Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

18 Theologiae Scoolataicae

veritatum Theologicarum , else potest in homine ethnico,in quo tamen non potest esse Theologia. Nota. Aureolus agnoscit habitum deducentem conclusiones ex duobus fidei principiis fide diuina cognitis, vel ex uno fidei principio, & altero naturaliter noto, sed hunc pluat esse habitum fidei.

ARTI CVLVS II. An Threuela sit habitus argumentativus '

,Honclusio. Theologia est habitus argumentati- - uus seu discursuus. Ita omnes Theol. Probatur i. quia Apostoli ex principiis fidei seu propositionibus reuelatis fide diuina cognitis conis clusiones deduxerunt, quod est ratiocinari seu argu

mentari, hoc autem praestabant per Theologiam,cum ad hane solam pertineat ex principiis reuelatis ut reuelata sunt, argumentari. Christus Matth. ia. ex his Psal. 3 o9. Dixit Dominus Domino meo, ctc. probat se esse filium Dei,daulus i . Cor. I s v. I s. ex resurrectione Christi hominum resurrectionem conclus r. Probatur a. ex triplici Theologiae ossicio: quo rum I. est sacram scripturam exponere ; χ.res fidei contra aduersarios defendere, tum illas probando, tum Obiectiones soluendo. 3.est quid ex principiis fidei consequens sit inuestigare ; atqui ad haec singula ossicia

praestanda,necessaria est argumentatio. Ad I. quidem necessaria est, quia scripturae sensus colligitur ex linguae idiotismis, historia,chro nologia, aut horitate Patrum & Ecclesiae, collatione variorum scripturae loco-rtim, antecedentibus & consequentibus, ad quae omnia necesse est argumentationem seu discursum inter uenire. Ad et autem dc 3. munus eam requiri, planius

est quam ut probatione indigeat. .

22쪽

An Theologia fidei virtutes probet.

Thom. q. I. art. 8.PRima Conclusio.Theologia est habitus argumetatiuus non modo ad deducendas conclusiones

ex fidei principiis sed etiam ipsa principia fidei comprobanda. ita S. Thom. q. I.art. 8. & alii communiter. Probatur 1. Ex iisdem principiis eodem cognitionis genere praecognitis argumentari gd eundem habitum pertinet: atqui ex duobus fidei principiis fide diuina cognitis,vel ex uno huiusmodi & altero naturaliter noto deducere propostionem siue immediaic, siue mediate reuelatam, est ex iisdem principiis eodem cognitionis genere praecognitis argumentari, ergo cum pertineat ad Theologum ex praefatis princ piis deducere conclusiones non immediare reuelatas, ad eum quoque pertinet ex iis deducere propositiones immediate reuelatas , adeoque principia fidei ; v. g. sensum unius scripturae loci ex aliis eiusdem scriptu

rae locis eruert.

Probatur 1. Nullus est assignabilis habitus praeter Theologiam , culos sit assensum circa propos Hones immediate reuelatas, ut deductas ex aliis fidςi principiis elicere, cum diuinae fidei non sit id praestare,ut liuia ostendetur. Secunda Conclusio. Theologiae principalius ossicium est , ex fidei principiis conclusiones deducere, quam fidei principia probare.Ita S.ThOm. q. I I .art. 8.& alij Theologi communiter. Prob. I.quia nulla scientia per se primo sua principia probat: veritates autem fidei seu propositiones immediate a Deo reuelatae sunt principia Theologiae propria.

Quaeres ex quibus principiis Theologia possit principia fidei positive probare a Respondeo , id po-- IJ α

23쪽

6 Theologia Scholasticae

Prohatur 4. Experientia seu historia, ex qua constat haereses qzas fides passa est ex Theologo i m. demst a magnam partem ortum habuisse, iuxta lixc Italae s s. Omn s bestia agri, 'c. & haec Prou. 29. Cmia Prophe

ita defecerit dijsipabitur popAlus. Nota 1. Conclusio limitata est ad Dei legem ordinariam seu consuetam prouidentiam , quia potest Deus per extraordinariam prouidentiam leu potentiam absolutam, nullo Theologiae in t ementri fidomin ducere ac tueri ; vel remouendo coi ci oueisias &dubitati nos contra fidem , vel lupplendo ratiocinationis defectum internis illustrationibus, &c. a. Non est accipienda conclusio, de quouis instanti, aut breui temporis interuallo sed de notabili tempore ; etsi enim rcc aliquod bretae tempus hominum communitas careret I heologis,non necessarib consequens esset,etiam stando in lege Dei ordinaria, totam hominum communi satem non babere fidem de consequenter non saluari. a. SEcvNDA CONCLUS IO. Theologia secundum se, seu quc ad lubstantiam , non modo non homin si communitati, sed etia singulis hominis tum C dultis, tum patam lis , itando ἰ ni praesenti rerum faciaseu lege Dei ordinaria, hinpliciter necessaria est ad salutem;non quidem hoc sentu quod unicii que si inficiter necessarium sit ad salutem, ipsum esse Theo ogum; sed hoc, quod unicuique si uiliciter necesia itum sit ad salutem, aliquc in hominem esse Theolosum , ita omnes 'heologi Probatur i. deaduhim, es argumentis pro p' una 'c2nclo si ne adduci sti Probmur 1. tum de adultis , tum de paruulis;Iuxta v si atam Dei prouidentiam si nullus ijsset fidei pracator,nullus saluaretur, atqui s ripias P t Theologus,nullus esset fidei praedicator, et g. . nuli asser

24쪽

Prooemium. T

set heologus, nullus saluaretur. Maior probatur, quia iuxta communem Dei prouideoliam, fides pendet ex auditu ; quomodo cretant ei quem non audierunt ' quomodo audient sine prediccetate ' Rom. o. proindeque iuxta eam nullus adultus fidem reci-phret aut retineret, si deessent praedicatores; quod si nullus adultus fidelis esset, nullus infantibus bapti Lmum , quod sacramentum fidei est , ministraret. 1inor probatur, quia ut quis alteri fidem sufficientet Praedicet ac proponat, necesse est illum esse aut Theologum, aut saltem Theologorum authoritate niti, sufficienter testando ei cui fidem proponit, esse aliquos in Ecclesia qui dissicultas cmnes contra fidei vetitatem occurrentes ita soluant, ut dubitationem omnem ' prudentem amoveant, cui ulmodi sunt soli Theologi. Concluso haec, quemadmodum praecedens , coarctata est ad legem Dei ordinariam siue usitatum prouident se diuinae cursum ; siquidem absolute potest Deus sine ullius praedicatoris interuentu vel se solo, vel angeli ministerio , fidem ut par est proponere ac

in generare . ipsamque ingenitam aduersus omnes tentationes& difficultates propugnare. Atque hoc, iuxta communem & recepta doctrinum, re ipsa con- ringeret ei, qui naturae legem certo temporis interuallo soli Deo noto, diuina gratia opitulante, equeretur, neque tamen hominis ullius fidei mysteria proponentis copiam haberer; Deus enim per se, vel per Angelum necessiariis ad salutem fidei m3 steriis huiu1- modi hominem informaret, qu a hoc ad diuinam

prout dentiam pertinet inqait, S. Thom. q. IA. de ve- itate ara. II. ad i.ut cuilibet prouideat de neccssiariis ad lalutem, dummodo ex parte eius non impediatur. P. T.I A CONCLVs Io. Theologia secundum

substantiam non est simpliciter necessaria in singulis

25쪽

g Theologiae μὴ lastica

fidelibus ad eorum salutem , seu , non rest simplicitet necessarium singulos fideles esse Theologos ad hoc

ut latuentur. Ita omnes Theologi. Probari . ex Paulo in Cor. I. v. 28.dicente Deum quoidam fidelium instituisse doctores, non vero Ommnes ; & ex Augustino lib. I Trinit.cap. I.expresse id

docente.

- i Jobatur 2.quia in genere cognitionis, singulis fi . delibus ad salutem sussilit fides: supernatat alis cum Spiritus facti donis intellectuatibus, quae sine habitu Theologiae infundi & conseruari, lege ordinaria

Infer ' ii Theologia &diuina fidei essent unus&idem habitus,esset quidem hic habitus singulis ad salutem simpliciter necessiarius, quatenus fides,non autem quatenus Theologia. Obo haec Petri e pM. r. cap. 3.v. I s. Dominum C IIumsanctificate in cordibis vestru , parati semper ad mrisfacitonem omni poscenti vos rationem de ea qua in vo-- est di consequenter de ea quae in vobis est fide quam spes supponit. haec praeparatio ad salutem sm-plicuernecessaria est, quam tamen nullus nisi Theologus, stan o in lege ordinaria , habere potest . it. Responsio; vult S. Petrus teneri singulos fideles ad ad praestandum no per se determinate, sed vel per se, Vel pcr suos. doctores;ex quo non sequitur in singulis requiri Theologiam , sed tantum requiri indoctori

a. Responsio; Vult sanctus Petrus teneri singulos ad Id praesita udum per se non exacte, sed rudi ter ad quod niccn.uium non eli eos esse Theologos, duobus enim modis ratio fidei reddi potest; i. rudirer & imperfecte, profitendo fidei articulos ab omnibus ne dicestatio credendos, dc asserendo generalia mortua. proprer quae credantur,v.g. quod sic reneat Ecclesia.

26쪽

. prooemium. squod sint confirmati miraculis, quod in ea fide mortui sint sancti, &c. & ad hanc fidei rationem per se

reddendam tenentur quidem omnes fideles , sed id possunt licet Τheologia careant. h. exacth & erudite, singulorum articulorum proprias rationes seu probationes afferendo, obiectiones in eos factas efficaciter dissbluendo , per legitimam ratiocinationem ostendendo quid iis repugnet, quid ex iis sequatur; & ad

hanc rationem fidei per se reddendam non tenentur omnes fideles, sed tota Ecclesiae communitas. hqc responsio praeferenda est. v

ARTICULUS II.

An Theologia quoad modum Scholastica tractationis ad salutem necessariasit. Thom.q. I .art. I.

Concluso. Theologia Scholastica ut sic,hoc est,

ut scholastico stylo tradita , non est ad homin si salutem simpliciter & absolute necessaria, etiam sistendo in communi Dei prouidentia; ita omnes Theologi. Probatur i. Quia quaecunque ex parte Theologiae ad fidem inducendam,conseruandam,defendendam,& illustrandam necessaria sunt,per Theologiam rhetorico seu oratorio stylo traditam praestari possunt, Vt attendenti constabit. Probatur 1. si Theolbgia ut scholastica methodo tradita, simpliciter ad salutem necessaria est , annis mille amplius holninu communitas & Ecclesia caruit doctrina simpliciter ad salutem necessaria, quod absurdum & alienum a diuina prouidentia est. Probatur 3.Quia quo tempore Scholasticae Theologiae usus nullus, aut prope nullus fuit, sancti Patres Theologia fuso & explicaro dicendi genere tradita utentes, fidem in orthodoxis firmauerunt, aduersus haereticos & infideles defenderunt,infidelium & haereticorum animis iniecerunt. 2.Conclusio.

27쪽

ro Theologiae Scholastica

a. Conclusio.Theologia scholastica,ut sic,ad fidem inducendam, retinendam, defendendam & illlustrandam,proindeque ad salutem utilissima est, ita omnes Theol. licet sectarii, ut Uui clephus , Lut heius, Melanchthon. & Caluinus eam ut perniciosam crimi

Probatu ri. Tria sunt illi communia cum Theologia oratorio stylo 'iete; i .est q, bd fidei principia exisponat & tueatur ; 2. quod ea quae consequentia sunt ex fidei principiis inuestiget; 3.quod naturales disci-Plinas, ac praecipue Philosophiam in subsidium ad-HOcet: quatuor propria, i. est quod adhibeat genus dicendi pretium . simplex & dilucidum , a. est quod

Dialectica methodo utatur pone do quaestiones, conmclusiones, probationes , obiecti oces earumque so- solutiones; . .est quod inquirendis principiorum fidei Consectariis vlterius piocedat quam Theologia rhetoricam amans. molien do lubtiliores quaestiones &c.

. est quod Philosophiae ministerio magis utatur,adsciscendo non modo generales quasdam & capitales Propositiones, quae axiomata dici solent, sed subtiliores & abstrusiores positiones. In quibus omnibus duo tantum sunt, de quorum, fructu & utilitate dubitari possit; i. est quod Theologia Scholastica in rimandis & scrutandis iis quae adti dei veritates consequentia sun Π,eousque progrediarur ut moueat quaestiones iubtiles,& vulgarium it g niorum captum excedentes,&c. & hoc dico ex genere suo stitistuosum esse , ut pote perutile vel ad ipsa dognina fidei,vel ad confecitari a x iis deducta quo-

Iu cognitio aut necessario est, aut laltem magni mo- menci,declaranda de defendenda.

. Neque obstar quod ei usioo di. subtilior disquisitio . popul Are in captum excedat, siqnidem utile est quosdam esse doctiores, a quibus ea quae vulgi scientiam

28쪽

Prooemium. II&lcaptum fugiunt , penetrentur. Dixi ex genere suo; fateor enim mediocritatis fines a quibusdam pertraias ri,mouendo quaestiones aut inutiles, aut de quibus nihil certum , vel admodum probabile definiri potest. Alterum est quod Philosophiae opera quoad reconditiores & subtiliores quaestiones utatur. Et hoc parem habet utilitatem cum subtiliori disquisitione consectariorum ad doctrinam fidei, cum ad eam n cessarium sit. Caetera nemo prudens dubitat quin utilia sint; nam l. Dictio & methodus dialectica ad omnem doctrinam tradendam, praesertim si reconditast, aptissima est. r. In mysteriis fidei non consistere , sed ulterius prouehi, & quid ex iis consequens sit in uestigate, si debitus modus adhibeatur,non modis utile sed necEliarium est, ut ex arti c. praecedenti costat, i. Quod Theologia scholastica Philosophit subsidio utatur,id facit exemplo Apostolorum, Acto

Patrum Α, ex quibus Clemens Alexand. August. Hieron. Basl. Damasc. & Cassiodorus , id diserte commendant. Et sene agendum est in Theologia de existentia , hypostasi , essentia , subiecto, passionibus, quantitate, qualitate ,re lactione,actione,passione,loco, duratione , essicientia, causalitate, compositione, cultu,adoratione, iustitia,misericordia , &c. proindeque harum rerum notiones a Philosophia , cuius est

eas tradere , mutuandae sunt.

Probatur 1. Nisi Theologia scholastica utilis esset ad mysteria fidei explicanda, illustranda. & contra haereses propugnanda , eam sectarii tanto odio non prosequerentur ; squidem idcirco eam amoliuntur quia ipsorum insidias aperit, argumentationes captiosas soluit.& ut verbo dicam. hareses omnes labe factat, quod quidem recenii ora Cocilia luculentissi-

me i

29쪽

12 Theologiae Scholasticae

me contestantur, puta Viennense sub Clemente s. Florentinum sub Eugen. 4. Lateran . sub Leone Io.& Trident .sub Paulo 3. 3c lutio 3. & Pio 4. quorum dogmata contra haereticos definita, fere omnia ex S. Thomet doctrina de Supta sui; vide Baian. ad q. I. art. I. Probatur 3. ipsi sectarii T eologiae scholastj caenaethodum consectantur, ut Vuta kerus & Hunniur, in tradendis suarum sectarum dogmatis, & tractandis fidei controuersiis. Dico aemulantur, sunt enim pseudo. Theologi,non autem Theologi, dum perperam ratiocinando, falsas S ineptas consequentias ex fidei principiis exculpunt. Et vero si nostri Theologi

eadem methodo , qua veritates orto doxas tuentur, nouatorum errores propugnarent, omnium illorumore methodus haec commendaretur.

Ob. Scriptura Sc Patres subinde reprehendunt secularis Philosophiae, ac praecipue Dialecticae usum in rebus diuinis. Resp. non reprehendunt illius usum absolute, sed immoderatum , doctrina altioris

experrem, arrogantem , ac reuelationis diurnae lumini non se subiiciente. Dialecticae usum in Theologi cis disputationibus commendat August. contra Creia conium, Dialecticae criminatorem; Vittakerus in prς- fatione disputationum contra Bellarm. velle se dicit ad syllogismi regulas omnia reuocarin& Beza in Colloquio Monpelgartensi contra Smide linum sic ait, Ego libenti me peterem ut Flogistice ageremus , sc

enim melius apparent omnia. .

i An Theologia circa naturater meritates ad Deum Jectantes necessaria sit i Thom q. I .ari I. I Rarnor. I. Sumitur hoc loco Theologia prout et I eomprehendit tum m steria fidei, tum conclus. ex iis deductas, & perinde est ac si quaereretur, an ad cognitionem harum velitatum diuina reuelatio nece iliari a

30쪽

prooemium.

cessaria sit. Veritas naturalis ea dicitur, quam homo naturali suo lumine , ac citra diuinam reuelationem cognoscere potesto. Non est quaesito de omnibus ve ritatibus naturalibus ad Deum attinentibus, sed de iis tantum quarum cognitio ad salutem necessaria est, cuiusmodi sunt Deum ei se, unum eise , mundi effectorem else, rerum creatarum ac praecipue hominum prouidentiam seu curam habete , &c. q. inaestionis sensus duplex esse potest, i. Vt quaeratur, an Theologia nece statia sit ad earum cognitionem, abstrahendo a salute, r.est an necessaria sit ad eam illarum cognitionem quae ad salutem necessaria est, de qua intrast de fide. I. Conclusio. Ad certam & indubitatam praedicta- Tu veritatum notitiam Theologia simpliciter neces.saria non est , respectu singulorum hominum , ita S. Tho m. quaeit. I. art. 2. & lib. I .contra gent. cap. I. &

a iij.

Probatur i.quia hae veritates c quae paucae sunt inli1-mine naturali hominis euidenter cognoscibiles sunt. Probatur a. quia multi ex iis,qui ob ingenii tenuitatem has omnes veritates naturali discursu euidenter cognoscere non valent, certam moraliter earum fidem maiorum authoritate ac unam mi consensu fretam acquirere possunt. Dixi non esse necessariam simpliciter, non enim nego quin necessaria sit ad earum Veritatum cognitionem celeriorem,certiorem,ac superiossiis ordinis, &ad remouendos errores quos humana ratio iis admi

sceret. -

a. Conclusio. Ad certam &indubitatam harum vexitatum cognitionem Theologia simpliciter necessa-xia est respectu multorum. Ita S. Thom. locis citatis, secunda secundae q. 1.art.4. Bann.Vah.Valent. Zu

Probatur,

SEARCH

MENU NAVIGATION