Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

i. Prooemium'. 37., Prob. I. Ut una scientia subalternetur alteri, debet adiunctam habere subalternantem in eodem intellectu . ita ut is qui habet scientiam subalternatam,coiagnoscat principia eius per cognitionem propriam scientiae hi balteinantis : & ratio est, quda unus in itellcctus non cognoscit aliquid certo & euidenter ex eo quod alius intellectus id cognoscat certo & euidenter, sed ex eo quod habeat in se ipso talis obiecti cognitionem ceriam & euidentem : unde Musica in eo qui non est Arithmeticus, sed tantum credit Arithmetico, non est scientia subalternata Arithmeticae, siquidem non cognoscit sua principia, quae sunt Conclusones Arithmeticae, per cognitioncm Arithmeticae pio priam : itidem de Pei spectiva in eo qui non est Geometra: atqui Theologia Dei, & beato iumraon est in hominis viatoris intellectu proindeque licet Conclusiones suas deducat ex principiis per Theologiam Dei & beatorum euidenter cognitis, non tamen propterea est simpliciter illi sub alternata. i. Neque dicas ad subalternationem simpliciter sus-ficere duas conditiones supra memoraras; hoc enim verum est: sed in prima,quae est Conclusiones subalternantis debere esse principia subalternatae, hoc imbibitur, si ut par est, intelligatur; per Conclusiones e rim debent accipi no a modo Conclusones obiecti-aae, sed etiam se males, seu assensus circa Conclusiones obiecti uas: hae autem sic sumptae non possunt esse principia,seu ratio assentiendi scientiae subniternatae, nisi sint in eodem cum ipso intellectu. Secunda Conclusio. Theologia nostra nequidem secundum quid est substernata Theologiae Dei, &beatorum. Ratio est,quod nec illi sit subalternata ratione finis, nec ratione modi sciendi Non ratione finis,quia ut Ana scientia sub alternetur alteri ratione finis, non suffcit quod sit medium ad illam acquiret;

52쪽

33 Theologiae Sebolast cae

dain , alioqui Logica esset subalternata ratione finis omnibus scientiis, omnes scientiae visionis beatificarseii scientiae beatae r sed necessiarium est ut finis uniussit medium ad obtinendum finem alterius,quod contingit quando unaus opus refertur ex natura sua ad opus ait trius. quomodo fraenum quod est opus artis fraeno factoriae refertur ad c quitationem quae est opus

artis equesti is: atqui I heologiae nostrae finis non est medium ad obtinendum finem Theologiae Dei &beatorum : siquidem Theologia Dei caret fine omnicum sit iple Deus, visio autem beatifica cum sit vitiamus finis cuius, ad nullum alium finem cuius reseribilis est.Nec ratione modi sciendi, quia cognostereat i quid a priori, est cognitionem eius ex cognitio cauis deducere ; Dei autem do beatorum Theologia cum discursiua non sit, cognitionem praemissarum&conclusionum Theologiae nostrae,ex cognitione cau- se illarum non deducit.

A R TICVLVS V.

1. QErmo est de Theologia viatorum, & de sapien- tia quam Philosophus virtutibus intellectualibus adnumerauit lib. 6.Ethic cap. . a. Sapientiae nomine in Sacris literis solet intelligi Dei, ac rerum diuinarum sapida scientia, hoc est quae adiumsturn habeat consentaneum voluntatis motum circa obiectum cognitum; quomodo sumpta non unicum, sed multos habitus inchellectus & voluntatis importat: August.lib. I 6.Trinit. cap. I.VO-cax θεοσεβι αν in cognitione & dilectione Dei postam

3. Sapientia dici solet,non quidem absolutὸ ac sine additu , sed in certo tanere, uuael bet virtus intellectuali

53쪽

. . . . Prooemium ' '' ctualis exacte ac perfecte polsessa uxta haec Arist.lib. 6. Et hic. cap. 7. Sapientiam in artibus tribuere illis consuevimus qui absolutissimi in illis sunt:vnde Phidiam septentem Marmorarium, Polycletum sapientem Statuarium dicimus. aliis quoque locis idem tra di UT. Metaph .cap Mi.Magn. Ial. cap. 33. hinc vitprudens sapiens dicixu ' - . t . . . Nomine sapientiae significauit Arist.lib. 6.Ethic. cap. 7 habitum scientiae praesta1atissimae, a quo denominatur is in quo residet non modo secundum quid, re in certo genere, sed absolute ac simpliciter sapiens, cuiusmodi scientiam esse solam Metaphysicam credidit ut videre est lib. I. Metaphysicae, cap. I.& 2.& haec sapientia est quam virtutum intellectualium

prima Conclutis. Theologia simpliciter & abse-lute sapientia dici potest,ita omnes Theologi. ProL 1. Scriptura eam absolute sapientiam Vocav

Prob. i. Quia ita vocant Patres, ut August. lib. I 2. Trinit. cap. I. & lib. I A. cap. I. dc Doctores Scholastici, . Prob. 3. Si Metaphysica sapientiae nomen meretur , multo magis Theologia , quae Metaphysicam tanto excessu praetergreditur. l . Secunda Concludo. Theologia non est sapientia iuxta tertiam acceptionem: Ita Theologi demptis iis qui scientiam stricte sumptam putant. Probat. Quia sapientia haec est scientia Aristotelica lib. 6.Ethi.cap. 4. & 7. cuiusmodi non est Theologia , defectu euidentiae. . . ' - 'i Tertia Conclusio. . Dempta conditione scientiae. Σάeologia caeteras omnes conditiones obtinet quas

54쪽

4o Neologia Scholastica

Aristoteles ad sapientiam pertinere voluit, proindeque si sumatur sapientia praecise quoad ea quae scientiae Aristotelicae superaddit, Theologia est sapientia Aristotelica . Prob. ex octo conditionibus quas sapientia scientiae in genere superaddit ex doctrina . A ristor. Prima est, ut non modδ Conclusiones, sed etiam earum principia & quidem prima & uniuersalissima

cognoscat 6.Ethi. cap. 7. & I. Metaph.cap. I. ex quo concludit Aristoteles eam importare intellectum seu habitum orincipiorum & scientiam.

Haec Conditio Theologiae conuenit, non quia supponit in eodem intellectu in quo residet,habitum fidei tanquam habitum principiorum ex quibus suas Conclusiones deducit, alioqui conditio haec omni scientiae competeret, quandoquidem scientia omnis supponit in eodem intellectu habitum principiorum quibus nititur: sed quia sua principia contra negan- tes probat & defendit . quemadmodum Metaphysica . Prob. Ad Metaphysicam pertinet sua principia probare , quia nullam. habet superiorem scientiam Ordinis naturalis per quam probetur : atqui Theologia nullam habet superiorem scientiam naturalem , vel supernaturalem per quam eius principia

probentur.

Secunda est, ut sit scientia rerum praestantissimarum, puta Dei & substantiarum separatarum. T heologia est scientia Dei, non modo ut authoris naturie, sed ut aut horis gratiae, intelligentiarum, Incarnationis, Eucharistiae, caeterorumque mysteriorum altissimorum,& ea penetrat ad quae Metaphysica nullatenus pertingere apta est. Tertia est. Quod sit scientia omnium nobilissima. lib. I. Metaph. cap. a. ubi etiam sequentes conditiones reperientur.

Theologia

55쪽

Prooemium. 4

Theologia est omnium scientiarum praestantissima ratione sui obiecti materialis, quod est Deus :& formalis quod est reuelatio diuina ,si sermo sit de obiecto remoto & vltimo. Quarta est, ut maxime uniuersalia norit.

Theologia de omni ente naturali & supernaturali disputat, quatensis est cognoscibile per principia diuinitus reuelata,vt diuina fide cognita, vel, ut ath loquuntur , per diuinam reuelationem, remote scilicet& radicaliter. Quinta est, ut maxime difficilia norit, hanc conditionem 'Theologiae competere , non est qui dubi

tet.

Sexta est,ut sit omnium scientiarum certissima. Theologiam caeteris omnibus sicientiis certitudineantestare infra ostendetur. Videtur haec conditio non competere Metaphysicae , sicut nec euidentia maxima, in qua certitudo naturalis maxima fundatur, cui tamen Arist. sapientiae conditiones omnes a se numeratas conuenire censuit; siquidem Mathematica videtur euidentia & certitudine Metaphysicam supe

rare.

Septima est, ut sit scientia speculativa, non pra

Theologia est fimpliciter & absolutὸ speculativa,

practica vero secundum quid tantum, ut infra demonsti bitur. Octaua est, ut si scientia superior & principalior non subininistra. Theologia omnium scientiarum discursiuarum suprema est, omnibus imperat, omnibus ut ancillis utitur, omnes corrigit iuxta haec I. Cor. r.v. I I . spiritualis iudicat omnia, & ipse a nemine iudicatur; Schaec 2. Cor. IO. v. q. arma militiae nostrae non carnalia sunt,&c.Ratio est, quod nitatur altiori lumine sci

56쪽

., Theologia Scholastica . ..

licet diuinae reuelationis , cui omne naturale lumen subiici & subseruire natum est. Nota , non quaeriturda Theologis, ecquid Theologia sit intellectus , seat habitus principiorum, prudentia vel ars, quia condistat nihil horum esse; ὁ tantum an sit scientia & sapientia, in quo dubitandi locus est.

ARTICVLVS VI.

λ Proximum Theologia genus assignatM . ,

THeologia est habitus medius inter fidem &scientiam Aristotelicam, participans aliquid utriusque,nem p fidei certitudinem ac ineuidentiam, scientiae certitudinem ac discursum. Est discursu quia gignitur per Conclusiones ex principiis per discursum deductas ; est certus de ineuidens, quia generatur per Conclusiones ex principiis diuina fide ereditis euidenti consequentia deductas. Communiter tamen , Patribus & Doctoribus, & nominatim ab S. Thom. scientia nominatur, non fides ; quia scientiae nomen solet tribui omni cognitioni certam & in fallibilem veritatem continenti,maxime si per discu

sum parsa sit. . .

Infer;Theologia in virtutibus intellectualibus numeranda est , quia ille habitus intellectualis est virtus intellectus qui nequit ad falsum inclinare 6.Ethi.

Dices; Theologia non est virtus intellectus , sumendo virtutem intellectus ut sumpst Arist. lntei' lexit enim per virautem intellectus habitum inclinan

tem eerto dc euidenter ad verum. . ',

Respondeo, non agnouit aliam virtutem praeter istam, quia non cognouit cognitionem certam & t meis ineuidentem ; si agnouisset, non negasset habitum eius elicitiuum esse virtutem intellectus,cum acl

bane sufficiat quod intellectum certo & infallibili tex

Instabis,

57쪽

Prooemium. 43

instabis , agnouit fidem humanam euidentem inattestante quae certa & euidens est , nec tamen eam virtutibus intellectualibus adnumerauit, quia scilicet eius certitudo & euidentia non sunt a medio intrinse-xo ; unde secundum ipsum ad rationem virtutis intellectualis necessaria est euidentia , & certitudo ab intrinseco medio profecta; certitudo autem Theologica ortum habet a medio extrinseco. Respodeo. Licet habitus humanae fidei quoad aliquos suos actus, put, certos de euidentes in attestante , certo ducat intellectum ad verum , non tamen quoad omnes ; & haec est ratio propter quam Mistoteles humanam fidem virtutibus intellectualibus non

accensuit.

J AESTIO IV.

De ratione Pecifica Neologiae.

EX obiecto circa quod Theologia versatur decimenda est ; subiecti de obiecti notionem ac distinctionem ex Philosophia compertam suppono. ARTICULUS I. uodram sit obiectum attributionis Theologia.

Conclus Obiectum attributionis Theologiae est

Deus, ut Deus , seu quoad deitatem , sumendo illam praecise seu prout nostro concipiendi modo ab attributis & personalitatibus distinguitur. Tom.q. I. a.7. Vasq. Maeratius & alij communiter. Prob. Illud est obiectum attributionis in aliqua scientia, quod per se primδ ab ea con iderat , & in ordine ad quod caetera omnia tractantur, tanquam 'illius principia , partes essentiales, integrales , subiectivae , proprietates, effectus &c. Atqui Deus ut

Deus, est id quod per se primo consideratur PTheologias

58쪽

ι Theologia Scholastica i

logia, &c Maior ab omnibus recipitur.Min. Prob. Id per se piimo consideratur in aliqua scientia, quod est prima radix omnium proprietatum quae in illa demonstrantur, proindeque primum subiectum demon strationum quae in illa fiunt subiectum demonstrationis& subiectum Conclusionis per eam demonstratae coincidunt.) Atqui Deus ut Deus est prima Ladix omnium proprietatum , quae in Theologia de . monstrantur. Maior constat, quid enim prius ipsis considerari postularet ὶ Min. prob. estentia enim diuina ut ab attributis & personalitatibus distingui

tur, est causa mediata , vel immediata caeteroruni omnium puta persectionum attributalium absolutarum & relativarum quae Deo insunt , & creaturarum omnium ; unde non est quod obiiciatur Deum per suam essentiam prout distinguitur ab attributis consideratam non esse causam Incarnations , Iu stificationis, glorificationis & aliatum actionum ad

extri quae in Theologia pertractantur , sed per suam

liberam voluntatem; licet enim per eam non sit horum operum causa proxima & immediata, est tamen remota & mediata, quatenus essentia virtualis causa est eorum a quibus opera haec immediate procedunt,put, omnipotentiae , intellectus & voluntatis. Secunda Conclusio. Formale obiectum Theol giae est cognoscibilitas certa & in fallibriis per medium a Deo reuelatum ut diuina fide cognitum , vel quod idem est, deducibilitas per euidentem consecuistionem ex medio diuinitus reuelato ut fide diuina co-

Prob. Formale obiectum scientiae alicuius est id per quod differt ab aliis omnibus quae circa idem obiectum materiale versantur ; atqui cognoscibilitas.&c. est ratio formalis per quam Tt,eologia differt ab

aliis omnibus scientiis seu habitibus discursi uis, qua

circa

59쪽

Prooemium. 4

circa Deum versari post me, ut a Metaphysica qu ede Deo disputat, quatenus per principia lumine n a. turali nota cognoscibilis est , ab habitu opinionis vel humanae fidei qui vel ex principiis reuelatis, actu opinionis , vel hamanae fidei cognitis, vel ex iis fide dia uina cognitis, sed per ineuidentem consecutionem, aliqua de Deo concluderet.

NOTANDA .

i. Non est de ratione Conclusionis Theologicae ut deducatur ex duobus principiis reuelatis & diuina fide cognitis, sed satis quod ex uno huiusmodi principio ,& altero lumine naturae noto deducatur, V. g. syllogismi huius Conclusio Theologica est; Suppo situm natura diuina de humana constans duas habet voluntates, diuinam scilicet & humanam ; atqui Christus est suppositum , &c. Ergo Christus duas habet voluntates ; In quo prima propositio est lumine naturae nota, secunda reuelatione constat. Coincidit quod ali j dicunt, non esse de ratione medii Theologici, ut sit adaequale reuelatum , sed satis esse quod sit in adaequale , hoc est secundum aliquam sui

partem reuelatum.

2. De ratione Theologicae Conclusionis est ut peteuidentem consecutionem deducatur, debet enim esse certa & infallibilis, cuiusmodi non esset quantuincunque deduceretur ex principiis reuelatis diuina fide cognitis , nisi per euidentem donaquentiam ex iis deduceretur 3. Si datur duplex fides diuina,hoc est diuina reuelatione tanquam motiuo nixa , una ordinis natur

iis , altera ordinis supernaturalis, nihil interest ad Conclusione Theologica virum praemissae credantur fide supernaturali, an naturali ; ad illa n. sufficit quod vel utraq; praemisia, vel altera sit diuina fide credita. 4. Medium Theologicae Conclusionis non est ad- aequat E

60쪽

4s Theologiae Scholasticae

aequale reuelatum, nisi & consecutio reuelata sit;licet enim solae praemissae dici soleant medium ad cognoscendam Conclusionem , reuera tamen etiam Consecutio ad id medium est; si quidem id medium est intellectu, ad cognoscendam Conclusionem , quod

illum mouet ac determinat ad praestandum assensum Conclusioni, hoc autem est non modo connexio medii termini cum utroque extremo Conclusionis, sed & connexio consequentis cum antecedente, seta

Conclusionis cum praemissis; Quamuis enim praecognouerit intellectus praemissas esse veras, nisi praete- rei praecognoscat ex illarum veritate sequi vetitatem Conclusi viis, non assentietur Conclusioni.Itaque si sermo sit de tribus terminis quibus perficitur lyllogismus , unus tantum medius est ; si autem sermo sit de propositionibus, tres sunt mediae, scilicet duae praemissae in quibus connectitur medius terminus cum extremis Conclusionis, & praeterea illa propositio per quam asseritur consequens , seu Conclusionem sequi ex antecedente seu praemissis, quae propositio per particulam , ergo, vel aliam aequipollentem significatur.

De Theologia attributis. ARTICVLVS I.

- De diritate Theologia.

a. onclus Theologiae habitus non est una spe- - cie qualitas , sed aggregatio ex multis specie qualitatibus seu habitibus ; ita communior sententia Probatur. Aliae scientiae totales quia eliciunt diuersos specie actus seu assensus, put, circa Conclusiones ex diuersis specie principiis deductas, non sunt

unus specie habitus, sed aggregatio seu complexio

SEARCH

MENU NAVIGATION