Iacobi Pontani de Societate Iesu, Poeticarum institutionum libri 3

발행: 1597년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

LIBER TERTIvs. 3s interrogationes in echieis usurpantur quamuis etia sine interrogatione suam venustatem retineat. Nec opus est, oεsct singulos Versiculos echonem

suam habere: sed tum illa respondebit,cum sensus absoluitur,& sententia finitur, siue id in medio siue in extremo versus,sive utrobiq; simul fiat. Non oportet autem diu differre istam repercussionem vocis, quia deformitate generat diIatio: sicut frequentia ornamentum.Prmerea non adeo semper

numerosi esse possunt echici, possuntque euadere Leonini sine ullo vitio: quia ingenium ct lepos qui est in rebus, quam concinnitas quae est in verbis, aut aliud quippiam, masis hic spectatur. Melius etiam Echo fit in disyllabis, quam in trisyllabis,aut monosyllabis quoniam ad naturam rei illa imitatione quam ista propius accedimus. Tos. tom. 2. Poeta interponens verba sua, narrat Bethlehemitae pastoris α Echus colloquium quod operaepre

ctum est legere: et si quibusdam locis poterat fieri

melius,

Meddidit in nihil, quam gemebuvia, mori,

222쪽

In pictorem Echus lusit Ausonius epigrammate XII. Fabulam ingeniosδ narrat Ouidius Meta morph. 3. Licebit interdum mutare literam. aut syllabam initio, aut medio verbi: nam finis in Echone semper similis requiritur. Item addere aut tollere aspiratione ut si pro sacer dicas, lacer, pro

senex,remex, pro moestus, fest', pro abeat,habeat. Quamobrem male reprehenderentur hae imagines. Albertusne iacet ' Tacet. Quae caussa obitus Pus. Religio amisit patronum Bonum. Haereticos oderat.Poterat. Anne huic par vllust Nullus.In simili sono vocalium extremarum posita est echo:

illae enim sol e sonant, ct echo sonus est, non in similitudine consonantium quoque, quae tantum consonant, nec soni naturam substantiamq; mu

tant.

valet immittere, iniicere, interponere, inserere. Vocantur autem emblemata lapilli colorati &minute secti, gemmae clauicul paruae ex

auro argent bue rerum diuersarum effigies, & similia, quae pauimento, parieti, vasculis, vestibus, poculis pileis clypeis, gladiis in morem toruloru, pro ornamento assisuntur, incidutur, insculpun-

223쪽

LIBER TERTIvs. et sytur.Sie olim id quod nunc quoq; in templis nonnullis videre est 3 regalium palatiorum pauimenta quadratis huiusmodi lapillis decorabantur. Ex quo illud Lucilli j apud Cicerone in orat. perfect.cuam lepide eo ossa se tesseruia omnes

sciendum porro, talia opera in pariete vermicuislata , in pauimento tessellata , in lignis segmentata dici. Hoc autem loco carmina seu epigrammata ipsa. huiusmodi ιιγαλ αιτα, symbola, simulachra,&imagines rerum aliquid significantes interpretantia, emblemata vocamus mτων λικως : ut nobis aliud nihil sit emblema, quam epigramma, quod em blema complectitur. Iam verb emblema tria conti

net, epigrapheri, velut rei totius anima, picturam dc poesin, artes germanas, quae se ita explicent, ut altera alteri sit interpres. Et pictura quidem, tanquam corpus, poesis tanquam animus est: fit', ve emblema non possit non esste gratum, in quo Maures dulci carminum numero delectantur , animi pascuntur, & oculi pictura recreantur. Tria maxime statuenda emblematum genera. Nam quae rerum naturas ct eausias aperiunt, physica sunt. Quae rem olim gestam, aut quasi gestam ut fabulam includunt, historica seu mythologi ea. Demum quae ad mores pertinent, quae innumera sunt, in ethicis habentur. Et quemadmodum norieta quocunque lapillo gemma in annulum aptari potest aut debet: sic existima non omnes heroum,. aut sapientum, poetarumve sententias, non omnes fabulas historias, prouerbia, apophthegmata.

quantumuis lemma praescriptum habeant, pingique

224쪽

33o POETICA R. INSTITVT. que possint ducenda in emblematis.Verbi gratia: quispiam ligna in sylvam portans, eum hoc, L ΑΒ o R I N UTI L I S. Curtius in voraginem cum equo desiliens, cum hoc, AMOR PATRIAE. Sic abutuntur emblimatis nomine, eiusque naturam parum perspiciunt, qui nobis utrius* Testamentinistorias, supra positis lemmatis obtrudunt, tanquam emblemata. ENempli causia. Adamum & Euam stantes sub arbore vetita, cum hoc, LI B E R Α-LIs INTERDICTIO. Tres Reges infantulum Iesum adorantes,cum hoc, GENTIUM LUX. S lecta sint oportet, iucunda, arguta, subtilia, quae quomodo Pythagoreorum notae, & AEgyptiorum hieroglyphica mentem exerceant: nec tam multitudine figurarum, pictoris p artificio, quam potestate & vi aliquid declarandi monendi emblemata metienda censemus.

DUAE PRIMARIAE VIRTVTES Epigrammatis,argutia, ct bre

uitas.

quibus ornatur commendatur. mirifice: eae sunt breuitas,& argutia: quarum posterior iure optimo anima, vita, Ec tanquam spiritus eiuS,Nerui,succus,sanguis vocari potest: qua destitutum velut aegrum languet, friget, & quasi intermoritur. Quod si vel sola assuerit, ut alia desiderentur, probabitur tamen. Generatur autem acumen istuc cum aliis modis, tum hoc frequenter, sa

225쪽

LIBER TERTIvs. syleon elusio aut non exspectata quod Gmei dicunt ατι- αροσδεκίαν aut exspectatiunt planε contraria sequitur. Catullus Fufij paupertatem urgens.

sicut ante urserat,ait villulam, quae ei,Vt verisimile est,unica remanserat, non eo incommodam e

se, quod ad huius aut illius venti flatum opponeretur : sed s quod omni vento deterius in quod opposita e siet pignori pro tanta pecunia, ut nihil iam

sit cur eam Furius suam dicere debeat. Ludit autem in ambiguitate vocabuli, opposita. Haec ex Mureto prius, ne quem obscuritas epigrammatis impIicaret. Est igitur hoc.

Faeetum illud Martialis, de Selio Coenipeta ad

Rufum. Euo ronte Seliam nubilis Q.des Rufe, Quod ambulator porticum terit seram, Lugubre qu/ddam quod tacet puer sultus, Quod pane terram tangit 1ndecens nota, Et dextra pectus pulsat,ta comam QAgit:

Lib. 3. interrogat Musam complusculis versibus, quid agat Canius Rufus. Enumerat plurima.quae agere ille posset.Musa ad extremum respondet,illum nihil agere aliud ,quam ridere. Die Musa quid agat Canim me- Euseae c. . Catordin

226쪽

s r POETICA R. INsTITVT. Caeterlim de fine epigrammatis, quem ars potissἱ mum respicit postea fusius. Nunc de breuitate. Brevitatem certo aliquo versiculorum numero non definimus, quando & unicum carmen, si- . ue monostichon, epigramma est, ut apud Martiat. in Cinnam lib. s. ι

ct plura disticha, quibus aliqua sententia perfecta

explicatur, epigramma dicuntur. Veruntamen il- Iud fugiendum, ne currente rota pro urceo exeat

amphora: ne, inquam, fiat elegia, aut promissum carmen. Et quoniam vuX ipsa inscriptionem Latinis sonat, inscriptiones autem paucis plerunque verbis finiutur, credamus id optimum fore,quod breuissimum. Est&illa in breuitate commoditas, quod epigramma memoria retinere, Ec quoties Iubet recitare cum delectatione magna possumus. Lubebit autem saepissime: siquidem arguta breuitas nunquam satiat. Et profectd acumen breuitas, non longitudo conseruat quo amisso, nihil habet ferἡ,quo laudari possit epigramma. Quemadmodum igitur faceth,grauiter,scitὁ dicta,quae vocaritur apophthegmata, quo breuiora, eo maiorem vim ad animum afficiendum habent: sic prorsus de epigrammate sentiamus licet.

DE SUAVITATE, ET ALIUS

Epigram. ornamentis.

N T E R quosdam eruditos de carminum suauitate contentionem subortam narrat A. Gellius

227쪽

LIBER TERTIUS. 393lius lib.39. cap. 9. Cum ibi Graecos nonnulli extollerent.& Latinos tam fluentes carminum delicias fecisse negaret, Antonius Iulianus Rhetor docuit. Latinos nihil Graecis concedere, atque extemploquatuor epigrammata ex memoria recitauit, Valerij AEditui, Porcij Licinij, Catuli, quibus, ut

sentit Gellius,mnndius, venustius, limatius, pretasius graecum latinumue nihil quidquam reperitur. Fatendum est tamen vel inuito,saepius licere Graecis,quam nobis esse dulcibus. Demonstrabimus nunc paucis, in quibus rebus collocata sit, requibus e locis potissim tim comparetur suauitas epigrammatis. Principio, quae res sua natura vim aliquam ad 'sensus demulcendos oblectandasque mentes obtinent,ex iis suauitas in oratione eXistit. Tales,ese empli caussa, sunt amoenitas hortorum,species arborum virentium, flores, leni murmure labentestiuuli,stellae lux,cantus musici, citharae, tibiarum,

chori ct tripudia, amplexus, oscula, honesta, inquam, & legitima. Quae omnia quo clarius αἐμφαπκωτερως describuntur, siue memorantur, eo cumulatiorem suauitatis sensum efficiunt. Resi

situr,in quibus inest elegantia & Iepos: quaeq; sua Pte vi ct natura, quamuis ab aspero ct agresti homine proferantur, plenae sunt hilaritatis, nec enim, inquit Demetrius, Cupidinem Erynnim faciet quisquam vi locutionis, aut gigantem, neque

ridere plorare in dulci condimento aspergent epigramma, possunt 3 huiuscemodi res appellari pulchrae , ct tribui in totidem genera, quot sunt sen sus. Vnum quod pulchrum, seu iucundum est ad aspectum,ut sunt horti, storcs, auru, gemmae, pul-N chritu-

228쪽

i 4 . POETICA R. INT SI Tu T. ehritudo lux & similia.Αlterum quod muleet auditum, ut instrumenta musica, variij concentus. Tertium quod palatum, ct caetera similiter. Adde his unum genus,quod animo solo perceptum delectat, ct sub sensum no cadit, ut amor,Virtus,&c. hinc similis pulchrorum nominum diuisio nasci tur. Quae namque iucundἡ vel videntur,vel audia uritur, is c. vel cogitamur, etiam iucundδ dicuntur. Addit nihilominus ipsa locutio venustatem his,quae per se elegantia sunt. Lepida auis est luscinia ait Demetrius,& ver natura lepidum multum tamen ornantur verbis. elocutione decorantur. Profert locum ex Odyssea. ως δε ο πανδάρεου κουρη χ'ωρηις α)1άν,

Appellat poeta lusciniam tanquam nobilem virginem, πανδαρέου , Pandari filiam.& Chlorei da indicans quid olim fuerit,a qua nympha ducat

originem. Reddunt nihilominus iucundam orationem epigrammatis allocutiones illae, quibus poetae seipsos compellant. Catullus ad semet de aduentu

Duleis est apostrophe siue ad Diuum aliquem, siue ad hominem idi aut in medio aut in extremo. In cxtremo,ut epigram. Catulli. O dulcei comitum sa

229쪽

. LIBER TERTIVy. 3 sis iste eaetus, Xe. In medio,vt illo, quod scripsit in annales Volusii.

Nunc o earuleo creataponto,

Eua sanctum Idabum, Moosp apertos,

de quae sequuntur, quibus compellat Venerem.Apud alios non desiderabis exempla, si quaeras. Suavitatis gratia sermo & sensus affingitur brutis animantibus, sylvis, fontibus, montibus, insulis, aliisque rebus animo vacantibus, quas etiam blande affari concessum est. Lucillus cum auaro murem loquentem facit, ct negantem sese cibum apud illum, sed hospitium tantum quaerere. Martialis ad suum libellum toties sermonem conue tit. Apud Ausonium Danubius alloquitur Nilum. Loquitur etiam captus a cane marino lepus. Rursum apud Martiale in Xeniis, ct apophoretis se mo rebus variis datur. Tocto m. 2.elegans est querimonia anseris, quem ab arbore suspensum iac iis Romani petebant.

Quid benefacta xuuans,qu/d Voseruasse Quirites, Et Capitolinι templa seuperba Iouu ZEn rnculis Fumma pendens ex arbore Acestris, Posmodo ψιctor/prae futura, petor. Ergo non aliam ranta feritate decebat, , Quam questri altricem sanguinis esse lupam.

Venutu Catullus adversiculos, quos Caecilium

accersitum mittit. Poeta tenero meos l. Velim CaeloopuIre Heas,

Et alio Ioco ad hendecasyllabos quam lepidὸ l

Adeste hendecas abi quot estis Omnes Aondis quotquot oris omnes,me. Item ad Sirmionem insulam in agro Veronensi,

ubi posscstionea habebatirovorsus E Bithynia.

230쪽

Pervenustum iudicatur epigramma, in quo est aliquid eruditionis non vulgaris: seu in quo aliquid antiqui moris , aut ritus attingitur, ut in illo Catulli ad puerum suum,in quo duas consuetudines aperit: unam poscendi maioribus Ec meracioribus poculis vetustioris vini, in quo amarus quidam sapor sentitur: quae cosuetudo a Graecis procedente conuiuio tenebatur, &ab illis orta fuerat alteram creandi in conuiuiis talorum iactu onum aliquem, qui praescriberet,quantum quisque in quomodo temperatum biberet. Graecieιρχν,& l Horatius bibendi arbitrum, Varro modi peratorem, Cic. de senect.magistrum,Macrob.regem mensae,rem ct potestatem ipsam, magisterium,Horatius regnum vini, Graeci χ Mαν appellabant.

Minister sertiuepuer Falerni

Ingere mἰ eatices amarastresa

Obseruaui praeterea haec in Catullianis, qua mihi non insulsa videntus. Primum versum postremo loco iterat ut ad se ipsum, de Struma ct Vatinio.

SEARCH

MENU NAVIGATION