장음표시 사용
41쪽
Actus extrinsecus seu officium adstititium eius est. I. ex duobus principiis euidentibus per euidentem consequentiam conclusiones deducere, quod aliquando praestat Theologus relative ad suurm proprium finem qui est supernaturalis cognitio Dei dc rerum diuinarum; sed ut Physicus, Metaphy sicus, aut alio habitu instructi f. a. Probabiliter tantum argumentari, vel quia utraque praemissa solum probabilis est, vel quia consecutio non est euidens. 3. Ex linguae idiotismis,Chronologia & historia scripturae sensum inuestigare,' hoc Theologus praestat ut Grammaticus, Chronologus, Historicus. 4. Suadere fidem Ethnico nulla principia reuelata recipienti, ex communibus fidei motivis, v. g.ex aut horitate Ecclesiae, sanctitate cultorum fidei, constantia martyrum, miraculis Sc. Sermo est in quaestione de Theologia hominum viatorum, quoad proprium ipsius actum.
An Theologia homisum viatorum sit scientia I. Ententia. Theologia hominum viatorum,prout . in illis est, scientia est, ita Franciscus de Marchia, reserente Ariminensi & Ohamo,Henricus Gandauensis, Albertus, Capreolus. Caiet. Bann. Zumel, Canus, Iauellus, Soncinnas, & recentiores Thomistae, sed non ex iisdem fundamentis. De Marchia docet intellectum fidei lumine instructum, species intelligibiles in se producere, quarum ministerio elicit cognitionem euidentem mysteriorum fidei: sed lLec opinio ab omnibus reiicitur ut temeraria & erronea , & merito ; siquidem scriptura
perientia constat fidem nostram obscuram essc Gandauensis admittit circa veritates reuelat. S medium quoddam lumen inter lumen fidei & lumen gi riae,quo hae veritates abstractive cognoscuntur,quod
42쪽
lumen ait fidei exercitio adiuncto discursu, compara ri. Sed haec quoque sententia communiter reiicitur, quia i .exercitio quidem fidei, habitus fidei auget ut intensiue & extensiue, non tamen nouum lumen a fidei lumine distinctum procreatur. 2. Circa veritates
fidei naturaliter ignotas nullus discursus nisi obscurus fieri potest ; repugnat autem discursu obscuro ita
men ad eas euidenter cognoscendas ingenerari. Itaque hi duo euidentiam ad rationem scientiae recte requirunt, sed eam Theologiae perperam adstruunt. Thom istae docent ad scientiam subalternatam non requiri cognitionem euidentem principiorum in habente illam, sed satis este ut subordinetur scientiae in altero existenti,per quam euidenter cognoscantur:S: ita sentire D.Thomam putant, quia docet Musicani esse scientiam subalternatam Arithmeticae, licet musicus solum credat principia sibi tradita ab Arithmetica , ex quo concludunt Theologiam nostram cum si subalternata Theologiae Dei & beatorum, per quam principia eius euidenter cognoscuntur, scientiam eiale: addunt tamen non esse perfectam scientiam, clicet sit scientia stricte θ desectu euidentiae.
a. Sententia.Theologia hominum viatorum,prout
in illis est, scientia non est , secundum se tamen est. Ita Caietanus,cui adiungendi sunt illi omnes qui sentiunt Theologiam etiam prout in homine viatore est. scientiam esse. Hi enim a fortiori putant eam secundum se scientiam esse. Theologia viatorum,aiente Caietano, duobus modis spectari potest, i. ut est in viatoribus, & sic est obscura,vi pote deducta ex pri cipiis obscure cognitis, nec proinde scientia est. a. prout est in se, seu secundum se, & sic caret imperfectione obscuritatis, proindeque scientia est. , Prima Conclusio.Theologia viatorum , ut est Fiatoribus, non est scientia. Ita communiter veteres
43쪽
& recentiores, demptis Thomistis, Ut Scotus,Duran dus,Molina,Vasques,Maeratius,& alij: neque dissentati: t Thom. vi defendunt Molina & Ua'. sed tantuni vult Theologiam esse scientiam secundum quid &ana logi . .
Probatur Coclusio, Quia euidentia est euentialis scienti et stricte seu more Philosophico acceptς,de qua
hic se imo est, ut constat I. ex eius notione per Arist. tradita. r.quia 2. poster. cap. 18. scientia est assensus
partus per demonstrationem, haec autem est syllogis mus constans propositionibus euidentibus d atqui Theologia hominum viatorum, prout est in illis,obscura est, vi pote innixa fidei principiis obscure cognitis. Probant etiam aliqui ex eo quod non detur scientia de lingularibus , versetur autem Theologia circa .Deum est rati aliter singularem : sed haec probatio in cfficax est,quia I. hinc utiummum sequitur Theologiam in adaequale sumptam seu quatenus agit de Deo
Don esse scientiam. 2. Axioma sumendum est de singularibus creatis, fle de scientia a priori qua proprietas de subiecto per immediatam causam demonstra- 'tur, quae de singularibus idcirco haberi non potest, quod singularium ut sic e sentiae, proindeque proprie. tates incognitae sunt:aut si sumatur de scientia tum priori,tum a posteriori,sermo est de singularibus creatis corruptibilibus & mutabilibus, quae demonstrationem saltem absolutam respuunt, eo ipso quo talia sunt: de quibusdam enim singularibus creatis, ut de
Eeclipsibus haberi scientia potest. Neque verum est ad scientiam subalternatam sus ficere, quod eius principia sint evidentia per lumen scientiae sub alternantis , nisi scientia subalternans sit in eodem intellecta : siquidem scientia subalternata est scientia, proindeque cognitio euidens: ut autem
44쪽
intellectus cognoscat euidenter conclusionem , non
est satis,quod principia ex quibus ducitur alteri intellectui sint evidenter nota : sed necesse est euidenter nota esse illi ipsi intellectui, qui conclusionem eui
Secunda Conclusio.Theologia secundum se scientia non est, si sumatur formaliter, & non obiective
seu materialiter. Ita communis sententia.
Probatur, Theologia secundum se,vel est Theologia seu cognitio de Deo , rebusque diuinis in genere, prout abstrahit a differentiis contrahentibus, Mconditionibus subiectorum quibus inesse potest ; vel prout abstrahit ab impersectione obscuritatis, atqui neutro modo sumpta scientia est. Minor probatur, &I.Theologia sumpta non est scientia, alioqui omnis Τheologiae species esset scientia contra sententiam aduersariorum, cum gradus genericus in quavis spe Cie totus contineatur. 2. Theologia prout abstrahit ab obscuritate non est scientia,quia ut aliqua cognitio si scientia , non sufficit quod in tuo formali conceptu non importet obscuritatem , sed necessarium est ut formaliter euidens sit, atqui TheoIogia secundum se abstrahit sicut ab obscuritate , ita & ab euidentia, nec proinde in suo formali conceptu euidentiam includit. Dixi si sumatur formaliter: si enim sumatur obiecti-ue & materialiter,scientia est, siqui de principia Theologicae conclusionis sunt euidenter cognoscibilia, &ex iis euidenter cognitis coclusio per euidentem consecutionem deducibilis est , ut constabit ex mox dicendis;quod est Theologiam obiecti vh seu materialiter sumptam, esse scientiam : atque hoc, & non plus
45쪽
An Theologia Dec Chritu, ct beato rum scientia sit Z μETsi quaestio qua Theologi quaerunt ut Theologia scientia iit , solum, aut praecipue respiciat Theologiam hominum viatorum : ad pleniorem tamen doctrinam,& ad vitandam aequivocationem extendenda est etiam ad Theologiam Dei, Christi, &
Prima Concluso.Theologia Dei non est scientia. Ita Scotus,Va'.& alij contra Bassolum. Probatur, quia scientia more Philosophico ac striae sumpta , est di scursuaseu parta per syllogismum deiponstrativum ; Dei autem Theologia discursuanod est i ex quo inferes visionem Beatificam Angelorum & hominum non esse scientiam. Secunda Conclusio. Fuit in Christo Theologia , visione beatifica distincta, quae scientiae stricte lum diptae rationem obtiuuit.Ita S. rhom. 3.parte quaest.2 T. art. s. 8c Thomistae: Scot. Bassol.& alij contra Vas'. Probatur. Omnis cognitio discursu a certa de euidens circa obiectum necessarium est scientie stricte sumpta: atqui praedicta Christi Theologia eiusmodi fuit. Minor Probatur, & i. Quod fuerit in Christo Theologia seu cognitio de Deo, de rebus diuinis di Dcursiua, ex eo constat, quod Lepe Christus ex principiis reuelatis argumentatus est.2. Quod in eo fuerit Theologia discursiuaeuidens .Probatur, quia cum nihil intersit ad discursum per quod lumen principia cognoscantur,Christus ut homo ex principiis reuelatis,aut in Verbo seu per lumen gloriae aut extra Verbum , seu per scientiam infusam euidenter cognitis potuit conclusiones deducere , iisque assensum euiis dentem praestare.
Neque obiicias. i. quod hae conclusiopes ipsa vi
46쪽
sone beatifica & scientia infusa cognoscantur vel iri se , vel in principiis, quia nihil vetat idem cognosti
duplici genere cognitionis, quorum unum alio perfectius sit, ut constat ex cognitione intellectiva Sesensitiua,intuitiua & abstractiva eiusdem obiecti, siquidem nos idem obiectum cognoscimus per cognitionem intellectivam de sensitivam ; & Christus inulta obiecta cognouit per scientiam beatam scalumen gloriae,per scientiam ex genere tuo infusam per scientiam discursiuam seu abstractivam, ut prob. tract.de Incarnat. Idemque de beatis Theologi communiter sentiunt. Aliud est quod actus cognitionis per lumen gloriar,aut per habitum scientiae ex genere suo in lasar Don sit discursitius ; aliud quod ex rebus per lumen gloriae atu habitum scientiae per se infusae praecognitis non possit Conclusio deduci & assensus discursitius circa eam elici ; Audianius Scotum q. 3.
continet Dirtualiter ve itates quas potest facere notas
intestectui ; si igitur quid ditas lineae visa in lumine na- ruradi potent notra facere inrelleriMi nonro veritates in se inclusas , patri ratione, etiam Ot visa in essentia Huma; sed omnis veritas causata in intelle tu nos per aliquid prim natura notum cognita per cognitionem diriM-ctam a cognitione rei prius natura notaὶ causatur per discursum , ct .
Neque dicas secundo possibilem absolute fuisse in
Christo huiusmodi Theologiam , non tamen reipsa in illo fulsie, nec connaturaliter esse potuisse, quia
connaturale non est intellectui nostro ex re cognita per visionem beatificam, aut per scientiam ex genere suo infusam , Conclusiones deducere , iisque per allensum dii cursuum assentiri. Ne inquam id dicas, siquidem humano intellectui connaturale est ex veritatibus ἴ
47쪽
Prooemium. O 33 statibus quocunque lumine cognitis alias veritates connexas per discursum colligere, ex quo sequitur reipsa in Christo mille praefatos discursus Theologicos.
Sunt qui putent Christum potuisse uti habitu scientiae per se infusae ac speciebus iiii pressis per se
infusis ad eliciendum assensum formaliter compositum de discursiuum, quia scilicet eminenter conti- .nebant habitus & species eliciti uas assensus formali ter compositi, ita ut videtur ThOm. 3. p. q. II. art. I.& Thomistis. Sed verius id negant Bonavent. Richardus & Sua-TeZ aientes omnem actum scientiae per se insulae esse formaliter simplicem, licet obiective sit compositus& discursuus , quatenus per eum iudicatur aliquid inesse alteri, aliquid ex aliis consequi. Tertia Coclus. Datur in beatis hominibus Theologia , quae sit scientia victe sumpta ; Ita auliores citati pro a. conclus. & probatur iisdem argumentis. Ex quo inferes Christum non modo quandiu viator fuit c quoad corpus, de partem animae inferiorem sed etiam nunc quando comprehensor est, ex veritatibus per gloriae lumen , & per scientiam ex genere suo infusam cognitis, Conclusiones deducere, proindeque Theologiam quae stricte sumpta scientia sit,
Quasta Conclus Theologia prout extitit in beata Virgine, Prophetis, & Apostolis dum viatores cssent, fuit scientia stricte sumpta , saltem quoad aliquas Conclusiones.Ita Thom. s. q. I . de Vesitat. a. I.& secunda secundae. q. I7s .art. F. Cater. Ban. Scor.
Aureolus, Suare Σ, & alij omnes sentientes praedictos habuisse cognitionem quarundam veritatum reuelatarum , euidentem in attestante, quia scilice eeuidens ipsis fuit Deum eas reuelasse.
48쪽
' Prob. Quia assensus circa Conclus ex principiis euidenter cognitis per euidentem consecutionem 'scientia stricte sumpta est : atqui Theologia, seu Co-'gnitio de Deo & rebus diuinis, quam Virgo, Apostoli,& Prophetae deduxerunt ex proposui onibus rei latis euidentibus in attestante, huiusmodi fuit. Ob. Euidentia ex medio extrinseco petita non sunficit ad rationem scientiae , atqui euidentia cognitionis quae petitur ex Dei reuelatione seu testimonio euidenter cognito , petitur a medio extrinseco. R. Nego Ma. Quia causa efficiens & finalis sunt extrin secar, & tamen sunt media scientificae demonstratio-his ; fateor tamen propter hoc argumentum aeque
probabilrter aut etiam probabilius defendi polle Theologiam hanc non fuisse solentiam sfriche sumptam; quia licet ad hanc scientiam sufficiat mediunt extrinsecum ab authoritate di stinctum, non tamen sufficit authoritas seu testimonium. i Infer, Animae Purgatorii Theologicos discursus conficiunt demonstrati uos δc scientiales quoad alitiquas Conclusiones, eas scilicet quas deducunt ex fidei veritatibus euidenter cognitis in attestante ; de quibus suo loco. Quinta ConclusLicet Theologia in Deo & viatoribus non vit scientia stricte ac more Philosophico, defectu discursus aut euidentiae ; est tamen propri Escientia , & absolute ac sine addito scientia dici potest.
Prob. i. Quia in rebus Theologicis Scriptura, Patres , & Scholastici Doctores sunt norma non mo-
do sentiendi, sed & loquendi; atqui Scholastici Doctores, Ut S.Thom.q. I. a. 2. Alens. Richardus, Scotus , Heruarus, Canus, Valent. & Molina ; Patres quos hi Scholastici citant & in caeteris August. lib. I . Trin. cap. I.& lib. in .cap. i . Scriptura Iob. I9. V. a F. I. Reg.
49쪽
8.v. 7. Theologiam absolute & sine addito scientiam
Prob. Secundδ. Scientiae vocabulum suam vim Sesignificationem ab Aristotele primum non accepit atqui ante hunc communi usu id scire quisque dicebatur ,quod certo & infallibiliter cognoscebat;quemadmodum ex Scriptura veteris testamenti , ut alia omittam monumenta satis constat.
D Theologia nostrastfuba ternata Theologia
Dei ct Beatorum Thom. q. I. art. 2. PRAENO TANDA .
Mincientiarum subalternationem non omnes eo odem modo explicant, neque Arist. I. Post. c. 7.s Oac 23.in hac parte mentem suam satis declarauit. 2. Communis tamen recepta doctrina est posse quadrupliciter v nam scientiam alteri subalternari. I. Ratione finis , quandδ finis unius restriar ad finem alterius, ita fraeno factoria substernatur equestri, haec militari.χ.Ratione modi sciendi, quando subalternata, sua principia, vel etiam Coilclusiones a posteriori tantum cognoscit, subalternans vero , priori. Ita Medicina est subalternata Geometriae quoad hanc Conclusionem , Circulare vulnus tardius curatur ex Aristot. I. Poster. cap. Io. Quia Geometria
Conclusionis huius veritatem scit a priori, nempEquod in vulnere circulari partes ab inuicem magis distent ; Medicus autem scit per experientiam , dc in ductionem. Atque haec duplex subalternatio est tantum subalternatio secundum quid. 3. Ratione princi Piorum,quando principia subalternatae sunt Conclusiones subalternantis. .Ratione subiectuquando se
50쪽
iectum subalternatet differentiam solum accidentalem addit ad subiectum subalternantis,per quam diffcrentiam illud ad se contrahi ita Musica quae considerat numerum sonorum, est subalternata Arithmeticae , quae considerat numerum absolute;& perspectiva quς lineam visualem, Geometriae quae lineam praeci SC. Atque in his duabus conditionibus coniunctim sumptis consistit subalternatio simpliciter. Haec Doctrina est S. Thomae i.posterior iect 3 s. & Opusculo
42. cap. I 4. Heruaei, Bona. Scol. Aureol. Durand. &recentiorum Aristotelis interpretum.
Ex aliquibus. I heologia nostra est subalternata Theologiae Dei, & Beatorum. Ita AEgrd.Capr.Caiet. Canus, dc alij, quibus fauet S. Tho. cum indicat ad scientiam subalternatam sufficere, ut eius principi stat euidentia per lumen scientiae superioris. Prima Conclusio. Theologia nostra non est ab lute ac simpliciter subalternata Theologiae Dei, &beatorum : Ita Scot.Valent.Molin.Va'.& alij. 'Prob. i. ex defectu conditionum necessariarum ad subalternationem simpliciter. i. Subiectum Theologiae Dei,ac beatorum non contrahitur ad I heologiam viatorum, per aliquam diffetentiam accidentalem quam ei superaddat, sed idem omnino est subiectum utriusque, scilicet Deus ut Deus. a. Principia Theologiae nostrae non sunt Conclusiones Theologiae Dei. Quia clim haec discursitia non sit, nec unum ex alio concludat, nullas Conclusiones habet quae possintelle principia Theologiae nostrae: nec Theologiae Beatorum si sermo sit de visione beatifica propter
eandem rationem ; nec etiam Theologiae Beatorum,
quae discursua est , quia huius de nostrae sunt eadem principia, scilicet principia fidei a beatis euidenter,anobis obscure cognita. Prob.24