장음표시 사용
31쪽
. e Prooemium. 17υ E S T I O III. De ratione generica Theologiae. PRIMA PARS,
THeologia, inquit Aureolus, non est habitus adhaesivus 3e causans assensum in intellectu , sed tantum declarativus : itaque iuxta hunc auctorem Theologia non est habitus iudicativus per quem adhaereamus alicui propositioni, seu iudicemus eam esse veram vel falsam , sed apprehensivus & ad primam mentis operationem pertinens, cuius interuentu distinctius & explicatius percipimus quae ad fidena
Conclusio, Theologia est habitus adhaesitius seu iudicativus. Ita S. Thom. art. 2. ubi docet Theologiam esse scientiam, & alii Theologi dempto Aureolo,quem nominatim refutant Occamus, Gabriel Ari- min. Maior & Vah. Probatur i. Theologia est habitus discursiuus, ergo iudicativus. cum discursiis constet iudiciis circa praemissas,consecutionem & consequens; antecedens admittit Aureolus & constabit ex articulo sequenti. Probatur 2 .Theologia componit & diuidit, affirmat & negat, ergo iudicat ; licet enim apprehendere compositionem aut diuisionem, ut solem esse quadratum, non sit iudicare, tamen componere ac diuidere, seu quod jdem est,asserere aliqua esse composita vel diuisa, est iudicare. Probatur 3. quia apprehensio etiam distinctissima
32쪽
veritatum Theologicarum , else potest in homine ethnico,in quo tamen non potest esse Theologia. Nota. Aureolus agnoscit habitum deducentem
conclusiones ex duobus fidei principiis fide diuina cognitis, vel ex uno fidei principio, & altero naturaliter noto, sed hunc putat esse habitum fidei. ARTICVLVS II. 'An Theotitia sit habitus argumentaturus '
,Honclusio. Theologia est habitus argumentati- uus seu discursuus. Ita omnes Theol. Probatur r. quia Apostoli ex principiis fidei seu
propositionibus reuelatis fide diuina, cognitis conis clusiones deduxerunt, quod est ratiocinari seu argumentari, hoc autem praestabant per Theologiam,cum G hanc solam pertineat eY principiis reuelatis ut reuelata sunt, argumentari. Christus Matth. I i. ex his Psal. I os Dixit Dominus Domino meo, sc. probat se esse filium Dei,daulus r.Cor. I sv. . ex resurrectione Christi hominum resurrectionem conclusir. Probatur a. ex triplici Theologiae officio: quor turi I. est sacram scripturam exponere ; χ.res fidei contra aduersarios defendere, tum illas probando, tum Obiectiones soluendo. 3.est quid ex principiis fidei consequens sit inuestigare ; atqui ad haec singula officia
praestanda,necessaria est argumentatio. Ad I. quidem necessaria est, quia scripturae sensus colligitur ex linguae idiotismis, historia,chro nologia, aut horitate Patrum Je Ecclesiae,collatione variorum scripturae locortam, antecedentibus & consequentibus, ad quae omnia necesse est argumentationem seu discursum inter uenire. Ad et autem & 3. munus eam requiri, planius est quam ut probatione indigeat. .
33쪽
An Theologia fidei virtutes probet.
ΡRima Conclusio.Theologia est habitus argumetatiuus non modo ad deducendas conclusiones
ex fidei principiis sed etiam ipsa principia fidei comprobanda. ita S. Thom. q. I.art. 8. & alii communiter. Probatur i. Ex iisdem principiis eodem cognitionis genere praecognitis argumentari ad eundem habitum pertinet: atqui ex duobus fidei principiis fide diuina cognitis, vel ex uno huiusmodi & altero naturaliter noto deducere propostionem siue immediate, siue mediate reuelatam, est ex iisdem principiis eodem cognitionis genere praecognitis argumentari, ergo cum pertineat ad Theologum ex praefatis princ piis deducere conclusiones non immediare reuelatas, ad eum quoque pertinet ex iis deducere propositiones immediate reuelatas , adeoque principia fidei ν v. g. senium unius scripturae loci ex aliis eiusdem scriptu
Probatur 2. Nullus est assignabilis habitus praeter Theologiam , cuius sit assensum circa propositiones immediate reuelatas, ut deductas ex aliis fidςi principiis elicere, cum diuinae fidei non sit id praestare,ut insta ostendetur. Secunda Conclusio. Τheologiae principalius officium est , ex fidei principiis conclusiones deducere, quam fidei principia probare.Ita S.Thom. q. I I .art. 8.& alii Theologi communiter. Prob. I.quia nulla scientia per se primo sua principia probat: veritates autem fidei seu propositiones immediate a Deo reuelatae sunt principia Theologiae propria.
, Quaeres ex quibus principiis Theologia possit principia fidei positive probare a Respondeo , id po-
34쪽
eest vel solum ex generilibus ad fidem incitamentis, quae motiva credibilitatis dici solent , si agatur cum hominibus nulla fiJei principia recipientibus ; vel ex huiusmodi motiuis & ex aliis fidei principiis, si agatur cum hominibus aliquas veritates reuelatas admittentibus, cuiusmodi sunt haeretici. Sicut enim Metaphysica, quia sesentiarum naturalium suprema est, si aduersarius in quem disputat admittit aliquod ipsius principium, caetera ex eo comproba - bit; ita & Theologia,quia non modo naturalium sedi omnium absolute scientiarum s sumendo nomen scientiae late pro cognitione discursiua certa & in sal libiti suprema est. - Infer, Theologia non potest principia fidei euidenter probare positi uc . demptis veritatibus reu latis quae naturali Tatiocinatione demonstrabilex seni J vel enim probat per alia fidei ptincipia & con sequenter obscure; vel per motiva credibilitatis,& sic euidenter quidem ostendit esse credibilia, non tamen esse vera., ARTICVLV S IV. Uuomodo Theologia refutet argumenta sibi
OVarritur an a seologia possit euidenter refellere argumenta contra se ain doctrinam militautia , vel quod idem est, eam cui denter probare nega illuc; tunc enim aliqua propositio euidenter negative. probatur , cum Obicctiones contrariae euidenter sol
Praenot. I. Duobus modis refelli potest aliquod argumentum,negati ae se ilicet,& positive ; negati uecum rcfutatione iit euidens , non quod argumentum falsim, sit, sed quod intellectum non conuincat: positive cum euidentei ostenditur id salsum esse , vel to
tum ; vel quoad aliquam sui partem.
35쪽
1ramitis alicuius scientiae propria doctrina eius principiis & conclusionibus continetur , & conclauo ab homine sensato negari non potest seruata debita sorma argumentandi, nisi utraque, vel altera praemissa negetur; unde cum Theologia utatur debita argumentandi forma, si potest argumenta contra siuas prς-m i stas facta refellere , potest absolute ac simpliciter omnia suae doctrinae contraria argumenta diluere. 1. Conclusio. Theologia potest argumenta orgiata contra suas praemissas militantia euidenter negariue refellere. Probatur , quia cum praemissae Theologicae verae sint, necesse est argumentum contrarium aut constare utraque, vel altera praemissa AIsa, aut laborare consecutionis vitio , proindeque inessicaciter concludere, hinc autem sequitur,negando vel distin-
endo, euidenter ostendi posse, id non conuincered dubitandi locum relinquere. Vt si quis hoc modo argumentetur, Quot sunt supposita distincta, tot sunt naturae substantiales distinctae, at in diuinis sunt
tria supposita, ergo tres naturae, distinguetur maior, & admittetur iri creaturis, non autem in diuinis veram esse. Item ii quis hoc utatur argumento , Nullum
corpus esse potest in duobus locis , atqui si Christicolpus esset in Eucharistia , esset in duobus locis, ergo Christi corpus non est in Eucharistia ; negabitur maior, quae nullo medio demonstrativo firmari poterit.
Σ.Conclusio.Theologia non potest argumenta comtra propositiones reuelatas, quae lumine naturali nouconstant, euidenter positive refutare.Probatur , quia
non potest falsitas propositionis alicuius euidens fieri, nisi contraictoriae veritas euidens fiat; neque enim euidenter cognoscimus illam esse falsam, nisi evidenrer cognoscamus hanc esse ver m ; atqui praedictae propositiones euidenter probari non possunt,
36쪽
ut supra ostendimuS. 3. Conclusio.Theologia potest argumenta contra propositiones reuelatas, naturaliter notas militantia,
euidenter positive soluere.Probatur, quia potest illas propositiones euidenter positive probare seu de
Nota ad propositiones naturaliter notas, quaSTheologus propositionibus reuelatis adiungit, ut suas conclusiones deducat, pertinere linguarum idio- tisinos , veritates historicas,& Chronographicas,&c.sECUNDA PARS. De genere proximo. ARTICVLVS LAn Theologiasis opinio , velfides acquisita3
ΡRimo, Aristo.lib. 9. Ethic. cap. .statuit artem, scientiam , prudentiam , sapientiam, & intellectum seu habitum primorum principiorum esse virtutes intellectus, quod iis utens intellectus semper verum dicat;suspicionem vero & opinionem non esse,quod iis utens intellectus aliquando verum, alias falsum dicat.Vbi pro suspicione legunt ali qui, existimationem, Se consequenter putant Aristotel. per ara ληψιν& δοξαν,idem significare;sed S.Thom.secumda secundoriq.s .art. Σ.ad 3. Scotus , & alii communiter legunt suspicionem, & recte. 2.Licet hoc loco Arist.nominelopinionis,significet omnem assensum probabilem, siue testimonio, siue ratione nixum, adeoque etiam fidem humanam ' ca
teri tamen Philosophi & Theologi communiter di-
37쪽
& fidem humanam vocant assensum humano. testi-m0nio nixum ; opinionem vero assensum probabili ratione fretum , quod notauerunt Vasq.& Canus. Cui id ontisndumsit. . . Theologiam esse habitum opinionis vel fidei liuia manar; docent Ohamus, Gabr. Arimin.Maior , &Vasq. Fundamentum est , quod non argumentetur ex
fidei principiis fide diuina cognitis, sed bde humana
1. Conclusio. Datur in homine viatore Theologia quae non cst habitus opinatiuus aut habitus fidei h manae; ita S. Thom. muli is locis asserens lumen diuinum S lupernaturale, seu lumen fidei insulae,esse rationem assentiendi conclusioni T heologicae; ita ca teri Theologi communiter , ut Cai ei. Can. Valent olin. Ban. Zamet, Albertinus, & alii, ex quibus fides infusa se habet ad Theologiam;vt habitus principiorum ad scientiam. Probatur Conclus . Theologia quae vel ex duobus fidei principiis fide diuina creditis, vel ex uno huiusmodi principio , & altero lumine naturae noto, per euidentem consecutionem suas conclusiones deducit, non est habitus opinionis aut fidei humanae; atqui datur in homine viatore Theologia,quae ex duo bus, &c. Maior patet, si quidem habitus opinionis &fidei humanae nituntur motivo naturali, & quidem incerto & fallibili ; Theologia vero dicto modo procedens nititur motivo adaequate, vel inadaequale supernaturali, certo & infallibili. Min. probatur, quia
potest homo Christianus ex praedictis principiis per
euidentem consequentiam conclusones deducere, ac reipsa deducit; habitus .autem eliciens assensus circa huiusmodi conclusiones Theologia ea, ut per se
38쪽
a. Conclusio .Haec Theologia est ea quae simpliciter& absolute Theologia dicitur. Probatur I. quia S. Thom.& alii Theologi communiter hanc intelligunt , cum Theologiae nomen absolute proferunt. Probatur 2. quia cum circa Deum ratiocinetur longe nobiliori & altiori modo quesu Theologia, de qua in sequenti concinsione , absolute ac sine addito Theologia nominanda est ; altero vero secundum quid & cum addito. Huc etiam facit quod haec sola Theologia sit fidelium propria, cum altera in haereticis, imo in Ethnicis esse possit. 3.Conclusio.Datur non modo in haereticis & Ethnicis hominibus,sed etiam in vere fidelibus,Theolo- .gia qua' sit habitus humanae fidei, vel opinionis. ita Gillius, & alij communiter. Probatur , quia potest non modo haereticus, &infidelis cui mysteria fidei proposita fuerint , sed etiam fidelis, ex principiis reuelatis actu opinionis, vel humanae fidei praecognitis per euidentem consequentiam conclusiones aliquas inferre, ac reipsa insert; habitus autem coclusionibus istis assensum praebens, est habitus fidei humanae, vel opinionis, ut constaude Theologia est eo ipso quo ex principiis reuelatis
Saepius , Theologis, etiam orthodoxis & fidelibus, deducuntur conclusiones ex fidei principiis actu opinionis x et humanae fidei praecognitis, quam ex iis praecognitis fide diuina ; quia i . Fidei diuinae actus s-
ne cogitatione diuinae reuelationis elici nequit, Theologi autem orthodoxi saepe ratiocinantur ex fidei principiis non cogitantes de reuelatione diuina. a Fidei actus non potest esse malus etiam venialiter,
ut probat trast de fide, atqui Theologi sepe suos diu cursus Theologicos saltem macula peccati venialis asper
39쪽
Prooemium. 2. Saspergunt. 3. Si Theologus per actum haeresis fidem
amiserit , experitur eandem quam n te facilitatem in praebendo allensa tum praemissis, tum conclusionibus ; atqui haec facilitas non est ab habitu relicto perassensus fidei datos praemissis , aut per assensus datos conclusionibus ex praeuiis actibus fidei circa praemii-sas, cum huiuλodi habitus in haereticis, locum non habeat: ergo ab habitu relicto per assensus humanae fidei, vel opinionis , datos tam praemissis, tum conclusionibus. Caeterum Theologia haec non est dicenda Theologia simpliciter, sed cum addito , ut Theologia opinatiua , Theologia materialiter seu ratione materiae, Theologia secundum quid &c. ut constat ex dictis conclusione secunda.
ARTICULUS II. An Theologiast fides diuina tAFfirmant Aureolus & Scotus apud Molinam: &fundantur I. quia Theologicae conclusiones per diuinam fidem creduntur. 2.quia non potest assignari differentia essentialis inter fidem diuinam ac Theologiam.
Concluso. Theologia non est habitus diuinae fidei,
S.ThOm.q. I.art. I. Bonavent. Durandus, Vega , Caiet. Bann.Arrag. Canus, Valent.Maeratius , Albertinus, S: alii communiter.
Probatur i. quia fidei actus & Theologicus assensus nitutur diuersis specie motiuis seu formalibus ob- lectis, siquidem fidei actus immediate nititur reuelatione diuina,Theologicus autem assensus immediate nititur propositionibus a Deo reuelatis ut fide diuina creditis, vel quod idem est ipsis fidei actibus circa praemissas diuinitus reuelatas. Probatur 2 Habitus principiorum ex quibus deducuntur aliquae conclusiones, de habitus harum
conclusoruim sunt duo habitus, ut post Arist. 6.Ethi.
40쪽
cap. 3. docent communiter Philosophi & Theologi, ut Thom. Scor, Durand. Molin.Valent.& alij,distinguentes habitum principiorum ab aliis virtutibus intellectus ; atqui habitus fidei habet se ad habitum Theologiae , ut habitus principiorum ad habitum
An Theologia sit mentia λ Thom. q. I. art. 2.
SErmo est de scientia stricte seu more Philosophico accepta, & quomodo eam sumpsit Arist. in enumeratione virtutum intellectus. a. Theologia,prout hoc nomine significatur cognitio Dei & rerum diuinarum, ex parte subiecti qua druplex est: i. est diuina seu increata; r.est Christide beatorum , qui veritates Theologicas per beatificam visionem intuentur; 3.est Virginis,Prophetarum, &Apostoloruin viatorum , seu cognitio veritatum Theologicarum euidens in attestante, his enim dum viatores cssent euidens fuit Deum eiusmodi veritates immediate vel mediate reuelasse. .est caeterorum hominum viatorum , quae dici solet Theologia humana, & Theol0gia hominum viatorum ; & haec est de qua iam quaeritur an sit scienxia. 3. Theologia hominum viatorum spectari potest vel secundum proprium actum seu officium , vel secundum actum seu officium adscititium & extraneum. Proprius actus, seu proprium ossicium illius est , vel ex utraque praemii Ia reuelata & fide diuina credita,
vel ex una huiusmodi & altera lumine naturae nota, per euidentem consectitionem inferre conclusionem sue immediate reuelatam, siue mediate tantum,qua tenus ex immediate reuelatis euidenter tequitur.