Iacobi Pontani de Societate Iesu, Poeticarum institutionum libri 3

발행: 1597년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

3α POETICA R. INSTITVT. pedes, ct similia. Omnis autem labor eo impendendus, ne, quae dicimus , illorum, sed nostra videantur: quamuis doctos viros,unde illa hauserimus non fallat. Virgilius tamen, Macrobio teste, multa transtulit, quae unde transtulerit, difficilli me cognosci potest. Eundem asserit Ec iudicio transferendi, & modo imitandi consecutum esse, v t,quod apud illum legimus alienum, aut illius e se malimus: aut melius hic, quam ubi natum est,

sonare miremur.

Praeclaram bene imitandi rationem tradit Demetrius. Explicans enim formam dicendi magnificam, docet immistis poetarum locis grandem &magnificam fieri orationem. Quemmodum facit bipartitum. Alij nuda poetarum imitatione utuntur,&quae potius verborum transpositio , quam imitatio vocari debet, quod solet Herodotus: apud quem cum id frequens sit, exemplum no ponit. Alij diuersam tenentes viam,quod a poetis sumunt, tegunt, occultant: quod 3 aliorum est, ipsi proprium ac suum efficiunt. Profert Ioeum Thucydidis. Homerus in Odyssea situm Cretae,& naturam, ac fertilitatem describens, inquit.

Homerus in magnitudine insulae declaranda usus est verbo πεώρρirro'. Thucydides autem in A. ait oportere Graecos, qui in Sicilia habitabant, concordia iungi, cum sint incoIae eiusdem telluris,&περορρυτου, circumfluae, dc undique mari cinctae: Secum eadem omnia dixerit Thucydides quae Ηο-

merus.

52쪽

eodem pacto, tamen aliud dicere videtur,quia noad magnitudinem , sed ad concordiam ipsis usus est. Huc quoque aptissime referas illa Senecae ex epist. quae est de ratione stud ij. Apes imitari praecipit, quas videmus volitare per florea rura, ct succos ad mellificandum idoneos quaerere. Nossimιί

rer, qua ex mersa, seu multa senius lectione conge min, separare debem-. deinde ara bita ingeni curas aculta. eiis senum saporem saria ilia libamenta confundere: set e-riis papparuerit sondeseu sumsit, aliud tamen esse, quasondeskmptum eriLavareat. Quod 1n eorpore nostro ψιλ-mtis sine se a vera nosi facere naturam. Atimenta qua Accepimm,quamisu νn sua qualuare perdurant, ta solida innatans omacho Oner uni. At cum ex eo quod eraγmuia rarasunt,tunc demum νn sv res cs ν anguιnem transeunt. Idem in his quibus aluntur ingeniaprasi miser quaecunq hausimuν, non patiamur integra esse,ne aliena sine eae con-eoquamus ista. Halicarnassaeus, exprimendae etiam

orationis similitudo, inquit, ita demum paritur, si quis imitatione expresserit illud, quod apud unu-qupnque ex multis videtur esse praestantissimum. Quemadmodum, si quis multis ex fontibus riuuquedam deducens in animum suum derivet. Adhibet rei declarandae caussa exemplum Zeuxia dis, quod festiuὶ narrat prooemio M. de Inuent. M. Tullius.

53쪽

DE R G V M E NT O VIRIBUS conuenienter sumendo, deg. carminῶ ct poesos genere deligendo . , C A P v ae X I.

PER OENE Horatius monuit, non esse grandius imponendum onus humeris, quam sustinere queant,materiami scriptioni deligere demum eam oportere,quae exploratis ac tentatis antea diligenter viribus conuenire sentiatur. Quod si nos viribus nostris metiemur, ct par onus ingenio, doctrinae', nostrae subierimus nem enim omnia possumus omnes)promittit,nec verba nobis,nec dispositionem atq; ordinem sine quo nihil lucidum, omnia perturbata & obscura fiunt

defuturum. Sumite materiam oestris qui scribitis aquam V ribus, is sersate diu quid ferro recusens,

Euid Valeant humeri: cur testa potenter erat res, Nee facundia riseret hune, nec luc/dus ordo.

Alioqui propter imbecillitatem ingenij, dc orati nis paupertatem in medio conatu subsistere, incaeptumque cursum interrumpere compellemur. Ouidius 2.Trist. postquam semet accusauit, quod non relictis nugis amatoriis res bello gestas, res populi Romani,atq; adeo Aug.Caesaris ad posteritatis memoriam versibus commendasset, tandem ita se purgat.

54쪽

L1BER PRIMUS. .i C. Nideo debet pelago se credere, siqua Audet in exetuo ludere cymba lacu, Forsa n hoc, bitem,numeris Durorνόus aptu

Assime νubein dom1tos Iouis une gigantes Drcere,eonantem deb/litabιe onus. Diuitis ingendi e Limmanra Caesaris iacta Condere, mater/a ne superetur opus.

Et post multa in eodem libro ad Augustum scri

pto. Belgis sonantat, telis instructa eruentiae,

Paraseruι generis, pars rua facta canis. Inuidam 'arro natura coercuri arcto, Ingenio lares exiguas GHe.

Etlib.2. de Ponto eleg.

Dum tamen in rebus tentamus carmina paruis,

Materia gracili sus e ingenium. Consultum proinde est, non subito Iliadas,&gigaritomachias captare, argumenta, inquam, Op rosa longa, difficilia: id enim quid aliud fuerit. quam cereis pennis volitaret Res ludicras principio canamus: ipsi quom culicem nostrum,aut araneolum, aut formicam, aut batracho myomachia, aut apologos AE picos habeamus. Iocemur epigrammatiis: quaedam pusilla, ct contractiora poemata , sed venusta & ingeniosa extundamus, donec humeri vitulo ferendo assueti, bouem gestare possint. Haec sunt poetarum tyrocinia, hae primae velitationes & pro gymnasmata. Eiusmodi argumentum eligemus, quod nobis plurimum blandiatur,& quo multum delectemur. Nam quae ipsi nostrum iudicium liberh secuti adscribendu proin

ponimus, in iis tractandis, ut planum est, Delicio-C a rea

55쪽

3 6 P o ET IC A R. INSTIT V T. res sumus,quam in iussis atl imperatis. Ne primo illo impetu,qui plerunm vehemens, nec satis con- lsideratus est, nos abripi sinamus: neue extemplo, lut laeta tempestas abbIandita fuerit, ventis vela committamus, Quin prius aciem animi circumferentes Apsum argumentum, illiust partes quam accuratis imo expendamus, usque dum ardor ille irepentinus atq; igneus ali quantulum defernescat, nosq; prudentiam potius, quam temeritatem striabendi ducem auctorem l sequamur. Quod de materia, siue argumentis dicebamus, hoc idem prorsus de genere carminis, quod materiae cogruens ct accommodatu eme debet, intelligi postulamus: ne optet ephippia bos piger: optet

arare caballus. In oratoribus fuerunt,qui in epidi-etico genere,& exornatione palmam auferrent: Vt

Graeci illi, quos inter veluti lumen aliquod eluxit Isocrates. Quidam in deliberationibus, dando pconsilio laudati sunt ut M.Tullius. Nonnulli luci i-cia cum magna comendatione & gloria tractaue runt, ut Demosthenes: in quo genere cautarum

Cicero plus defendendo, quam accusando potest. At is omne punctum tulerit, qui in singulis primas tenere potuerit. Quod affirmaui de caussis, accipiatur etiam de tribus dicendi characteribus sub- limi infimo.& medio in horti singulis permulti,in omnibus simul perpauci claruerunt. Pari modo paucissimi inueniuntur, qui possint,non dica omne genus, sed plura carminis, seu poematis generasie scribere,ut cum omnem vituperationem e serint,egregiam laudem adipiscantur. Cernimus

alios ad comoediam, alios ad trafoediam faciendam

56쪽

LIBER PRIMvs. 37dam natos. Hic in lyrico, iste in elegia, ille in epi

eomieῶ. Aristoteles vero etiam in una eadem* specie poeseos gradus quosdam ponit, ait alium alio excellentiorem esse poetam asserit: ut in tragoedia cuius quatuor genera constituit illum pro perfecto ducit,qui aeque artificiose ct splendide omnia tractare potest. Ac Persianum quidem cum in aliis pleris p omnibus, tum hac in re locum habet,

Tecum habita, noris quam M tibν curta suppes x. Horatius nec grauem materiam, nec grande ple-

num p carmen suscipere est ausus: Virgilius si elegos fecisset, credo, concessi si et Propertio & Tibullo: sicut contra hi in epico longe inferiores illo extitissent. P. Ouidius in hexametro nequaquam Naronis excellentiae respondit. Horatius aperto indieat se heroico carmini condendo impare, negat , in se poetae nomen conuenire, tametsi hexa metrum faciat: quia satis non sit, versum suis pedibus claudere: maiora& plura expeti.

Primum ego me ιPorum dederam quibus esse poetaν Excerpam numeromet enam concludere ψersum

Dixeris esserarisme , si qui crabar ὐσι nos

Sermoni propiora, putes hunc esse Foetam. Ingerarum cu/sit,cu/ meu Qtran or atet os Magnasnaturum,do nomrnis huιπι honorem.

At in lyricis ferire illii videas sublimi sydera vertice. Quin de se praedicare non est veritus , in hunc modum alloque nr Melpomenen.

57쪽

Totum muneris hoc tuι eis Euod monstror digito prater euntium Romana dicen lyra.

. Et alibi. . sume superbiam suasitam meratis, ta mihi Delphi

Lauro emge Uolens Melpomene comam.

Nartialis nihil nisi epigrammata scribere potuiti

Quid potuerit Propertius, clare eius indicat monumenta, ct elegia l. lib. 2. Catullus in elegia aliquanto horridior,& asperior: in iambis, ct hendecasyllabis planὸ singularis. Plautus facetiis & arte comica iudicio Sedigiti secundas occupat: qui nu- quam fortassis hexametrum, aut lyricum tolerabile fecisset. De Terentio Quintilianus, maiorem gratiam habiturum fuisse, si intra trimetros constitisset. Capiat ergo adolescens aptum sibi, ct idoneum naturae suae poematis, dc carminis genus, in quo praecipue excolendo multum temporis atque studij consumat.

CONΔVIRENDAM PRIVS RE-rum ac verborum supellictilem, o de tranquillitate animi , ae lscessu.CApst T XII. P ζ' η L p DANT LR quida poetam cum nauta, scriptionem cum mari conferentes, docent commeatum esse ante prouidendum, quam

58쪽

LI AER PRIMvS. 3 quam instituatur nauigatio. Volunt nos priusquaad conficiendum poema, longius praesertim , accingamur multam ct magnam rerum at* verborum quibus duobus omnis constat absoluitur poratio) supellectilem comportare, ct undissi conquirere .EN arca plena sumptum facere periucundum est. durum contra, impendere quae nondum possederis:& magnae temeritatis, nondum caesa, de

conuecta materia aggredi ad aedificandum. Et ho equidem praeceptum adhuc generale est, de rebus scilicet ac verbis ad poema necessariis, ante quasi

in thesaurum reponendis. Commendantur, qui cum nunquam non studiosὸ attenteque, tum lubillud tempus longh studiosius attentius', veteres Poetas legunt, quo sunt carmina scripturi: ibique instar apum floriferis in saltibus omnia limant, Melectissima quael depastutur. Adde quod lectione illa diligeti de calatissimus ille furor, de quo cap. 3.

ex citatur,animust noster quasdam ideas, species, formas,e X emplaria, aut quocunq; tandem nomine vocare malumus, concipit long E pretclarissima, atque pulcherrima, quae deinde rebus ad scribendum subiectis conatur imprimere. Ex quo consequitur, ut iam effectum poema eruditis homini bus, qui is tritas habent aures notandis generibus poetarum, lectu sit quam gratissimum: propterea nimirum, quod plures locos insignes ex optimis poetarum ingenios E imitatos deprehendunt. Denim sicut qui in tabernis aromaticis, S unguentariis diu ac multum versantur, quissi aromata, Vnguentam manibus contrectant, odorem retinent:

59쪽

o POETICA R. INSTITVT. myrothecia frequenter inspexerit, ac legendo, relegendo fragrantissima pigmenta versaverit, ipse odorem quendam suauissimum lectoribus praebebit. Neq; in una tantum parte,aut altera, Verum tota scriptione illorum quam simillimus euadet. Illa duo quom carminibus multo rectius facilius factitandis non mediocre praestabunt auxilium Unum est, mens pacata,mens alia qua uis sollicitudine vacans, angore dc perturbatione omni soluta prorsus atque libera. Animus distractus, nulla in re munus suum fungi probe, ac decenter . A potest: nodum ut pariendis versibus ornatissimis, idoneus videatur. quos si quis cura, attentione,iudicio indigere non putat ipse iudicio indiget. Profecto non tantum apud se, sed etiam in se tota mesnostra esse debebit, si, quod dicebam, versus laudabiles,& quasi tornatiles dare volet. Vidit hoc &sensit M. Tullius,qui ad inF. de Qersibus, inquit, quo

tibi a m ροόν sis,deect mih/ qurdem opera, qua non modoremρω sed erra animum saeuum ab omni cura desiderat.

P. Ouidius hoc ipsum non semel indicauit, docuitque hanc ipsam esse causiam , cur tam difficulter versus scriberet: quia scilicet paene quotidiano timore periculorum ac trepidatione iacta

returor earmina Larum

Sunt opus, tapacem mensis habere solunc Carmina prouentans animo deducta sereno, Nubila seun subitis tempora nostra malis.

Idem, quomodo in tempestatum procella, animi statu perturbatissimo versus facere potuerit, miratur, ct ait,

60쪽

LIBER PRIMUS. 41cundocerem ser sera rnterfera murmuraponti, Cycladas Auens obstupuisse puto.

se ego nunc miror tantis an/m Omarisse Fluci bus angenium non cec/desse meum.

Demosthenem Fabius commendat, qui se in Iocum, ex quo nulla eXaudiri vox,nihilque prospici posset, recondebat, ne aliud agere mentem cogerent ocus. Ideoque lucubrantes, inquit, silentium noctis,& clausum cubiculum,& lumen Vnum velut tectos maximὸ teneat. Noctem ego quoque versibus faciendis, ut ille orationibus, Opportu nam esse arbitror, quam Graeci non sine caussa φρον appellarunt, ct consultationibus accommodatam boni scriptores asserui. Latebras etiam amplector, ct loca planὸ sola: quod item voluit Ouidius , ut illud superius, animum scilicet curis non impeditum. Carminascessim lentis,cς oria quaerunt. Sed illi loci, in quibus est sensibus blandies amoenitas, sylvae, horti, nemora, ruscula, ubi frondescunt arbores, pubescunt vites, segetes largiuntur fruges, ubi obliquo laborat lympha fugax trepidare riuo, tales, inquam , loci poetis aptiores de propri j videntur. Atm Horatius tales recessus iri- primis adamavit, eos G poetis frequentandos su

sita me gelidum nemin, ompharum, leues cum Dyris chori

Secernunt populo.

Alibi.

Praeter cateria Roma mene poemata censes Scrabereposse ιnter tot curas,tois labores

SEARCH

MENU NAVIGATION