenit, quod alterius apud alterum sine causa deprehenditur ut ait idem Papin. l. 66. de conaeiudeb. Ita ct hic melim. Nempe aequius melius est ei qui de damno vitando certat, quam ei qui de lucro contendit, faueri di Quae & ipsa quoque formula occurrit, ut alias leges omittam plures, ι. 8 in princ. ins hoc tit. In ambiguis pro dotibus respondere meli- est. Alioquin id absurdum foret,si contra statue retur; ut dicitur ι vlt. C.de iure delib. de qua mox. Porro , cirin in genere haec regula pertineat ad convitionem indebiti, aptari quoque ea possit in v seris indebite solutis Ll. 26. in princ. o g. I.2. απ.ι condict.indeb. non quidem quod lucri appellatione hic intelligantur usurae, ut quidam ccnsent, quas ctiam notum est, non propter lucrum,sed propter moram infligi,verum quia adventitium lucrum est,κερδες ἐπε-- si quid indebite solutum est retineri possit. Et hae quidem, quas dixi superius, species huic regulae aptari possunt, non eae quas Graeci, & in his Theodorus Hermopolites , Se Scholiastes Harmenopuli lib. r. tit. I I. habent, ubi repetiistionem qua de hic agitur pessime accipiunt de repetitione mutui dati creditori Comperente, opposito ad usuras quas alius creditor petit : Repetitio enim hic dicitur de indebiti soluti condictione:& sic ae promutuo, non vero de mutuo. Vicinior huic regulae species seu casus est l.vit. β sin vero creditores DC.de

rure delib. quem secundum casum Glossa hic ponebar, ubi quo-

255쪽

que de re recuperanda agitur, diciturqite : Cum satis ab μν diamst, creditoribus quidem tuu suum persequentibus auxilium denegari elegatariis vero qui pro lucro certant, suas parat- leges accommodare . Verum in ea specie pugna est inter creditorcm qui legatum solutum ab haerede repetit, Sc legararium , qui lucrum captat adventitium: Etsi verum ibi quoque sir,repetitionis quam lucri potiorem haberi rationem. In specie huius regulae non creditor

repetit, verum opinatus debitor, indcbitum a te solutum condicit,contra contendente alio qui adventitium lucrum captabat; lucrum adventitium,veluti donationem,liberalitatem.

η D. AM HAE RE Dis o Fidesessoris IGNORANTIA XLII. GAI Vs libro nono ad Edictum Prouinciale.

Qv I in alterius locum succedunt, justa m habent causam ignorantiae, an id quod peteretur, deberetur: Fideiussores quoque, non minus quam haeredes, iustam ignorantiam possunt allegare. Haec ita de ha, rede dicta sunt, si cum eo agetur, non etiam si agat: Nam plane qui agit, certus esse debet, cum sit in potestate eius quando velit experiri: & ante debet rem diligenter explorare, & tunc ad agendum projcedere.

R A N T I A , est haec regula, pariter , ut de justa haeredis ignorantia sunt duae aliae hoc titulo: puta lex I9.iu princ. r l. 99.i . Quibus acccdant & duae aliae regulae de justa aliorum quc rundam ignorantia, Veluti mariti, puta lex 63. dc actolis i p. g. I. Haec nostra pariter ut superior ad isde&ιi per ignorantiam si luti, condimoxem pertinet smox ut plenius ostendeturὶ Ac n minatim est de indebito soluto per. ignorantiam haeredis aut fidejustoris. Dum in eo argumcnto versatur Gaius , de Io νΛι a haeredis&fidejtissoris plenius agere instituit. Et inter alia

quidem, de justa ignorantia haeredis &.fidejiassoris rei quae a se

256쪽

petitur in judicio. Haec enim propria est huius regulae species, non de justa ignorantia quam rei a se factae extra judicium ba res obicndit: ut in sp. l. r.in An. m. depositi: quam alioquin speciem hic inter alias ponebat Glossa. Quatuor porro sententiis constat haec regula siue lex : ipsa primum regula ; de in Extcnsio & Limitatio. Ipsa regula haec est I. Haeredem conventum iustam habere ignorantiae causam, an id quod petitur, debeatur : Ex suo videlicet contractu conventus quis non facile ignorantiam obtendere potest , ex alieno potest, de in alieni facti ignorantia tolerabilis error est,i vis.ι n. pro suo.va. Ampliatio seu Extensio sequitur: Fideiussoris scilicet similis quae haerc dis esse ratio dicitur , quia & ipsc non minus quam haeres iustam ignorantiam potest allegare: veluti,si cum fideiussor alieno contractu i dc mutuo intervenisici, mutuum autem numeratum reuera non fuisset ; Sane hoc casu, si indebitum solvit fideiussor, id condicere poterit, quia iam facti alieni ignorantiam praetendit, vel si fidei utar iure liberatus pecuniam errore sola

ιι. Atenim idem,an id quod petitur, debeatur,tacta numeratione , justam ignorantiam allegare non potest. Maneat igitur in suo facto, neminem errare facile aut excus ari,in alieno excusari. Et hac ipsa ratione ex alieno facto convcntus ius jurandum

recusare potest, veluti haeres, procurator, curator, i u Jurandum 3q. ferocura ors. ω. de iunjur. t. .in yrinc. de lolit.tur. l. Marcestus II. glenuit. ηπ.rerum amotan PauluS lib. 2 sentent.tit. I. Hac ipsa docausa litigator ipse non temere petit dilationcm,lneres facilius, i. oratione 7. In D. ηαν de feriis: l.vit. Cfflend. V tigmors intem. Eo

dem pertinet species leg, suis. II m. de Dei son o haere eorum. 3. Sequitur Limitatio: nempc haeredi agenti ignorantiam non opitulari. Cuius rci de dissurentiae Baiio quae iam quarta est huius legis sententia) subiicitur, quae per se aperta est: quamque illustrat lex i. de edendo: lex Mi. .desertas e lex fure I. g.vis. ω.de doli excepI. Li. C.de dilationibus: d ι.vis. C.si pendente appePatione. Nid haec quidem,I ι .de amomb. Interim & hic exemplum ha-hcmus differentur inter actorem dc reum, de quam hic fauorabilior illo sit : de quo fauore sunt dc lexs pcnor I. o l. s. inst. . I x. o l. I S. J6. g. I. Vallis autem specicbus aptari haec lex porc st, sed tamen 1a. i

257쪽

summam ad materiam Contractuum ea pertinet; ut docent se gruenta omitia ex eodem libro 9. Gaij desumpta : Aptari, in quam, potest Deposito. Finge, haeredem depositi conventum Sane depositi damnatus infamis non fici, cum alias prope furinium sit depositi insidiatio, l. L . . qui not.ansam. L6T...de funis. Ad hanc, inquam, speciem referri potcst liaec lex, argum. LI ..d ρομι: quae ex eodem libro desumpta est. Caeteroquin eo ipso libro aliquam multis locis agitur de haeredibus & fideiuosioribus , ut docet lex ap. αν. de peculio. Sed quid moramur dilex haec proprio referenda cst ad pluris petitionis perinaeum, Muice versa pluris soluti,id est, indebiti condictionem. Vt per tres sententias hujus legis decurramus : Finge primum , Hared mconventum indebitum solvissc Iustam ignorantiae causam praetendere potest, & sic indcbitum condicere : dc haec regula

est. Finge secundo, s ejussorem plus solvisse, id est, ante diem forte 3 Condictionem indebiti non habebit , vel si etiam

plus loco solverit, ι. . g. l. l. I. mandati . t. l. επ.de sideJussor. δε argam. l. I. m. de eo quod certo loco e quae ex eodem libro Gaij

sunt: & haec secunda est liiij us legis sententia. Tandem fing niuaeredem plus pretisse Sanc plus petitionis periculum incurreri ι. l. f. a. Coae de plus miti si plus dcbito persccutus fuerit, puta si

plus re,tempore, rico, aut causa exegerit: Vitto agenti haeredi non adeo succurritur . 9. g. 1. v. de 'O. Et haec tertia est hujus legis sententia : qua haec unica Limitatio seu Exceptio coni netur. 'M Neque hic admittendae sunt Interpretum exceptiones , quas hie cumulare solent: Non ea quae desiunitur ex LIB. -.de trasesct. ubi dicitur, non esse ferendum , qui generaliter transegit, qua de his quae sibi testamento relicta sunt, si postea ignorantiam praetendat,quas ignoraverit sibi quaedam legata in posteriori testamenti parte. Nam haec species non est de herede: de justa ratione lex ea nititur, quia dc generaliter transegerat legatarius de his quae testamento relicta fuerant,cujus continentiam integram si legatarius ignorasse se dicat,jam facti sui ignorantiam obcendit,qua non ex cu satur.

gsi res legata i6. Insit.de legatis: quia in specie illa factum ipsius haeredis intercessit, quod ci io alterius jacturam, etsi ab igno

258쪽

rante aci missum, torqueti non oportet: Finge, testator servum haeredis legauit: haeres cuin nesciret cum lcgatum , eum In numisit, vel alteri donauit a quo manumissus est ξ Haeres nequicquam ignorantia se tuebitur , sed servum praestare cogetur. Tandem cum hujus legis specie hae LI similes aliae nil commune habent: nam in hujus legis specie fingendum est , conuentum fui sse haeredem , SI conuentum vel inficiatum debitum, vel ignorantem indebitum solvisse. Atenim quod postre-ina hujus legis sentcntia de haerede agente, de sic de actore dicitur, justam cius ignorantiam non esse, id quandoque fallere ostendit lex 177. g. i.insputa, si ignoret causam cur non debeat retere: cujus exemplum ibi trademus. Sand fallit quoq; , si causa sit probabilis, ut quia facti alieni ignarus est : E. g. si sal in

Porrigenda contra cst haec lex ad quemcumque alium , qui in alterius locum succedit : ut sit par quoque ratio legatari j, par sit ratio emptoris : Nam & hi justam habent ignorantiae causiam,etsi de haerede proprie haec lex concepta sit.

XLIII. VLPIANus libramice ooctauo ad Edictum. NE M o ex his qui negant se debere, prohibetur etiam alia' defensione uti: nisi Lex impedit. Quotiens concurrunt plures actiones eiusdem rei nomine, una' quis experiri debet.

EXc Erzio N M M AC Tio NVM differetia hac tota lege, quae in duas regulas diuidi non debuit' non magis quam

lex lx .ct proponitur: ac proinde differentia inter Α-CTORES dc REos : de quorum reorum fauore est haec tertia iam e quinque continuo ferme ordine hoc titulo regula: fuerunt etiam duae supra t. I. in prisc. se l. 2 : erunt infra, duae, Puta lex in I. sq. II6. g. I. ins Quarum omnium synopsin habes

259쪽

ad ael. I. Haec proprie perdinet ad materiam rerum credit rum, ut praeter cas leges quae eX eodem libro quam plurimae desumptae sunt, docent insuper illa, Nemo ex his qui negans D g a E R E. Et speciatim quidem hanc regulam Concinnavit Urupianus in tractatu I. Commodati, l. I. . . . commodatir 1. de ctionibus quae ex alieno geltu competunt, ut ex codem lib. I. g. ostendunt, t. l.de exercitor. t. I. .F.7.9. I. I . IS. de institor. l. I 83. ISI.

de V. S. I. S de praescriptis Verbis, LIT.de praestri .veis. Quamquam & ulterius ea porrigitur ad omnes siue exceptioncs siue

actiones,non tantum rerum creditarum nomine. AC nomia

tim est haec lex de concursu plurium defensionum, id est excoptionum ; S de concursu plurium actionum seu de ConCurre tibus actionibus de quibus singularem olim Paulus librum scripserat, quod ostendit lex 4.de O. σA. l.88. ..defurtis : Ad quom eundem tractatum Pertinet praeterea lex ι o. inst. hoc ιis. pluresse aliae in Uigcsticinter alias vel maxime lex Iz., . I. g. I.

Quaestio est in hac lege: Utrum reus pluribus defensionibus, lid est exceptionibus uti possit; qud pertinet initium legis: viceversa, utrum actor pluribus actionibus una experiri possit: quo spectat altera sententia squar vulgo g. I .hac Lnotatur Sic ut cumulatio seu variatio in eodem judicio hac parte admittatur ρ Et veto differentia seu discrimen hac parte statuitur inter exceptiones 3c actiones Q seu inter actorem & reum; nempe, hunc varias exceptiones cumulare, multiplicare posse, imo in eodem judicio variare seu varias proponere posse exceptiones : actorem vero Vna tantum actione codem judicio experiri posse. Cui definitioni de pluribus cxceptionibus consentit 3c lex is qui si . nemo 8. π de exception. quas hic Gl. recte allegat, neminem videlicet prohiberi pluribus exceptionibus uti, quamvis sint diuersae. Quod exemplum seu speciem attinet, finge : Conventus nego me debere: v.g. dico me jurasse 3 Posisum M aliis exceptionibus uti : veluti exceptione pacti con- uenti,compensationis ide quo mox in pecuniae si, tutae, rei iudicatae, doli mali, d. l. S. m. de excepIion. Scquuntur Ampliarisaeta duae : prior,quam suppeditar dict.l.s : nempe,cum qui una ex-xeptione usus est,aliis cum ea dosensionibus uti posse, vel relictasti l .ea

260쪽

scit . ea vel OiIussa,aliis solis. Et sic siue cumulative siue successi u E. Altera ampliatio continetur in ael. 8. neminem prohiberi pluribus cxccptionibus uti,quamυu diuerse sint. Et tamen hodie cautela ista vulgo utuntur Advocati, ut plures cxccptiones disjunctive cumulent Sc subordinate,si forte exceptiones inter se in facto contrariae & pugnantes δευμ m videantur, alioquin supervacanea haec cautela est. Non est igitur reus coarctandus ad certum defensionis genus, si plures suppetant; & ratio haec adsignatur, quia bi de liberando quaeritur , faciliores ad

liberationem esse debemus, i. Arrianus 68. π.de obligat. quae lungenda est cum l. 8.de exception.

Vnica hic , velum obscura exceptio subjicitur, Nisi lex impediai cui similis occurrit & l. 136. ins Haec nostra ex Intcrpreis tum sententia plures species admittit, quotiescunque videlicet aliquem alterius exceptionis praesidio leges submovent; cujus

Auth item possessor,C.qui potiores: In quibus omnibus speciebus

alterius de viterioris defensionis auxilium reo denegatur, pr picr mendacium videlicet inficiantis, dominium rei forte vel titulum, vel factum suum, vel personae conditionem. Ad postremam sane speciem proprie hanc regulam refert Harmenopulus, lib. I. tu. 3. g. 88. puta ad Nou. I s.cap. 8. Verum cum Digesto. rum editio, ubi haec lex posita est, Novellam illam praecesserit, ad eam referri minime potest. Neque aptius il qui ad legem Laetoriam haec verba referunt. Illud verisimilius nonnullis, hanc exceptionem additam a Triboniano: Nam hoc emblema legibus Tribonianus ferme adfigere solet, propter nouas Iustiniani constitutiones, veluti in l. 27. g. Ult. m. de minor. propter Lest. C. qui aduersus quos . in limuli. C. de rebus credit. proptCr t. vlI.C. eoaetu. Quaru pudet quaS haec verba addita propter vii l.est. C. de compensa: . quod suadcat conj nctio lebs T. es de compensat.

quae ex codem libro Vlpiani ΣΥ. ad Edictum est: ut ita sensus '

SEARCH

MENU NAVIGATION